Theologia christiana dogmaticomoralis auctore f. Daniele Concina ... Tomus primus decimus De præceptis ecclesiæ

발행: 1749년

분량: 503페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

251쪽

iis LIB. IL DE ECCL. PRAE C.

semper licitus est omnibus. Si cibus chocolates dicatur; illius usus corruptela est, non consuetudo. Quippe, admissa triplici rem ione in diem, matutina , meridiana, dc serotina seu nocturna, futilis seret ieiunii lex, de ridicula Tunc enim ieiunium Christianorum ad solum delectum ciborum coarctaretur Quod de viris doctis innuitur, solvitur facile, dicendo, ad summum viros doctos semel in die

cho latem sumere, sibi blandientes , quod materiae parvitas excuset Ceterum salsum prorsus est consuetudinem vigere sumendi chocolatem toties quoties libuerit ; seu falsum est consuetudine introductum esse potum cho latis, tamquam Iicitum , dc ieiunio non repugnantem . Concedo , resectiunculam serotinam sola consuetudine invectam esse. Verum abs te quaero, an praesumi rationabiliter possit, quod Ecclesia approbatura sit alteram consuetudinem sumendi matutinam resectiunculam. Collatio serotina quadam tolerantia approbata , sive permissa fuit Pro universis Catholicis ad naturae debilitatem sublevandam . Semel tum in die comedebatur circiter meridiem. Ad somnum'eapiendum , dc naturae imbecillitati subveniendum, concessum fuit , quidquam cibi sero sumi posse. Postquam ergo Ecclesia antiquam ieiunii severitatem remisit, tolerans resectiunculam serotinam , an etiam matutinam collationem concessura erit 3 Quidni dc post meridianam Quidni toties quoties cuique libuerit Nonne erroneum est id suspicari Et tamen isthuc tendit obiecta pro chocolatica potione consuetudo. Accedit, adversus ser tinae collationis consuetudinem neminem Theologorum reclamasse umquam ; sed bona fide, & nemine repugnante eam invectam fuisse. E contrario adversus potum chocolatis Theologi dc Probabilistae , de Antiprobabilistae communiter reclamant ; dc hanc consuetudinem, ut corruptelam, improbant. Sed ultra progrediamur, ac notiones verae consuetudinis eXhibeamus. Ut consuetudo aliqua adversus Iegem obtineat, rationabilis sit oportet ἱ bonum commune promovere debet, vel saltem eidem non repugnare i consensus maioris partis populi requiritur , dc legislatoris saltem tacitus. Harum nulla fruitur potus chocolatis ieiunii tempore . Et primum quod non sit consentaneus rationi, lumine evangelicae legis illustratae, quae ieiunii tempore carnis macerationem, dc castigationem sensuum, quae denique carnem paenitentiae cruciatibus subigere , corpusque conflictare iubet i evidens est. Rationi ne congruit, urgente ieiunii lege, statim ac e culcitra surrexisti, ventri indulgere, famem suavissima potione recreare, Vacuumque stomachum opplere, dc Ventriculi pungentes stimulos retundere , ut, ad prandium meridianum usque, ieiunii nullum incommodum persentias Anne bono communi chri

stianae Reipublicae congruit potus istet inodnam est bonum quod lex evangelica spectati Christianorum sanctitas, morum integritas, vitiorum exterminatio : Pressus. Quo tendit ieiunii lex e Ut Deo ob perpetrata sagitia homines laboriosa ruenitentiae opera offerant, ut divivam vindictam avertant , iustitiamque propitiam

252쪽

Mam reddant, ut concupiscentiam cohibeant ἱ verbo, ne in peccata prolabantur .

Quid, quaeso, hyic fini tam rapagnans quam suavissimus iste potus Reponis

sortasse, ob adductas rationes neque ientaculum serotinum, quatuor abhine sareu lis invectum, his duabus recensitis honsuetudinis praerogativis frui e Verum abluadis a vero . Siquidem, deducto ad meridiem prandio, homines noctu viκ capere somnum poterant ἱ & natura nimium torquebatur. Ut poenitentiae afflictio tolerabilior fieret, vini potus, & situstulum panis, aut aliquid fructuum eoncessum est . Nihil isthic quod delicias redoleat, quod concupiscentiam inflammet , quod

sauces titillet. Haec concesso unice spectat naturae conservationem. Tandem postrema & potissima conditio consuetudinis, maior scilieet pars populi , & legislatoris consentientis, prorsus deest. Nam, si totam catholicam Europam spectemus, nec centesima pars Christianorum utitur chocolate, intra, vel extra tempus ieiunii. Idem de quolibet regno, & de qualibet provincia verum habet. Sed civita. tes, in quibus maxime usus istius potus obtinet, in examen veniant . Quis dixe rit, veneriis, Mediolani, Ianuae, Florentiae, Romae, Neapoli maiorem Catholico . rum partem ch oIatem in Quadragesima epotare Constat namque salsum id esse. Huic evidentissimo argumento respondet P. Hurtadus app. cap. VI. num IO' suum sapientissimum magistrum Ludovicum de Montesinos docere , a minori se intorum, prudentiorum, ac praecipuorum civium parte invehi consuetudinem pota se . Cumque tot Religiosi gravissimi, tot magnates, & viri divites timoratae eonia scientiae sumant hunc potum in Quadragesima, putantes non frangere ieiunium; ab illis introducta est consuetudo legem ieiunii mitigans. χω enim homines inissimae notae, & plebeii talem potum non sumant, non derogat hese consuetudini .

Hactenus Hurtado.

XVI. Resp. Audistin I Potentes, magnates, virique divites, qui phialis, de psculis indulgent, qui selectioribus epulis vescuntur, qui magnis impensis gulae inis serviunt : isti ne, inquam, legis ecclesiasticae arbitri erunt' Isti in caussa propria. gulae & ventri favente, tanta prudentia , sapientia , & auctoritate pollent, ueconsuetudinem derogantem legi ecclesiasticae, quae ius naturale , & divinum determinat, invehere possint Christiani ergo qui exacte ieiuniorum Iegem servant, qui earnem, & concupiscentiam poenitentiae freno coercent, de in servitutem re digunt, qui proinde abundantiore supremi Numinis lumine perfusi sunt, Deoque cariores, Christiani isti inserioris notae, vilesque plebeii per nostrum Theologum sunt atque adeo inepti ad ius consuetudinis inducendum p Ludovicus de Montesinos non favet laxitati P. Hurtadi. Quia Montesinus fuse evincit sic. eis. mai ris Partis consensum necessarium esse : & deinde , in examen vocato , num ad hane maiorem partem conflandam numerari debeant pueri, mulieres, ac hebetes homines, decernit, minorem partem seniorum, prudentum, sapientumque , eOm

253쪽

Li8 LIB. II. DE ECCL. PRAE C.

parate ad indoctos, mulierculas, & pueros, invehere consuetudinem posse r quia ten eius verba quamvis fit a minori fecundum numerum, es tamen a maiori fecundum qualitatem. Ita concludit Montesinus. Sed urget P. Hurtadus, Religiosos gravissimos sorbillare chocolatem. Qui sint, Hurtado iudice, Religiosi isti gravissumi, profecto non assequor. Religiosos viros illos ego voco qui ad amussim Reguis Iam suam, & ieiunia tum ecclesiastica, tum monastica servant, votaque omnia promissa implent. Ex his neminem chocolate diebus esurialibus uti certo scio , nisi aut peculiaris infirmitas , aut ingravescens aetas, aut necessarii studii labor impellat. Optime enim norunt, se non ieiunii tantum lege, verum etiam monastiis eae paupertatis voto a potione non infimi pretii prohiberi, nisi iusta adsit caussa. Si qui vero sint qui nulla ducti necessitate, sed tantummodo ad removenda ieiunii incommoda, chocolatem sumant, hos non consuetudinem, sed abusum inveheis in indubie pronuntio. Deest ergo, sive in Religiosis, sive in saecularibus, conse sus maioris partis. Deest consensus maioris partis Theologorum, doctiorum, mindentum, & sanctorum. Deest Pontificum consensus . CLEMENS PAPA XI. qui sanctitatis, doctrinae , & eloquentiae antiquorum Pontificum imaginem retulit tempore ieiunii nec ipse sumebat, nec in suo procoetone sumi ab aliis chocolaistem permitteb t, ut testatur Eminentissimus Cardinalis Rusus , qui praefato Po tifici, ut Praelatus domesticus, inserviebat. At Pontifices vident , sciuntque e incolatem potari; nec vetant. Verum habet. At numquid sciunt Pontifices, quinam sint illi qui ob solam voluptatem , firmioremque corporis habitudinem , &absque ulla vera necessitate hoc potu utuntur ; & quinam contra illi sint qui , urgente tantum caussa iusta, hunc potum adhibent Universalior est usus carnis in Quadragesima quam chocolatis in permultis civitatibus . Plures iustam ob caussam dispensantur. verum maior , & maxima pars absque ulla vera , dc legitima caussa carnibus vestitur. Id compertum Episcopis , dc Pontificibus est . Αν ,

quia nequeunt legitime dispensatos ab aliis invalide dispensatis distinguere , illotarum tolerantia nequit reputari ut tacitus consensus, qui in nullo legislatore praesumi potest, nisi sit rationabilis, & bono communi consentaneus, aut saItem non repugnans. Deest ergo maioris partis Catholicorum cuiusque provinciae, dc civia talis consensus; deest consensus Ecclesiae. Ergo futilis est, ac commentitia consueta ludo, quae obtruditur adversus communem Theologorum sententiam. Exiguus ne. decem Calaistarum manipulus adversus ingens ceterorum Τheologorum agmen consuetudinis larva induere apertissimam corruptelam poterit Ut ergo efficacius spectrum istud consuetudinis contererem, fusius laxam oppugnare volui opinionem. Nulla umquam in Ecclesia invecta consuetudo fuit, repugnante graviorum Theologorum ch ro . andonam tranquillam possessionem abusus iste obtinuit An non semper graviores, ct numerosiores Theologi reclamarunt contra abusum istum, sane scandali plenum

254쪽

DISS. II. DE IEIUNIO.

. in

XVII. Obiicit 7. Pater Hurtadus loc. cit. num. io8. ubi , ut hanc obiectae consuetudinis larvam tueatur, sic iustaurat suam argumentationem. A tempore Pii V.

di Gregorii XIII. introductus est usus probabilis opinionis , cuius probabilitas in dies vires accipit , dc incrementum ἰ quia s subdo ego J illius mater concupiscentia, seu intemperantia in dies secundior evadit . Quod si quis persequitur ille

titulo usus opinionis probabilis non velit hac potione uti; utatur, si velit, titulo declarationis pontificiae. Quint si hoc contentus non sit, utatur titulo consuetudinis derogantis. Ad quam consuetudinem introducendam sufficit longaevus usus opinionis probabilis. Hactenus Hurtado. XVIII. Resp. Haec omnia sophismata sunt adeo crassa, ut vel ipse Hurtadus eorum vanitatem agnoverit. Quapropter modo ad pontificiam declarationem se recipit; modo ad consuetudinis spectrum confugit; modo tandem ad probabilitatis asylum recurrit : quia nullibi solum reperit ubi pedem figat. Oracula pontificia pura putaque commenta esse, iam supra ostensum fuit; ubi etiam indicavimus . notum omnino fuisse chocolatis potum Europaeis temporibus Pii U. dc Gregorii XIII. Diximus quoque, istorum oraculorum papalium solos Hurta dum allegare Americanos, Mexicanosque testes absque ullo documento legitimo. Siquidem non affertur authentica, & sincera expositio facta S. .Pio V. super qualitate , & mixtura chocolatis, quae ab Indis sorbetur : quod de aliis pontificiis oraculis, nempe. regorii XV. & Pauli V. satis superque dictum est supra. XIX. Verum, ut summa, quae in quaestionibus morum, & facti haberi ae desiderari potest , evidentia ostendamus quam salsa sint documenta quae iactantur. animum intendat lector velim ad ea quae ex eodem Hurtado adiicere nune placet. Narrat Hurtadus cap. III. num. 7 I. sui tract. Augustinum de Padilla Archi

piscopum de la Espanota testari, se vidisse consilium Navarri , qui ad petitionem Provinciae de la Chiapa super hoc potu, in die ieiunii sumendo, consuluit Gregorium XIII. En verba Padillae Lib. II. histor. Provinciae Chiapae cap. xl. G ho viso a confusta, que se hieto at Tapa Gregorio decimotereio por mano deI Doctor Aspiscueta Navarro a instanria de la Provincia de chiva, donde se eomenco est a bibida , Iconser ia reticion hario encarecida, respondio eI Papa ρον dos veetes que no quebran- rava eI Ouno. Tanti facit hoc testimonium Hurtadus , ut neglectis omnibus aliis momentis, hoc solum satis esse velit pro legitima consuetudine e sic enim loquiatur cap. IV. num. 96. Quae quidem consuetudo introducta est in regionibus Indiarum.

fed etiam in nostra Hispania ; licet hie eum aliqua FORMIDINE, QUAE ABIGI DEBET; eum sat fit testimonium Illustrissimi erchiepiscopi Padilla , quod summus

Pontifex declaraverit, potum chocolati non frangere ieiunium . Etsi enim dee arationem fecerit ad instantiam unius provincis ἱ tamen declaratio ipsa catholica fuit, universalis.

255쪽

,3 o LIB. II. DE ECCL. PRAE C.

XX. Nonnulla hic per transennam animadvertas velim . Primo dicit consul, tudinem obtinere etiam in Ilispania I sed cum formidine, quae abigi debet e quia Theologorum est, ait ille, conari legem humanam .auferre. seu fac interpretari, ne obliget, ut peccata vitentur . Secundo contendit Pontificis declarationem, licet ad instantiaor unius provinciae factam catholicam esse, di universalem . Quod quam salsum sit, nemo non videt. Potus quippe iste in illa tantum erat provincia usualis; nec , Gregorio XIII. Vivente , potus iste in Europa obtinebat. Quid quod nec in praesentia rationem potus usualis obtinet, ut compertissimum est 3 Et Calaistae, qui oppositum docent, Vulgus decipiunt, honamque fidem violant; eum nemo in Europa chocola tem sumat ad sitim extinguendam, aut in prandio, vel coena loco communis potus. . Tertio asserit , Gregorium XIII. declarasse bis in diem, dos veres , licere choeotatem sumere : quod communiori vel benigniorum Probabilistarum opinioni nimis laxum videtur Christiani ipsi qui hoc potu utun. tur , religioni sibi ducunt plusquam semel illum sumere. Verum, ut ad id quod caput est, accedam, dico, attestationem Augustini Pad illae arbitrarium commemtum esse. Idque evinco, non alio testimonio quam ipsius Hurtadi , qui consuli tionem Navarri , laudatam a Padilla , integram resert in calce sui tractatus, itilamque extractam fuisse asserit ex originali, quod asservatur in civitate de Chiam. Consilium hoc inquit Hurtadus cap. v. num. 98. ad finem huius disputationis ad Uerbum referam et quod fideliter translatum fuisse a suo originali in civitate Aschisa , testantur Fr. Francisus de Olmo die 22. Aprilis anno I 77. GabrisI dc Morales, Murena, Salaedo. XXI. Audi nunc manifestam imposturam . In hoc consilio nec verbum habeti Navarrus confictus de Gregorio XIII. Vel de sermone eum eo habito. Pad illa autem scribit, se vidisse eonis ita tionem, factam ad Petitionem Provinciae de Chia per Navarrum cum Gregorio XIII, Hanc ipsam consultationem typis edidit Hur tadus. Ergo , si in hoc consilio nec Verbum de Gregorio Pontifice summo habe tue. evidens est re consilium supposititium esse, & relationem Padillae falsam Quod porro in conficto Navarri consilio nec verbum habeatur de Gregorio , factum est manifestum et atque ad liberandam fidem meam integrum ipsum statim 3ranscribo.

Consilium suppositum M varro

super potu chocolatis.

. Supposito quod in aliquibus partibus Indiarum de more habeant potum confi-- cere ex substantia frumenti terrae illius , vulgariter nuncupati malet , quae quiis dem frumento molito mittitur in aquam, quae colata, sicut aqua, quam nostra

256쪽

DIS S.IL DE IEIUNIO.

tes exprimunt ex amygdalis ad condiendum obrietum, dc insuper huic aquae, ut si dulcior, dc suavior sit,i superadditur spuma , quae fit eκ massae facta ex quibus,, dam granis ,. quae Vulgo dicuntur cacao qui potus, videtur assicere stomachum is etiam ieiununν,. & n mitrales terrae illius cum sola frequentatione istius potus i is borare conuiescunt sine eo quod sumant alium cibum. usque ad noctem .. Dubi- ,, latur, an ab his quutenentur ieiunare ex praecepto Ecclesiae, seu alias, possit, ante, dc post prandium' sumi, dictus potus sine fractione ieiunii Ecclesiae 3 Item, dc simile dubium L Itinerantes consuescunt miscere aquam cum pulvere , vel sarinae factae ex dicto frumento de Maia ex his dictis granis , quae vulgariter Ca-

is Respondeo ,. quod per huiusmodi potum non frangitur ieiunium statutum ab ,, Ecclesia, quod appellatur ieiunium ieiunantis et quia tale ieiunium solum inducit necessitatem abstinendi ab eis amplius quam semel in die & non a potu et

A. ut tradit D.. Thomas: receptus 2. v. quaest cxlv II- art. 6. in cor. quaest. dc ad 2.

Et aquae consecta modo praedicto , dc proposito est potus, dc babetur ab omnibus,, pro potu . Ergo nota est illa interdicta in die ieiunii: tum quia in Germania, Belgio,. Gallia& aliis, multis christianii Orbis regionibus utuntur Christiani ce- ,s revisia in die ieiunii ,. quae eodem serme modo componitur quo posita aqua , si perinde ac tu eiciem, & in aliis vino mero tum quia vinum, praesertim gene

rosiim se longe magis. nutrit quam positae aqua de chi late , ut satis colligitur ex D. Thoma,. ut supra, & constat experientia.. Attamen, quia sumitur ut potus,.& potius: ad. alterandum, quam ad nutriendum, non interdicitur huius usus ita, . die ieiunii : ergo nec a sortiori usus aquae praedictae , quaae sumitur ut potus ad l . alterandum Potius quam ad nutriendum .. Hactenus videtur locutus fuisse Navarrus : dc, quae sequuntur , ex modo I quendi ab Hurtado. adiectae apparent.. Illa tamen exscribo ne vel verbum Omi

ρ is Nec obstad quod' ait, quod' Indi aliquando a mane usque ad noctem laboran--tes, sustentantur potu illo de chi late quia multi solo vinci etiam sustentant ut iter facientes .. Tum quia satis. est proposito, nostro - quod Ecclesia nota interdi i ,, cat potum , sed esum; dc quod proposita aquae habetur pro potu is ictis regioniabus Indiarum, sicut vinum, dc cervisia multorum generum in toto orbe chri-- stiano 2 quod longe magis, nutrit ι quam propositru aquaia Salva, quae iusti - fuerit, sententiamrtinus Dodiar inpilcueta Navarru1

i XXIL Manifestum liaque est, in DC consilio Navarri ,. a Padilla Iaudato, nuli iam Gregorii XIII ia mentionem fieri - Falsum ergo est testimonium Padillae . cui ν P iiii unice

257쪽

Σ3, LIB. IL DE ECCL. PI E C.

unice superstruit Hurtadus iactatae consuetudinis spectrum . Ultimum Paragrataphum, ut indicavi, lacinia videtur, ab Hurtado commentitio consilio adiecta e dc nihilominus eam nullo signo a consilio distinguit; immo totam praemittit substriaptioni Doctoris Navarri. Pad illa non aliud laudat consilium praeter illud quod in civitate de Chiapa servatur. Hoc ipsum est quod ex autographo Chia pensi destriptum effert Hurtadus. Non est ergo de suppositione Navarrici consilii , nec dasalsitate oraculorum papalium ambigendum . Ergo nec titulo eonsuetudinis, ne titulo pontificiae declarationis licitus est ieiunii tempore potus chocolatis . Multo vero minus licitus dici potest titulo opinionis probabilis, ut argutatur Hurtadus equod sie evidenter Ostendo. XXIII. Leκ ieiunii certa est et ergo, nec dubia , nee probabili consuetudine auferri potest. Omnes quippe Probabilistae docent , legem certam , & quae est, ut aiunt, in possiessione, antiquari , dc abrogari non posse per consuetudinem dubiam , aut probabilem : quia , dicunt, melior est conditio possidentis . Quod elarius ita. explicari valet. Opinio tantum probabilis nequit inducere consuetudinem quae legem certam abroget. Posita ergo certitudine legis ieiunii, evanescit probabilitas consuetudinis contrariae. Verum id habet, inquit Hurtado, si sermo sit de consuetudine quae legem invehat obligantem ad culpam gravem . Haec utique per probabilem opinionem invehi nequit. Falsum contra est , si consuetudo introducendae derogatoria tantum sit. Quoniam eo ipso quod sit probabilis, ab obligatione legis eximit. Quid Opinio probabilis nequit inducere legem quae obliget; & valet abrogare legem iam constitutam, & saeculorum vetustate firmatam, & diuturna observatione, munitam Unde quaeso, probabilistica opinio sertitudinem tam variam , viresque adeo contrarias collegit , ut nequeat novam invehere , valeatquae veterem antiquare legem Sin maiora , aequalia saltem momenta dubio procul

necessaria sunt tum in institutione, tum in abrogatione cuiusque Iegis. Et, si albqua esse diversitas potest, plus ad deturbandam e iure possessionis legem obtineniatem requiritur quam ad novam invehendam'.

XXIV. Sub alio tamen aspectu larvam obiectae consuetudinis expono, atque penitus repello . Si id quod suapte natura cibus est, ut est chocolatis massa seiunctim ab aqua , fatente Hurtado, omnibusque adversariis , comminuatur, &aqua diluatur , valet vi consuetudinis , aut opinionis probabilis fieri licitus potu in die ieiunii r. quaero, utrum haec consuetudo faveat solis divitibus, & nobilibus; an universalis pro omnibus Catholicis sit 3 Si dicas, consuetudinem hanc solis divi tibus favere , & nobilibus : non unae ergo est omnium Catholicorum lex, dc consuetudo; sicuti una est fides, unumque baptisma Quod delirium nemo adhuc eneogitavit .. Collatio serotina universalis est. Ergo universalis sit necessum est & collatio matutina, facta positione quod liceat. Porro , si consuetudo istius matutinae

258쪽

DIS S. II. DE IEIUNIO. 233

potionis universat is est, quid peraget maxima Christianorum pars 3 Isti tanti non

funi, ut medium tulium , seu decem solidos Venetos expendant pro uno chocolatis cyatho, seu pro uno haustu. Poterunt ergo minoris pretii pultem a Iiquam, seu i mixtum compingere quod minoris valoris sit ac potio chocolatica Quid ergo Theologis aqua haeret, utrum Catholici summo ieiunii mane licite possint bolumi panis comedere ad stomachi debilitatem reparandam 3 Non debiles modo, sed o-t mnes indiscriminatim, accipiant Panis unciam, illum terant, & in pulverem comis a minuant e quinque aut sex aquae unciis misceant: saccharum, & aromata adiiciant r. volvant, revolvantque ad ignem, donec ad modum c colatis spissum pultem eo xerint. Deinde unum, dc alterum cyathum mane, quin per totum diem, quoties placuerit, sorbillent. Quid reponis Consuetudinem chocolatis potandi figere , s tus alterius potionis Responsum istud nimium sane crassum esset, ac superstiti nem redoleret. Cedo . Cur pasta frumenti Indici, seu granorum caeao, aliorumque aromatum aqua diluta potus licitus evadere Catholicis vi eonsuetudinis p tuit; secus vero pasta frumenti Italici , aut granulorum castanearum , & aromatum , si eodem modo in formam potus redigatur Discriminis rationem assigna. Haeccine dispar ratio , quod potus iste Italicus minoris pretii sit 3 Quod minus nutriat Quod concupiscentiam minus inflammet 3 Quod palatum & fauces minus titillet 3 Agesis. Aliquid responsi, quod bonis auribus quadret, exhibe. Nonne dementiae reus haberetur ille qui assereret, cerevisitam consectam ex hordeo, aut tritico licitam esse Germanis I secus vero , si ex siligine eκ primeretur Uelis ergo, nolis, si divitibus, & nobilibus concedis resectionem potabilem matutinam; eamdem, vel similem, si fieri possit, aut saltem inferioris pretii, saporis, & nutritionis, omnibus Christianis permittas Oportet. XXV. Obi icit 8. Hurtadus argumentum quod vocat validissimum, murumque fortissimum , atque inexpugnabilem, ut illius utar verbis . Illud autem arcessit a sumptione Electuariorum. Electuaria olim licite sumebantur ieiunii tempore; tametsi ex rebus quae cibi rationem habebant , compingerentur . Cur ergo licitum non erit sumere chocolatem, quamquam ex iis componatur quae manducari Possunt XXVI. Resp. Hoc argumentum, quod fuse Hurtadux versat tum cap. V M. in

nend. tum cap. II. trassi confutatur ab eodem Hurtado tum cap. ulti appen .

eum cit. cap. m. num. O. ω seq. ut iam iam indieaturus sum . De electuariis diactum est supra eap. v o I. quae m. Ut, quam futile sit oppositum argumentum, RPPareat, id in memoriam revocandum est, antiquos Doctores, qui electuariorum meminere, ut D. Thomas, Alexander Alensis , Durandus, aliique, docuisse , lici- eum esse illorum usum medicinae tantum caussa, videlicet si sumerentur ad iuvan

259쪽

Σ34 LIB. IL DE ECCL. PRAE C.

indigesta somnum impediret molestumve redderet qui minus calore servebant' electuariis utebantur ad cibos facilius, digerendos .. Accedit quod tum collatio ser tina invecta nondumi erat, quia declinante die ieiunantes reficiebantur .. Quare ex inconsiderantia antiqui ieiunii scribit Hurtadus cap. xx I. Cur ergo Ioco electuartorum nostro tempore substitui non potest absque fractione ieiunii potio ex eboeotate confectast Quia. sumptioni electuariorum; successit collatio: serotina. Siet reponere possem .. Uerum, ne quis benigna interpretatione ansam, abutendi arriperet, confestim addiderunt praefati Doctores, eiusmodi electuariae frangere ieiunium , si in fraudem legis:

ad nutriendum. corpus, extinguendamque samem assumantur .. Unum pro omnibus referre. satis sit D. Tholaram in IV.. dist. xv.. quaest. I II .. art. q. quaest. I.. ad 3. Dicem dum, quod electuaria, etsi aliquo modo nutriant, non tamen his es principalis usus eο- um : unde nec loco manducationis, sumi consueverunt .. Et ideo talis sumptio ieiunium

Ecelsae non solvit οῦ quamvis homo possit totaliter , vel in parte ex hoc meritum ieiunii perdere , vel etiam mortaliter peccare , si sit immoderata libido : non tamem es transgresso praecepti Ecclesiue ,. NISI IN FRAUDEM IIumeret , is eis.. quasi aliis cibis, uteretur ad famem extinguendam .. Idem docent D. Thomae sectatores, Palladanus, Tabiena, Samuel Lumhlinensis, Sylvester, D. Antoninus, Sylvius, aliique communiter ..

XXVII. Sed aures nunet adhi5eas I eclar velim , ut auscultes P. Thomam Hii radum manibus , pedibusque in nostram concedere sententiam .. Ille namque

cap. II. tract. dc append. cap. uit.. fuse ia efficaciterque probat , chocola tem stangere ieiunium ,. si, ut nutriar: sumatur .. Triai ille Promit argumenta inc suae, nostraeque sententiae confirmationem, quae,. paucis demptis, totidem fere verbis isthuc

transcribo .. Latissime, inquit , probavi , quod ,. si vinum, , ehocolate sumantur ex

intentione ut nutriant, frangunt seiunium ...... HAEC tamem doctrisa , quae

FERE ANTI DUORUM EST, asiquibus, modernis dum visi est .. Mihi tamen veri fimo apparet . ad quod sufficit quod eami tradat D.. Thomas , quem secuti sunt duodecim .Auctores gravissmi, quibus, addo Archidiaconum , Abulensem L Ludovicum L pez, Medinam, Alensem,. Azorium,. LVmblinum, . Lessum, . Dianam .. ,, Primum fun-ri damentum, est ,. quia tam Vinum, quam potus de cho late vere nutriunt. . Edis quis hoc negat cum, experientiat idi doceat. Ergo, si quis ea sumat intentione..ua nutriant ,.dc famem. extinguant A peccati contra praeceptum. ieiunii ,, dc reipsa. ipsum: frangit Secundum. fundamentum: .. Eae communi Doctorum, sententia tunci si fiam: is. contra. legem,. quando fit contra. id quod lege vetatur .. Quae doctrina verissimatis. est , ut ait Glossa. in ea . Constitutusi de concessone praebendae verbo, In fraudem

Cum ergo, Ecclesiae in praecepto, ieiunii prohibeat subministrare pabulum nutria A. tivae potentiae , nisi unica. comestione in die facta. : si quis,. facta hae unicru

260쪽

DIS S. II. DE IEIUN ID. 233

comestione, vel ante ipsam, antentione se nutriendi sumat electuaria , vel po-

tionem vini, aut Lbocolate tu magna quantitate, frangit ieiunium : quia fraus nulli debet patrocinaria is Tertium fundamentum sit, quia, ut notat Glossa in eap. Quanto de priuiDis giis, tunc fit aliquid in fraudem legis , cum quis, salvis illius verbis, sentenatiam eius circumvenit ἱ ut patet in Religioso qui , non dimittens habitum reli-Lgiosum, supra ipsum induitur habitu saeculari iste enim etsi non dimittat ha-- bitum occulte, si tamen .d agetur extra Haustra, omnes conveniunt ipsum ta-- lem esse Apostatam, & incurrere censuras. Ergo, si quis bibat vinum, aut choco-- latem animo se sustentandi,& nutriendi, cum istae potiones vere nutriant, quamvis ad hoc non sint institutae, etsi ore non comedat, sed bibat, dc se salvetis verba legis; tamen eius sententiam circumvenit, dc vere ex intentione , dc eae opere operato p uries cibatur, ieiunium frangit. XXVIII. Accipe nunc aevidentem demonstrationem, ex verbis eiusdem Hurtadisormatama Omnes qui sorbent chocolatem animo se nutriendi, famisque extinguendae, frangunt praeceptum ieiunii et quia chocolate vere nutrit. Quis hoc negat Sed omnes qui mane potum accipiunt chocoratis, illum sumunt animo se nutriendi, famem extinguendi, & stomachi corroborandi . Quis hoc neget, eum experienis uia id doceat ' Ergo omnes qui mane sumunt chocolatem , frangunt ieiunium &ex intentione, nempe lex Opere operantis, & facto, videlicet ex opere operato. Hoc est ratiocinium ex Hurtado collectum. Secunda propositio , quae in discrimen adduci posset, evidentior aliis duabus est; dc quisque chocolatem adhibens mane te iunii, istius veritatis testis est. Cum enim tempore ieiunii incoenati omnes ieiunantes dormitum pergant ; mane Vacuum stomachum , & ventriculi pungentes

aculeos sentiunt .r quos ut retundant , ut stomachum corroborent, viresque reficiant, chocolatem epotant . Hoc sane nemo negare audebit, nisi bonae fidei, de intimo sensui, quem omnes experimur , renuntiare velit . Quis audebit umquam asserere , se mane ieiunii chocolatem sumere ad sitim extinguendam , ad cibos

concoquendos , ad digestionem iuvandam ὶ Is sane sibilis & cachinnis se se exponeretis iniare merito Hurtadus scribit , hanc doctrinam esse fere omnium antia

IX. Hurtadus ergo, Ξnquis, noliram propugnat sententiam ἱ dc potum ch colatis tempore ieiunii improbat Nonne is est qui prolixum tractatum cum appendice non minus longa in defensionem chocolatis edidit r quem recentiores ch colatis patroni, tamquam propriae sententiae principem, strenuumque ducem, laudant, opponuntque Verum habet. Sed ea est Veritatis Vis, ut, inde altius assurgat unde sortius impetitur. Hurtadus, ut vidimus, oracula pontificia apocrypha,

supposititia, dc aperte falsa in medium adduxit: testes minus dignos, dc Theolo-

SEARCH

MENU NAVIGATION