장음표시 사용
151쪽
Lege naturali , ω dimina ieiunium absolute acceptum praescribitur . Ecclesia oe tempora quibus ieiunandum sit, designat, oe ieiunia peculiaria
I. N T Egant Lutherani, & Calvinistae, tum divina lege, ieiunium praescriptum 1 fuisse; tum Ecclesiam possie illud lege obligante in conscientia fidelibus
praecipere : idque docet rotissimum Dallaeus ita suo de ieiunio, libro .. Iam supra . capite primo ostensum est, lege divina Deum in sua Scripturae ieiunium praecepisse : nec vacat in re apertissima diutius immorari L Quod porro ipsius naturae iure ieiunium generatim acceptum iubeatur , comperta res est .. Hoc evincit Angelicus Doctor a. a. quises. cxlv I G art. 3. evidenti argumentatione . Siquidem ratio naturalis praescribit, unumquemque eo quo indiget remedio uti. Ieiunium porro remedium est ad plures fines spirituales assequendos apprime utile , immo &necessarium .. Ieiunium enim corpux cruciat,. concupiscentiam cohibet , a C rebellionem appetituum sedat, suppetiasque adfert plurimas, ut animum ad Caelestium meditationem facilius assurgat .. Merito ergo concludit Angelicus loco Iaudato iam quisque ex naturali ratione tenetur tantum ieiuniis uti , quantum sibi necessarium es ad praedicta Et ideo ieiunium in commvni eadit sub praecepto legis naturae . Sed determinatio temporis , Θ modi ieiunandi secundum convenientiam , O utilitatem populi ebrisiani cadit sub praecepto iuris positivi , quod est a 'Praelatis Ecelsae institutum : Dr hoc est ieiunium Ecclesiae I aliud vero es naturae . Haec omnia confirmat Augustinus de utilitate ieiunii cap. III. exemplo equi, indomiti ia& calcitrosi i cui pabulum subtrahis, ut ipsum coerceas. Si iumento forti insideres , fi equo utereris, qui te gestiendo posset praecipitare nonne , . ut securus iter ageres , cibaria ferenti subtraheres , is fame domares , quem freno non posses PCaro mea iumentum meu m est : iter ago in Hicrusalem : pstrumque me rapit , ἐν de via eonatur excutere. Via autem mea Christus est : ita exultantem non cohibebo. reiunio st Quisque ergo plus. minusve pro morborum diversitate, ieiunii medicinam. sumere debet II. Hoc ieiunium quod generi ce dc absolute sumptum, su5 naturae lege com prehenditur, suis legibus praecipit Ecclesia, dc stata tempora, quibus ieiunandum sit, designat . Quod porro Ecclesia recte, & iure, id praecipere valeaz, Patet inprimis exemplo Synagogae , quae, Iudaeis ieiunia imponebat , ut constat tum ex
Hieremiae cap. xxxv. tum; ex Libro Esthec cap. IX.. tum. ex Zacharia cap. VOI ... c der
152쪽
di denique ex Evangelista Luca cap. X. ubi inquit : Gai vos audit, me audit; is qui vos spernit , me Deruit . Idque confirmat Paulus Epistola ad Romanox cap. x111. Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita fit : quod non minus de ecclesiastica quam de saeculari potestate cst intelligendum . Ait enim idem Apost, Ius Epist. ad Hebraeos cap. XIII. Obedite Traepositis vestris , subiacete eis : ipsi enim pervigiunt , quasi rationem pro animabus vestris reddituri. Ad Praepositos autem ecclesiasticos potissimum spectat rationem Deo pro animabus illis subiectis reddere . Illis ergo obedire praecipue fideles debent . .Haec omnia roborantur auctoritate veterum Conciliorum . Canon sexagesimus octavus Apostolorum iubet, Clericum deponi, & laicum excommunicationis poena multari, si ieiunium quadragesimale violaverint. Eamdem poenam in transgressores ieiunii statuit Concilium Gangrense, ut plura alia omittam. His accedunt Patrum testimonia. Tertullianus Lib. I. de ieiunio inquit : Bene quod Episcopi universe plebi manflare ieiunia assolent . S. Basilius oratione secunda de ieiunio ait : Omnes aequaliter is praeceptum audiunt , b cum gaudio fuscipiunt . Angeli sunt qui per singulas E
Hesias ieiunantes describunt . Vide , ne Fropter eduliorum parvam So uptatem damnum incurras. S. Ambrosius serm. κκκIv. Qui vis Christianur ieiunando non impleverit Quadragesimam, praevari attonis, is contumaciae reus tenebitur. S. Hieronymus epistola ad Marcellam adversus errores Montani haec habet : Vos tinam' uadragesimam secundum traditionem Apostolorum rempore nobis congruo , ieiunamus . S. Augustinus strin. lx II. de tempore inquit : Aliis diebus ieiunare reme- tum est, aut praemium. In uuadragesima non ieiunare, peccatum est. Denique ratio ipsa, quae dicta sunt, confirmat. Nam Praelati Ecclesiae non minus ac Principes saeculares potestate condendi leges , quae subditorum bonum promoveant , in-shiucti sunt, ut alibi fusius demonstratum est. Porro quaecumque lex, praescribens aliquem actum, efficit ut talis actus, qui alioquin liber erat, evadat necessarius . Cum itaque Ecclesia praecipit abstinere a certis cibis, & ieiunare certis diebus ,reddit actus abstinentiae necessarios. Ex quo consequitur, adversus praeceptum Ecclesiae peccare eos qui indicta ieiunia ab Ecclesia transgrediuntur. III. Obiiciunt Aeriani, Iovinianistae, Beguardi, Lutherani, dc Calvinistae , ieiunia nostra esse libera, a carnibus abstinentiam superstitionem sapere ἰ praecepta vero quibus a cibis abstinentia, & ieiunia imperantur, tyrannidem redolere. Lutherus contra Ambrosium Catharinum ciborum delectum octavam Antichristi faciem appellat . Octava Antichristi facies est delectus illa ciborum , is ieiuniorum , quae libera per omnes dies sunt . Eadem scribit Calvinus Lib. IV. Inst. cap. xis. . ar. Latae sant impiae leges , ρ c conmentias exitialibus Uiurulis stringunt. Disterdictus est carnium esus, quasi hominem contaminaret . Omnes denique Luthera
153쪽
Mosaicae , qua Christus nos liberavit . Auferenda ergo est omnis obligatio ieiunandi. IV. His haereticorum commentis respondet Angelicus Doctor 2.2. quaest. cxlv M. art. 3. ad 3. Ieiunia qMe sunt in praecepto , sunt in Conciliis Episcoporum statuta , is consuetudine unisersalis Ecclesiae roborata . Nec sunt contra libertatem populi fidelis ; sed magis sunt utilia ad impediendum fervitutem peccati, quae repugnat Liabertati spirituali . A carnibus abstinebant Marcionitae , dc Tatiani discipuli in sdium Creatoris. Manichaei carnes respuebant , quod suapte natura immundas reputarent . Catholici omnia Creatoris opera venerantur, & cuncta ab eo condita bona esse confitentur. A carnibus itaque abstinent , non quod immundas eas sua natura esse credant, vel iudicent; sed ut abstinentiae , seu temperantiae virtutem exerceant, ut rebellem concu Piscentiam cohibeant , utque carne castigata , humiliatoque corpore , expeditiores sint ad peragenda divina . Nec in perpetuum , ut Iudaei, a ceriis temperant cibis I sed stato tempore . Haec omnia explicat Augustinus Lib. de mor. Eccles. cath. cap. xxx m. misi neque vescuntur carnibus, neque tamen eas immundas supersitiose putant. Itaque sedem ipsi qui faηi se temperant , si ratio valetudinis cogat, aegroti sine ut a formidine accipiunt, Multi vinum non bibunt; nec tamen eo se coinquinari arbitrantur : nam is, quibusdam languidioribus , is prorsus Omnibus qui fine ilia nequeunt salutem corporis obtinere , humanissime , ae modestissime praeberi faciunt . Et stulte nonnulus recusantes fraterne arimonent, ne vana supersitione debiliores citius quam sanctiores fiant.
Ieiunium ecclesiasyicum est actus virtutis . Infuper opus fatisfactorium es, oe meritorium, si nece stariis conditionibus praeditum sit.
I. T ON est facile dictu , in quot contrarias opiniones distrahantur haeretici I. I tum recentes , tum antiqui , dum de utilitate , fructu , cultu, & merito ieiunii sermonem instituunt . Iovinianistae nihil prodesse ieiunium effutiebant, teste Augustino Libro de haeresibus haer. lxxx D. Hic Iovinianus omnia peccata , sicut Stolai Philosephi , paria esse dicebat , nec posse peccare hominem lavacro ν
generationis accepto , nec aliquid prodesse ieiunia , vel a cibis aliquibus abstinentiam. Idem docuerunt Beguardi . Lutherus non negat utile esse ieiunium ad macerandam carnem i meritorium autem esse minime concedit in responsione ad Ambrosium Catharinum . Hodie Ii ieirenatur , non ut caro morti etur , sed quia
bonum fit hue die ieiunasse , so , vel isto cibo ab inuisse , quo caelum mereamur et quid
154쪽
quid autem hoc aliud quam impia facies Antichristi Z Lutherus , cui , ipso teste ,
eum daemone necessitudo erat , ubique eiusdem prodit imaginem , faciemque obtrudit . Calvinus Lib. IV. insit t. cap. XLI. F. Iq. plura invicem pugnantia profert : modo ieiunium liberum , modo necessarium, modo sanctum , modo superis stitiosum praedicat. De ieiunio ergo inquit loco citato dicamus non nibit: quia plurimi dum non intelligunt quid utilitatis babeat , non adeo neeessarium esse iudicant ; alii etiam ut supervacuum prorsus, reiiciunt et is, usu eius non bene cognito, Deilis es in supersitionem lapsus . Deinde g. I . persequitur fines in quos Iegitimum ieiunium refertur , enarrare . Sanctum, i, legitimum inquit ieiunium tres habet fines. Eo enim utimur vel ad macerandam, is subigendam carnem, ne asciviat , vel ut ad preces , ac sanctas meditationes melius simus comparati, ve ut testimonium fit nostrae eoram Deo humiliationis , dum volumus reatum nostrum coram ipso confiteri. In hoc itaque Lutherani, & Calvinistae conveniunt , quod ieiunium absolute spectatum ad affligendam carnem , animumque ad preces disponendum, utile, quin & necessarium iudicant. Sanctum etiam vocant, ut Calvinus, si ad praefatos fines dirigatur . Cum vero de Catholicorum loquuntur te iunio , illud superstitionis labe respersum traducunt , quamquam eo spectet , ut Carnem, & concupiscentiam subigat, ut spiritui corpus subiiciat, ut cordis contriti, & humiliati argumentum Deo exhibeat.
II. Ut autem hae reticos, qui nostra ieiunia traducere tamquam superstitiosa audent, retundamus, id quod de ieiunio Catholici docent , edisseramus oportet. Ieiunium absolute, & per se sumptum res media est. In hac acceptione nec vitium, nec virtus est. Imponunt ergo nobis Calvinistae , Lutheranique , dum scri-hunt , nos docere , ieiunium opus esse suapte natura, dc ex Opere operato, ut dicitur, meritorium, ac satisfactorium . Vitium enim, nobis fatentibus, sapit ieiunium, si in malum finem referatur; ut si quis ieiunet, ut e vita decedat, vel avaritiae studeat : virtutem vero redolet, si deliberato animo elsgatur ad carnis petulantiam comprimendam, ac in bonum dirigatur finem . Media res est, quando a bono, & malo fine praescindit; ut cum quis abstinet, quia quod comedat, aut bibat, non habet . Dicimus ergo , ieiunium esse actum virtutis , cum ad finem honestum resertur. Ad virtutem abstinentiae, & temperantiae pertinet , cum delectationibus cibi, potusque modum praetcribit . Qui ieiunat , ut Ecclesiae obediat, obedientiae actum exequitur ἱ qui ieiunium servat , ut melius Oret , religionis ossicium exercet : &, cum ad aliarum virtutum fines ieiunium refertur a ieiunante, ad easdem quoque pertinet ; proprie tamen est actus abstinentiae. Audiamus Angelicum , qui ante ortum Lutheranorum , dc Calvin illarum, doctrinam Catholicorum de ieiunio exposuit a. a. quos. cxlv I I. art. I. his verbis. Respondeo dicendum , quod γ hoc aliquιι adiuι es virtuosus quod per rationem ordinatur ad
155쪽
aliquod bonum bonestum . Hoc autem convenit ieiunio . . sumitur enim prine pri ater ad tria . Primo quidem ad concupiscentias carnis reprimendas . . . . Secundo
assumitur ad boe quod mens liberius elevetur ad sublimia contemplanda . . . Ter tio ad satisfaciendum pro peccatis, Unde Dec M. dicitur : Convertimini ad me istoto corde vestro, in ieiunio cre. Ieiunium autem quod Ecclesia praecipit, in hos fines resertur : dc idcirco afferimus , ieiunium , quatenus ecclesiasticum , nempe suis conditionibus praeditum, opus eme, non medium, sed reipsa bonum; nisi ieiunantis malitia in pravum finem detorqueatur. III. Ad meritum, dc satisfactionem quod attinet, certum in primis est, iei nium mereri, seu impetrare bona temporalia . Siquidem Achabo ieiunanti mala ei comminata Deus inferre destitit. Ieiunavitque, O dormivit in sacco . . . Quia igitur bumiliatus est mei causa, non indueam malum in diebus eius e Lib. III. Reg. cap. xx I. Idem patet ex Lib. I. Esdrae cap. v m. Ieiunavimus autem, is rogavimus Deum nostrum pro hoc : γ evenit nobis prospere . Nini vitae triduano ieiunio suae civitatis subversionem evitarunt. Hoc enim ieiunium indixit Iona Propheta : Homines, is iumenta, is boves, is pecora non gustent quicquam, nec pascantur, is aquam non bibant . in id autem accidit Et vidit Dominus opera eorum , quia conversi funt de via sua mala , O misertus est Deus super malitiam . Quid plura Virtute ieiunii daemones e corporibus pelluntur, ut habetur Matth. κ vir. Hoc autem genus non elicitur nisi per orationem, D' ieiunium. Unde insere Athanasius Libro de virginitate : Vide ergo quid faeiat ieiunium , morbos sanat , disiι lationes e eat, daemones fugat. Sed, ne putes Ma temere diei, habes eius rei testimonium in Evangeliis . . . Sciscitati sunt ab eo discipuli dicentes : Domine , δε-
elara nobis quonam pacto immundi spiritus propellantur ' avibus responsum est a lDomino : Hoc genus daemoniorum non elicitur , nisi ieiuniis, & oratione . Quisquis igitur ab hoe immundo spiritu vexatur , certum habere debet hoc pbarmaco , ieiunio inquam, statim spiritus malos afflictos abscedere. IV. Neque ieiunii vis in impetratione sistit temporalium bonorum ; sed & ad lassequenda spiritualia, atque caelestia dona plurimum valet. Quod expressa Evangelii auctoritate probatur. Cum ieiunatis dicitur Matth. vi. nolite fieri ficut B-pocritae tristes : exterminant enim facies suas , ut appareant hominibus ieiunant, . Amen dico Vobis, receperunt mercedem suam . Forma deindo exhibetur illius ieiunii quo quis possit a Deo mercedem recipere, dum subditur : Tu autem , cum ieiunas, unge eaput tuum , is faciem tuam lava , ne videaris ab hominibus ieiunans , sed Patri tuo , qui est in abscondito : Ο Pater tuus , qui videt in abscondito, reddet tibi. Ut itaque supernaturalia praemia ieiunia nostra amequantur, non ob alium finem ea peragere debemus quam ut Deo placeamus; atque in ipsum
Deum, ceu ultimum finem, caritalis amore reserantur oportet.
156쪽
V. Postremo ieiunium opus est satisfactorium pro peccatis nostris , nobis Deum propitium . & plycabilem reddens οῦ quod pariter eκ ipsa Scriptura evincitur . Nam Propheta Ioel inter opera poenitentiae quae populo pro peccatis imponit , ieiunium praecipit . Convertimini ad me in toto corde vestro, in ieiunio, in fetu, b in planctu . . . Canite tuba in Sion, sanctificate ieiunium . Anne post cordis contritionem in peccatorum conversione ieiunium recensuisset Propheta Ioel , nisi Deo gratum foret , plurimumque ad satisfaciendum pro peccatis valeret δNonne David , ut pensum aliquod Deo solveret pro suis criminibus , illumque placaret , ieiuniis humiliabat animam suam ' Psalm. xxx IV. Humiliabam in ieiunio animam meam . Nonne ieiunantes filii Israel cum Samuele Dei vindictam a se averterunt f L. Reg. V D. Nonne Achabus impius Dei furorem ob vineam Naaboth raptam , succensum delinivit , cum sacco , dc cilicio indutus ieiunavit III, Reg. XXI. Idem praestiterunt Ninivitae tempore Ionae et idem Iudaei tempore Esther et idemque ex innumeris tum veteris, tum novi testamenti locis constat . VI. Quae dicta sunt , Patrum auctoritate confirmantur . Tertullianus Libro de
eiunio ait : Omnium erga victus macerariovem brec es ratio, qua rursum interdicto cibo, is observato praeeepto primoνdiale iam delictum expiaretur , ut homo per eamdem materiam causae Deo satisfaciat, peν quam offenderat. S. Cyprianus serm. de lapsis sub finem inquit : Iram, im Ofensam eius ieiuniis , fetibus , planctibus . sicut monet ipse , placemus. S. Basilius orat. i. de ieiunio haec habet : In morbum incrdimus per peccatum, sanemur per paenitenιaam : sed poenitentia fine ieiunio otiosa, is i ructifera est et per utantum fuisfactio Deo . Neque selam satisfaciendi ,
ωd & merendi vim indiscriminatim Patres ieiunio adiudicant. VII. Sanctus Augustinus ferm. lxv. de temp. edit. Lov. qui est secundus dom. I. Quadret. haec scribit : suantum B ergo bonum ieiunii , brevi sermone , exemplis radditis , disseramus . Moses primus, quadraginta diebus, ae noctibus eum ieiunosset, Iegem Domini accipere meruit, per quam popanis imperareto ImpetraTerunt π ominii ieiunia quod totius populi saturitas desperaverat . Advertamus ergo quanta fit inter ieiunium'fatiuitatem distantia , inter ventrem vacuum, is pulmoneι epulis oestuantes . Mosses ergo , qui ieiunavit , Deum vidit I populus , quia
manducavit, b bibit, idola fabricatus es. Sed quid de Mosse, is Israelitica mul- ιιtuine Aquar st Princeps ille humani generis Adam quamdiu ieiunavit servans mandatum, in paradis fuit ; ubi vero comedit , eiectus es de paradiso. Ει, qui inparagi ' Mi virgo fuerat, eiectus de paradis cognovit uxorem . Semper enim iuncta es saturatati lascivia . Vicina sibi sunt venter , , geηisada ; is pro membro
rum ordine ordo vitiorum mutagitur . Eiecit ergo nos de paradis cibus , reducat Uurres , reducat ieiunium . Diximus ergo quid sanctus Moyses meruit ieiunando ;
157쪽
13 L, LIB. II. DE ECCL. PRAE C.
deinde is euncta videamus . Sancto Eltie ieiunanti etiam elementa famulata sunt His denique tribus annis , is sex mensibus ederum elausit . . . . Videte quanta fit Dei clementia erga ieiunantes . . . . Videte quanta fit ieiuniorum virtus , ut id Diseere ieiunia vastanti quod Apostoli nequiverant . Sanctus Leo serm. I. de ieiunio septimi mensis inquit : Ut per humilitatem ieiunii contra omnes hostes nostros divinum mereamur auxilium . Sanctus Ioannes Chrysostomus serm. I. de ieiunio ait: Ieiuna, quia peccasti ; ieiuna, ut non pecces; ieiuna, ut accipias; ieiuna , ut permaneant quae accepisti . Sanctus Ambrosius epist. lxκκ o. ad Ecclesiam Vercellensem inquit : Qui sunt hi praeceptores novi , qui meritum excludunt ieiunii t In-
. numeros alios Patres brevitatis gratia omitto.
VIII. Respondent uno ore Lutherani , & Calvinistae , Patres antiquos rhetoricis exaggerationibus longius quam par fuerat , provectos esse , & a veritate discessisse, cum de ieiuniis loeuti fuerunt . Calvinus Lib. IV. Instis. cap. XII. g. Iy. expresse scribit , Patres semina sit perstitionis iecisse in suis ieiuniorum encomtis . En illius Verba . uua in parte non in rotum excusare audeo veteres, quin is fu- perstitionis quaedam semina iecerint, is occasionem prAbuerant Drannidi, quae postea exorta est . Occurrant quidem interdum fanae , is prudentes de ieiunio sententiae ;fed postea occurrunt subinde immodicae ieiunii laudes , quae ipsum inter prscipuas Virtutes extollant . Quis serat istorum hominum audaciam ὶ Anne omnes Patres
rhetorica a inplificationa superstitiosum ritum docent Anne omnes a veritatis se mita aberrarunt 3 Plus ne auctoritatis uni Calvino quam omnibus Patribus tribuendum erit 3 Quid verisimilius est , Patres Apostolis proximos , an Lutheranos, & Calvinistas a veritate exorbitasse Sed quid diutius immoror in tam vanis commentis profligandis IX. Obiiciunt plura sacrae Scripturae testimonia quibus probare contendunt , ieiunia non esse Deo grata . Isaias enim ait cap. ly ID. Nonne hoc est magis ieiunium quod elegi e Dissolve colZigationes impietatis dcc. Et Hieremias eap. XIV inquit : Cum ieiunaverint , non exaudiam preces eorum . Similia habentur Zach. cap. VII. aliisque in locis sacrorum Librorum. Respondetur, solos haereticos, quorum proprium est meridianae luci tenebras offundere.& omnia carpere , possct eiusmodi textus opponere. Nam manifestum est, locis laudatis improbari ieiunita illorum qui pravo corde machinantur malum , qui , dum corpora ieiuniis com primunt , animam sceleribus contaminant. Ecce inquit Isaias loc. cit. in die ieiunii Vestri invenitur voluntas vestra, is omnes debitores vestros repetitis : ecce a a contentiones, is lites ieiunatis, percutitis pugno impie . Nonne Deus saepissimoesacrificia , holocautomata , calendas, & festa Iudaeorum se odio babere testatur FAnne inde inserendum , sacrificia ad cultum divinum minime pertinere , vel mQ-ritoria non esse Ieiunia itaque, & sacrificia, aliaque Opera suapte natura sari- cta ,
158쪽
cta, quae offeruntur ab impiis, quaeve animo iniquo profanantur, & inquinaniatur, Deus execratur; secus sacrificia, & ieiunia quae pii fideles corde contrito, de animo humili illi offerunt . Saepius iam dictum fuit , tum ieiunia nostra merito digna esse ,- cum in Deum pio & Puro corde reseruntur . Quae ex Patribus opponunt, nullius sunt momenti. Docent enim Patres, a vitiis abstinentiam optimum esse ieiunium , quod Catholici omnes latentur . Ut autem facilius coercere homines possint sensus suos, dc peccata vitare , ieiunia suadentur , de statis temporibus ab Ecclesia imperantur οῦ quoniam ad id assequendum apta sunt instru
Acrum quadragesimale ieiunium , tamquam superstitiosum inventum, improbat Calvinus Lib. IV. Instit. cap. x D. g. ao. Et tunc passvn invaluerat superstitiosa Quadragesimae observatio : quia ἐν vulgus eximiam aliquod obsequium Deo se in ea praestare exi imabat; γ Pastores eam commendabant pro sancta Chri si imitatione, eum planum fit non ideo ieiunasse Christum, ut Hiis exemplum praeberet . . . . Murum es tam crassam baiaucinationem hominibus aeuti iudicii obreoere potuisse . Calvino accedunt omnes Lutherani, dc Calvinistae, qui, quemadmodum caelibatum, ita dc ieiunia de medio sustulerunt. Quia , loquit Augustinus , venter, O genitalia sibi vicina sunt . Quapropter. qui veneri indulget , ventrem repleat oportet : quia, subdit idem S. Doctor, pro membrorum ordine ordo quoque vitiorum existit, Sed ad rem. II. Ecclesia catholica docet , ieiunium quadragesimale ab ipsis Apostolis institutum fuisse, & non intercisa temporum serie a fidelibus observatum semper esse. Quod evincitur in primis celebri illo divi Augustini testimonio Lib. IV. adversus Danatistas cap. xxiv. uxod universa tenet Ecclesia , nee Concialis insitutum, sed semper retentum est , nonnisi auctoritate apostolica traditum rectissime creditur. Institutio autem ieiunii quadragesimalis neque in Scripturis, neque in Conciliis primum facta legitur. Illius ergo origo ab Apostolis ipsis repetenda est. Pri .mum generale Concilium in Ecclesia celebratum , fuit Nicaenum I. Hoc autem Concilium ieiunii quadragesimalis , tamquam priori tempore instituti , meminit
can. V. Concilia Tero celebrentur , unam quidem ante Quadragesimam Pasibae, ut, omni . dissensione sublata , munus useratur Deo purissimum . Secundum vero circa Iempus autumni. Quod confirmatur ex iis quae de controversia celebrandi Paschaia
De ieiunio Iuadragesimve o de illius marietate , ct de insitutionis eiusdem.
159쪽
tis, sub victore Papa, & Alexandro Severo exorta, narrat Eusebius Hist. Lib. v. cap. xx III. Omnes per Asiam Ecelera, vetusta quadam traditione nixae se quarta δε- eima luna salutaris Paschae festum diem celebrandum esse censeban . . . . Cum t men reliqua totius orbis Eecisse alio more uterentur , qui ex Aposto iam traditione profectus etiamnum sematur , ut scilicet non amo quam resurrectionis domiηi-
eae die , ieiunia solvi liceat . Hoc ipsum colligitur ex Epistola Imperatorist Constantini Magni data Ecclesiis , quam resert Eusebius Lib. III. de vita Const. cap' vi II. edit. Val. Confideret , quaeso inquit vestrae sanctitatis olertia , quam gra-ete fit , is indecorum iθdem diebus alios quidem ieiuniis intentos esse , alios vero convivia celebrare , is post dies Paschae , alios quidem in festivitatibus, is animo. rum remissione versari , alios vero definitis vacare ieiuniis . Praeivit ergo Nicaeno Concilio ieiunii quadragesimalis institutio. Concilia, Nicaeno proxima, ieiunii item
Quadragesimae meminerunt. Gangren& celebratum anno 3 . can. XI κ. anathematis poenae eos subiicit qui sub specie sanctioris vitae ieiunia Ecclesiae communia solvunt. Si quis eorum qui continentiae sudent, ab G necessitate corporea, tradita in eommune ieiunia, is ab Ecelesta custodita Jaeperbiendo dissio vit , simulo suae euitationis impol's ; anathema fit. Concilium vero Laodieense anno 36 . plures canones edidit pro obtervantia ieiunii Quadragesimae. Cam xl I x. ait : Hon op-tet in Quadragesima panem offerri , ns stabat O , sosis dominicis: & ean. lir.
2 on oportet in Quadragesima nuptias , vel natafipra celebrare. Posteriorum Conci- Iiorum textus recensere non vacat, quoniam pervii sunt. III. Veteres Patres , tum Graeci, tum Latini, nemine excepto, Quadragesimae mentionem secerunt . Quare superfluum est singillatim eorum testimonia recensere. Unum vel alterum proferre lassiciat . Origenes viris apostolicis proximus hom. x. in Lev. Nee hoc , inquit , ideo dicimas , M abstinentiae ebristianae frena laxemus. Habemus enim Quadragesimae dies ieiunio consecratos . Athanasius epist la ad Orthodoxos ait : Vidisses Presb'teros, D' laicos in ius trahi , virgines a coetu suo divulsas ad tribunal Caesaris raptari , tr in eastoerens eοώiei: alios scoaddiei, alios flagesiis eaedi , panes saerificiorum ministris , o vIrgiηosts inurinci . me autem sub Pascha in sacra suadragesima acta δεηι, pest quod r3 in ieiuniis dediti erant . Quinimmo plures ex Patribus docent, ab ipso Domino indictuna fuisse Quadragesimae ieiunium , sin verbo , exemplo saltem I atque Apostolos ex Spiritus sancti peculiari inspiratione illud instituisse.
Iv. Obiieiunt auctoritatem Cassiani , qui colui. xx I. cap. xxx. haee habet. Sciendam sane, bane observantiam Quadragesimae, quamdiu Ecclesiae illius primitimae perfectio inviolata permansit, penitus non fuisse. on enim praecepti huius necessitate, nec quo legali sanctione constricti, arcti is ieiunioram terminis claudebantur qui torremaηηespatium aequali ieiunio concludebanι dic. Respondetur primum, hanc Cassiarii
160쪽
narrationem evertere opiniones Lutheranorum, & Calvinistarum. Quandoquidem, non modo quadraginta dies, sed totum annum, Cassiano teste , ieiunabant primi Christiani. Favet ne Cassianus Lutheranis, qui vel ipsa Quadragesima ieiunandum pernegant Secundo dicimus, sal O obsequio quod Cassiano viro contemplati ni addicto debetur, falsum esse primos Christianos per totum annum ieiunasse : ex nullo siquidem antiquitatis monumento id colligi potest. Oppositum aperte docent omnes Patres. Tandem Cassianus asserit, omnium Sacerdotum consensu legem servandi ieiunium conditam fuisse : Id tune uniseri Sacerdotibus placuit υν homines . . . ad opus D um canouisa ieiuniorum indictione remearent , veluti legasium derimarum necessitate compeiaerent. Eae Cassiano itaque habetur , primos Christianos, qui divino amore Hagrabant, libera Uectione ieiunasse ; deservescente vero caritatis ardore, temporis tractu, ex imperio omnium Sacerdotum quadragesi-
male ieiunium observasse posteriorum saeculorum sdeles. id autem heine colligere Reformati valeant ad fovendam suam intemperantiam, Ventrisque studium .
V. Ad varietatem Quadragesimae quod spectat, priusquam diversam Catholic rum consuetudinem patefacio, ostendam sas est discrimen quod Catholicos interct haereticos in quadragesimalis ieiunii observantia intercedebat. Non modo Catholici vel ipsis primis Ecclesiae saeculis, sed & haereticorum plures , quadragesimalia ieiunia observabant. Montanistae singulis annis tribus Quadragesimis corpora sua macerabant, illusionibus Montani deeepti . Catholici autem apostolica traditione instrum unam ieiunabant Quadragesimam , ut testatur Hieronymus epistola ad
Marcellam: Nos unam Quadragesimam serendum traditionem Apoesorum , toto anno. rempore nobis congruo ieiunamus. Illi s Montanistae J tres in anno faciunt Quadragemmas, quasi tres pris sint Salvatores. VI. Unam itaque Quadragesimam ieiunasse a primordiis Ecelesiae Catholicos cerintum est. Nomine autem Quadragesimae recentes haeretici , non quadraginta, Vel Prope quadraginta, nimirum triginta sex dies intelligi volunt ; sed contendunt , primos Christianos ieiunio vel quadraginta horarum, aut unius, vel trium dierum Quadragesimam hanc implevisse r idque auctoritate quorumdam Patrem evincere Conantur, quibus assentitur Launotus. Verum Catholiet eommuni assensione do-Cent, in Ecclesia catholica ieiunium quadragesimale , seu paschale semper fuisse
dierum quadraginta, aut prope quadraginta, nempe triginta sex . 'Idque constate π omnibus Patribus, qui ieiunium antipaschale explieantes ad quadraginta di rum spatium illud extendunt. Anne ieiunium unius, vel alterius diei quadragesi- male vocassent Anne Patres omnes asseruissent, Catholicos madragesimam ieiunare ad exemplum Moysis, Eliae, Christi; nisi quadraginta dies, quemadmodum illi, ieiunassent 3- od vero Ambrosus, Mediolanensis Eetlesiae consuetudia
