Theologia christiana dogmaticomoralis auctore f. Daniele Concina ... Tomus primus decimus De præceptis ecclesiæ

발행: 1749년

분량: 503페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

161쪽

13 6 LIB. IL DE ECCL. PRAE C.

nem indicans, scribat, Quadragesimam quadraginta duos dies continere, a quibus subductis dominicis, in quibus non ieiunatur, remanent triginta sex; nil officit communi universalis Ecclesiae consuetudini ieiunandi quadraginta dies. VII. Obiiciunt Irenaeum apud Eusebium Lib. V. haec scribentem : Illi quidem se putant unum diem ieiunare debere, illi duos, tiat etiam plures, illi quadraginta diurnas horas, nocturnas commensurant suum diem. Respondetur, Irenaeum loqui de continuatione ieiunii in ipsa Quadragesima absque omni cibo, idest, aliqui u nil malii duos, alis quadraginta horas transigebant, quin aliquid cibi sumerent . Hic est genuinus illorum verborum sensus. Quis enim sanae mentis unius diei ieiunium inuadragesimae nomine exprimeret P Quid plura Hanc ipsam abstinentiana, seu diversitatem abstinendi a cibo duobus diebus in Quadragesima, seu in magna Quadragesimae hebdomade, in qua severius observabatur ieiunium , improbat ipse

Irenaeus apud eumdem Eusebium . Hae varietas inquit in observando ieiunio non nune primum nata est, sed multo ante apud maiores nostros caepit , qui negΓgentius , ut verisimile est, praesidentes, ex simplicitate, ac ex imperitia ortam consuetudinem po-

fleris tradiderunt: Ex quibus Irenaei verbis colligitur , & ieiunium observatum fuisse a maioribus suis, & abusum ex praesidentium negligentiam in quosdam irrepsisse. VIII. Obiiciunt, divum Basilium docuisse , dies quinque tantum modo ieiunandum

esse; Socratem scribere, Romanos tres dumtaxat hebdomades ieiunasse suo tempore ἱ dc Ambrosium narrare, Christianos non quadraginta, sed quinquaginta dies,& contra alios triginta tantum dies solitos fuisse ieiunare. Respondetur , divum Basilium cuiusque hebdomadis quinque dies numerare, eo quod Graeci sabbatis, dc dominicis diebus ieiunium solvebant, quibus detractis, quinque supersunt dies. Idque constat ex ipso Basilio, qui ad ieiunium quadraginta dierum efficacibus adhortationibus populum excitabat . Ad Socratem quod attinet , alii respondent , nullam eidem, Novatianorum haeresi inquinato, fidem adhibendam esse : alii di cunt, textum Socratis corruptum esse. Ut ut sit de Socratis textu , sanctus Leo Socrati coaevus , qui eodem tempore Romanam Sedem tenebat, conceptis Verbis in suis sermonibus docet, Romanos quadraginta dies ieiunasse . Legantur sermones III. IV. v. & v I. Idem adfirmant Hieronymus, ct Chrysologus . Maior ne fides habenda Socrati, Graeco, Novatiano , Aeriano , Romaque distanti, quam D. ni Romae degentie Ad ultimum respondetur, Ambrosium quinquaginta dies numerare respectu illorum qui more Graecorum fabbati diebus non ieiunabant. Heinc detractis sabbatis, & una addita hebdomada conficitur numerus quadraginta die-

. rum.

IX. Solet inquiri, quo die inceperit, quove desierit quadragesimale ieiunium . Respondeo verisimilius esse, illud coepisse feria secunda consequente dominicam , quod

162쪽

DIS S. I. DE IEIUNIO. 137

titiae dicitur Quinquagesimae, desii sis vero sabbato praecedente hebdomadam sanctam. Haec siquidem hebdomada intra dies, quadraginta non computabatur ; sed reeolendae dominicae passioni deputata erat et eamque transigebant fideles ieiunioseveriori, in quo xerophagiis, idest pane, sale, & aqua vescebantur . Quod demonstrari potest eκ Libro V corstitutionum , quae dicuntur Apostolicae cap. XLI. ubi, postquam praecipitur servandam esse ieiunium Ouadragesene , subditur : Celebretur et ero ieiunium hoc ante ieiunium Paschae, incipiens quidem a secunda feria , desinens vero in sextam. Deinde, dimisso ieiunio, incipite sanctam bebdomadam Pasbae, ieiunateque omnes eum timore. Id ipsum indicat Epiphanius in Doctrina compendiaria. Nec solum apud Graecos, sed etiam apud Latinos consiletudo ista obtinuisse videtur, ut S. Augustinus epist. cxix. edit. Lov. & S. Leo serm. V. de Quadragesima innuere videntur. Quod testimonio Rabani Mauri confirmatur. Hic enim Lib. II de Inst. Ger. cap. xxx rv. inquit r Notandum tamen est, quod a Duinquagesima ieiunium incipere apud Romanos, Thelesphorus sepe memoratus Papa constituit , ut per septem hebdomadas ante Pascha corpus ieiuniis castigemus, qui alias septem post P fcha usque ad Pentecostem in laetitia a ieiuniis relaxare volumus. Obiter hic advertere lubet adversus Samuelem Basnagium, aliosque dictos reformatos, Thelesphorum

Papam minime instituisse ieiunium quadragesimale ; sed institutum ab Apostolis

ieiunium contra gliscentes in dies abusus confirmasse. Mos incipieρdi quadragesi- male ieiunium a seria secunda adhuc obtinet apud multos Religiosos, potissimum apud Praedicatores. Post Thelesphorum Pontificem consuetudo haec vicissitudinibus subiecta fuit. Siquidem initium quadragesimalis iei unii duci coepit a feria secunda post dominicam quae prima appellatur Quadragesimae usque ad Pastha; dc hebdomada sancta intra ieiunium quadragesimale computata fuit. Ex praecedenti Vero septimana, quae nuncupatur Quinquagesimae, retenti sunt quatuor dies, additique ad subsequentes. Quo tempore praeciso haec additio facta fuerit, incertum. Esse Valde antiquam, maxime in Ecclesia Latina, compertum est ex Alcvino in Libro de Gisiis ecclesiasticis eap. v I i. dc ex Micrologo , Ruperto, ac Gratiano d: confeci dist. v. can. Quadret. Ex his quae hucusque dicta sinat, colliges, ieiunium , quod a Patribus pluribu& antipaschale nuncupabatur , aliquando pro ieiunio maiori, seu sanctae hebdomadae, quod severius , ut dictilin osti, servabatur , neque solvebatur nisi die sequenti ad galli cantum, vel post biduum, aut triduum; aliquando pro ipso quadragesimali acceptum fuisse. Nunc nullo modo, neque in numero dierum, neque in forma illud servandi, a communi quadragesimali distinguitur. Colliges quoque, nunc Quadragesimam proprie incipere prima dominica Quadragesimae. Solum enim post dominicam solvitur ieiunium ad vesperum, quia laticipatur , ut quid antiqui moris supersit. Quatuor autem diebus praecedentibus Primam dominicam ieiunium solvitur ad nonam is

Diuisaso Goos s

163쪽

i38 LIB. II. DE ECCL. PRAE C.

X. Plures assignantur caussie cur institutum fuerit ieiunium quadragesimale ἰSeptem praecipue recensentur . Prima, ut impleretur illud Christi Domini apud Matthaeum cap. xx. Venient aruem dies, cum auferetur ab eis o-fus , is tuae tela. nabunt : ad quae verba alludit Tertullianus Lib. de ieiunio cap. II. certe in Eovangelio ii s dies ieiuniis determinatos putant is quibus ablatas es sponsus : ἐγ his esse tam fosis legitimos ieiuniorum christiactorum . Secunda , ut fideles ad maxima passionis, & Resurrectionis dominicae mysteria celebranda praeparentur ieiuniis , precibus, dc eleemosynis, lut inquit S. Leo ser. x. de madrag. cognoscimus ad c lebrandum vaschae diem meriis nos quadraginta diaetim iesuuio praeparari , υτ digia possimus divinis interesse mysteriis . Tertia , ut Christi anorum animae , peccatorum sordibus expiatis, ieiuniorumque severitate castigatis corporibus, dignae constituanis tue manducandi sacrum Christi corpus , ut inquit D. Hieronymus 4n cap. Da. Ioan. Domin ε missus ad praedieationem inundi iriunat quadraginta dies ; , hereditatem nobis ieiunii de aeriaequeas, ad esum corporis fui sab Me numero nostras animas moest Mat. QMarta, ut pensum aliquod Christiani divinae iustitiae solvant pro o sensis illi irrogatis totius inni cursu. Ideo inquit S. Leo ser. IV. magna divisae

institutionis saliaritate provisum est , iat ad reparandam mentium pGritatem quadraginta nobis dieriam exeraeitatio mederetur, in quibus aliorum sempogum ciapas, ἐν pia opera redimerent, is ieiunia casta decoquerent. Quinta , ut per abstinentiam quadragesimalem decimas vitae nostrae Domitio .ci ramus . Siquidem dierum istius anni decima pars sunt dias triginta sex, qui proprie, ut dictum est , constituunt ieiunium quadragesimale. Sie Gregorius Magnus bomuxv I. in Evang. inquit . Ita ferre costendimus mo decimas Lemm . . . . Diunium quadringe age est derima a

rias anni. sexta, ut Christiani Redemptoris sui, sanctorumque prophetarum Monsis, de Eliae ieiunia quadraginta dierum, sin omnino , saltem ex 'parte Imitareniatur ; scut ais Chrysostomus hona. I. in Gen. Dominas noer Iesus cissus ἐν 'se uadraginta disrum ieiunio daeolarato, fic certamen contra diabolam aggressus est , o- mnibus uisis exemplum daaν, ut per i ta armemur , is ex ina robur famamus . MAptima, ut Christiani, non solum pro semetipsis, sed etiam pro catechumenis, qui olim sabbato pascbali baptizari solebant, essicacius orent . Quam rationem tradit S. Ambrosius serm. IvII.

164쪽

De ieiuniis quatuor temporum, feriarum Parix, sextae , ω fabbati, Adventus, flationum, vigiliarum, rogationum, oe de ieiuniis infra annum, ac de diebus quibus

ieiunare non licet.

I. Uemadmodum ieiunium quadragesimale ab Apostolis institutum fuisse ne Ragant Lutherani, & Calvinime ; fie ieiunia quaeuor temporum longe post aetatem Apostolorum pontifria auctoritate invecta esse, pugnacissime defendunt, maxime Dallaeus , ct novissime Sarmel Misagius in suis annalibus potitie ecaclesiastieis ad armam 2Iy. num. 8. Coinrrimis tamen Catholicorum sementia originem ieiuniorum , quae quatuor anni temporibus m Ecelesia catholica obseris vantur, ab Apostolis repetit. od probatur in primis ex Actis ApostoIorum capcxxvi I. Mustσ aatem tempore peracto, ἐν eum iam non esses tuta navigatio, eo quod is ieiuniam iam prae eriisset, constabatar eos Taurus. Quibus verbis loqui videtur de iesunio hiemali, seu decimi mensis , quo quidem tempore navigatio tuta esse non Blet. Deinde S. Leo , diligentissimus traditionum apostolicarum investigator, apertissme doeet, Ieiunium illud ab Apostolis instirutum fuisse serm. vis. Apostolica inquit institatio, dilectissimi, quae Domiηum nostrum Iesum christum ad hoc venisse m hunc mundam noverat, ut legem non sisere , sed impuret. . . . astod igitur ex veteris praediratione doctrinae purificationem animarum, eorporumque nostrorum te iunium septimi mensis assumimus; non legalibus nos oneribas subiicimus , sed utilitatem eontinentiae, quae Christi Evangelio fervit, amplectimur . Et sermone v DI. Huis rus observantiae utilitas , dilectissimi, in eret Uieis praecipue est eonstituta ieiuniis, quae ex docte na Spiritus fanm ita per totius anni circulum distribusa sunt , ut lexaθstinent ae omnibus fit adferima temporibus. Siquidem ieiunium vernum in sRadr selima, aestivum in Pentecoste, autumnale in mens septimo , hiemais autem in hoc, qui es deeimuI, eelebramus. Haec sane sunt ieiunia , de quibus in praesentia agimus. Subditque S. Pontifeκ securi. ab universa Ecclesia haee ieiunia celebrari. Fallitur ergo Dallaeus, cum asserit, haec ieiunia in sola Romana Ecclesia tempore sancti Leonis obse vata fuisse. II. Aliquam tamen eirea tempus observandi eiusmodi ieiunia fuisse varietatem, ultro concedunt Catholicis immo & citra numerum. Nam primum trium temporum ieiunium servabatur; deinde quartum decreto Callisti additum est, ut observae Bella minus Lib. II. de bonis operi e p. xl x. Quod ad tempus attinet . primum ieiunium vernum sub initium mensis martii celebrabatur, nullo habito ad Qua

165쪽

1 o LIB. II. DE ECCL. PRAE s.

dragesimam respectu . Secundum ieiunium celebrabant secunda hebdomada quarti mensis, nempe iunii. Tertium tertia hebdomada septimi mensis, idest septembris. Quartum tertia hebdomada decembris, ut colligitur ex Concilio Moguntino, anno 8I3. celebrato. Communius tamen celebrata fuerunt haec quatuor ieiunia iis temporibus quibus nunc peraguntur : nimirum primum in prima hebdomada Quadragesimae, secundum in hebdomada Pentecostes, tertium in tertia hebdomada septembris, dc quartum in tertia hebdomada decembris. Quem ordinem describunt S. Leo, dc Gelasius primus : dc hic ordo etiamnum servatur in Romana catholica

Ecclesia. Ex hac varietate inserimus, probabile satis esse, Apostolos sub praecepto non imposuisse ista ieiunia, sed sub consilio. Si enim fuissent sub praecepto imposita,

maior certe extitisset in corum observantia similitudo. Consuetudo tamen temporis cursu vim legis obtinuit : dc deinde propter fidelium negligentiam praecepta addita a summis Pontificibus fuerunt . Quod vero in Ecclesia Romana antiquissimo tempore sub praecepto ieiunia ista servarentur, constare potest ex tot sermonibus sancti Leonis, de his ieiuniis recitatis. III. Caussae instituendi eiusmodi ieiunia recensentur a S. Leone ser. v I. de ieiun. septimi mensis . Prima est , ne Christiani in morialium virtutum exercitatione Iudaeis palmam cederent. Ieiunabant autem Iudaei quatuor anni temporibus, nempe mense quarto, quinto, septimo , dc decimo : quorum ieiuniorum meminit Zacharias Propheta cap. v m. Ieiunium quarti, ieiunium quinti, is ieiunium septimi, ieiunium decimi mensis erit domui Iuda in gaudium. Secunda, ut Ecclesia Deo preces offerat pro copiosis terrae frugibus, & pro ministrorum ordinationibus. Praefatis enim temporibus sacri ordines conseruntur. Tertia, ut nullum sit anni tempus a ieiuniis vacuum; sed quemadmodum sunt quatuor anni partes, ita essent in earum singulis stata ieiunia ; & sicuti quaelibet pars tres complectitur menses, smiliter quodlibet ieiunium tribus diebus perageretur. IV. Ieiunium quartae , dc sextae seriae antiquissurum fuisse in Ecclesia, fatetur vel ipse Samuel Misagius in suis memorati, annalibus ad annum 2O7. num. inquiens : Mialtum sibi vetustatis assumere ieiunia mercurii , , veneris , documento est clemens Alexandrinus, qui de gnostico suo scriptum reliquit Novit ias ieiunii quoque aenigmata horum dierum, quarti, inquam, is sexti. Negat tamen ab A pC- stolis originem ducere. Idemque adfirmat Dallaeus eiusdem sectae . . Ceterum ieiunium istud sub ipsis Apostolis coepisse, dc ab iisdem institutum suisse, monumentis satis validis evincitur. Et in primis id constat ex decretis primitivae Ecclesiae, quae Apostolis ipsis adiudicantur sub nomine Canonum Apostolorum . Canon lx I x. haeceontinet : Si quis Episcopas, vel Tres ter, vel Diaconus , Tel Lector, veI Cantor sanctam Paschae uuadrogesimam non ieiunat, Vel quartam diem, TeI parasceven. . . .

deponatur ; si Dicui sit , segregetur . Clarius haec confirmat Auctor apostolicarum

166쪽

DIS S.I. DE IEIUNIO. I I

Constitutionum Lib. V. cap. xv. Epiphanius in doctrina compendiaria , Hermas Lib. III. Origenes hom. X. in Levit. Habemus inquit quartam, is sextam septia

manae dies, quibus solemniter ieiunamus. v. Caussam instituendi haec duo ieiunia prodit Epiphanius in doctrina compendiaria num. 22. Eaque est dominica Passio, quae seria quarta incepit, & seria sexta consummata suit . Die siquidem mercurii & Iudas de prodendo Christo cum Iudaeis convenit, & Iudaei eodem die consilium de illius intersectione inierunt. Feria autem senta crucifixus est . nuarta , sextaque feria ieiunium ad horam usque nonam indictum, propterea quod quarta feria comprehensus est Dominus , sexta iberucem sublatus. VI. Istud autem ieiunium non praecepti sed consilii fuit. Si enim per totum annum vi legis ieiunassent fideles, superflua fuissent ieiunia quatuor temporum, quae iisdein diebus peraguntur. Probabile tamen est, abstinentiam a carnibus fuiΩse sub praecepto, proni colligitur ex canone Apostolorum, secus ieiunium, seu uniacam comestionem. In Ecclesia autem Latina, seu occidentali, paullatim in desuetudinem abiit ; dc consuetudo obtinuit abstinendi a carnibus die sabbati. VII. Ieiunium sabbati, veluti Christianis incongruum, improbant Graeci, improperabantque Ecclesiae Latinae , quod illud observaret . Suam opinionem confirmabant ex Canone lκvr. Apostolorum, ex Lib. VIL constitutionum , quae dicuntur

4postolicae, dc ex pseudoepistola Ignatii ad Philippenses , & demum eκ Concilior ullano, Quini sexto ab ipsis nuncupato. Inter ipsos Latinos Patres aliqua de hoc dissensio fuit. Sanctus Innocentius I. congruum iudicavit istud ieiunium. S. Ambro-isius, de S. Augustinus congruentius censuerunt ab hoc ieiunio abstinendum : horri'abantur tamen ut quisque suae patriae consuetudinem observaret. Tempus institutionis huius ieiunii incertum est. Antiquum tamen fuisse, ex recitato dissidio colligitur ; dc praecipue eκ Innocentio I. qui testatur hoc ieiunium in Ecclesia Romana observari, siletque tempus institutionis. Hanc vero in confirmatione es istius ieiunii rationem asseri , nimirum quod , quemadmodum universa Ecclesia , tum Graeea , tum Latina , ieiunat sabbato sanctae hebdomadar ante paschalis propter Christi sepulturam, dc Apostolorum tristitiam ; sie consentaneuna videtur, ieiunari posse singulis totius anni sabbatiae. Ad ea vero quae supra opposita sunt , respondetur , Omissa discuIsone monumentorum , prohibitum fuisse ieiunium sabbati in detestationem haereticorum, scilicet Marcionitarum, dc Simonianorum , qui negabant Deum verum esse ilIum qui hunc mundum creavit, quievitque die septimo,

ac idcirco ieiunabant die dominico, dc die sabbati, ne viderentur cultum offerre Deo Iudaeorum, quem non agnoscebant ut verum Deum univorsi creatorem I sed alium visibilem Deum venerabantur a seipsis confictum.

VIII. Obiicies, Pharisaeos ieiunasse bis in sabbato , idest in hebdomada, iuxta illud

167쪽

i x LIB. II. DE ECCL. PRAE C.

illud, Diuηο bis in sabbato; bis quoque in hebdomada Paganos, dc quosdam haereticos ieiunium servasse . Ergo , ne Catholici similes illis appareant, biduum in

hebdomada ieiunium peragere minime debent . Respondetur , consequentiam esse salsam . Nec enim id omne quod haeretici, vel Pagani agunt, malum est . Quin plura rationi consona operantur; plura quae pietatis & virtutis praeserunt speciem Anne ab eleemosynis abstinendum, a patientia, a iustitia , & ab innumeris aliis ossiciis , propterea quod eadem praestant Pagani, vel haeretici Praeterquam quod.

Pharisaei ieiunabant seriis secunda , & quinta , ut resert Epiphanius haeres xv Pagani, aliique haeretici ieiunabant die solis, nempe dominica, & die lunae

IX. Ieiunium , quod vocatur Adventus , seu quo celebratur visibilis adventu Verbi Incarnati, perantiquum fuisse in Ecclesia Romana L certum est. Obscura tamen illius primordia. Primus qui eiusdem mentionem secit, fuit Perpetuus. Episcopus Turonensis, ut testatur Gregorius Turonensis Lib. X. bist. Franeor. Perpetuus autem sorebat circa dimidium saeculi V. Istius quoque ieiunii meminerunt Concialium Turonense, habitum anno 161. can xum. Concilium Matisconense , eodem labente saeculo celebratum. Sub initium a Monachis observatum fuit singulis diebus hocce ieiunium a sesto S. Martini usque ad Natale Domini; a laicis vero texin hebdomada. Temporis deinceps tractu, nulla praecipiente lege , sed solo devotionis servore praevalente , laici ipsi singulis diebus ieiunare coeperunt in quibusdam provinciis, praecipue in Gallia; ut colligitur ex Capitularibus Caroli Magni

in quibus ciet clxxxv M. haec habentur. Insuper admoneant Sacerdotes, ut legitim tria ieiunia in anno agantvr ἱ idest quadraginta dies ante Nativitatem Domini, is

quadraginta dies ante Pascha, ubi decimas anni folvimus, is post Pentecosten quadra-gista dies. Quamquam enim nonnulla ex bis canonica priventur auctoritate; nobis immen omnibus simul propter consuetudinem plebis a parentum nostrorum morem. haec observare convenit . In Ecclesia Pariter Romana hanc obtinuisse consuetudinem, testatur Nicolaus I in epistola data ad consulta Bulgarorum , in qua ea pite Iv. narrat, Romanam Ecclesiam eiusmodi ieiunia ab antiquo tempore servare.

Hanc ipsam disciplinam floruisse in Romana Ecclesia confirmat Petrus Damianus, qui claruit circa dimidium saeculi XI. Lib. VL eptin xxxv Collapsam porro fuisse in Romana Ecclesia disciplinam hanc posterioribus aetatibus, colligitur ex iis quae scribit Auctor vitae Urbani R apud Raynaldum ad annum I 37α num. M. ROdulinphus Tungrensis in Libro de observat. Canonum proposit. xvia distinguit adventuale ieiunium Ambrosianum a Romano et aitque illud sex septimanis concludi & inchoari post festum S. Martini ; hoe vero incipere dumtaxat dominica post sestum. S. Catharinae. Istius ieiunii observantia penes Monachos, aliosque sacrorum ordunum Regulares numquam intercisa suit, cum hoc solo discrimine , quod eorum aliqui illud auspicantur a sesto S. Martini, alii a festo omnium Sanctorum. alii a

sest

168쪽

DISS. I DE IEIUNIO. r 3

sesto S. Catharinae, alii a dominica propinquiore sancti Andreae Apostoli festo. Ethaee dominica prima adventus ab Ecclesia Romana nunc appellatur . Numquam uit aliquod praeceptum universale istius ieiunii. Quare ii Regulares qui vi propriae Regulae, aut constitutionum ad illud sub culpa non obligantur, ut sunt Praedicatores , non peccant mortaliter illud transgredientes . Quoniam illud observant viillius consuetudinis , quae olim penes omnes vigebat , & ad culpam non obligabat : & aliunde constitutiones culpae menam non apposuerunt. Secus dicendum de iis quos propria Regula sub culpa ad illius observantiam obstringit. X. De stationibus , earumque ieiunio varie Auctores loquuntur . Onuphrius in Libelri de stationibus ait, stationes nil aliud significare quam stantium in hae vel illa Basilica precationes. Dallaeus Lib. IV. de ieium cap. V. stationem ab oratione dictam existimat. Alii stationem a stando appellatam autumant, eo quod diebus dominicis fiebat, quibus Christiani stantes orabant. Sed, his, aliisque dicendi modis praetermissis, dicimus stationem a militari vocabulo derivatam esse . Quoniam excubiae vulgo sentinetia militum stationes dicebantur. Livius Decad. IV. Lib. VIII.

Intra vallam momento temporis compelluntur, flationibus tamen firmis, ad ipsos adi- stas portarum relictis. Quare, sicut militares stationes , seu vigiliae immotae consistunt in castris; ita fideles in Ecclesiarum castris orantes immoti stabant. Heinc Bellarminus Lib. II. de bon. operi eap. xx H. inquit, stationem esse vigiliam diurnam tempore solemnis ieiunii. Stationem a vigilia distinguit, quod haec nocte, illa dies at . Eamdem a ieiunio secernit, quod hoc noctu , & interdiu fieri poterat. Vult ergo, stationes esse sacras excubias ieiunantium, & orantium . Et certe, ut ex Tertulliano, aliisque Patribus colligitur , stationes secum semper coniuncta ie- 'unia, & preces habebant. Distinguenda tamen sunt duo ieiuniorum genera apud adluos : unum solemne, quod ad vesperam solvebatur , cuius generis suit ieiunium Quadragesimale ; alterum mitius , quod ultra nonam non producebatur. Hoe secundum ieiunium Catholici observabant in suis stationibus . Non ergo stationes erant, ut vult Bellarminus , Vigiliae diurnae tempore solemnis ieiunii tantum ; cum extra tempus etiam solemnis ieiunii stationes celebrarentur , praecipue feriis quarta, di sexta. Sic igitur melius definiri possitnt : Statio est fiderium cultus. Du officium , quo certis diebus ad Mart rum eonvenientes se mura, ibique a solis ortu stantes, orationibus, adbortationibus , D', saerarum Scri inum lectionibus, ieiunio usque ad horam nonam vacabant; ut inquit Cardinal Aaza Tom. de ieiunio

pari. o. art. Im ex Dionysio Petavio, qui in notis ad Mitionem fides Epiphanii, sic describit stationes : Ego stationem, apud Tertullia B praesertim , νeligiosum

Eud esse fidelium oscium arbitror, quo certis diebus ad Baaxim adeuntes, ibidem ad noram usque perseveralant , ad quam infuster ieiunia producebant . inia vero Montanistae stationum ieiunia ad vesperam producebant contra Ecclesiae disciplia

nam s

169쪽

I 4 . LIB. II. DE ECCL. P RAE C.

nam , quae ad nonam ieiunium istud solvebat , Tertullianus , ut suos defenderet Montanistas, Catholicos carpebat Lib. de ieiun. cap. I. in i X. Collapsam hanc primitivae Ecclesiae de stationibus disciplinam, sub diversa forma ab antiqua instauravit L Gregorius Magnus; sicuti scribit Ioannes Diaconus in vita eiusdem Pontisi.

cis Lib. II. cap. xv m. Cum vero eiusmodi stationes diebus dominicis Adventus, dc Quadragesimae consignatae fuerint ; a ieiunio seiunctae remanserunt . Quare , alhoc quod attinet , stationes nostrae multam disserunt ab antiquis. Disserunt quoque, quod in antiquis stationibus fideles simul conveniebant, & ieiuni consistebantusque ad horam nonam s acrarum Scripturarum lectioni vacantes , divina ossicia celebrantes, & saepe . etiam divinis mysteriis cooperantes; iuxta vero recentem disciplinam fideles non simul omnes conveniunt, sed divisim, & alternatim, non a mane usque ad nonam , sed qualibet diei hora , non ieiuni , sed vel ieiuni, vel pransi, in Ecclesiis pro stationibus deputatis Deo preces fundunt. Stationi i celebritas, tum antiqua, tum recens, libera semper fuit ab omni lege praecipiente. XI. Vigiliarum disciplina originem duxit ab exemplis tum ipsius Christi Domini, de quo ait Lucas cap. v I . Erat pernoctans in oratione Dei; tum suorum Apostol rum, maxime Pauli, de quo idem Lucas inquit Rch. cap. xv I. Media autem nocte Paulus, , Sitis orantes laudabant Deum , γ audiebant eos qui in custodia erant.

His permoti exemplis primi Christiani in pervigilio alicuius solemnitatis ad Martyrum sepulcra nocte vigilantes orabant. De his Christianorum vigiliis mentio fit ab ipsis profanis Scriptoribus , a Luciano in Dialogo Philopat. ab Ammiela Marcellino Lib. XXVIU. bist. & a Plinio iuniore Lib. X. visi xcvra. ad Traianum

Rugustum . Plinii testimonium refert Tertullianus in Apologetico cap. o. his verabis: Plinius e vim secundus, cum provinci.- regeret , damnatis quousdam Christi nis, quibusdam gradu pussis, ipsa tamen multitudine perturbatus, quid de ceteroret, consuluit tunc Traianum Imperatorem, allegans praeter obstinationem non sacrimcandi, nihiI aliud se de sacris eorum comperisse, quam coetus antelucanos ad eanena

dum Christo, ἐν Deo, is ad consaedreandam disciplinam. Quamvis autem Imperatores & Praesides pagani eiusmodi nocturnas vigilias Christianis prohiberent ; isti nihilominus in sua disciplina perseverabant. Incunte saeculo quarto, feminis vetiis tum suit in coemet u vigilare; ut colligitur eκ Concilio Illiberitano , ubi Canone xxxv. haec hab&- : Placuit prohiberi, ne feminae in coemeteriis pervigilent, eo quod saepe sub obtenninationis scesera latenter committant . Coemeteria loca erant subterranea valde obicum, in quibus facilis erat scelorum perpetratio. Idcirco seminae , non in coemeterq3 , sed in privatis orator is, quae in domibus habebant nondum enim Christianis publica templa concessa erant vigilias agebant . Sanctus Augustinus ferm. cci M. de temp. Christianos hortatur ad has sacras excubias,

naxime in pervigilio diei dominicae . A vespera diei sabbati usque ad vesperam

170쪽

DISS. I DE IEIUNIO. I s

d.mInie; diei sequestrati a rurali Uere, is ab omni negotio, folo divino eultui vaeemus. Veniat ergo, cuicumque possibile est, ad veDertinam , ac nocturnam celebrati nem: is oret ibi in conventu Ecclesiiso pro peccatis suis Deum. Diu in Ecclesia haec vigiliarum disciplina obtinuit. Siquidem tertiodecimo saeculo eam in Anglia viguis se liquet ex Concilio Oxoniensi, anno Ia I 2. sub Honorio celebrato , in quo eap. vi ra: numerus vigiliarum statuitur. His sunt vigiliae statutae ad vigilandum. Vigiliaria ivitatis Domini, vigiata Pasbae, vigilia Pentecostes, Litania maior, dies Reationum , vigilia S. Ioannis Baptists , vigilia Apostolorum Petri, Pauli &e. Usrum, hominum malitia latius permanante, in Concilio generali Viennensi, celebrato sub Clemente V. anno IDI. multa, & gravia delicta, quae vigiliarum m rem consequebantur , repraesentarunt Patres et eaque resert Pontifex in sua Cl mentina, Gravi nimirum turbatione, de celebr. Miis. Nonnulli etiam cinquit Pontifex tam Geriri, quam laici, praesertim in certorum festorum vigialis, dum in Eecisis deberent orationi inlistere, non verentur in ipsis , earumque ea meteriis choreas facere dissolutas , is interdum canere cantilenas , ac mustas in olentias perpetrare, ex quibus Ecere rum, is ea eteriorum violationes, inhonesta, variaque delicta quandoque sequuntur, ἐν eciae Meum plerumque perturbatur ossiciam in divinae maiestatis Usensam , is astantiam scandalum populorum. Praecepit ergo Praelatis omnibus Pontifex summus, ut opportunis remediis tanta mala de medio tollerent. Idemque statutum fuit in pluribus Conciliis provincialibus. Non ob id tamen penitus desiit vigiliarum mos; sed diu adhuc invaluit , & ad tempora nobis proxima pervenit. Nam in Provincia Foroiuliensi sextodecimo Iabente saeculo vigiliarum disciplinam obtinuisse, colligitur ex Concilio Aquileiensi , sub Clemente VIII. celebrato anno IS96. in quo haec decernuntur can. xv D. Statuimus etiam ritum agendi vigilias, seu in Ecclesiis pereoctandi, omnino tollandum esse, ae modis omnibus ab Episcopis abolendum. Tandem, sublatis prorsus vigiliis, remanserunt ieiunia, quae una cum vi giliis a fidelibus observabantur . Quemadmodum enim stationibus diurnis , ita &vigiliis nocturnis coniuncta fuere ieiunia. Non ergo haec substituta fuerunt vigiliis, ut quibusdam visum est a sed ieiunia, quae in usu cum vigiliis erant, ad nos

Pervenere

XII. Rogationes, ut ipsum nomen sonat, sunt publicae preces , quas Graeci Lia tantas vocant, quasque Patres instituerunt ad divinam implora idam misericordiam. Pervetustum volunt esse Scriptores multi illarum usum. De illis mentionem fecisse propugnant Tertullianum Libro ad uxorem cap. IV. verbis istis et Si procedendum erit, numquam magis faminiae occupatio adveniat. Renatus in notis ad hunc loeum haec scribit . Porro processionum caeremonias antiquas esse , vel ex hoe Deo eotabere potes, certe non contemnendas, si cum attentione animi peragantur .... Hinc processionum, is iam inde litaniarum usum a principio apud nostros tum ex boo Tortulli

SEARCH

MENU NAVIGATION