Theologia christiana dogmaticomoralis auctore f. Daniele Concina ... Tomus primus decimus De præceptis ecclesiæ

발행: 1749년

분량: 503페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

231쪽

ios LIB. II. DE ECCL. PRAE C.

nus obiit anno I 673. Fae ipsum viginti annos ante obitum librum suum edidisse, nempe anno I 6 O. Si hoc tempore scripsit ille, dudum vatae praelatum potum Iotalis familiarem evasisse; plus minusve, simul ae usus serpere in Hispania coepit , bellum Theologos inter concitavit, aliis pro illo , aliis contra illum pugnanti.

II. His delibatis, primum omnium , quid choeotates sit , explicemus oportet .

Porro chocolates est corpus solidum concretum ex materia comestibili, nempe eκ cacao, cinnamomo, saccharo, & vaginula; quae omnia suapte natura cibi nutrientis rationem habent. Quare, si quis quamlibet eae praelatis partibus , ex quihus componitur chocolates, magna in quantitate sumeret, ieiunii legem violaret. Ex quo consequitur, chocolarem m notabili quantitate sumptum absolute , & ,- quae non immixtum, ieiunium frangere. Haec extra disputationis aleam sunt posita penes omnes Auctores. Et, ne rem summi momenti, a qua praesertim controversiae resolutio pendet, gratis adfirmare videar , testes affero nulli exceptioni obnoxios. P. Thomas Hurta do, qui prae omnibus materiam hane dispexit tract. x. cap. I. haec scribit num. Io. Quarto conveniunt omnes, quod si ea materia quae aqua

diluta es, manducetur, frangit ieiunium : amittit enim formam potus. Benignissimus Calaista Leander tract. v. disp. v. quaest. v. haec scribit : Adverto , quod in praesemtiarum non es difficultas inter Doctores, nee quaestio , an midelicet sumptio eborolatis

in se, hoe est en miga, pasta, o pastillas, fit fractiva in se ieiunii : nam hoe apud omnes eretum est, quod eboeotares in se sumptus fit vere elisus; Mut es Decbarum, is

huiusmodi r unde sumptus in magna quantitate favet fine dubio ieiunium . Nullum itaque dissidium est de chocolate separatim ab aqua sumpto; sed in hoc controversiae dissicultas vertitur, num scilicet cho lates aqua dilutus, leu potus choc fatis ieiunium ecclesiasticum frangat, ad libitum sumptus. Nunc enim a materia parvitate, de qua infra, praescindimus. Et inquirimus de potu chocolatis, sumpto toties quoties cuique libuerit. Sed primum omnium cibi, potusque notiones proia mendae sunt. cibus es substantia crassa masticatione, cui sorbitione, aut aliqua liutinis patitI compressioπς iηdigent, ut deglutiatur , potens nutrire , is ad nutriendum.=ῶ--. Hanc definitionem tradit vel ipse Hurtadus , eamque colligit ex Bere r. Lib. III. Reduae. Morac eap. Av. Clemente Alexandrino Lib. IL Paedet. cap. I. Isidoro Lib. XX. eap. II. In hac cibi finitione ea etiam comprehenduntur quae foris bilia sunt r idque patet ex II. Reg. cap. x m. Thamar totiens farinam commisiuit. I, 5 quefaciens in oraclis eius coxit orbitiuncuias . . . . rasit ergo Thamar sorbiti an- eulas, quas fecerat, is intulit ad Amon fratrem suum in conclave . Cumque obtuti ffet ei cibum &α Nemo itaque in disputationem vocat , quoa liquida, dc sorbilia plura cibi naturam habeant. Potum definiunt sic. Substantia liquida, ae fine ser-bitione, aut linguae, is palati compressione, siηe morulis interruptis, sed continuis hausia

232쪽

DIS S. II. DE IEIUNIO. io

sibus deglutitar, non ad nutritionem ordinata, sed ad Mim temperandam, is ad aliam istum eoquendum, is distribuendum. Tripleκ distinguitur potus, naturalis, artificialis, medicinalis. Potus naturalis, cuius finitionem dedi, a natura datus est . Artifieialis, hominis arte fit in eumdem finem , de ad eosdem eflactus inducendos quos potus naturalis producit; immo saepius ars intendit non modo producere

commoda, sed etiam impedire nocumenta potus naturalis; ut dum aut vino, aut aquae quidquam aromatum admiscet . Potus medicinalis eo tendit, ut morbos pellat. III. Illud autem summopere animadvertendum occurrit, potum artificialem fisri utique humano artificio; minime tamen ab hominis voluntate ita pendere, ut id potus evadat quod effectum potus parere nequit. Itaque, ut aliqua substantia, vi artis liquida effecta, recipiat ab hominum institutione potus denominationem , necesse est qualitatem eius principem, dc praevalentem, sitim restinguere , cibosque digerere, de distribuere; quamquam simul virtutem nutriendi , dc alendi corpus habeat. in apropter hominum institutio nequit tribuere denominationem p tus, atque inter liquores potabiles constituere substantiam , quantumlibet liquiadam, quae recensitos naturalis potus effectus principaliter non producat. Doctrina hye eerta est, dc manifesta, quam nemo in eontentionem addueit; sed etiam adversarii contra quos scripturi sumus , illam approbant . Iuvat exscribere verba Hurtadi, principalis patroni potionis chocolaticae. Haec autem habet tract. de pol. chocol. cap. Iv. num s . Quare, si substantia tanι sit, quod sitim extinguere ex sua natura non possit, homines non possunt iliam potum per artem constituere; sed semper eibus manebit. Ut homines potus artificiales conficiant, debet res quae potus efficitur,is vim se dandi sitim,stvim sedandi famem habere, ut homine i institutione sua iliam tam eluant qua magis relucet; is hominum institutis non dat rationem potus alleui substantiae liquida , Tunc autem dieitur liquida substantia sitim extinguere, quando homines, urgentesti, eam bibunt sine morulis interruptis ; vel instructa mensa in prandio , dc in coena pro potu habent. Haec omnia certa sunt, de adversariorum iudicio confirmata. Quibus positis ad controversias decisionem accedo. IV. Dico, potum eboeolatis ieiunii ecclesiastici legem violare. Ut initio lectoris animum aliquantulum excitem, atque commoveam, auctoritatem in medium adinducere constitui viri ex una parte doctissimi, eκ altera parte a nimii rigoris fusi picione omnino alieni. Is est Viventius Gravina, qui in .sua de repetendis fomibus doctrinarum Oratione circa medium haec scribit. ,, Ad quem animus sola poe-

is nitentia comparatur, quae subtrahendis rebus, ac sensibus atterendis vitam trais, , ducit ad consuetudinem mortis r ut, quo pluribus viventes abstinemus, eo ua is rientes minus amittamus , minus contristemur : eum vivendo totidem gradus is mortis superaverimus, quot sensus nobis extinximus rerum humanarum. Unde . D quod

233쪽

Q. Og LIB. II. DE ECCL. PRAE C.

is quod voluptuosis extremum est vitae, id poenitentibus extremum est mortis, &is vitae immortalis exordium.

is Abeant igitur suae eum doctrinae blanditiis nostrates magistri , qui , ut aitis Ennius, fui quaestus caussa fictas suscitant sententias, quique abstinentiae 'desuetuis dine tenacius implicant animos rebus caducis , dc negligentia poenalium ope-- rum in vita, difficultates omnes coacervant ad tempus mortis , ut , cum ho- is minem tamdiu prodiderint cupiditatibus, cogant eum contra dominos , & diu-- turnos suos possessores dimicare, postquam Opes viresque Omnes longaeva menis iis, dc proxima corporis aegrotatione consumserit . Facessant a Christianorumis stholis fallaees illae distinctiunculae Iiquidorum , dc solidorum, quibus ieiunium ,

is restinguendarum cupiditatum remedium potentissimum, sustulerunt , quibusque, is ut D. Hieronymi verbis utar, abstinentis nomen quaesivere deliciis, ut audeant , is o frontem hominum i praeter horas cibo statutas permittere ieiunantibus Indicasse potiones, non modo contra ieiunii naturam, dc legem tristitiae , nutrientes, ac si sensus oblectantes; verum etiam contra commune fas hominum vetitas cupidiis nes incendentes. is Ultro a nobis abigamus fraudulentas illas honoris exaequationes cum vita, in is quibus interpretes, privatam iniuriae ultionem inter Christianos inducentes, poe.initentiae legem penitus evellerunt. Exulet etiam , & pontificiae vocis imperiumri aliquando vereaturi, opinio eorumdem illa quae cum carnis usu reliquam abstiis nentiae obligationem exsolvebat. Sed evidenti ratione idipsum evinco. Choc lates ex rebus quae corpus nutriunt, Componitur; atque sic concretus, suaque in specie consistens, cibus est substantialis, suaque natura multum roborans , & nutriens corpus. Hanc propositionem, ut testantur Leander, dc Hurtadus, concedunt

omnes. Et sane ii omnes quos ego legi, id adfirmant. Quod si negarent , diuturna, dc manifesta experientia reclamaret. Non est ergo de prima propositione ambigendum. Atqui quae suapte natura cibi nutrientis rationem habent , sive liquata , sive solida sumantur, ieiunium violant. Quae propositio , quo iure negari possit, sane non teneo. Quid enim refert quod ea quae vere comestibilia sunt , sumantur vel liquefacta, vel solidae Quandoquidem in hoc solum comestibilia liquata a solidis distinguuntur, quod illa minori labore, & incomodo deglutiantur; quin ad faciliorem digestionem, & meliorem nutritionem congrua sint. Quot absurda monstrosa non consequerentur, si quae in sua specie, seu genere accepta , vere habent cibi nutrientis rationem, dicantur ieiunia tum non solvere , cum liquata per modum potus sumuntur Nonne, hoc admisso, consequitur , pinguem eamnem in iusculum stillatum potari posse die ieiuniis Potus quoque lactis sumi posset; quin potiori iure quam potio chocolatis o lac enim saepe ad sitim extinguendam sorbetur, secus chocolates. Atque hinc validius assertio nostra firmatur.

234쪽

Quamqdari χhocolates aqua diluatur 7 non ob id potus naturani induit. Siquidem potus su*pte natura institutus est ad sitim extinguendam , ad torporis alterationem. Zborumue digestionem iuvan1Ym. Potas eo natura fila spe tat, ut cibum

in ventriculum invehat, ut alimentum , sanguinemque per corpus distribuat, ut

cibum rarissactat: δe ut rarefactus lacilius coquatur. Nisi efiim potus modum caloris in stomacho imperaret, cibi adurerentur, dc solent ad digestionem minus apti. mae omnia non sollim cuni Di Thoma Theologi, sed & medici fatentur . Anne igitur chocolates sumitur ad sitim extinguendam 3- Αχ huic ossicio potus friagidus communiter inservit. An ad ciborum alte rationem, facilioremque digestionem Nonne elioeotates firmitur valde mane, quanto hec sitis fauces cruciat, . nec cibus

stomaehum 'gravat Quid plutat Si quis siti laborat , nonne prius aquam ad satietatem bibit, ut fauces , & viscera humectet ac refrigeret ἔ deinde potionam,

ehoeolatis suavitet sorbillat, ut stomachum roboreti, ue vires instauret, ut coipua alat Ne muIta t ut' tum illud tempus quod i meridiem , i in quo prandendum , sed caenxnduna Pue nomina saltem retineamus est, praecedit, absque ieiunii in-eommodo, dc molestia transigere possit. Ex quibus omnibus sic instauro argumen

rationem. Chocolates, absolute acceptus p ad genus pertinet ciborum nutrientium corpus, ut Gmnes fatentur'. Quae autem suapte natura in genere ciborum nu trientium nonstituta sunt,' quamvis aqua diluantur , naturam cibi nutrientis non amittunt; ut Concors est Theologorum opinio. Ergo chocolates, etiam aqua siquatus rationem cibi reundi nutrientis. Frangit ergo ieiunium. Quid quod etiamsi dici posset, aliquos cibos aqua liquatos in naturam potus transire , id tamen de chocolate nemo irere asserere audebit Quoniam, si chocolares, aqua dilutus; Veri potus rationem haberet; eosdem effectus pareret quos potus aquae , Vel Vini producit, dc ad leosdem usus adhiberetur . Porro quis est, ut indicavimus , qui unum vel alterum' vasculum choeolatis sumat ad sitim extinguendam , ad aridas fauces refocillandas, ad calida viscera. refrigerandat Quid reponis Chocolates haber rationem potus. Cur ergoe inter prandendum, vel ecenandum aliquando sal te Mon adhibetur Quid garris 3 Quomodo potus naturam habere potest choc lates, si neque ad. sitim restinguendam, neque ut resectionem iacilem reddas, ne que ut alimemim digeras,. illum sorbes e quoniam vix umquam tempMe ad hos effectus producendos apto illum sumis Enimvero,)si statim peracto, prandio aliquando illum biberes.adii fovendum calorem, digestionemque iuvandam nemo dixeritri te ieiunium' frangere : quia potionem cum prandio coniungeres . Frangis vero dubio procul, dum per diem , vel summo mane illum sumis ; eum digestio iam peracta est, dc stomachus omnino vacuus)reperitur, cum nulla siti laboras , nulloque indigea. potu, pro iis usibus: ad quos producendos potus est institutas . E. videns ergo ust , chocolaism , quana visi diva liquarum xl rhtionem potus minime

235쪽

ato LIB.II DE ECCL. PRAE C.

habere. Ergo,. sive dentibus absque aquae beneficio chocolates molatur, sive agna liquatus potetur, ieiunii legem instingit ; quemadmodum certe leuratum violat Panis extra,eomestiφnem sumptus, sive dentibus conteratur, sive cymminutus, ae

aquae immixtus sorbeatur.

v. si quod sentio, proserin libere licet , nullum sophisina. adeo putidum altari potest, quam si dicatur, panem, & choeotatem ieiunium frangere, in in

specie si manducentur; secus autem, si aqua diluantur. ν Et tamen Omnes saten tur, tum panem, tum c colatem frangere ieiunium, si in eorum natura commdantur . Secus vero, aliqui dicunt si aqua liquefacta sorbeantur . Dico Velim 'quid substantiae ctocolates deperdit aquae immixtus Non modo nihil deperdit ;sed si orem, redolet fraviorem, sed palatum magis titillat, dulcius fauces demabeet, de stomachum magis roborat. famemque validius expellit. Quae omnia manifesta experientia. eomperta sunt. Atque, ut hii effectus securius habeantur , r gulae, quas ars liquandi cho latem, illumque eum aqua componendi praescribit iaeda mussim servantur. In primis aquae quantitas respondere debet quantitati cho. latis. Deinde ligneo instrumento ad ignem calefacta mixtura taliter agitatur siue pars in spumam eondensata, altera pars liquida, sed spissa remaneat . . Hie ne Potus aptus ad extinguendam sitim Non modo ergo chocolates aqua dilutus sub stantiae nihil amittit ; sed eum aqua , tum choeolares simul mixta, quemadmodum alta epulae eae pluribus conflatae, dc magia substantialia , quia vixtus unitalaritor , de magis palato lapida evadunt, atque veluti in tertiam substantiam transeunt. Aqua per is parum nutrit. At immixta substantiis nutrientibus totum constituit, quod secundum omnes suas Partes revera nutrit, sememque repelΙit . Quid quod Theologi in collatione serotina panem ita sua natura mandurari comoedunt; comminutum vero, & in aqua coctum, quem papparium vorant . non adeo facile aliqui permittunt, quod sic eompositus magis nutriens emeitur Quia inquit Laymanus Lib. IV. tra ab urit. cap. I. num. 9. negari non potest exim ignis concoctio plurimum mutet materiam subiectam, ut alium ex ea cibum Deiat nutritioni magis insemientem. Sa ergo adversarii concedunt, chocolatem in sua natura sumiaptum frangere ieitinium; potiori iure fateri coguntur , Chocolatem aquae iam minis tum, de ad regulas artis iactatum, legem violare ieiunii. Haec adeo vera fiant , ut vel negare debeant, Christianum qui ieiunii tempore Dusta choeolatis aci satietatem manducat, ieiunium frangere; vel assimare, si illud negare non audent, ieiunium gravius violare illum qui cho latem aquae immixtum de eo m . at que adeo magis substantialem, de nutrientem, sorbillat. VI. Haec, quam explicuimuτ, ratio adeo valida, de manifesta est, ut solis cavillis eludi, non autem aliquae probabili responsione infirmari valeat. Quapropter sententiam nustram non modo antiqui, sed & recentes Theologi communiter de-

236쪽

mSS, ID DE IEIUNII.

hndunt. Non est quod antiquorum Doctorum censum texam ι eum planum sit illos .hanc potionem velut ieiunio infimiam damnasse. Sed his omnibus exreptio datur, quod ad vetustae seFeri s. disciplinae pinser tum Ioeuti fuerint, omitto vel ipsum D. Thomam, qui eum umi, ex IlI. artinara 3. tum in m inst metuast. rati quoiun. I, ad I. conceptis verbis docet, vel ipsa medicinalia, lectuam sumi haud posse ad extinguendam samem ἱ sed salum m ione infirmitaris .ctualis repellendae. Idem docent D. Antoninus, Sylvester, Ioannes Medina Ilia ergo omnibus missis, recentes in medium affero , de quidem vel ipsos heniis olores Castastas, qui in hac controversia L Vioribus accedunt δε latis . rius Tam, L. I b. . cap. X. M. Vari Ioannes a sancta Thoma in e M. Bολ. es. M praecep. X M. Sanchea in ML fract. V. num. Io. Franciseus Sy ius a.

cap. g. Pinellus quaest de chοποί Apud eumdem Franciscus Connm, quem sapienistissimum& magistrorum magistrum vocat Hartadus,. Pasilualigus massi de Bianis

invehere nisitur. Asserit enim. quod, si potio re olatica parum habeat admixistum sacchari, amygdalarum. maiEi, aliarumque ingredientiam Terum, non inanisgat ieiunium; si vero GIis potio multum habeat admixtum cho latis , ita ut m quantitate multum excedat aquam, cui admiscetur ; tune in natura sua remanens frangit ieiunium, quia remanet simpliciter in ratione cibi . Ratio, inquae , huius responsionis est, quia mixtum seu compositum ex duobus sempeτ a Praed minante tale dicitur, seu denominatur ; ut constat in mixto ex aqua & vino composito, ipsum namque semper remanet in ratione vini, quoadusque supereturab qua: quia tunc retione aquae praedominantis aquae potus erit, & denominabitur. Eicerm in proposito. Mixtum ea materia choeolatis de aquae de potest esse, ac d

nominari cibus. dc potest esse, ac denominari potus r cibus quidem , si e cedat in materia comestibili; potus vero, si exeedat in materia potabili. Me est in aqua. Si excedat in illo matςria comestibilis natura sua,. de ex se frangit ieiu-Ο ij nium,

237쪽

nium, quoties lamatur in zzmagna quantitareu Si isso contra in illo inluto se Maior materia potabilix; seu quantitas aquae franget solanium quamvis humatur in magna quantitate, ἐν quoties libuerio γ' uia ex se est potus , cum νεα- nec in esse tali. Hactenus Leander dui adhaeret Geribaldus t=act. m. cap. II A

- VII. Leandri sentensa eviden fors Alsis est, & iusta lames I ranarum S iuxta

rationem. Primum Leander. absolute conce3h tum ideo lati dato, tum Ut: eius dem quaestionis, potionem chocolaficam ieiunium, frangere λ. Deindet subdit . Heiunium non Dangere, si e colates superetur ab aqua, )eui miscetur . At commvn, ter in potione ehocolatis aqua excedit eho latem fere ultra medietate ἀ e Delicatisquidem potatores, qui potionem hane conficiunt peroptimam , duas unsas cho colatis immiscerit sexi uricri aquae sex qua mistione impletur nnus cyathus 3 seu unum vasculum, quod sorberi solet. Istius rei perieu um ipse feci : aquam stiliceἐponderavi, de chocoratem, quae miseeri solent ab istius rei peritis in coctione choc latis. Ergo ver ander admisiere debest yd quod' negat, nempe chocolatis potionem communiter sumptam non violaret eiunium I vel, si adfirmet violare ieiunium, revocare debet su/m mediam sentent am, eum iret pia nihil distet ab altera quam improbat. Ratio porro quam ipse promit, est contra sensum communem, & m nisestam experientiam. Inquit enim ille, quod . quando in misto aqua eficedit ma teriam. mestibilem , mixtum est ij & denominatur aqua . Hac ratione poIenta , csibus rusticis familiaria, deberet iuxta Leandrum esse , dc denominari aqua ζ quo niam in hoc mixto.cuilibet farinae librae respondent circiter tres librae aquae. Pul

mentum eκ orylla, adeo commune, omnibus mensis , aqua per Leandrum nuneu

pari deberet: quia cuilibet undia, oryzae plusquam unciae aquae respondent. Alia mixtamrecensere Omitto , ne in rosa pertissima tempus prodigam . Sententia ergo Leandri, absolute accepta, falsa est, i& salsitano innititur principio. Insuper laxissima est, eo quod asserat, ex illo mixto in quoi aqua excedit , posse sumide in magna quantitate , quoties libueris . Hinc enim sequit ar quemlibet posse sumere die ieiunii mediam , quin integram libram chocolatis ς dummodo tribus vel quatuor libris aquae eam immisceat. Exemplum quod adducit de aqua rois

Cea, . Permixta aquae naturali, ineptum omnino est quo ad rem qua dei agimus: An postea unica uncia chocolatis, infusa magno aquae vasi , ieiuuium violet, in- ubi de parvitate materiae sermo erit, dicam. . i VIII. Hanc nostram sententiam desendunt praeter supra Iaudatos plures alii , quos silentio praetereo. Unum , vel alterum tantum recenseo. Patres Salmanti- censes tract. Xx m. cap. Er. punct.3. mam. 6o. Quid plura Pater Tamburinus Lib. IV. in De L eap. v. i A. a. num. 9ύ ἐν θροῦ ubi inter alias rationes quas p omit, ait :, Chocolata fini Ecclesiae ieiunium praecipientis omnino adversatur : quia finis Εω

238쪽

; elesiae est prohibere extra unicam resectionem cibos ex se nutritivos ; solumque si concedere veram potionem distributioni alimentorum servientem : at chocolata A eomponitur ex cibis multum substantialibus ,, & nutritivis, ' nec per se ordinatis is ad vehendum, distribuendumque per Venas alimentum : nam propterea mane,& sero, ieiuno ventriculo, sumi consuevit. Libuit referre ipsius Tamburini verba, quae magnae auctoritatis esse debent: quoniam Auctoris sunt in summam benignitatem propensi. La-Croiκ Lib. III. pari. II. cap. m. num. I 29 I. proponit quaestionem hane, & utriusque partis recenset Auctores; ac de more nihil de suo ad dens, lectori electionem relinquit. Sic tamen utramque partem proponit, ut opinio nem faventem potioni , alteri praeserre videatur . Quantum utilitatis hocce seri hendi genus afferat, aliorum esto iudicium.. IX. Pauci fune Auctores qui contrariam opinionem absolute , & nulla limita tione adiecta, defendant. Nam plures ad materiae parvitatem confugiunt. Aliqui tamen absolute docent, chocolatem nullo modo ieiunii integritati adversari; eum que sumentes toties, quoties sibi libuerit, ieiunium minime frangere. . Ut ingenuo fatear , quamquam in morum controversiis dissicilis sim in serendis iudiciis; atta men temperare mihi haud possum quin hanc opinionem , tamquam omnino falsam, & scandali plenam, reiiciam : quoniam tum extrinsecus Theologorum aucto ritate, tum intrinsecus ratione destituta est. Et ut ab auctoritate auspicemur, nullus Auctor vere gravis pro ea affertur. Nullum certe mihi legere licuit. In me dium producunt Thomam Hurtadum , qui Parte II. tract. x. & in appendice ad illum num. 69. refert quosdam Patres Soc. Iesu Universitatis Salmanticensis pro opunione defendente potionem chocolatis : quos tamen Auctores nihil scriptis hac de re consignata perhibetur. Duo tandem Cardinales, nempe Brancatius , qui unam dissertationem contexuit de potu chocolatis, & Coraa , defendunt potionem ch colatis variis tamen limitationibus adiectis non violare ieiunium. Primus in laud.

dissert. de potu eboeot. Secundus in Tom de ieiunio pari. m. art. I. dub. s. num. I .

ubi omnes rationes Brancatii, & aliorum, & quas ipse excogitare potuit, promitin medium. Omnes ego sincere mihi obiiciam, easque resolvam, ut heinc eviden tius colligat lector, quam verum fit id quod scribit Leetana Auctor , ut eX pluribus eius operibus colligitur, sane pius & doctus, & in Patrum lectione versatus. Hic autem Tom. de consuis. conm. xlv I ii. num. 88. ait : Sententia, qus affirmat potionem ligam ex Indiis Hispaniam adΦectam, vulgo obocogate , non frangere ieiunium intellige, quando in afiqualiter notabili quantitate sumitur non videtur mihi probabilia , sed potius falsa . Quod quidem , salva pace meorum Hispanorum quos Nalde veneror, didum fit,

239쪽

LIB. IL DE ECCL. PRAE C.

CAPUT X.

Contrariae sententiae momenta omnia in examen adducuntur, oe penitus confutantur z ac vera sententia evidentior constituitur.

I. D Revi calamo verae , communisque sententiae rationes exposui , ut susim αδ consulare possem paradoxa , dc sophismata , quae contra eamdem opponi ab adversariis solent. Cum adversa opinio falsa sit, & communi sensui repugnans, ut sub aliquo probabilitatis velamine appareat, multis eget pigmentis, fucisque multis; atque, ut se tueatur, cavillandi arte, & blaeris quibusdam utatur necessis est. Quare, si prolixior fuero, quam res suapte natura exposcat, non mihi vitio vetatatur, sed adversariis , qui caussam facilem , perspicuamque nimium impeditam,& implexam effecere. Antequam vero argumenta Cardinalis Coara , & Thomae Huriadi prosero, non abs re censui exscribere opinionem, quam ex laudato Bram catio docet P. Viva quaest. v I. art. I. num 8. his verbis. is Verum , praecisa auctor, is tale extrinseca , arridet mihi opinio Eminentissimi Braneatii cum Escob. quod is scilicet, s ea utamur eo modo quo in Mexico est potus usualis ita. videlicetis ut septem , vel octo unctis aquae addatur una uncia chocolatae, & media facis chari) ieiunium non frangat ; secus vero, si magna quantitas ch olatae inter se misceatur aquae , ita ut inducat urationem pulmenti , ut diximus de sorbetia. Ratio non est, quia uncia est materia parva e nam sic non.posses illam pluries se sumere sine mortali, nec semel sine veniali e sed quia in tanta quantitate est se potus /uiuatis apud illas nationes, & sc ubilibet tamquam potus usualis sumi

Neque diras primo , quod, quan Vis talis potus sit usualis apud Indos, non est apud nostrates usualis . Nam, si alicubi est potus usualis , iam natura sua habet=sumi ad vehiculum cibi, & ad sedandam sitim. Quod autem natura sua sale, ubi libet est tale. Et hac de causa apud nostrates cervisia non stangit .ae ieiunium, quamvis non sit hic iisualis. se Neque dicas secundo , quod vere nutriat rinam idem diei posset de vino, &

se cervisia; quae tamen ieiunium non frangunt. . .

II. Expediens visum fuit propriis Auctoris verbis illius sententiam transcribere. Quod in eadem primum omnium admirandum occurrit , est, ipsum Theologiam suam, pro tyronibus Europaeis editam, ad Mexicanorum mores, tamquam ad regulam potus sumendi in Christianorum ieiuniis, revocare . Chocolates ergo potus usualis est apud Mexicanos . Ergo etiam apud Christianos . Cur 3 Quia id quod

240쪽

DIS S. II. DE IEIUNIO

alie ubi est potus usualis, iam natura sua evadit talis. Papael Si alicubi sumeretur Iae, aut iustulum pro potu usuali ; iam illud naturae sua fieret talis apud omnes Christianos 3 Sed cur chocolates Mexicanis est potus usualis 3 Quia componitur ex septem vel octo unctis aquae, dc una uncia chocolatis cum dimidia sacchari. Cho relatem 'igitur hoc modo mixtum sumere potest Christianus die ieiunii quoties sibi placet Z moniam non ideo illum sumere potest ,. quod uncia cum dimidia sit

parvitas materiae ; sed quia in tanta quantitate est potus usualix apud Meκicanos. Quapropter iuxta hanc doctrina mi P. Viva poterit Christianus die ieiunii eκtra prandium sumere decem ,. Vel quindecim, vel viginti uncias chocolatis; dummoda quaeque uncia cum dimidia, septem, aut Octo aquae unciis immisceatur. Alterum , quod mirari subie in hac scribendi ratione, est, P. Qua cum aliis recentioribus inia maxime incumbere , ut casus resolvat practicos , dc praesentibus circumstantiis aecommodatos is Porro in hac quaestionρο nec verbum facit de chocolate Italico, Hispanteo dce- Ait solum, cho latem, more Mexrcanorum mixtum posse sumi pluries in diem tempore ieiunii is Quid , si mixtus esset more Europaeorum Silentio hoc praeterit ia Ceterum discrimen inter chocolatem Me canum dc Italicum non aliud est nisi quod in illo unciae chocolatis cum dimidia sacchari , miscetur se. ptem , vel octo. unciis aquae; in isto vero , seu Italico, dc Europaeo, una unciactocolatis cum dimidiae sacchari miscetur quatuor , seu quinquρο circiter unctis.

aquae. Quaerendum nunc esset, num varietas duarum unciarum aquae efiicere possit, quod choeotates evadat nec ne potus usualis, aut potus principaliter nutriens.

Sed de hoc plusquam satis. Ex solutione siquidem obiectionum clarius apparebit falsitas recensitae opinionis, coloribuς Mexicanis delibutae .. Addit tamen P. Viva, non esse laxandax hisce opinionibus habenas, praesertim a timoratis, qui Christum Dominum imitarr, illique, non abdomini, inservire satagunt. Hic etiam quaerendum esset , utrum inter timoratoτ, qui Christum imitari, illique, non abdomin; inservire debent, recensendh sinu omnes Christiani. Interim haec opinio , quam RViva pia intentione reputavit probabilem, mihi non modo falsa est , sed scandali plena , ut iam dixi supra quia toties quoties libuerit , potum c colatis con-

IIL Obiicit ergo r. Eminentissimus Cozza Potus eEocosatis non habet ex natu'ra sua rationem cibi ; sed. naturam veri potus -- At in omnium sententia potus non adversatur integritati ieiunii , nisi sid extractuet ex materia in diebus esurialibus prohibita, ut sunt iuscula eκ carne, dc similia. Ergo. Maiorem , inquit Cozea, proba L Brancatius. eκ pluribuς Auctoribus , qui in Indiarum partibus commorati sunt , quique testantur, potum communem Indorum esset thocolatem. Adducit Inter alios Ioannenm a costa , haec verba proserentem Lib.III. de proc. Ind. salut

p:κxis. Robustam. salubrem , im assuefactis non iniucundam esse sicerin e

SEARCH

MENU NAVIGATION