장음표시 사용
141쪽
DE SECUNDO ECCLESIAE PRAECEPTO , a VO CERTIS DIEBUS IEIUNIA
ON omnes eumdem Ecclesiae praeceptorum numerum Constituunt : quoniam alii quinque, alii sex enumerant . Di versitas inde oritur , quod qui sex admittunt, primum desinorum sanctificatione in duo tribuunt , quorum unum prohibet opera servilia , alterum Missae auditionem praecipit. Qui quinque tantum computant, praefata duo Praecepta sub uno comprehendunt . Ordinem quoque in his re-eensendis praeceptis variant Auctores : naem praeceptum ieiunii alii quarto , alii secundo loco constituunt. Varietas isthaec nullius est momenti ; nos autem breviori ae tritiori methodo inhaerentes, quinque praecepta Ecclesiae numeramus ἱ &secundo loco illud quod statis temporibus ieiunia praescribit, collocamus. II. Tria integra volumina de ieiunio typis publicis edidi , lingua vernacula duo, latina tertium. Primum inscribitur LA QUA RESIMA APPELLANTE &e Tanta tunc temporis excitata commotio est, ut controversia celebris sutrum iei nio obnoxii illi essent qui ob ebrialium ciborum fastidium carnibus vescuntur 3 ad supremum pontificium tribunal delata fuerit : & continuo emanavit diploma, quo praefati dispensati ieiunio subiecti declarati suerunt. Cavillari Decretalem ponti, clam coeperunt benignioris Ethices patroni, inquientes, adhortationem illam continere, secus praeceptum : quae effugia ut tolleret Pontifex summus BENEDICTUS XIV. aliud BREVE edidit, quo luculentius praeceptum expressit . Quae duo BREVIA interpretatus sum altero opere inscripto , LA DISCIPLINA AN-
142쪽
TICA , e MODERNA delia Romana Cbissa intorno aI digiuno &c. Nec tamen idcirco aequievere laudati homines adversae sententiae fautores I sed eκ Hispania plura Romam missa sunt postulata dissolvenda : ad quae reseriptum dedit BENEDICTUS XIV. Archiepiscopo Compostellano directum . In quod rescriptum csmmentarium edidi. Quartam denique Pastoralem pro exactiore ieiunii observa tione edidit Pontifex summus Haec quatuor pantificia diplomata isthuc transcri. bete destinaveram; sed melius consultus Tom. I. Apparatus inserenda remitto , quia propriam sedem habebunt in Bibliotheca ibi adornanda.
CAPUT I. Communis ieiunii notio , ct variae Dedies . Diίina lege in Scriptura facra praeceptum est . uuid de
eo seuerint haeretici tum antiqui, tum
T Eiutuum in sua generali significatione importat abstinentiam a cibo r ieiu-α nare enim idem est ac non edere. Hoc nomen ieiunium quatuor modis ac cipitur, seu quadruplex est ieiunium, spirituale, morale, naturale, & ecclesiasticum. Ieiunium spirituale dicitur abstinentia a vitiis, iuxta illud Isaiae lum. 2 οπ- ne boe est magis ieiunium quod elegi d Dissolve eolligationes impietatis, solve fascicu-Ios deprimentes . Quapropter ait Augustinus tract. xv I r. in Ioannem r Ieiunium magnum, is generale es abstinere ab iniquitatibus , is illicitis voluptatibus saeculi . sod & Hieronymus confirmat cap. xv M. in Matth. Ieiunium es non solum ab e- scis, sed a cunctis illecebris abstinere. Ieiunium morale est parsimonia in cibi , potusque sumptione iuxta temperantiae regulas, Ieiunium naturale est abstinentia ab Omni prorsus cibo, & potu . Ieiunium ecclesiasticum , de quo solo in praesenti tractatu sermo erit , describi solet hoc modo : Es abstinentia a pluribus refectioni-hus, certoque ciborum genere secundum Ecclesiae regulas. Dicitur abstinentia a pluribus resectionibus, quia in unica resectione sita est essentia ieiunii e esiastici, ut suo loco fusius palam fiet. Nomine cibi ea intelliguntur quae apta sunt ad alendum corpus, sive per modum cibi sumantur, ut panis, caro , caseus, Ova; sive per modum potus, ut mel, lac, lusculum , chocolates, & similia. Sub nomine autem potus ea veniunt quae reseruntur non ad corpus alendum, sed ad iuvanis dam cibi digestionem, vel ait restinguendam sitim; ut sunt vinum, aqua , cervisa, & id genus similia r quamvis enim haec etiam aliquo modo nutriant, suapti tamen natura ad alios effustus ordinantur, prout suo loco dicetur. Quae ad mor-
143쪽
hos pellendos reseruntur, non cibi, veI potus, sed pharmaca nominantur . Regulas porro quas in ieiunio Ecclesia servandas praescribit, insta explicabimus . Illud solum admonere iuvat, ieiunium appellari ecclesiasticum , non quia nullum sit ieiunium nisi ab Ecclesia indictum plura enim sunt iei ia Iibere suste pia, &ratione voti, vel professionis, ut monastica sed dici ecclesiasticum, eo quod observari debet iuxta regulas ab Ecclesia praescriptas. II. Ieiunium secundum sua m genericam considerationem praeceptum esse a Deo, Scriptura sacra testatur. Quandoquidem Declis II. haec habentur . converrimini sinis quit Deus J ad me in toto corde vestro in ieiunio, is in fetu, is in planctu . Ionae 111. Deus Ninivitis ieiunium indixit, quo animae sordes eluerent , suamque iustitiam, eorum peccatis laesam, placarent. Et crediderunt viri Nyinivitae in Deum to praedicaverunt ieiunium, is vestiti sunt saccis a maiore usque ad minorem. Rex Iosaphat, pugnaturus adversu. Ammonitas, Moabitas, & Syros, ieiunium populo praecepit II. Paralip. cap. XX. Iosaphat autem timore perterritus, totum se contriit adrogandum Dominum, is praedicavit ieiunium uriverso Iuda. Hoc eodem scuto usus est populus, ut Holofernis arma propulsaret. Clamavit omnis populus ad Dominum instantia magna, b humiliaverunt animas suas in ieiuniis, is orationibus, ipse , bmutieres eorum. Quibus Sacerdos Eliachim, qui ieiunium populo indixerat, vidi riam promisit, si in ieiunio, & precibus perseverarent. Tunc Eliachim , . . Scitote quoniam exaudiet Dominus preeos Coras, A permanseritis in ieiuniis , is orationibus in eo pectu Domini r Iudith iv. Esther quoque, ut Iudaeos internecioni ab hoste Aman paratae subduceret, ieiunium indici praecepit, Uber Mee Mur oebaeo merba
mandavit et Vade, congrega omnes Iudaeos . . . . Non comedatis, Os no bibatis
tribus diebus, is tribus noctibus. Et ego cum ancillis meis similiter ieiunabo . Esther iv. Plurima alia quae ex Scripturis promere possem , mista facto , alibi resa.
III. Antiqui haeretici non modo ieiunia non negabant, sed erroneis quibusdam momentis innixi plus iusto multiplicabant. Recentes vero, ut Lutherani, dc Cal- 'vinistae, concedunt ieiunium praeceptum fuisse in veteri foedere ; negant autem eidem obnoxios esse Christianos , legis vinculo solutos e quia inquit Apostolus
Rom. III. Scimus autem quoniam quaecumque lex loquitur, iis qui in sege sunt, loquitur . Nimis crassa est aberratio. Quoniam, abrogatis caeremonialibus mandatis veteris legis, certum est consistere moralia, & naturalia , cuiusmodi est illud quod ieiunium praecipit. Hoc constat ex ipso Evangelio Matth. VI. Tu autem cum ieiunas, unge caput tuum, is, faciem tuam lava , ne videaris hominibus ieiunans . Veritatem hanc confirmat Augustinus epist.xxxv I. olim lxxxv I. ad Casulanum . Ego is evangelicis. θ' apostolicis litteris , totoque instrumento , quod appellatur Testamentum novum, animo id revolvens, video praeceptum esse ieiunium . uuibus autem diebus
144쪽
non oporteat ieiunare, is quibus oporteat, prAEcepto Domini, vel Apostolorum non in-menio definitum. Iacobus Piceninus Calvinista in sua Apologia pro Ecclesia reser-mata, seu verius desermata, italice exarata, & Coirae in Rethia typis edita an-Mo II . cap. X. art. 4. Num. 3. ut suo decerto populo sucum faciat, laudatum Augustini textum truncatum exhibet, quo evincat, ex Augustini mente ieiunium non esse praeceptum. Ε' mirabide, inquit Piceninus, un deito di S. Agsino. Deinde ultimum membrum recitati textus in italicam linguam versum promit. Io nontrovo in tutia i libri deI naovo testamento definito iI te O in eui si debba digianaνe . Dum haeretici, quae iuris sunt , interpretantur , illis quodammodo ignosco, si a manifesta veritate, quae lata divina luce, qua sunt destituti , conspicitur, aberrant. At ipsis veniam dare non possum, cum eos videam, quae facti sunt, quaeve se se oculis ingerunt, omni honestate, & sinceritate postposita aut denegare , aut impudenti fronte pervertere. Praeceptum ieiunii , quod Augustinus in Evangelio se reperisse testatur, Calvinista silentio praeterit , & tempus ieiunandi, quod in Evangelio minime praesctiptum esse satetur Augustinus , ae latentur Catholici omnes, in medium adducit. Hinc autem inseri nullo modo in Evangelio praescribi ieiunium, eo quod dies quibus ieiunandum est, non sint definiti. Quod si e sua dialectica haee promeret Piceninus, tolerandus utcumque foret; at, quod auctoritate Augustini, manifeste oppositum docentis , id confirmare velit, fraudis , &malae fidei seipsum condemnat. IV. Duo testimonia opponere solent recentes haeretici, Lutherani , & Calvinustae. Primum depromptum est ex Esychio Lib. VII. in Levit. eap. xxv o. asserente, numquam a Deo praeceptum fuisse ieiunium. Alterum ex Theodoreto , qui in historia religiosa refert, Marcianum dixisse Avito : Selmus earitatem ieiunio pr fantiorem . me enim divinae legis opus es; ieiunium vero potestatis nostrae , is urbiatrii. Ad primum respondetur, Esychium loco laudato loqui de iis quae Deealogi Praeeeptis iubentur e recte proinde asserit , ieiunium vi Deealogi non esse praeceptum. Ad seeundum eκ historia Theodoreti responsio patet. Mareianus siquidem , α Avitus de ieiunio monastico libere suscepto , non de ecclesiastico , invicem
colloquebantur. verum fusius de hoc insta. . . . .
145쪽
LIB. II. DE ECCL. PRAE C. CAPUTI I. De ciborum delectu. Ieiunium Ecclesiae catbolicae carnium
e sum numquam admisit. Haereticorum errores, Launoli aberrationes refeItantur.
O Uamquam animus non est evincere , omnia ieiunia quae Iudaei observatabant, fuisse cum abstinentia a carnibus, utcumque tamen res ista in v teri lege se se habuerit , nihilominus etiam tum temporis aliqua saltem ieiunia Acarnium esum exclusisse , certum est . Idque colligitur ex Daniele Propheta, qui formam ieiunii describens, haec habet cap. x. Ego DanieI lugebam trium hebdom darum diebus: panem desiderabilem non comedi, earo, is vinum non inIroierunt in os meum; sed neque unguento unctus sum.
II. Sed, ut ut sit de Hebraeorum ieiunio , certum est Christianos a primordiis Ecclesiae semper in ieiuniis suis, & potissimum quadragesimalibus, a carnibus abstinuisse . Priusquam vero id ostendo, haereticorum errores paucis recenseam oportet. Atque ut ab antiquioribus incipiam, Ebionitae, Encratitae , Eusthatiani, Priscillianistae, Apostolici, omnium animalium carnes immundas eme dicebant . Mais nichaei non modo carnes, ut immundas, sed etiam vinum respuebant : quam hae resim, quod attinet ad vinum, secutus est Mahometus . In aliud omnino contrarium cxtremum lapsi sunt Nicolaitae , Valentiniani , & Iovinianistae, qui nullos Omnino cibos, neque in perpetuum, neque ad tempus, neque aliquibus personis, interdici posse istutiebant . Hanc haeresim amplexati sunt haeretici recentes, Lu- therant, & Calvinistae, aliosque cuderunt errores. Siquidem in ieiuniis non solum improbant ciborum delectum , sed etiam negant ieiunia esse opera meritoria; dccatholicam Ecclesiam damnant , quod ieiunia lege obligante in conscientia praecipiat. Hos omnes errores paucis profligabimus. Et ut a primo auspicemur, Ecclesia catholica in ieiuniis numquam esum carnium admisit. Quod Patrum tum Graecorum, tum Latinorum testimoniis evinco. Et ex Graecis quidem S. Basilius, ut communem Christianorum consuetudinem, proseri abstinentiam a carnibus ieiunii tempore. Haec enim scribit hom. I. de ieiunio : Carnes non edis, a vino abstines , vesperam expectas, ut cibum sumas. Theophilus Alexandrinus epist. m. quam Iatine reddidit Hieronymus : Nequaquam in diebus suadν agesimae caruium edulio δε- tectemur. Qui autem legum praecepta custodiunt, carnium Uum in ieiuniis repudiant. Cyrillus Hierosolymitanus ealeebes iv. inquit : Per ieiunium absinemus a carniabus , non quod eas abominemur , sed quod mercedem expectemus . Chrysostomus hom. i. in Gen. de ieiunio quadrag. inquit : Iam coquorum discursus , b pecudum
146쪽
mactationes e medio tollantur : & hom. M. Iam carnium concisiones, ac tumultus e
quorum eqsent. Denique Nicephorus Lib. XVu eccles mst. cap. ΣκκD. narrat, Imperatorem Iustinianum, gravissima fame urgente, iussisse carnes venales Constantinopoli a laniis exponi secunda Quadragesimae hebdomada. Populus autem tanta religione abstinentiam a carnibus sacro illo tempore excolebat, ut fame potius perire vellet quam carnes comedere. Mortem sibi potius tolerandam, ae subeundam existimans , quam ut qui iam de patriis moribus , ac traditionibus immutaret, inquit Nicephorus. III. Inter Latinos Patres , primum prosero Augustinum , qui dominica prima Quadragesimae scr. I. qui est lx IV. de tempore, haec scribit. Sed is ilia est in Quadragesimae diebus grandis utilitas , quod , dum etiam a licitis abstinemus, magis ac
magis admonemur illicita vitare : qui enim abstinemus nos a carnibus, quibus aliis diebus uti licet, qui nos abstinemus a vino, quo moderate uti licet: qui ergo ista vi- ramus , quae aliquando licent, in primis peccata fugiamus, quae omnino numquam Liacent . Item sermone sequenti Ixv. Cessent lavacra, vina, NeI carnes, non quod creaturam Dei iudicemus esse damnandam; sed qui toto anno nobis viximus , saltem veI paucos dies vivamus Domino. Hieronymus in cap. X. Daniel. Docemur boc exemisplo, tempore ieiunii a cibis delicatioribus abstinere, nec carnem comedere. A uctor Libri III. in Iob adiudicatus Origeni, inquit: Ouando ieiunamus, o viri, abstinemus nos, ut non ggstemus carnes , neque vinum , neque superfluas escas. Maximus Taurinensis hom. II i. de ieiun. quadra g. Quale Hud est, quod non vesceris carnibus, is, de ore tuo fordidius omni esca egreditur maledictum e Gennadius Massiliensis in Libro de ecclesiast. Dogmati cap. Ixv III. Sacratae Deo virginitati nuptias coaequare , aut proeamore eastigandi corporis abstinentibus a vino , SeI carnibus , niI credere meriti a crescere, non hoc Christiani , sed Ioviniani est . Quibus omnibus accedunt exemplae sanctorum virorum. Nam Clemens Alexandrinus Lib. IL P.edet. cap. I. commen dat Matthaeum, quod seminibus, baecis, is oleribus absque carnibus uteretur . Eu
sebius Lib. IL Hist. eeele . cap. xκM. laudibus celebrat Iacobum Apostolum, quod Rearnibus animantium abstinuerit semper. IV. Respondet Dallaeus in suo de ieiunio Quadragesimae Tomo Lib. I. eiusmodi allata testimonia evincere quidem liberam, secus necessariam, abstinentiam a ear nibus . Cuius responsionis falsitatem aperte ostendit decretum Concilii Toletani primi apud Buccardum Lib. XIX. cap. I xxvi. Quicumque in Quadragesimae diebus esum carnium praesumpserit attentare , non solum erit reas resurrectionis dominicae , verum etiam alienus ab eiusdem diei sancta eommunione : is hoc ΚΔ eumuletαν ads ornam, 'm in ipsius anni eurriculo ab Omni esu earniam abstineat , quia fueris di sus abstinenniae oblitus es disciplinam. Decretum istud renovarunt, confirmaruntque
Concilium rite tanum IV. & Concilium Toletanum VIII. Legis prohibentis cam
147쪽
iis . LIB. II. DE ECCL. PRAEC.
nes in Quadragesima meminit quoque S. Isidorus Hispalensis Lib. I. de div. UR. cap. xla v. ubi inquit : Non quia carnes malae sunt , prohibentur ; sed quia ill rum epulae luxuriam carnis gignunt : sunt enim fomes , is nutrimentum omnium
U. Obiiciunt r. heterodoxi auctoritatem D. Pauli I. ad Cori eap. x. Omne quod in macelia venit, manducate, nihiI interrogantes propter conscientiam. Seeundo idem Apostolus ad Colus cap. II. ait : emo vos iudicet in cibo, aut in potu. Tertio Lad Timoth. cap. Iv. anquit : Spiritus manifeste dicit , quia in novissimis temporibus
discedent quidam a fide , attendentes spiritibus erroris, is doctrinis daemoniorum ....pνohibentium nubere, abstinere a cibis &c. Tandem Matthaei cap. xv. 2ba quod intrat in os, coinquinat hominem; sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem. VI. Ad primum respondetur , Paulum loqui de carnibus idolis immolatis de quia Corinthii religioni sibi vertebant emere , vel edere idolothyta, quae in maeello vendebantur, ut Apostolus hoc illos scrupulo liberaret , praecepit : Omne quod in macelti Senit, manducate, vibia interrogantes, an sit nee ne caro immolata. Ad 2. respondet Hieronymus epist. ad ia gasiam , Paulum loqui contra eos qui Iudaieas caeremonias observare cupiebant . Idque eκ contextu D. Pauli clare colligitur. Ad s. quoque respondet Hieronymus Lib. II. adversus Iovinianum , qui ante Calvinum, & Dallaeum citatum textum opposuerat .. Reprobat quidem Apostolus cait Hieronymus eos qui prohibebant nuptias , ἐν iubebant cibis abstinere , quο- Deus creavit ad utendum eam gratiarum actione; sed ἐν Mareionem defignat , is Tati
num, ceteros haereticos , qui abstinentiam in eunt perpetuam ad destruenda, im 'contemvenda, ἐν abominanda opera creatoris. Vos autem is creaturam omnem lauis
damus Dei, ἐν maciem saginae, absinentiam luxuriae, ieiunia praeferimus satuνitati. Eodem modo respondent Chrysostomus hom. xt r. in I ad Timoth. & Augustinus contra Adimantum cap. XI v. Ad 4. responsio ex se patet . Nam eibi natura sua non coinquinant animam ; eam vero inficiunt , quoties manducantur contra praeceptum Domini, ut lapsus Adae, di uxoris eius evincit. VII. Obiiciunt a. Lutherani, & Calvini stat, Ecclesiam catholicam prohibere ea nes, aliosque cibos ieiuniorum tempore , quod natura sua immundi sint. Idque ostendere conantur, quod iuxta Catholicos, carnes excitant pravas concupiscentias, dc luxuriam nutriunt. Hoc autem asserebant Tatiani, & Manichaei. Respondetur has esse puras putasque haereticorum calumnias. Cibi qui natura sua immundi sunt, semper tales sunt. Idcirco Manichaei , dc Tatiani , qui carnes, ut suapte natura immundas, reiiciebant, semper ab eis abstinebant. Catholici autem, e cepto te pore ieiuniorum, carnes manducant. Facto ergo evincunt, se eas non rvi eis ut immundas. χω carnium eius luxuriam, di concupiscentiam provocσ, adfirmandomnes Patres, experientia suffragante. Non ideo tamen immunda c ro a Catho-
148쪽
lleis dieitur 1 quia non idcirco a Deo ereata suit, ut concupiscentias, dc libidinem exeitaret, sed ut moderate sumpta corpus reficeret . ego immunditiam obsonii time. , sed immunditiam cui iratis , inquit Augustinus Lib. X. Cons. cap. xxxi . . csesteentis in locis ostendit , Catholicos non abstinere a carnibus quia immundis ;sed quia earumdem moderata priVatio concupiscentiam subigk , corpusque spiritui Deilius submittit . Quapropter Ecclesia non solam immoderatum usum earniam
vetat immoderatus enim omnium ciborum usus iure naturali , & divino vetitus est sed eertis diebus omnem carnium esum interdicit, ut validius concupiscentiae petulantiam cohibeat, VuI. Ultimo loco recensenda, unaque refellenda est Launoli opinio . Is disse lationem edidit de veteri cibisDm delectu in ieiuniis Cbνistianorum, in qua ab haereticis recedit, quod non damnet , sed laudet abstinentiam a carnibus ieiuniorum tempore ἔ a communi autem Catholicorum sententia dissentit , quod pro Beelesiarum varietate varium fuisse contendat servandi ieiunii ritum, etiam quod attinet ad ciborum delectum . Propugnat enim liberum dc spontaneum fuisse carnium esum . Plures Christianos in suis ieiuniis carnes manducantes ostrudit, plurimos ab eisdem abstinentes memorat. In hac elisserratione omnes modestiae limites printergressus , & cariratis christianae lege eontempta , invehitur in Patrem Nicolai Doctorem Parisiensem Ondinis Praedicatorum , quod in Pantheologia Rayneriana demonstraverit, numquam m ieiunio , potissimum quadragesimali , licitum fuisse carnium esum. Quam suam, & Catholieorum communem sententiam propugnavit, firmavitque, edito apologetico libello, seu oecum enica dissereatione , adversus laudatum Launotum, quem omni argumentorum genere ad incitas redegit, eontrivitque, ut mea praesere opinio. Tria porro in praefata sua dissertatione opponit Lau-ncius, quae aliquantulum suci facere imperitis possent ; cerera omnia sua levitate evanescunt . Primum quod opponit , est factum sancti Spiridionis , quod narrat Sozomerius Lib. I. Hist. eccles. cap. x r. Cum ia- ἐπ' et Quadrare a , ex irim roquidam Drre mae eo- venis illis Hebas in quibus eum fuis ieiunia peragere comu verat, is ad staturam diem cibum degustara, eam diebus isne positis fine cibo omniano remansisset . ca ad Spiridion videret hospitem valde de via fessum . Age, im quint, o filia; primum .iri bulas mdes lava, deinde ei m ei appone. Ubi Nero reis no dit virgo, neque panem in aedibus esse , neque poclxntam superNacama namque fuisset sarum rerum apparitio propter temnium virlinon, cum precibus Deum imaeocasser, veniamque petivisset, dediν mandatum filiarur carnes saluas , quas forte tune in aedibus habebat Dis eonditas , coqueret : quibus coctis hospitem Deis seram accumbere , deque carnibus appositis comedere carpit ; hortatur hospitem , ut ipsum imitetur ἔ qui, cum iEud Deere recusaret , diceretque se Christianum esse : Hane ob caussam inquit Spiridion minus recusare deberes : nam omnia munda mundis fa-
149쪽
crae Scripturae pronuntiant. Respondetur, ex hac historia penitus convelli Launoli opinionem. Hospes, conspiciens instructam carnibus inensam, Opponit se carnes manducare haud posse. Cur 3 Quod Christianus sit. Christianis ergo carnium eius ieiuniorum tempore vetitus erat : alioquin vana suisset excusatio. At Spiridion, precibus Deo oblatis, & venia , seu dispensatione postulata , hospitem , ut carnes manducet, hortatur, suoque provocat exemplo. Quoniam, necessitate cogente , obligare lex desinit. Urgebat autem tum necessitas famig, qua premebatur hospes: cibi esuriales deerant. Non ergo' alia via potuit hospiti fame periclitanti succurrere Spiridion quam carnium esu. Praevalet autem praeceptum vitae conservandas debito
abstinendi a carnibus ieiunii tempore. Idcirco lumine caelesti perfusus Spiridion, dg caritatis lege imbutus , carnes ipse prius manducavit , ut sortius hospitem ad manducandum impelleret . Si abstinentia libera fuisset , ut Launoius contendit, non conquisisset primum Spiridion cibos quadragesimales , panem scilicet, polen tamve; sed illico hospiti sesso ex itinere meliores epulas parasset : neque hospes carnes comedere refugisset, christiana professione allegata. Manifeste itaque consequitur, solam ne essitatem fuisse illius comellionis caussam. uod vero instat Dallarus, potuisse Spiridionem in sua civitate cibos quadragesimales ab amicis postulare, inane est : tum quod Sozomenus non ait hoc in civitate contigi sse . Unde hoc accidere potuit , dum Spiridion ruri habitabat , antequam ad Episcopatum
eveheretur: tum quod famis tormentum remedii dilationem non patitur. IX. Secundum momentum quod Launoius obtrudit , desumptum est ex Epipha nio, qui in calce Librorum adversus haereses varios ieiunandi ritus describit , ubi haec habet num. 22. Quadragesimam observare , atque in ieiuniis perseverare confve-vit Ecclesia . Dominicis vero nullis omnino , adeoque nec ipsius Quadragesima quidem , ieiunaro solent. Praeterea sex HIos Paschatis dies xerophetiis, bor est arido et t. ctu, transigere populus Omnis assuevit, hoc est panem dumtaxat cum sale , isi aqua post vesperam adbibere. Deinde num. 23. haec alia subdit . Suaet is alia in Ecesemicatholica insitata Oivendi praestantia ; nimirum quod alii earnibus promus absineant, tam quadrupedum, is avium, quam piscium , nec non ovis , raso . Tum sunt alia mitae genera, propter quod unusquisque fecundum suum Iaborem mercedem accipiet . Igitur sunt qui omnibus illis abstinent ; alii quadrupedibus dumtaxat , sed avibus , ac ceteris Tescuntur . Ahi etiam ab avibus temperant , ova, is pisces adbiabent . Assi etiam ova repudiant . Sunt qui solos pisces retineant , quibus nonnulgi etiam abstinent, qui tamen casum sibi permittunt . Alii vero caseo non utuntur. Praeterea quidam a pane abstinent; quidam ab arborum fructibus , is coctis omniabus . Respondetur , ex hoc Epiphanii testimonio nihil omnino in subsidium suae opinionis colligere posse Launoium . Nam Epiphanius num. 22. loquitur de Quadragesima, rationemque ieiunii quod sex diebus antepaschalibus observabatur, deis scri-
150쪽
scribit, aiens, eonsuevisse populum seκ illos dies transigere κerophagus , hoc est pane, dc aqua. Deinde num. 23. ubi varios ieiuniorum ritus recenset , non de ieiuniis ab Ecclesia praescriptis loquitur, sed de ieiuniis quae fideles ex arbitrio, suaque devotione peeuliari observanda sibi eligebant. Qua de caussa inquit Epiphanius : Sunt alia in Ecclesia eatholica instituta vivendi praestantia , idest omnino libera, non praecepta . Nonne , si etiam nunc omnes ritus ieiuniorum percenseremus, quae fideles observant ex suo arbitrio, proferre possemus alios qui panem, dc aquam sumunt, alios qui lacticinia manducant, alios qui a carnibus abstinent, sed carnium iuscula sumunt 3 Si plura hac de re cupis , eonsule P. Nicolatum, fustus hunc Epiphanii textum explicantem. X. Postremum obiicit Launotus testimonium Socratis, qui Eib. V. bist. cv. XXII-'nquit : Quin etiam non de numero dierum fotum discrepant , verum etiam de abstinentia a cibis variam sequuntur ratioclem . Nam atii omnino ab omni animantiuis genere abstinent; alii inter animantia pisces solos comedunt ; alii cum piscibus volucre3 etiam manducant; easque ex aqua, ut apud Mossen, nasi asserunt , alii a fructibus duris integumentis involutis , i, ab ovis temperant I alii arido pane solo vescuntur; alii ne illo quidem . Sunt qui , cum as horam nonam ieiunaverint, variis ciborum generibus utuntur. Alia ratione apud alias gentes ieiunatur. Cuius rei sunt causae prope infinitae . At quonirem nemo de ea praeceptum , Iitterarum monumentio' proditum, potes ostendere, perspicuum est, Apostosis liberam potestatem in eadem cu-- usque menti, On arbitrio permisisse, ut quisque nec metu, nec necessitate inductus , quod bonum sit, ageret. Hanc disparem rationem ieiuniorum in Ecclesiis esse cognoscimus. Mirum sane est potuisse Launotum hoc Socratis testimonium obtrudere, quod Dallaeus, ceterique recentes haeretici Obiiciunt, ut ostendant , nullum fuisse in Ecclesia praeceptum ieiunandi, vel abstinendi a certo ciborum genere. Idque magis mirandum , quod Launoius nil eκ historia sulcipiat, nisi severo criterio cribratum ;Socratis vero fabulas elausis oculis deglutiat. Non est quod omnes imposturas, dc Commenta quae citato capite Socrates narrat , expendam . Nec enim aut Launo-ius, aut Lutherani , & Calvinistae omnia admittunt quae ibi Socrates habet ; sea plura dc ipsi, tamquam sibi contraria, respuere debent. Mihi vero satis sit respondere, Socratem fuisse haeresibus Novatiani ,. dc Aerii insectum, Catholicisque summopere insensum; nullam proinde mereri fidem in iis quae de Catholicis enarrat. Nonne mendacii revincitur apertissime, quod asserat, Romanos tres tantum hebdomadas ante Pascha ieiunasse, dc sabbato, non secus ac dominico die , ieiunium non servasse Praeterquamquod non Ecclesiae catholicae , sed haereticorum ieiunia eorumque diversitatem recensere Socratem si dixerimus, nil sane opponere Launo- ius poterit.
