Theologia christiana dogmaticomoralis auctore f. Daniele Concina ... Tomus primus decimus De præceptis ecclesiæ

발행: 1749년

분량: 503페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

221쪽

196 LIB. II. DE ECCL. PRAE C.

lationem verbι, sub occasione conveniunt, θ' ex veritate, ventris caussa coniunguntile, reprehensibiles coram Deo, θ' hominibus habentur . Satis aperte isthic exprimitur, collationis nomine spirituale colloquium intelligendum . Quia vero in huiusmodi colloquiis, quae post sacra peracta mysteria fieri solebant , 'abusus irrepserat opipara instruendi convivia; Patres laudati Concilii, ut huic malo prospicerent, decreverunt ut post

Missam, & spiritualem collationem , honestum, moderatumque prandium Pararetur. In Regula Templariorum approbata in Synodo Trecensi, sub Honoris II summo Pontifice celebrata, quamve divus Bernardus examinavit, videtur collatio pro resectiuncula 'accipi. Enimvero cap. κvI. haec habentur . Audito signo , ut est eius regionis consuetudo, omnes ad completas oportet incedere vos; ac prius generalem collationem sumere peroptamus. Hane autem tolutionem in dio tione, O arbitris magistri ponimus ; ut, quando voluerit, de aqua , θ' quando iubebit misericorditer , ex vino temperato eompetenter recipiatur. Verum boe n. ad nimiam satietatem oportet fieri, sed parcius : quia apostatare etiam sapientes videmus . Hic collationem Pro potu, sive aquae, sive vini, accipi compertum est. Nullius tamen fit mentio cibi. III. Saeculo κID. ineunte colutionem pro sola potus sumptione acceptam fuisse, colligitur ex constitutionibus Ord. Praed. in quibus dis. I. cap. v I. haec habentur. Tempore ieiunii hora competenti , ocrista ad collationem signum faciat , postea res Borarivs Ombalum pulset. Deinde Fratribus venientibus in refectorium legat Iector. . .

Infra vero lectionem bibere poterunt, facto signo a Praelato, ἐθη dicto Benedicite) a Lectore , dataque benedictione ab hebdomadario: Largitor omnium bonorum benedicat potum femorum suorum ita lectione dicat qui praeest :m diutorium nostrum in nomine Domini ' tune cum flentio intrent Fratres in Ecessam . Nulla hic cibi mentio. D. Bonaventura eiusdem tertiidecimi saeculi Scri or istius collationis, quatenus solam potus sumptionem importat, meminit Part. I. specul. discipi. cap. XXI. Ad collationem tempore ieiunii faciendam duabus tantum, vel tribus, s indiges, Bibere vicibus remperantiae congruis bonestati . Studet sobrius quamdam temperantiae Legem in ipsis etiam necessariis observare. Etiam hic altum de cibo silentium. Ut igitur ex plurium Scriptorum lectione colligere mihi licuit, dicendum videtur, numquam in hac serotina collatione quidquam cibi captum fuisse, quousque consuetudo obtinuit solvendi ieiunium hora tantum nona ; tum vero cibum sumere in collatione coeptum fuisse , cum ieiunium solvi coepit hora sexta. Et sicut sensim sine sensu mutatio horae nonae in horam sextam facta est; sic in hac collatione a potu ad cibum paullatim transitio contigit . Prima mutatio horae vespertinae in horam nonam, pro comestione in die ieiunii designatam, ut indicatum esst , a Monachis in ceteros fideles permanavit . Haec secunda ex Summistarum disputationibus originem duxit. Facta siquidem diei artificialis partitione in quatuor partes aequales, quarum duae antecedunt , dc appellantur tertia , & sexta; di duae consequuntur

222쪽

meridiem, & appellantur nona , & duodecima , & quaelibet trium horarum spa tium complectitur e facta, inquam, hae divisione, disputari coeptum est, num sol vendum sit ieiunium hora nona eompleta, idest hora tertia elapsa post meridiem Affirmabat Petrus de Palude in IV. dist. xv. III. si sermo sit de ieiunio quadragesimali, quod iuXta omnes ceteris ieiuniis severius est. Alii circiter horam honam , idest intra illud spatium trium horarum quod horam nonam constituit, solvi posse ieiunium docebant. Hora enim nona, inquiebant , statim post elapsam meridiem incipit . Ut ergo dieatur solvi ieiunium hora nona , satis est ut intra

spatium trium horarum post meridiem comestio sumatur. Hae Summistarum disputatationes, quae labente saeculo XV. magno estu effervescebant , occasio fuerunt ut ieiunium paullatim hora sexta solveretur . Et eodem tempore quo ieiunium solvi coepit hora sexta, collatio, seu serotina resectiuncula, ultra potum aliquid, quamquam parum, cibi admittere consuevit. IV. Saeculo tandem sexto decimo usus communiter obtinebat ea piendi praeter potum aliquid cibi in praefata collatione . Id clare colligitur ex constitutionibus generalibus Clericorum Regularium Theatinorum , in quibus Part. II. cap. m. haec habentur et Ieiuniorum tempore ad serotinam carnulam simul accedant , cibum sedentes fumant : spiritualis refectionis cibo reficiantur. Hoc eodem saeculo florebat s. Carolus Borromaeus, qui istius resectiunculae usum indicavit, & praeter vini poculum unciam panis cum dimidia manducari permisit , ut habetur in Ecclesiae Mediolanensis actibus pag. 8ia. Semel tantum in die post meridiem cibum capiant. Quod si aliquid alicui amplius Opus erit , vesperi panis unciam cum dimidia , is vini poculum tantum capere liteat. Hactenus de origine , & progressu istius resectiunculae serotinae ieiuniorum tempore . Infra postea disseremus, quomodo illius cibi quantitas temporis decursu ab una, & altera uncia, ad octo uncias , vel ad quartam opiparae coenae partem, gradum fecerit; U. Hanc porro resectiunculam non adversari ecclesiastiei ieiunii integritati pIa num est. Quoniam ieiunium non alia ratione nuncupatur ecclesiasticum, nisi quia ab Ecclesiae auctoritate institutum, & approbatum est, & iuxta sormam ab eadem Ecclesia praescriptam observari debet. Hanc autem sormam Ecclesia pro tempo rum Opportunitate variare potest, maxime si, salva ieiunii substantia, in accidentibus tantum mutatio contingat. Hinc horam solvendi ieiunium mutatam bis via dimus. Hae facta mutatione, altera successit, nempe usus quidquam cibi capiendi Vespere, ex quo comestio, qua ieiunium solvitur, nimium anticipata fuit, videlicet ad horam sextam . Quemadmodum enim Ecclesia praescripsit delectum ei orum ἱ ita etiam valet, cum expediens iudicaverit, quidpiam rigoris in ieiunio re- Iaxare. Quid ergo Κemnitius, Dallaeus, Piceninus, & ceteri Calvinistae , ac Lu- therani calumniantur Catholicos, quod ieiunium non observent, quia vespere ali-

223쪽

quid, parum licet, cibi capiunt; atque, ut illis invidiam conssent maiorem, hane collationem coenam compellant, effutientes Catholicos ieiuniorum tempore prandere simul, & coenare Hanc sane calumniam universa Catholicorum vox, quia& factum ipsum , propulsat . Quem enim Catholicorum , ieiunii observatorem, coenantem smul, & prandentem invenient Resormati At quis hominum istorum effrenem calumniandi Romanam Ecclesiam licentiam mirari satis valet Si Ecclesia unicae ieiunii comestioni superaddit abstinentiam a carnibus, dc lacticiniis; eam superstitionis, & tyrannidis postulant. Si aliquid rigoris remittit, si piscibus aliquantulum delicatioribus vesci, si vespere parum cibi sumere permittit; laxitatis arguunt illam. dc tamquam antiquae disciplinae praevaricatricem traducunt. Paucis igitur, sive mitem, sive rigidam catholica Ecclesia disciplinam praescribat . numquam effugiet

haereticorum iacula, quae in eam contorquere non cessant. Ceterum, ut evidentius

pateat eorum iniustitia adversus Catholicos, dicant velim Calvinistae, quis antiquo. rum praescripserit sormam ieiunii, quam praescribit eorum Patriarcha Calvinus 3 In tribus ille asserit situm esse ieiunium. Illius verba isthuc transcribamus ex Isb. IV. Institui. cap. XII. s. 18. Ieiunium aliud, ιemporale ... hoc in tribus situm es, in tempore , is ciborum qualitate, in parsimonia. Tempus meo, ut ieiuni defungamur iis actionubus quarum causa instituitur ieiunium ἰ quemadmodum, exempli cavssa, si ob solemnem precationem quis ieiunet, ut eo impransus secedat. Qualitas in eo sita est, ut absint omnes lautitiae, ae plebeis, visioribusque cibis contenti palatum delicatis non irris mus. Quanιitatis ratio in hoc est, ut parcius se levius Iosito vescamur, tantum ad necessitatem, non ad voluptatem. Est ne ieiunium istud Calvinianum ad amussim di

sciplinae apostolicae auonam, quaeso , Ecclesiae saeculo isthaec ieiunii forma obtunuit, In hoe ergo positum est Calvinctarum ieiunium , ut scilicet, non ad voluptatem, Epicureorum more, comedant , neve se se in.crapulam ingurgitent; sed tantum ad necessitatem manducent In hoc ergo dies ieiuniorum a reteris diebus distinguentur, quod tempore ieiunii illicitum erit ad voluptatem vesci; licebit vero alio tempore Verbo dicam, in ea temperantia, & sobrietate situm est Calvinisticum ieiunium, quam quilibet homo, quia rationis compos , nedum quia Christianus, in omni resectione servare debet. Denique, si Calvinus ausus est eommentitium excogitare ieiunium , universae antiquitati incognitum ; non poterit Ecclesia eatholica , salva apostolici ieiunii substantia , aliquam modo addere , modo

auferre, pro temporum, personarumque diversitate, circumstantiam; & modo augere, modo remittere eiusdem disciplinae rigorem Id profecto soli Calvinisti, &Lutherani negabunt.

224쪽

De ieiunii reclesiastici transgressione ob violatam unius eomestionis legem in omptione liquidorum.

l. π Xplicatis ieiunii ecclesiastici natura, dc conditionibus, nune manifestandum restat, quid praefato ieiunio adversetur, & quot modis violari possit , p tissimum ob legem unicae comestionis non servatam. Plura autem sunt quae istius unicae comestionis integritati repugnant, quaeve a Theologis in controversiam v lcantur. Idcirco singillatim per distincta quaesita omnia tractabimus Hoc tamen in capite, & sequenti de liquidis praecipue verba erunt. II. Quaest. I. An qui pluries die ieiunii extra comestionem visum bibit , frangat ieiunium Resp. Non pauci supercilium extollunt, & frontem contrahunt ob hoasolum quod praesens difficultas proponatur ; perinde ae si absolute extra omnem controversiam estit, quod vini potus ieiunium non frangat . Quae sane admiratio ex antiquae disciplinae ignoratione ortum ducit . Siquidem certum est . antiquam Ecclesiae disciplinam abstinentiam tum a carnibus, tum a vino praecepisse. Id eκ omnibus sere Patribus colligitur. Chrysostomus bom. vi. ad popal. ait ἔ Adveniente ieiunio , Θ fi millies quis exhortetuν, imi infinita crucient, ἐν cogant vinum deliba re, veI alivd ieiunii lege non concessum, gustare ἱ Omnia quis mallet pati quam prohibitum tangere nutrimentum . Idem tradit Auctor apostolic. Const. Lib. V. caluxv II. vino, is carnibus abstinete vos bis diebus . Cyrillus Hierosolymitanus catech. 1 F. inquit: Iemnamus a vino, is , carnibus ab inentes. Theophilus Alexandrinus hom. 1 Ii. ait : NNquaquam diebus suadragesimae vini poeulum fastinemus . Haee disciplina adhue in pluribus Orientis regionibus obtinet. Ecclesia catholica disciplianam abstinendi a carnibus retinuit , secus abstinentiam a vini potu . Nemo ergo in dubium revocat, utrum licitus nune sit potus vini tempore ieiunii intra ipsam

comestionem sumptus. Quin extra ipsam quoque resectionem concessum esse. Viniuium ad sedandam sitim, communiter fatentur Theologi omnes. Et talionem Prodit D. Thomas a. a. quaest. cxlvi t. art. s. ad a. Ieiunium Eces non fori tur , nisi per ea quae Ecclesia interdicere intendit instituendo ieiunium . Non autem intendit Ecelesta interdicere abstinentiam lege sumptionem potus ; qui magis sumitur ad a terationem eorporis, is digestionem ciborum assumptarum, quam ad nutritionem , δε-cet aliquo modo nutriat. Et ideo tiret pluries ieiunantibus bibere. In hune exscriptum textum mendum irrepsit, uti animadvertit Franciscus Sylvius in eommentariis ad hunc articulum t ubi legendum admonet , non intendit Eec a interdicere sumpιiovem potus : aut, non intendiι indicere ab inentiam potus. Quare ridenda sane

225쪽

Loo LIB. II. DE ECCL. PRAE C.

est thrasoniea illa iactatio , qua Theologus Anonymus in epistola , italica lingua conscripta, typisque edita, dataque ad D. Petrum Balterinum Presbyterum Veronensem, Virum perdoctum, ovans ac triumphans duplicem, quam ex Sylvio dedimus , quasi a se inventam , offert laudati textus emendationem pag. 96. Deinde lapsus, contradictiones , para logi smosque Natalis Alexandri, ubique gloriabundas,& ubique praeter omnem modum insultans, recenset, commentatur, sibique nimis pueriliter plaudit . Quae omnia quam inepte obiiciantur , suo loco palam siet. Nune in semitam regrediamur. Ex D. Thoma igitur perspicuum est, licitam esse sumptionem potus tum intra , tum extra comestionem , ad concoctionem ciborum iuvandam , & ad sitim sedandam , Hoc vero quod sequitur, dissicultatem habet.

III. Quaest. II. An potus lini, si sumatur eae tra refectiorem ad sedandam famem,

ieiunii praeceptum frangat e Resp. Non solum ex antiquis , sed etiam ex neotericis, plures actiter defendunt, potum vini , extra resectionem sumptum , non ad sedandam sitim, sed ad expellendam samem, ieiunium violare . Ex antiquis qui dem Richardus in IV. dist. xv. art. 3. quaest. vir. Gabriel in IV. dist. xv r. qa . III. art. 3. D. Antoninus II. Tart. tit. vi. eap. g. si Sylvester verb. Ieiunium. num. 9 Ioannes Medina cod. de Diua . quaest. x r. vers. In his tamen . Abulensis quaes. clκrv. in cap. v I. Matth. Rosella verb. ieiun. num. F. Tabiena quaest. II. Leander tract. Udi p. v. quo. III. laudat etiam pro hac sententia Sylvium a. a. quaest. exlv I I. art.6. dc ΑΣorium Lib. VII. eap. x. quaest. vis. in fine. Sed hi duo Auctores oppositum aperte sustinent, si sermo sit de simplici vino usuali, non immixto cibo. Ex neΟ-tericis .vero hanc defendunt opinionem Regina idus Tom. I. Lib. IV. cap. XIII. sec. I. num. Is 3. Thomas Hurtado in disp. mor. de chorolate num. II. Henricus a S. Igna tio Lib. XI. cap. III. num. 38. Natalis Alexander Lib. IV. art. 7. reg. Iq. CardinalisCOEZa Tom. de ieiun. pari. III. art. I. dub. I. num. II Diana coordinatus Tom. μ'

decis c. refert plures Auctores, qui hanc docent opinionem e qaam inquit Diana fateor esse probabilem. Si vel per ipsum Dianam haec sententia probabilis est, quid

inserendum sit, aliorum iudicium esto . Hanc sane opinionem docet D. Thomas in IV. dist. xv. quaest. III. art. q. quaest. I. ad I. his verbis. Dicendum, quod quamvis cliquis potus aliquo modo nutriat s tamen de se non ordinatur ad nutriendum, sed magis ad dispositionem bonam eorum quae nutriunt, ut scilicet per membra deducan-τηr , ἐν in stomaeho non comburantur : cnde sumptio potus manducatio non diciarsir . Et ideo illa qui potat extra horam unicae comesionis , non dicitur bis mandu

care I propter hoe nee salutam Eeelsae frangit, nisi fraudem faciat et quia legem violat qui in fraudem legis aliquid facit . His ultimis verbis aperte docet sanctus Doctor , eum violare ieiunii legem qui potum sumit , non per modum potuS, idest ad sitim extinguendam, & ad faciliorem cibi digestionem procurandam i sed ad

226쪽

DIS S. II. DE IEIUNIO. 2o I

ad ventris famem propulsandam . Et sane principium cui innititur, communiter tum a Canonistis, tum a Theologis recipitur. Porro ille dicitur in fraudem legis facere qui; salvis legis Verbis, eius sententiam circumvenit: f. de legi. I. contra legem . Fraus enim legi fit , cum id fit quod fieri noluit , fieri autem conceptis verbis non vetuit. Plura produci solent exempla. Accipe unum, 'vel alterum. Si Monachus, habitum suae Religionis retinens, illum veste clericali, vel laicali eo periat; in fraudem legis agit, & canonis poenae obnoxius est iuxta communiorem sententiam. Si tutor, cui prohibitum est rem pupilli emere, aliam substituat personam, ut pro se emat; in fraudem agit legis . Lex ieiunii unicam praecipit c mestionem, & plures prohibet et quia per cibi subtractionem intendit corpus amia gere , carnem spiritui subiicere , & concupiscentiam cohibere . Si quis ergo cibo ordinario substituat potionem vini in tanta copia, quod valeat & famem abigere, & eorpus nutrire I certe in fraudem legis agit, eamque circumvenit. Ex his omnibus colligere licet , Opinionem hanc, tum Ob Doctorum auctoritatem , tum ob vim rationis, probabilissimam esse.

IV. Contrariam sententiam communiter sustinent neoterici, quos recensent, &sequuntur Salmanticenses tract. xx m. cap. I. punct. I. g. a. his rationibus innixi, quoi nimirum Ecclesia id solum extra resectionem prohibeat quod cibi rationem habet . Vinum autem potus naturam habet, non cibi . Nec intentio suis mentis vinum ad expellendam samem variare potest illius naturam, quae in potu, non in cibo, fita est. Et tandem id sentire videtur communis fidelium sensius. V. Verum adductae rationes suadent quidem, conceptis verbis potum vini, pluries sumptum extra resectionem , a lege non prohiberi; minime vero evincunt, fraudem legi non fieri, si quis vinum sumat, ut famem expellat, ut corpus nutriat, ut carnem impinguet , verbo dicam , ut legem in omnibus quae praecipit, eludat, dc frustretur. Utique verum est, intentionem sumentis rerum naturas non variare. Sed Iicet vinum principaliter naturam habeat potus , quoties simul cum cibo sumitur; aliquando tamen rationem & naturam cibi habere potest, ct re ipsa habet, quando eumdem, quem cibus, effectum producit. Producit autem saepius, ut experientia compertum est; potissimum cum vinum optimum est. Praeterquam- quod in christiana Morali tractanda, non ad Metaphysicae, sed ad prudentiae regulas revocandae dissicultates sunt. - VI. Ex adductis pro utraque opinione rationum momentis sequitur , neutram , tamquam omnino certam defendi posse . Probabilior, & lumini naturali conso mior prima videtur . Sed, contentiosa relicta disputatione , quae pro praxi tuta. sutat, exhibeo. In primis itaque omnes fatentur, eum qui vinum praeter necessitatem die ieiunii suiniit , potatque , non ad cibum digerendum , non ad sitim e tinguendam, sed ob solam voluptatem, peccare contra Iegem temperantiae. Hanc ergo

227쪽

1OL LIB. II. DE ECCL PRAE C.

ergo pro praxi statuo regulam , quam Verissimam censeo. Ii Christiani qui iei niorum tempore quamlibet corporis mortificationem evitare student ; qui licet concupiscentiae stimulis urgeantur , licet libidinis igne ardeant, & peccatorum somdibus polluti sint , nihilosecius omni via student appetitionibus suis indulgere ;quamdam solummodo ieiunii speciem servant. Prandent enim ad satietatem; serotinam resectiunculam ad laxiorum opinionum excogitatas mensuras sumunt ;per totum vero diem, modo una, modo altera potione fauces recreant ; verbo

nec minimam afflictionis, & poenitentiae, quam lex ieiunii praecipit, partem perferre volunt. Ego his omnibus absolutionis beneficium differrem, donec veri christiani Ieiunii observantia , ceterisque remediis , moderationis semper regulis serva-.tis, passiones cohiberent, peccatorumque emendationem assequi eniterentur. Nam manifestum est eos nullo vero aeternae faustis desiderio teneri ; immo satis com. pertum est eosdem suae salutis remedia contemnere , dum Praeceptorum pondera excutere tentant, nihilque oneris, nisi ad speciem quamdam , sentire volunt. Sive ergo prima, sive secunda opinio vera sit, in praxi satis erit, si, attentis eluia modi circumstantiis, possimus & debeamus praefatos Christianos obligare ad observantia m illius veri ieiunii quod reipsa necessarium est ad perdomandos appetitus, subigendam concupiscentiam, di Deo pro perpetratis criminibus quamdam saltem satisfactionem exhibendam. At, inquies, hoc est difficultatem evitare, non

resolvere. Et ego repono, hanc scribendi rationem esse animarum regimini sum. mopere consentaneam . Quae enim disputari in utramque partem poterant, in medium attulimus; quodque verosimilius nobis visum fuit, indicavimus. At, quia neutra opinio adeo clara nobis apparet, ut certum de alterutra proseramus iudicium ; idcirco, utraque in suo relicta statu, quod tutum in praxi, & extra disia putationem positum iudicavimus, amplectendum proposuimus. Heine non prois habile, sed improbabile prorsus censemus: quod scribit Tamburinus Lib. IV. cap. vis. 2. Probabile est inquit) licere intra diem ieiunii bibere vinum , mustum , eeretia fiam, aquas ex herbis, Cet ex eodem vino distillatas , etiam de mane , etiam ob δε-

iam delectationem , etiam multoties in die , etiam in fravdem ieiunii. Non minus improbabile nobis videtur quod scribit: P. Viva Tom. I. pari. II. quaest. X. art. I. num. γ png. mihi IO8. is Utrum autem peccet venialiter qui bibit, aut comeditis solum ob delectationem Ioan. Sanch. apud Dian. Part. III. Iradi. V. restat. 6.is Martinus Perex, Escobar, ct alii negant, s non noceat saluti ; sicut non pe is cat qui videt res pulchras, ct olfacit odores solum propter delectationem. Ne- is que id damnatur ab Innoc. XL Nam propositio damnata dicit : Comedere, iris bibere ad satietatem ob solam voluptatem non est peccatum , modo non obo valeis tudini , quia licite potest appetitus suis actibas frui. Quando enim ad satieta- is tem quis comedit, aut bibit ob meram voluptatem , lacile limites temperantiar

228쪽

debitae praetergreditur ι & ideo Venialiter peccat. quod non aecidit, neque s eo. A medat assiquid , uat bibsit propter vosuptatem , non tamen ad satietatem eum is periculo intemperantiae. Η Siccine ergo decreta pontificia eluduntur Quod ita que homo christianus comedat ob solam voluptatem, nullum peccatum commitistit 3 Tum ne solum peceat , quando ob solam Voluptatem comedit usque ad satietatem cum periculo intemperantia: Sed propositio damnata potissimum est ob hane doctrinam : Comedere, ἐν bibere ob solam voluptatem non est peccatum . . . a quia lieite potest appetitur naturasi &e. Si quis postea assereret , licitam eme comesturam ultra regulas temperantiae, alius esset error iure proscribendus. Ea porro comestura temperantiam violat quae fit praeter necessitatem alendae vitae. Et

haec comestura abest valetudini. Propositio autem damnata eam sumptionem cibi .& potus licitam supponit quae valetudini non officit. Ergo non ob id quod in temperantem comesturam , sed ob id quod ob solam voluptatem comedere peria mitteret, damnata fuit . Peccat homo christianus, tum si ob solam voluptatem , tum si praeter limites temperantiae comedat VII. Quaest. III. An electararia , extra refectionem sumpta, frangant Ieiunium stResp. Ante omnia, quid electuarii nomine intelligatur, explicandum est. Isid rus apud Du Freseo in Glossario , electuarium vocat , eo quod molle sorbeatur . Ioannes de Ianna , Electuarium , inquit , dicitur ab lectione rerum, ς quibus eon citur . Brocardus in descriptione terrae sanctae apud eumdem Du Fresne , Habent poma, inquit, citris magπa, ex quibus optima sonficiunt electuaria . Electuariorum alia sunt dulcia , a Ita amara , alia acria iuxta varietatem rerum e quibus consisciuntur . Proposita autem quaestiuncula duplici in sensu tractari potest . In ptimis, an electuaria, sumpta per modum medicinae , ieiunium frangant Deinde , an violent ieiunium 9 si sumantur ad extinguendam famem , vel ob deIectati nem Quibus praelibatis , dico primum , electuaria , sumpta per modum medicinae , nullo modo ieiunium frangere . Ita D. Thomas a. a. quaest. cxlv I I. art. s. ad 3. Dicendum , quod electuaria , etiamsi aliquo modo nutriant , non tamen primcipaliter assumuntur ad nutrimentum , sed ad digesianem eiborum . Unde non foLvunt ieiunium, sicut nec aliarum medicinarum assumpsio . Haec opinio communissu

VIII. Dicendum secundo est, electuaria , suo sumantur ad extinguendam famem , sive ob solam delectationem , ieiunium frangere. Utraque pars eadem evincitur ratione . Electuaria, de quibus in praesenti ferino est, quae vulgo Gn- ferve Vocantur, sunt de genere ciborum; & suapte natura nutriunt corpus , S lum ergo actualis infirmitas, quae remedium postulet , electuariorum sumptionem eκcusare potest diebus ieiunii, Nec timor futurae aegritudinis, nisi perieulum proximum sit, dc imminens , satis est ad hoc, ut ea quae ad genus cibi spectant ,

229쪽

1o LIB. II. DE ECCL. PRAE C.

licite ieiunii tempore sumantur . Nec electuaria rationem medicinae habere possunt respectu illius qui sanus eadem sumit. Habent ergo rationem cibi. Ergo e tra resectionem sumpta ieiunium frangunt . Solum ergo ad sublevandam stoma.ehi, vel capitis debilitatem , vel quamlibet aliam infirmitatem electuaria sumi possunt nullo vero modo vel ob solam delectationem , vel ad expellendam famem . Hanc opinionem defendunt , praeter antiquos , Leander tract. v. disput. v. quae s. xv I a. Cardinalis Cozaa III. Par. artic. I. dub. 2. num. 27. Henricus a S. Ignatio Lib. XI. cap. m. Fagundeκ Lib. I. de 4. praecep. Eccc cap. IV. num. 2. Diana coord. tract. VI. refoc xcv. num. 2. ubi haec habet : Unde ex superius dictis patet , refellendam esse opinionem D. Thomae , D. Antonini, Gabrielis , Ricbardi , quos citat , ἐν sequitur Divester v. Ieiunium quaest. m. num. s. serentium , sic, tum esse sumere in die ieiunii electuaria ex faccharo condita ob solam delectationem : quia haec vere habent rationem cibi nutrisivi . Quis non miretur , Dianam

severiora docere prae ipsis sanctis, & antiquis Doctoribus Sed illud est maiori

admiratione dignum , quod Diana D. Thomae imponit Opinionem , quam conceptis verbis S. Doctor resutat. Docet D. Thomas loco laudato a Diana , nempoa. a. quaest. cxlv I p. artio. 6. ad 3. electuaria sumpta pes modum medicinae non frangere ieiunium; secus vero, si per modum cibi, & propter delectationem, seu nutritionem sumantur. Si enim, non per modum medicinae , sed per modum cibi capiuntur, profecto ob delectationem, dc nutritionem manducantur. En verba D. Thomae. si Ad tertium dicendum , quod electuaria .... non solvunt ieiuninm , , sicut nec aliarum medicinarum assumptio ; nisi forte aliquis in fraudem electualia , , in magna evastitate assumat per modum cibi. Conser haec D. Thomae verba cum verbis Dianae ; dc ipse sententiam dicito. . IX. Ex his colliges , omnia ea licite sumi posse die ieiunii quae non ad deleactationem , neque ad nutriticinem, sed ad solam actualem infirmitatem repellenadam , per modum medicinae , & iuxta mensuram indigentiae sumuntur . Heine Concionatores eo die quo. concion ntur, ad Vocem pro concione necessariam conia servandam , iuvandamque quidquam per modum medicinae capere valent . Idem dic de cantoribus , qui chorum moderantur , quiVe hoc munus , alioquin necessarium , esterrere minime possent , nisi vocem aliquo remedio adiuvarent. Horum omnium prudentia evangelica regula sit oportet : atque pro maiori securitate ,& in legis obsequium, a Superiore, dum commode fieri potest , licentia obtineatur. Colliges quoque, non adversari integritati ieiunii potionem aquae , saccharo , eedro , balsamo , quae Vulgo dicitur limonato , conditae , ad sitim extinguendam sumptam ; dummodo parum horum condimentorum aquae immisceatur ,- ut scilicet ab illa cruditas auferatur, & stomacho aptetur ἰ quamquam postea medicina

sit, quae gustui etiam apta dc congrua est. Si vero in fraudem ieiunii rerum di

230쪽

DIS S. II. DE IEIUNIO. - λον

istarum tanta quantitas immisceretur aquae, ut cibus potius quam potus fieret ;tune absque dubio ieiunium frangeretur. De aliis liquidis, nempe lacte, iustulo , & similibus sermo non fit et quia haec rationem cibi habent, & ad nutritionem . non ad sitim sedandam sumi solent: proindeque ieiunium solvunt, franguntque . Haec omnia communia sunt apud Doctores . Ex quibus inseres falsum absolute esse illud axioma, Liquida non frangunt: quoniam aliqua iuxta omnes frangunt

ieiunium, aliqua non frangunt.

Origo potus eborolatis . An ieiunium frangat . uuaenam opinio improbabilis , quaeve probabilis , vera ,

ω tuta dicenda sit.

I. π Isputationem versandam aggredior invidiae plenam, eo quod divitum, &LAE nobilium delicatis faucibus. bellum intentet, usumque apud illos satis

universalem in discrimen adducat. Quare, ne usus, sive abusus, qui a medio circiter saeculo invaluit , veritari tenebras offundat , ea quae penes Omnes certR sunt, ab iis quae in controversiam vocantur, secernenda diligenter sunt, omniaque singillatim enucleanda. Si enim quaeque ad sua certa principia exigantur , spero fore ut veritas suo in loco consistat, nullumque patiatur damnum ex pluriabus sophismatis , quibus implicari solet. Et, antequam ultra provehar, primum omnium de origina istius potus, seu ubi, & quando usus eius coeperit , nonnulla perstringam. In Indiis. occidentalibus primum obtinuisse potionem istam, communiter Auctores testantur . Augustinus de Padilla Archiepiscopus de la Espan la Lib. II. bis. Prov. Mexican. cap. Ixxxiv. scribit, potum istum in provincia dela Chiapa ortum duxisse ; cur assentiuntur ceteri Scriptores . Quo autem ann istius potus consuetudo obtinuerit in hac provincia, non indicant. Id quod nobis coniectura assequi licet , est , medio circiter saeculo post quintum decimum eius usum invectum fuisse ; seu verius , hoc circiter tempore Scriptores istius potus meminere . Ab Indis in Hispanos migravit . Nee transitus istius tempus designatum invenio . Ex Scriptorum Hispanorum testimonio eruitur , ante annum millesimum sexcentesimum Hispanos potionem hane suavissimam non degustasse . Ludovicus LopeΣ , qui in vivis erat anno I 9a. in suo Instructorio edito Salmanticae anno I 8 . cap. ex D. scribit, apud Indos hunc potum in usu fuisse; de Hispanis vero altum est apud illum silentium . Multo serius ad Italos pervenit potus iste. Quoniam haec scribit Thomas Tamburinus Lib. IV. in Decal. cap. V. g. a. num. s. Cocholata Indis , Hispaηisque iamdiu , Italis vero dudum valde . Tamburi

SEARCH

MENU NAVIGATION