Theologia christiana dogmaticomoralis auctore f. Daniele Concina ... Tomus primus decimus De præceptis ecclesiæ

발행: 1749년

분량: 503페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

261쪽

gos sibi laventes allegavit , qui ei aperte repugnant : rationes etiam prae ceteris excogitavit, dc acumine ingenii , quo pollebat , omni probabilitatis fuco delibutas exhibuit. Αt, utpote vir acris ingenii, sensit rationum suarum imbecillita. tem e & idcirco ad asylum intentionis se se recepit, autumans ibidem se tuto eonsistere posse . Verum, ut cuique malam agenti caussam accidit , ubi securitatem se nactum esse putavit, ibi certius iacturam passus est . Id in praesentia faciendum est palam. XXX. Sententia ergo Hurtadi est , chocolatem ieiunium frangere , si animo eorporis nutriendi sumatur ; secus, si intentione extinguendae sitis potum iIIum quis bibat . Quae sane opinio ridicula est . Ea siquidem ab intentione actus sormam, seu speciem capiunt, quae suapte natura adlaphora sunt, & indifferentia ;quae Vero e contrario per se suum determinatum effectum pariunt , externa intentione impediri nequeunt. Pasta chocolatis suapte natura ab aqua seiuncta non alium effectum parit, nisi nutritionem, omnibus adversariis latentibus, & potissimum Hurtado . Sed dum etiam aquae admiscetur, eumdem omnino effectum pr. ducit. Quin, cum in tertiam substantiam tunc transeat, magis nutrit ob additionem maioris saporis, & suavitatis , quae ex calore, mixtura, & concoctione consurgunt . Potus iste , quaecumque superveniat intentio , omnem alium effectum praeter sitis extinctionem producit : quin sitim acuit , sauces adurit , sanguinem inflammat. Et sane tantum abest ut ad sitim restinguendam chocolates adhibeatur, ut potius plurimi, antequam chocola tem sumant, aquam epotent, plures alii sumpto chocola te, & alii inter ipsam sumptionem . Quare nescio, qua fronte , quo ausu, qua bona fide valeant Neoterici garrire , chocolatem potus rationem habere. Ut sine pudore haec scribere, & loqui publice possent, deberent ipsi

hane spissam pultem adhibere in mensa , vel extra mensam , dum ardenti torisquentur siti. Intentio ergo sumentis inanis est, dc nugatoria. XXXI. Exemplum vini , quod adducit Hurtadus , nostram firmat sententiam Vinum suapte ratura ad sitim pellendam , cibosque digerendos inservit. Et, quia secundario nutrit , potest in fraudem ieiunii per pravam intentionem ad famem propulsandam epotari . Non sic chocolates , qui numquam ab aliquo in mensa adhibetur, vel extra mensam ad sitim sedandam . Idcirco nequit ieiunans efficere, ut effectum quem chocolates parere vi sua non potest , pariat in suae intentionis . Quod si adeo parva quantitas pastae chocolatis aquae immisceretur, ut aqua illa veram potus naturam haberet , potusque usualis , quemadmodum vi num , cerevisia, & similia, pro mensa, pro sti pellenda, pro ciborum digestione evaderet; tunc si quis illam sumeret aquam, sive in mensa prandens, sive extra siti laborans , nequaquam ieiunium stangeret . Sermo itaque est in praesentia despita illo chocolate, qui sorbillatur summo mane in Europa, nulla siti urgente ,

262쪽

stillaque structa mensar Itaque conditione potus, ex temporis, quo sumitur , circumstantia ita ad nutriti ena, & Voluptatem, & ventriculum implendum restringitur potus iste, ut nulla intentio valeat hos impedire effectus , nullaque intentio essicere possit ut chocolates summo mane sitim extinguat, & ciborum iuvet concoctionem; si nulla tune temporis est in sumente sitis extinguenda , nul-Ia est eiborum iuvahda digestio . Perfugium ergo intentionis inane, ac futile est ,

non minus quam cetera Omnia producta hactenus argumenta.

XXXII. Obiicies s. P. Caesar Calinus is III. Pan priri Cone. fari Ouadrai d cet, chocolatem non instingere ieiunii praeceptum ob peculiarem rationem quam proprio marte ipse excogitavit. Nam dialogum instituit inter Silvium & Lucre

rium , eorumque Ore rationes communes Theologorum in examen adducit, &tamquam vanas reiicit. Silvius , audiens magistrum suum chocolati faventes ra

tiones impugnantem , perterrefactus valde quippe eum potus iste delectabat

exclamavit . Ergo tu, Pater, incere rhoro tem ieiunio decernis Haudquaquam ἰDomine mi. Sed aliis utor rationibus . Speeulationi inmiens neo , potum sum nee ad sitim restinguendam , nee ad famem tollandam institutum esse ; sed ad eaput, stomachum confortandum . Ergo proprie nec cibus est , nee potus, sed meditana potabilis . Nae egregie i En verba Italica . Silvius . A Dunque voti o Padre, gludia cherete , che it cloccolate si a contrario at digi uno 7 Praed. Non mio Signore ἔh ma mi servo d' altri principi . Tal bevanda non e ordinata ad estinguer Ia seo, te , non a toglier la time , ma a consortare ii capo , e Io stomaco . Dunque , , non E propriamente nε cibo , nὸ bevanda usuale , ma medicamento prela isis hevanda. v Ratiocinium istud valde arridet Lucretio alteri interlocutori . Et ψut altius menti illius imprimatur, Concionator illud consuetudine Romanae C riae roborat . . Romae , inquit , videntibus , & minime repugnantibus Praelatis, ac Pontificibus, chocolates sorbillatur. Ergo, sive cibus sit, sive potus, sive nutriat ἐsve non, hodie ieiunio non repugnat. Usus Romae obtinet: & hoc satis super' que sit, ut liceat. XXXIII. Argumentum istud referre volui , tum ut nihil dissimularem eorum quae opponi solent ι tum ut solarer aliquantulum Iectoris animum . Nil quippe praeter Ieporem praesert ; si lepor tamen appellandus sit qui eo tendit, .ut Eccle-sae praecepta instingat. Respondemus ergo, expositam argumentationem festivam esse, quae impugnatione non eget. Quid Nec cibus est, nec potus chocolates Quid, si pasta manducetur An neque tum cibus erit λ Si aqua ergo diluatur , cibus erit potabilis. Consuetudo Romanae Curiae inepte opponitur. Maior Romanae gentis pars chocolatem ieiunii tempore non sumit . Plures illum bibunt iusta urgente caussa . Aliqui voluptate sola impellente id iaciuot , ideoque peccant. Usus qui ob plures rationes licitus esse potest , nee a Romanis Pontificubus ta

263쪽

, 33 LIBUI. DE ECCL. PRA C.

bus, nee a legislatoribus ullis improbari facile solet . Nec tamen istius usus tolerantia consensum indicat Principis. Sed de hoc dictum est supra. . XXXIV. Eiusmodi sunt obiecta quae in chocolatis defensionem adduci solent. Omnia reserre , nihilque dissimulare volui . Non dubito fore ut, quemadmodum mihi, ita tibi ineptae nugae videantur , amice lector. Libere loquor, non ut cubquam instillem ; sed ut imperitos , omnesque qui contrariae Opinionis suco praeo venti sunt, errori, quoad fieri potest, subducam ι Eκ. his enim quae latius disputata sunt, spero fore ut quisque qui mente praeiudiciorum vacua utriusque partis momenta libraverit , tamquam improbabilem reiiciat opinionem quam impugnavLmus . Nulla quippe solida fulcitur ratione . Quandoquidem adversarii ipsi. licet sibi eonstent in propugnando tamquam licito chocolatis potu ieiunii tempore ἱinutuo tamen pugnant, cum rationes , quae sententiam suam firment , promere

debent. Ratio quae uni est probabilis , alteri salsa est. Alii ad intentionem is alii ad materiae parvitatem c*nfugiunt. Alii sub medicinae potabilis, alii sub cibi non

nutrientis , sed spiritus alterantis vanissimis coloribus opinionis probabilitatem dea sendere adnituntur. Alii consuetudinis larvam, alii oraculorum papalium figmenta iactant . Alii unum i & alterum poculum ieiunii tempore licitum volunt ;alii toties , quoties libuerit , bibi posse contendunt. Vix duo Auctores sibi conastant in assignanda proprias opinionis ratione . Hoc apertum illorum dissidium aliud est argumentum quod falsam esse illorum opinionem , di veram nostram evincit. Auctoritas quoque extrinseca deest , cum pauci sint talis opinionis patroni comparate ad nostros . Quid , si illorum plures cautam propriam perorarent Habendi ne essent tamquam legitimi iudices Nihil ne verendum esset , ne studium propriae eommoditatis mentem hebetaret Sane magnopere timeo ne verum sit quod seribit Tamburinus Lib. IV. cv. V. s. i. num. Is. ubii postquam emeaeiter propugnavit potionem chOcolaticam ieiunium violare . haee subdie . Enarravit mihi vir nostrae Societatis , omni fide dignus , Eminentissimum Ioan is nem de Lugo , antequam ad sacram purpuram esset ascitus. dum scilieet in Romano Collegio Theologiam prosteretur, ita laeete respondisse cuidam Sace si doti , eum sciscitanti , an ehocolata ieiunium frangeret . avi eam usurpant neis is quaquam frangere asserunt ἱ frangere coηtmdunt qui ab ea eominent. Ego vero se inter usurpantes sum : neutiquam violare ieiunium pronuntio. Similes viri , qui litterarum eruditione , dignitatum splendoribus emicant, in exemplum frequenter adduci solent imitationis i ae si omnia eorum acta sanctitatem redolerent. Sed Augustinus , ut alias dixi . nos admonet , non omnia , vel sanctorum hominum , facta immunia esse a crimine. Nigritant & in Sanctis sui naevi : quia nemo, nus Deus , mundus a sorde . Quid ergo de illis dicendum qui inter sanctos non coluntur Dico ego . Si eorum gesta agnoscimus legi consentanea , Imitari eni-

264쪽

iamur ; si contraria legi nobis Videntur quae illi faciunt , vitanda sunt. Fortasse illi vel infirmitate , Vel quadam peculiari necessitate cogente , se agunt. Inis numeris illi virtutibus splendens ; sed in hoc, aut in illo forte deficiunt . mid . si nos, relictis virtutibus , eorum desectus imitemur Ad legem ergo, quam n bis Eeclesia proponit , inigere actione. nostras debemus . Quae aut evidenti , aut verisimiliori ratione huic legi adversa cognostimus, ab eisdem cavere debemus :nullaque hominum auctorie a laus observant seiungere nos debet. 2 tale mjι spiritui oerire ; sed probate spiritur, fi ex m. Mi : I. ioan. im r. Conci

damus ergo , opinionem , de dentem Potum e colatis non violare ieiunium , esse omnino improbabilem , Viamque aperire laxusimam ad delendam veram is iuniorum imaginem . Concludamus , omnes viros qui ut Sancti coluntur . praes eam opinionem verbo, & opere reprobare I nee Verum , immo falsissimum esse , Regulares sui instituti observatores , nulla impellente indigentia peculiari, diebus ieiunii choeotatem potare.

An ratione parvitatis materiae licitus sit potus eboeolatis z quave quantitas chocolatis loco parvitatis

materiae babenda sit.

I. Mnes unanimi assensione latentur , cho latem esse suapte natura cibum valde substantialem , dc nutrientem . Plures Theologi Oeent, chocolaintem, plusquam pinguiores carnes, substantialem esse, dc corpus nutrire 3 immo im quamdam veluti prodigiosam in se habere . Factum exscribo ex Tamburitio Lib. IV. cap. v. f. a. num. Io. SemeI ego virum nobilem, misi familFaritate coalumctum , conveni mane diluculo , eum eo negotia quadam collaturus , cumque primo iuressu observassem eius vultum insonti pallore suffusum, macilentum, cadaverique per Hem, interrogavi, ut fit, de eius valetudine, D infirma satis se babere subre mula voce respondit , meque peramanter rogavit ut post mediam boram reverterer . Parui , ivi, redivi. Mirum. Advertρ eius faciem pristino colori restitutμm , oculorbilares , vocem validam ; ex morte in vitam rediisse non gratis dixisses . Quare me cobibere non potui, quominus exclamarem, Deo fuerisque sint gratiae s Bene , imma optime valere gratulor dominationem Usram . Undenam tam subita , ἐν tanta vi rium refectio e Subridens respondit amissis : Ne mirere , Pater amantissano modo enim coebo lata potionem: sumpsi i quae miracusi instar colorem , vires , vitam femin instanti mihi parere consuevit . Deus immortalis imburinus est qui ines mat J Fσης meram potionem , no vero validam comesionem . ieisnii fini ex diam

265쪽

x o LIB. II. DE Ecc L. PRAE c.

tro oppositam; anesiaveris i Haec peculiaris virtus nutriendi, vires reparandi, sto

machum corroborandi , quam in cho late communiter Omnes admittunt, alte denda est in constituenda mensura illius parvitatis . . Quoniam non sola quantitas materialis, sed virtutis potissimum quantitas consideranda est in cibo corpus

II. Theologorum nemo unus negat, dari parvitatem materiae in potu choeola tis, sicut & in aliis cibis. Ex quo consequitur , potionem chocolatis ob materiae parvitatem non violare ieiunium . In hoc tota Vertitur difficultas, quaenam via licet quantitas pastae chocolatis sit intra limites parvitatis materiae . Plures haede re sunt Auctorum opiniones . Communiter edim vel ii pauci qui Iaxam optanionem propugnant, tandem se recipiunt ad materiae parvitatem . Hinc eam pastae quantitatem , vel eam potionem infra limites parvae materiae constituunt. quam reputant lassicientem congruae matutinae resectioni . Cardinalis Cozκa Ioco supra laudato inquit, unam unciam, vel ad summum duas uncias chocoIatis e se materiam paream . Cardinalis Brancatius in laudata dissertatione ita statust . Haec valde mihi arridet conclusio , quod scilice ebocolatis potio , unius unciae non excedens quantitatem , cum quinque unciis simplicis aut sugatα aquae , non inferat ieiunio, iniuriam. P. Viva, ut vidimus, addit duas uncias aquae, & mediam sacchari simul cum uncia chocolatis : &, hac aquae additione facta , statuit te posse ad libitum bibere ex tali potu pluries in diem . Leander , ut supra vidimus .

nimis laxam reputavit sententiam , asserentem potionem chocolaticam non sta gere ieiunium . Idcirco ab ea recessit, seu recedere sibi blanditus est ; mediamque opinionem excogitavit, quae, ut demonstratum est, non minus laxa est ac alte ra quam improbavit. Nunc autem in definienda mensura parvitatis materiae statuit, duas uncias pastae chocolatis esse materiam parvam . Deinde addit, quempiam posse toties quoties sibi placuerit, potare cyathos istius chocolatis liquati , in quo duae unciae pastae tantum, & aqua proportionata reperiatur . . Nec Hurta-dus, nec Brancatius, nec Coaza , chocolatis patroni, adeo laxant ieiunii legem . Leander vero . qui media via se incedere gloriatur, laxissimam docet opinionem , quae, tamquam improbabilis, reiicienda est. Escobarius in exam. Cons tract. Dr. cap. v. assignat unam unciam. Alii unciam cum dimidia. Pasqualigus de quo Leander in prooemio ad tractatum de ieiunio haec habet : Zacharias Pa u.ligus per integrum Tomum . . . de hac materia docte, is late utinam non tam laxe

agit : Pa ualigus, inquam, iste, qui per Leandrum nimis laxe de ieiunio stria

psit, docet dimidiam unciam chocolatis esse materiam gravem sussicientem adieiunii transgressionem . Lubet istius Auctoris, qui inter laxos computatur, vemba transcribere . Solum parvisas materiae inquit decis. cxla. num. F. posset excusare a mortali . Sed displavstas es quaenam censenda fit parva materia . Cum enim

266쪽

DIS S.IL DE IEIUNIO. a s

tatis potio ade. nutriat, is corroboreti diversa es ratio de ipsa , ae de ceteris cibis . Antonius de Lon is . cit. putat, dimidium unctast chorolatis posse in potione misceri , tamquam parvam materiam. Sed ego hoc nimium existimo et quia proportionariter u quendo tineia dimidia chocolatis pHs nutrit, is corroborat quam sex unciae alterius eibi odus nutritivi. Unde, cum in hoc attendenda fit quantitas formans , nempe vi tus nutritima, utpote quia in ieiunio prscipitur abstinentia a cibo , tamquam a nutria timo, ilia habenda est pro parva materia qus parum nutrire potes . Unde puto , non posse excedere octavam partem unciae, aut ad summum sextam partem ; alioquin semper asseret notabilem nutritionem. At sane ratio quam prodit Pasqualigus ad eis vincendum, mediam chocolatis unciam esse materiam gravem in die ieiunii, ut pro mea ingenuitate loquar, non mihi probatur. Dissicile enim creditu est , quin contra manifestam experientiam videtur, dimidiam unciam chocolatis plus nutrire quam seκ uncias alterius cibi, etiam substantialissimi, puta pinguium , optima

rumque carnium.

III. Relatis Auctorum variis opinionibus, reliquum nunc est ut quid ipse sentio, promam . Fateor mihi aquam haerere. Siquidem , quemadmodum in iis quae mihi manifesta videntur, libere prosero sententiam meam; sic in iis quae subobsc ura sunt, quaeve ad certa principia revocari nequeunt , caute , & circumspecte procedere soleo. Audi tamen quae dicturus sum . Libere pronuntiavi , potionem chocolaticam ieiunium frangere r quia evidenter demonstravi, eosdem, quos cibus solidus, parere effectus. Admitto, dari parvitatem materiae. Quaenam sit praecisa mensura istius parvitatis, ignoro. Addo, eum qui absque iusta caussa vel peculiaris debilitatis, vel infirmitatis, sumit chocolaticam potionem, etiam in materia parva, peccare venialiter ieiu morum tempore. Subdo, opinionem quae asserit, unciam chocolatis, quinque, vel quatuor unciis aquae immiκtam, & par coctionem compositam, licite sumi posse die ieiunii, mihi non probari. Quin absolute eam retieio. Cur Quia intimo sensu experior, me illo die quo unciam optimi chocolatis, quatuor, vel quinque aquae unciis iniecti, dc ad ignem revoluti, agitatique, ex qua mixtura oppletur unus ex consuetis cyathis, nullam mole stiam famis sentire usque ad prandium. apropter, si ieiunii tempore hane sumerem potionem, nullum sane incommodum ieiunium mihi adferret : ideoque graviter dubio procul me peccaturum existimarem. Et tamen mei corporis constitutio haud est valde robusta, sevi nee imbecilla I sed mediocris . Eumdem ergo effectum praefata potio in aliis, ac in meo stomacho, pariet. Quid reponisy Repono ego, opinionem quas sustinet sumi posse unum cyathum chocolatis, modo dicto concreti ex aqua, approbare communem usum choeolatis etiam in diebus ieiunii. Communiter enim non immiscetur aquae nisi uncia chocolatis , vel circiter , pro singulis cyathis : nec solent sobrii homines plusquam semel in die eom-

267쪽

i L LIB. IL DE ECCL. PRAE C.

muniter chocolatem bibere, tum quod saluti, tum quod crumenae officiat. Quare asserere . quod licitum sit sumere unciam, vel unciam cum dimidia e colatis die ieiunii, nihil aliud est quam dicere , usum communem potionis chocolaticaelicitum esse etiam ieiuniorum tempore. Plus minusve isthue reipia incidis haec opinio. Praeterquamquod , admissa hac opinione , quidni, ut iam indicatum est , licebit communiter fidelibus unam vel duas uncias panis nec enim est adeo subis stantialis ut chocola tes) aquae immiscere cum saccharo, & aromatibus, ac optimam liquatam pultem sorbere, quae minoris sit pretii quam chocolates . Eadem est omnium lex : eadem igitur privilegia . Quae omnia sic intelligas velim , ut indigentiam personalem excipias. IV. Ex dictis duo colligenda subiicio, tamquam certa. Primum est , veniali ita peccare eum qui, sublata rationabili caussa, vel in parva quantitate chocolatem

potat in die ieiunii. Secundum est, dubium grave, ut minus, esse, num una uncia chocolatis sit nec ne materia parva . Id patet tum auctoritate benigniorum Casu istarum. tum ratione a me allata : cui addo, quod alias indicavi , chocolatem immixtum aquae, seu mixturam ex aqua & chocolate , plus nutrire quam nutriat solus chocolates absolute comestus. Ex quo consequitur quod , licet unica pastae chocolatis uncia esset materia levis, mixtura tamen ex illa uncia , & ex quatuor unciis aquae evadit materia gravis. Ut ergo conscientiae tuae consulas , abstine ieiuniorum tempore ab Oiusmodi potu . Haee est nostra sententia : quam si amplexus fueris, Iegem ieiunii implebis : si secus, vel eam infringes, vel periculo eam infringendi te committes : quia dubium seu periculum peccandi adversu, legem per contrariam probabilitatem non aufertur. Enimvero nulla vere probabilis ratio adduci potest, quae Ostendat, mixtum quinque unciarum esse materiam parvam. Debes insuper abstinere, ne usus iste, seu verius abusus , occasionem ingerat ceteris Christianis, qui chocolatem emere nequeunt, excogitandi, re sorbilia

Iandi aliam similem mixturam minoris pretii, & eiusdem virtutis ad .corroborandum stomachum , & extinguendam samem . Tandem scandalum quod populo christiano usus iste ingerit, spectandum est. Dum Christiani vident viros probos , sanos alioquin, & robustos, chocolatem Pot re, nil considerant, num in parva saut magna quantitate ab illis sumatur; sed factum spectant , dc inde choeolatis potum ricitum esse concludunt. Quare in discrimen adducitur sacra ieiunii observantia : cuius lex licet, ad temporis definitionem quod attinet , sit positiva ;absolute tamen & naturalis, & divini iuris est. Haec si seria mente, relictis quorumdam Calaistarum sophismatis, expenderis, atque veram ieiunii sormam ob oculos tibi propolueris, non dubito quin ieiunii tempore abstinueris a praefata potione. Nee mihi in votis est antiquam ieiunii disciplinam renovare, nec elisi iui aiunt, regulas vendita rei sed eo dumtaxat studia mea spectant, ut novis, de

268쪽

. DIS S. IL DE IEIUNIO. α s

in diem gliscentibus abusibus aggerem pro modulo meo opponam . Nollem ieiunium, iam per Ecclesiae benignam clementiam corporum imbecillitati satis ac commodatum , novis resectionum inventis ita relaxari , ut nullam veri ieiunii speciem servaret. U. Quid, si octavam, vel sextam unciae partem chocolatis quis infunderet aquae,nt Pasqualigus ait Resp. Si quid puIveris chocolatis aquae ita temperate adsper gatur, ut aqua sapida efficiatur, utque cruditas ab ea auferatur, dc stomacho attemperetur, & alioquin aqua naturam aquae, & rationem veri potus retineat, ac reipsa ad extinguendam sitim adhibeatur; quemadmodum aqua, cui commiscetur quidquam succi expressi ex malo medico, & aliquid sacchari, vulgo fimonea, hoc modo ieiunium non frangitur. Et hic fortassis erit Indorum usus. Sed quis in Europa chocoIatem sic sumit 3VI. Si quis stomachi, vel capitis incommodo laboret, si ad aliquod onus , officiumque exercendum, cui ex debito obnoxius est , viribus dest itutus reperiatur ;chocolarem per modum medicinae sumere sicuti olim electuaria per modum medicinae sumebantur; non in fraudem ieiuni ad expellendam famem, ut inquit D. Thomas . Qui ob alios fines chocolatem sumit, semper iniuriam ieiunio irrogat, levem, veI gravem. Et cum limites istius gravis, vel levis malitiae eemti, & manifesti non sint; tu ab hac in die ieiunii potione abstine, ne in gravem Iabaris culpam, dum Ievem tantum te perpetrare autumas. VII. Ultimo loco perpendas velim, universam Ecclesiam Gallicanam, tamquam putidam corrupteIam, hanc improbare ieiunii tempore potionem . Scandalum ingereret grave, si quis Gallorum aut biberet, aut licitum doceret eiusmodi potum . Et nos, qui religionis centro propius iuncti sumus, talem usum propugnabimus eQuid, si Scripturarum divinarum principia in medium afferrem , ex quibus evidenti consecutione abusus iste improbatur 3 Ab omni specie mali cavendum esse , S. Paulus docet. An non speciem mali abusus iste praesert

Diluitur obiectiuncula ab auctoritate Ludovici della Fabra P fico Medici repetita.

I. Dostquam disputationi finem imposueram, manumque ex hac tabula subda-λ xeram, ad me epistola pervenit Italica lingua exarata : quam, ne deprehendi Auctor possit, latine sincere verto. ,, P. Concina, qui in hac sua de choc . , latis potu epistola testatur, se gerere historici personam velle circa licitum, auris illicitum eiusdem usum ieiunii tempore, irruere maiori impetu, ne dicam sur

a ij is re

269쪽

α 4 LIB. II. DE ECCL. PIRAE C.

ti re, in eos qui licitum usum propugnant, haudquaquam poterat. Hi storiam ne is texat, an bellum denuntiet, nemo est qui non videat. Potissimum illius hoc in is certamine principium eo pertinet, ut dicat, quin tamen demonstret , ehocola se tem vi nutriendi praeditam esse, atque adeo ieiunium frangere. Si doctus Phy- is sico-Medicus eidem e manu scutum istud surriperet , evinceretque chocola temis nutriendi facultate carere , concertatio omnis cessaret . Heinc ille inter illosis stultos annumerandus merito esset qui vident vana, is divinant mendaeium; ut

is de eisdem loquitur Ezechiel cap. x ID. Sed ecce doctum Physico.Medieum Lu-- dovicum dolia Fabra Universitatis Ferrariensis Prosessiorem primarium, Auctoremis Patri Concina ignotum cuius saltem numquam meminit qui in illo suo ope-- re inscripto Dissertationes PBβο-medicae typis editae an. ITI a. pag. 433. 3c seqq. is demonstrat chocolatem nutriendi virtute destitutum esse et & en caussam finiis tam . Et pro bono pacis detorquere praetermittamus Exechielis obiurgationem iasi Patrem Concina. Duo sunt inela medicime r unum quo sanatur infirmitas I alte is rum quo sanitas custoditur et inquit S. Augustinus epis xlv m. Hos duos me is dicinales essectus nemo est qui chocolati non adscribat. Quare quemadmodum is medicinae , etiamsi aliquantulum nutriant , illicita tamen non est ieiunii tem- is pore earumdem sumptio; ita neque medicinalis chocolates illicitus est eum in is finem sorbillatus, ut aut sanetur infirmitas, aut saltem conservetur, Ac custo is diatur sanitas; quamvis non esset, sicut reipsa est, qui demonstrat, chocola temis vi nutriendi haudquaquam pollere. II. Huiusce epistolae Auctor de vultu mihi ignotus est; sed ab amicis fide dugnissimis intellexi, virum esse morum integritate , eruditione , pIuribusque titulis clarum. Quamobrem flammis epistolam destinaveram, idque reipsa praestitissem , si me dumtaxat misellum homunculum contumeliis Iacessitum sensissem. Conceptum exequi consilium urgebat epistola ad amicum secreto, illaque familiarita toe quae amicos inter intercedere solet, data. Verum, cum serio mecum animo neisgotium reputarem, eruditum, probumque Censorem benignioris quam par est Moralis lue inquinatum, aliorumque quos aut voce, aut scripto alloquitur amicos inficientem deprehendi. Mihi videre visus sum hominem, doctum licet, optimeque moratum, probabilistico novo opinandi modo , quem ab evangelica simplicitata, Ac sanctorum Patrum doctrina alienum, & corruptelarum omnium fontem declara-Vit Alexander VII, , praeventum . coniecturam meam cons rmavit doctrina illa sane sestiva, quam ex Auctore a me supra cap. X. num. 33. citato adoptavit. se nam haec Chocolates nec potus est, nec cibus. Quid ergo Medicinalis potus . Quod commentum sane iucundissimum , ut confirmet, auctoritatem S. Augustini e κυf. xlv I II. in medium adducit. Duo sunt incia medicinae dcc. Legi integram epifx lvi x r. OIim lxxxi. Defixis oculis percurri epis xlvm r. vet. edit. nunc xcvat. ad Vitentiam

270쪽

DIS S. II. D E IEIUNIO s

itum valde prolixam , dc nec Verbum offendi allegati testimonii medicinalis . Leagit sortasse eruditus Censor Praefata verba in aliquo libello illorum quibus , ut molliorem opinandi probabilitatem promoVeant , depravare Scripturarum sancta rum textus, detorquere in erronea sensa, Patrum testimonia, familiare est. Qua Ye lectio integrae Augustinianae episone xlv III. nunc xc ID. ad Vincentrum sponte eurrenti calearia addidit, ut eiusdem mihi obiectae epistolae verbis alloquerer Cenia

rem elarissimum. Da omnis qui parcit inquit ibi circa initium S. Augustinus )amieus est, nec Omnis qui verberat inimicus. Meliora sunt Uuisera amici quam voluntaria Oseula inimici. Melius est cum severitate diligere quam lenitate decipere. Utilius e fienti panis tollitur, si de cibo securus iustitiam negligebat , quam esurienti panis Dangitur, ut iniustitiae seductus acqμiescat. Legendam integram epistolam citatam

suadeo erudito Censori. III. Ex epistolae lἐilo , quantum probabili assequi coniectura valeo , eruditus Censor mihi adversantium laxa opinandi ratione praeoccupatus, propriam quoque eorumdem scribendi sermam imitatus est, Excandescere illi solent , & supercilia eontrahere, dum suae laκae & nimium blandientis doctrinae paradoxa nativis coloribus repraesentari, de deridenda propinari Vident. Et cum pugnare ratione nequeant, maledicta contorquent. Hanc eamdem institit viam Censor noster. Quid, An ille modestissimus, & ad humanitatem compositus , me furore abreptum, &insania debacchantem traduxisset , nisi eorumdem probabilistico ulcere tactus, i cscribendi formulis praeventus suisset 'IU. In aliquo similiter Probabilistarum libello sicuti testimonium S. Augustini ,

ita testimonium sanctissimi Prophetae Ezechielis ab illo lectum esse sentire nos convenit. Si enim in suo sonte integrum illud caput xo I. proprio mentis acumine expendisset, certior factus fuisset mihi etiam erranti quadrare haud posse severissimam increpationem a Deo latam in Pseudoprophetas, qui non severa, &amara pocula. sed dulcia sorbilla propinant, & molles pulvillos populi cervicibus supponunt. Audiat eruditus Censor quid post obiecta verba, Vident vana , is diavinant mendacium, Propheta Ezechiel continuo ibidem adiiciat : Vae quae consuunt pulviHos sub omni cubito manus, is faeiunt cerviralia sub capite univero carnis ad capie das animas . . . . Et violabant me ad populum meum B. propter pugil-rum bordei, is fragmen panis & cyathum chocolatis cum crustulo ut interficerent an as quae non moriuntur, is viviscarent unimas quae non vivunt . Quem latet, in me Rigoristam, ut adversarii contendunt, etiam errantem detorqueri Ezechielis verba non posse ZV. Quae hactenus dicta sunt, inde magnopere confirmantur , quod dignissimus Censor non provocatus, non laesus tam severa ferula me exceperit . Porro cum neque ab indole . neque a consuetudine ad similem scribendi rationem inclinet , , Tom. V. in iij con-

SEARCH

MENU NAVIGATION