Theologia christiana dogmaticomoralis auctore f. Daniele Concina ... Tomus primus decimus De præceptis ecclesiæ

발행: 1749년

분량: 503페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

271쪽

consequitur huc acerbitatis & acrimoniae adductum esse ex nimio , & .impotenti erga laxissimum aetatis nostrae opinandi modum assectu. Iesu Christi caritas urget, ut errantem Censorem, & alios fratres in errorem pertrahentem illuminare pro modulo nostro satagamus. Ostensum iam est, opinionem quae licitum cho latis potum ieiunii tempore absolute defendit, nulla solida probabilitate niti . verum opponit ille Medici cuiusdam auctoritatem, quae nisi commentitia ostendatur , in

potato errore persistet. En paucis expositam nostrae brevissimae responsionis causam. Non ergo, ut mordentem remordeam, non ut vellicantem vellicem , &Plautino sa Ie defricem, sed ut probatissimum virum probabilistico fermento, dc hodiernae benignitatis peste insectum, aliosque inficere conantqm , in veritatis semitam reducam, calamum stringo. Celeberrimus igitur ille Physico-Medicus , alculus tribunal cautam appellat, in medium prodeat. VI. Is est Ludovicus della FABRA primarius in universitate Ferrariensi artis medicae Prosessior , qui in su is dissertationibus physico-medicis pag. 433. chocolatis naturam, & partes quibus conflatur, describit eo stilo quem ex subiectis testimo niis colligere lector potest . Quaestionem theologicam versare sibi minime vitio

vertit artis medicae tantummodo cultor. Quoties ego confutare pro dignitate soleo quorumdam Casu istarum crassissimas aberrationes, illorum opiniones propriis ipsorum verbis conceptas in medium affero, ut lectores horrorem concipiant . Hanc in praesens servo methodum. Itaque Ludovicus iste della Fabra pag. 33. hanc statuit quaestionem. A Num autem cacao nutriendi , ac impinguandi sit faculinis tas , ut ab OMNIBUS ita admira suit, ut dubium moveret , an latus is consectio ieiunium frangeret ecclesiasticum uti in voto fuit Caldera . . . . si Nune negativa patet . Nam eo tempore , ab hipothesi Calderae commotus si Cardinalis Brancatius scite Probavit choeolatam . . . nequaquam frangere ieia is iunium. VII. Turpiter in sola iacti narratione Fabra errat. Cardinalis Braneatius unam chocolatis unciam ieiunii die sumendam tandem permittit ob materiae parvitatem. Omnes stesto hoc Ludovico Fabra ineme cacao virtutem nutriendi assierunt. At, inquit, nunc negativa patet. Eccuinam patet Nem mi prosecto illorum qui cerebrum sanum, communique sensu praeditum habent. Vix in universa Europa doctus occurret Medicus, qui tam immane paradoxolI propugnare ausit . Eruditiores universae Italiae Medicos allocutus ego sum , omnesque uno ore testati sunt, neminem nisi aut fatuum, aut bono sensu destitutum negare chocolati pota se nutriendi facultatem.' i VIII. Sed uterum loquatur Ludovicus Fabra. Haec ergo sibi opponit pag. 436. se Nihil quoque pensi faciunt tot monumentis tradita exemplaria de emaciatis , , consumptis, ac gracilibus chocolatae usu enutritis, & piu efactis , neque quod

272쪽

. DIS S. II. DE IEIUNI9. Σή

is tot famatissmi viri, de qua scripsere, eam utpote oleosam enutrire fateantur , is & quod quisque experiri Valeat absque alio victu , ut dictit in , sola chocolatae si potione ter , quaterque in die assumpta faciliter robusteque traiicere diemis cum experimento quoque constet solo tabaei fumo absque alia cibatione quos k dam vixisse , & sortasse vivere ad labores. IX. Tabaei fumo istius Medici sine iput obnubilatum, extenuatumque fuisse dicamus fas est, dum talia scriberet. Tabaci sumus ad labores stomachum roborat, confirmatque Ineptirem ipse, si haec refellerem commenta . Tam crassae imagi nationis poenituit eontinuo nostrum Physe Medicum, qui seq. pag. 37. num. 8 .haee subdit . Nequaquam tamen negandum, quod haec confectio ad corporis nutritio nem SUMMOPERE non conferat, non prout ipsa fit, vel includat nutritivum D eum, sed quatenus balyamico suo volatisi, blandaque olestate ventriculi fermenta , ut dictum, esurientia ab exoticis er purget. Exotica sane oratione declaravit Physic Medicus rationem, cur cho lates nutriat. Verum pag. seq. 4 8. a Casu istis distinctiuncula non exotica, sed familiarissima mutuo obtenta luculentius suam munit opinionem his verbis. Qua de re, chocolata ad nutriendas partes, non ut PERSE sit , veI ineludat nutrimentum , sed quatenus CONCURRIT DISPOSITIVE . Peregregie. Hae sunt consuetae distinctiones, quibus nonnulli Casu istie hodierni divinarum Scripturarum, de sanctorum Patrum doctrinam corrumpunt. Validius Iabefactare vanissimam, & communi sensui repugnantem opiniunculam non poteram, quam commenta, quibus illam defendere studet Ludovicus delia Fabra , rescribendo . En quam verum proverbium sit : Vibi tam infandum quod aliquis non effutiat Thios baster. Huius Physic Medici vanissima somnia repraesentavi , ut eruditum, probumque Censorem monerem , ne fidem indiscriminatim adhibeat sive Medicis , sive Τheologis omnibus nostri temporis, nisi severa critice, maturoque eXamine praeeunte . Filioli, nolite omni spiritui credere fed probate spiritus , fi ex Deo sint . Muoniam multi Pseudopropheta exierunt in mundum.

Epis. I. Ioa n. cap. IV.

273쪽

LIB. IL DE ECCL PRAE C.

CAPUT XII.

De qualitate unicae comesionis , nece ssariae ad ieiunium zoe quomodo plures comesiones ieiunii integritati

I. π YNicam comestionem ad ieiunium necessariam esse, iam supra demonstra tum est. Qualitas nunc istius unicae comestionis sub examen inducitur . Quoniam , ut quis intentioni sanctae matris Ecelesiae , ieiunium praecipientis, reis spondeat , non satis est semel in diem comedere ; sed insuper opus est ut haec unica comestio apta sit ad concupiscentiam cohibendam, passionesque subigendas . Ut dissicultates quae agitari solent , clarius resolvantur , sequentia quaesita Prin

II. Quaest. I. An illi qui die ieiunii semeI comedentes , ita ventrem implent, exquisitis condimentis palatum mellicant , totque selectis epulis gulam demulcent, ut nullam ieiunii affictionem sentiant, sed concupiscentiam potius irritent, satisfaciant ieiunii praecepto e Resp. Adversus hunc non paucorum Christianorum abusum declamant Patres Omnes , praecipue Augustinus serm. ccx. Sunt quidam observatores suadrage fimae , desiei potius quam religio , exquirentes novas suavitates mog ιν quam veteres concupiscentias castigantes , qui copiosis , pretio que apparatibus fructuum diversorum , quorumlibet obsoniorum varietates , sapores superare contendunt . Vasa, quibus coctae sunt carnes , tamquam immunda formidant . Ieiunant non ut olitam temperando minuant edacitatem ι sed ut immoderatam differendo a geant aviditatem. 2 am, ubi tempus reficiendi advenerit, opimis mensis. tamoxam pecora praesepibus , irruunt : numerosioribus ferculis corpora obruunt ventresque disendunt . . . Tamquam non fit Quadragesima piae humilitatis observatio , sed no-Vae voluptatis occasio . . . Quid autem absurdius quam tempore quo caro arctius eastiganda es , tantas carni Datitates procurare, ut ipse faueium concupiscentia nolit suadrage am praeterire Quid inconvenientius quam in diebus humilitaris , quando paxperum victus omnibus imitandus es, ita vivere, ut, si toto tempore fievivatur , vix possint divitum patrimonia sustinere Z Et alibi inquit . Illi qui se a carnibus temperant , ut alias escas difficilioris praeparationis , is maioris pretii imquirant , multum errant . Hoc enim non es suscipere abstinentiam , sed mutare luxuriam . D. Hieronymus epistola X. ad Furiam haec scribit . In ipsis cibis eatida quaeque vitanda sunt : is non solum de carnibus loquor , super quibus Vas electionis profert sententiam : Bonum est non manducare carnem , & non bibere via

num:

274쪽

DIS S. II. DE IEIUNIO di

num i sed etiam in ipsis legumini. infantia quaeque, is gravia declinanda sunt ... Dde est ρuod nonnulli vitam pudicam appetentium in medio itinere eorruunt; dum δε-Dm abstinentiam carnium sufficere putant, is leguminibus onerant somaebum : quae moderate , parceque sumpta innoxia sunt . Et ut quod sentio , loquar , nihil sie in-fammat eorpora , is titillat membra genitalia , ficut indigestus cibus , ructusque eonvulsus . Similia scribunt ceteri Patres , quos brevitatis gratia praetereo . His Patrum auctoritatibus innixi aliqui Theologi sustinent , eiusmodi Christianos non implere praeceptum ieiunii . Maior in IV. distinct. xv. quaest. LII. Martinus Ayala Episcopus Guadixensis Lib. III. de Tradit. Eccc cap. de Dium Couarruvias Lib. IV.

III. Communis Theologorum sententia defendit , praefatos Christianos praeceptum quidem ieiunii observare ; peccare tamen adversus temperantiae leges . Ratio clara est . Nam Ecclesia praescribit unicam comestionem , & ciborum dei ctum ς qualitatem autem, dc quantitatem epularum non definit , nec eam definire ob varias corporum constitutiones potest , ut peroptime inquit D. Thomas 2. 2. quaest cxlv M. art. 6. ad I. Quantitas cibi non potuit omnibus taxari propter diversas rorporum eo lexiones . Qui ergo semel comedunt , praecepto ieiunii satisfaciunt . Quod confirmari potest communi illa doctrina , qua Theologi assi runt, posse impleri substantiam , ut aiunt, praecepti etiam ab eo qui in peccato mortali existat, seu per actionem quam malitia comitetur. Nam si quis ob vanam gloriam eleemosynam pauperibus distribuat , vel parentes honoret, praeceptum de honorandis parentibus, & de eleemosyna implet, quamvis meritum

christianae observantiae non habeat. . h.

IV. Obiicies . Praecepta legis observanda sunt, non secundum verborum cortiocem, sed iuxta intentionem praecipientis; ut deducitur eκ regula iuris lxxx UDI. Qui autem ventrem immoderate epulis replent, & exquisitis obsoniis gulae morem gerunt , intentioni Ecclesiae adversantur. Insuper ieiunium est actus virtutis abstinentiae , & imperatus a temperantia : virtutis autem praeceptum per Vitium

oppositum impleri nequit . Resp. Duplex in legislatore intentio distingui solet raltera, quam vocant obiectivam, seu intrinsecam; altera, quam appellant finalem, seu extrinsecam . Prima cadit sub praecepto, secus secunda et quia illa respicit id quod legislator reipsa praecipit ; haec effectum, seu finem spectat, quem Iegislator vellet ex legis observantia provenire . Qui ergo semel comedit, & a cibis vetitis abstinet, satisfacit primae intentioni Ecclesiae, & implet praeceptum secundum substantiam; non tamen satisfacit secundae intentioni, seu fini extrinse-co. Ad id quod additur , respondetur , salsum quidem esse , praeceptum Virtutis impleri posse per eius oppositum : neque tamen hoc contingit in comestione, qua impletur praeceptum ieiunii . Quandoquidem praeceptum istud praecipit unicam

275쪽

1ueo LIB. II. DE ECC L. PRAE C.

comestionem , & abstinentiam a quibusdam cibis. mi reipsa semel comedit, &abstinet a cibis prohibitis , actum bonum ex officio, ut Augustinus ait , exercet di per hunc actum bonum praeceptum implet ; quamvis simul adversus alias leges peccet. Aliqua sunt praecepta quae impleri possunt secundum substantiam, &non secundum modum : quia modus non est intrinsecus rei praeceptae : & huius generis est praeceptum ieiunii . Alia vero sunt praecepta quae impleri nequeunt secundum substantiam , nisi impleatur & modus r quia modus est intrinsecus rei praeceptae e cuiusmodi est praeceptum de recitandis horis canonicis , cuius modus

est, ut attente & devote recitentur.

V. Quaest. II. An qui pluries in die ieiunii eomedit , se aio ciborum delectu , pluries etiam peccet y Resp. Communior sententia est , hunc semel peccare , in secunda nempe comestione, secus in reliquis resectionibus . Quoniam ieiunium in secunda resectione iam fractum est . Nequit ergo infringi in tertia, & quarta . . Haec per se manifesta sunt. Praeceptum siquidem ieiunii unicam praescribit c mestionem . Ergo semel violatum praeceptum istud per secundam comestionem Observari amplius nequit . Quemadmodum, si praeceptum prohiberet fractionem vasis, fracto vase, praeceptum non posset amplius impleri. Hanc opinionem defendunt Durandus in IV. dis. xv. quaest. XI. num. s. Caietanus a. a. queo. cxlv I I. arr. 8. NaVarrus cap. XXI. num. II. Ledeis a II. Parti tract. XXVII. cap. II. AE

rius Lib. VII. cap. I x. Suarea Tom. II. de Relig. Lib. IV. cap.'VD. num. I 2. Lemus Lib. IV. cap. D. dub. 3. num. I . Bonacina disput. ult. de praecepi. Eccles qμM. I. punct. 3. num. T. Trullenchus in Decalog. Lib. III. cap. D. dub. 3. num. 3. Leander tract. v dio Ix. quaest. ii. Salmanticenses tradi. NAIII. cap. II. punct. s. s. I. num. 67. COEZa Tom. de ieiun. III. Parti arr. I. dub. II. num. I 43. Sporer in append. ad 3. praecepi. Decal. DEI. 3. num. 38-VI. Contrariam sententiam Pauciores quidem , sed graves tamen Auctores d sendunt. Maior in IV. di . NU. quco. VI. Medina codic. de ieiun. quaest. v. Covariaruvias Lib. IV. var. qq. Ioannes de Neapoli apud eumdem, Montesinos a. a. quaest.

lx 21 al. art. a. disp. v. qtias. Iv. n m. s. Sylvius a. a. quaes. cκlv I I. an. 6. quae-M. 3. Molanus in sua Theologia pract. tradi. III. de virtvt. cap. XI. concl. 4. V Uigandi tract. v. exam. Iv. num. IOI. reo. 3. Henricus a S. Ignatio Tom. II. Lib. XI.

cap. ii. nam 3I. & apud ipsum V Viggers. La Croix Lib. III. pari. II. num. I 261. valde probabilem eam iudicat . Antequam , quid in hac controversia ipse probabilius sentiam , libere prostro, quae mihi certa videntur, exhibeo. Igitur reiicio , tamquam opinionem nimis laxam , illam quam reserunt, dc sequuntur Salmanti- censes Le. eit. num. 49. nempe, nullum peccatum committi, nec veniale, in tertia , ct quarta comestione . Enimvero manifestum est in his repetitis comestionibus novam aliquam malitiam Perpetrari , tum ob contumaciorem legis contem

276쪽

DIS S. II. DE IEIUNIO. etsi

ptionem, tum ob effrenem indulgendi gulae licentiam . Quare Lemus , licet primam opinionem propugnet , adfirmat tamen , in tertia comestione peccatum ve niale committi. His praemissis, restat ut super praecipuo controversiae puncto iudicium feram. VII. Porro, expensis utriusque sententiae momentis, prima mihi minus probatur e tum quia rationibus quae subtilitatem aridae Metaphysicae sapiunt, innixa est; tum quia nimis naturali aequitati adversatur . Quare secundam amplector, tamquam probabiliorem, & in Praxi, ut ego arbitror, unice tutam . Quandoqui dem praeceptum ieiunii partim est assirmativum , partim negativum . Quin plus habet negationis quam adfirmationis . Nam negativum est , quia prohibet esum carnium. Negativum est, quia prohibet plures comestiones . Et, quoniam hoc adversarii negant, sic statim probatur . Unica comestio directe a lege non praeci pitur , ita ut ex necessitate debeamus semel in die comedere , sed directe prohibentur plures comestiones ; & indirecte unica comestio non tam praecipitur, quam permittitur : hoc nimirum in sensu z si Vis comedere , non potes, nisi semel; ceterum potes unum vel duos dies transigere absque omni cibo . Prohibet ergo Ecelesia directe plures resectiones ; unamque indirecte praecipit. Et, ne rem certam verborum varietate dubiam faciamus, admitto, directe praecipere Ecclesiam unicam comestionem. Ergo legitime insertur, plures ipsam vetare . Qui enim unum determinatum praecipit, sane plura prohibet. Prohibet, inquis, secundam comestionem, secus tertiam. Verum haec est iuxta Logicos petitio principii . Cur, quaeso, lacundam prohibet , minime vero tertiam 3 Assigna istius limitationis caussam . Posse, & potuisse Ecclesiam sic praecipere, ultro fateor. Sed sic reipsa praecepisse,

nego : & negationis fundamentum assigno . Omnia praecepta negativa aeque persecundam, ac per tertiam actionem contrariam violantur: Ergo & praeceptum te . iunii, qua parte negativum est . Concedunt enim etiam adversarii, indirecte saltem esse negativum, seu amentiuntur hoc praeceptum partim eme negativum, Pa tim a firmativum . Fatentur denique prohibere plures resectiones ; sed reponunt fieri non possie ut praeceptum, semel per secundam comestionem violatum , deinceps observetiar, eo quod destructa sit eius essentia r quod autem non est , obser- Vari nequit. Hoc infra palam fiet esse merum sophisma. interim inquiro: cur toties non agis contra praeceptum negativum ieiunii, quoties comedis post secundam Comestionem; quemadmodum toties agis contra praeceptum negativum comedendi

carnes, quoties carnes manducas Cur assieris, prohibitionem istius praecepti ieiunii esse limitatam ad secundam comestionem 3 Oppositum videmus in omnibus aliis negativis praeceptis. Quia Ecclesia prohibet die ieiunii comestionem carnium , toties pecca-Tur, quoties comeduntur. Quia prohibet plures Mimas celebrari , unamque singxilis Sacerdotibus permittit; toties peccatur, quot Mime post primam celebrantur.

277쪽

xsi LIB. II. DE ECCL. PRAEC

VIII. Respondent, quae a praecepto ieiunii prohibentur , non esse suapte natura mala o non ergo singulae resectiones prohibentur ; sed ea dumtaxat qua ieiunium Violatur, nempe secunda, prohibita dicenda erit. Haec responsio inanis est. Qxiandoquidem Ecclesia prohibet ingredi Sanctimonialium monasteria , prohibet non ieiunos 'ad Eucharistiam sumendam : accedere , prohibet carnium esum , aliaque multa vetat , quae suapte natura mala minime sunt : & tamen certum est toties aliquem peccare, quoties carnes manducat, quoties non ieiunus Eucharistiam sumit, quoties septa ingreditur Sanctimonialium I & idem de omnibus praeceptis negativis dicendum. Nec disparitas quam assignant , alicuius momenti est; videlicet quod alia praecepta adducta adhuc post primam transgressionem servari possunt ; secus praeceptum ieiunii , cuius essentia per unicam secundam comestio. nem destruitur. Non, inquam, quidpiam valet haec responsio . Quoniam nec qui carnes semel comedit ieiunii die, potest amplius omnino , dc persecte praeceptum prohibens carnium comestionem observare; sed tantum imperfecte . Ergo quemadmodum post primam carnium manducationem ad Observantiam imperfectam praecepti obstringitur ille qui carnes comedit; sic qui bis comedit, ad ieiunii praeceptum eo modo quo potest observandum obligatur. IX. Eκ his quae dicta sunt. , responsio patet ad contrariae sententiae rationes, quae metaphysicae sunt, non morales. Verum siquidem in physicis est quod, ablata sorma essentiali, compositum destruitur; sed illud in moralibus non contingit. Qv niam ieiunii essentia non est individua, ut sunt essentiae metaphysicae; sed dividua est, plures habens partes, quarum aliquae consistunt, destructis aliis. Itaque post secundam comestionem non potest amplius perfecte , & secundum omnes partes ieiunii praeceptum observari. At cur observari nequit imperfecte In quo essentia, non metaphysica, sed moralis ieiunii sita est In corporis afflictione , in concupiscentiae, aliorumque appetituum refrenatione . Ad hos effectus producendos unica comestio praescripta est, dc plures prohibentur . Quaero , num post secundam e mestionem corpus capax sit afflictionis. Nonne per abstinentiam a tertia resectione caro comprimi, & concupiscentia cohiberi potest Nemo id negaverit. Potest ergo aliquo modo impleri praeceptum. Cur ergo implendum denegas Quod, ablata ieiunii sorma, per secundam comestionem destructa est ieiunii essentiaὶ Sed istaetricae & nugae sunt metaphysicae, quae Perperam rebus moralibus applicantur. Heinc responsio patet ad paritatem ex fractione vasis petitam . Si enim vas ita infringatur, ut post stactionem adhuc aptum sit ad communes usus; peccatum n vum esset, si per repetitas lpercussiones denuo comminueretur. Ieiunium, ut d monstratum est, post secundam resectionem adhuc utiliter observari potest , quia plures habet partes. Quare, si paritas fieret vasis, quod unica fractione omnino inutile redditur ἱ esset prorsus inepta ob evidentem disparitatem iam assignatam :

278쪽

videlicet quia ieiunium plura praescribit ἱ dc idcirco , quamvis frangatur secundum aliquas partes, potest secundum alias observari. Qui non potest abstinere a carnibus, poterit fortasse servare unicam comestionem. Qtii secundam resectionem sumapsit, potest omittere tertiam. Qui ante meridiem comedit, tenetur reliqua a prascepto imperata servare. Qui in alieno territorio , ubi non viget praeceptum ieiunandi, prandium sumpsit, in propriam reversus civitatem , in qua praeceptum est ieiunandi, nec carnes comedere, nec coenare Potest . Ne multa . Ieiunium plura complectitur. Qui omnia servare nequit , ea pauca servet quae potest. Quemadmodum qui non potest recitare integrum officium divinum , tenetur recitare partes eiusdem. Neque ex eo quod secundum partem principalem violatum sit ieiunium , licitum est reliquas eius partes infringere . Alioquin qui Iacerasset vestem, posset etiam illius partes omnes comminuere; & qui alicuius domus praecipuam partem demolitus suisset, posset omnia reliqua cubicula diruere. Ex quibus omnibus evidenter constat, rationem potissimam cui contraria sententia innititur, esse merum paralogismum; & praxim fidelium, quam obiiciunt, esse abusum, qui illorum culpabilem ignorantiam consequitur. Denique concludo , Christianum qui semel violavit ieiunium, debere a tertia , & quarta resectione abstinere r quia certum est iuxta comis munissimam Theologorum sententiam, sin novum, gravius saltem peccatum eum committeres ut prae ceteris testatur sanctus Antoninus II. Parti tit. VI. cap. LI. g. s. Item diebus ieiuniorum pro qualibet vise , qui comedit ultra unam vieem, peccat

mortaliter secundam Ioannem de Neapoli in quodlibeto r quia reducit istud praeceptum ad negativa . 'Sed Durandus dicit in IV. boe esse tantum unum peccatum mortale. quia est fractio uxius praeeoti pro una die, sed tanto gravias, quanto pluribus Uenkas eomedit illa die. Et sud communias tenetur. Et hoc , nisi novo contemptu pluries comederet e quia tune verum esset dictum Ioannis. X. Quaest. III. An qui inadvertenter ieiuniam frangit, teneatur ilia die, eum adis

vertit , ieiunium servare e Resp. Quid dicendum sit , patet ex dictis in superiori

quaestione . Nam omnes illi quos allegavimus , ut consequenter loquantur, ostiis nent hunc non teneri ob eamdem rationem quam supra explicuimus I nimirum quod destructa ieiunii forma , quae est unica eomestio, non potest amplius ieiunium servari. At nos rationis huius manifestam salsitatem satis saperque ostendimus. Nunc tantum addo, adversarios, ut defendant comedentem caraes non terineri ad ieiunium, docere, abstinentiam a carnibus esse ieiunii essentiam ; cui a cedit uniea comestio r nunc autem , ut propugnent non teneri eum qui bis come dit , ad ieiunandum, docere, in unica comestione sitam esse ieiunii essentiam; qua sublata, possibilis non est observantia ieiunii. Pro commodo enim ieiunantium variant ieiunii definitionem. Sed haec omnia iam profligata sunt. Idcirco paucis dicimus, eum qui ex ignorantia ieiunium fregit, cum primum animadvertit ieiunii legem

279쪽

is LIB. IL DE ECCL. PRAE C.

legem vigere , ad illius observantiam teneri ob evidentes rationes quas in superiori quaestione dedimus . Si enim qui scienter violavit ieiunium , tenetur eo quo potest modo, illud secundum alias partes observare , potiori iure ad id obligatur qui ex inadvertentia illud transgressus est. XI. Quaest. IU. An interruptio unica comestionis ieiunium frangat e sui e dicendum de famulis mensae inservientibus , lectoribus, is iis qui Dra , poma, uTas comedunt ad sedandam sitim ' Resp. Qui surgit e mensa animo redeundi, & resectionem continuandi, ieiunium non frangit, si, peracto negotio, resectionem resumat r quia moraliter unica resectio reputatur o Quodnam spatium interfluere debeat inter has duas comessionis partes, non una est sententia . Sanchea in select. disp. lati num. 4. duas horas admittit. Sed hoc spatium, tamquam nimis longum, communiter reprobatur . Dimidiae horae intervallum assignant congruentius , &communius alii. Ut mihi videtur, id arbitrio prudentum relinquendum estis Nam maior, veI minor necessitas tractandi aliquod non levis momenti negotium , sicut potest a ieiunio excusare , sic Iongiorem , vel breviorem comestionis interrupti nem permittere valet o mi vero surgit e mensa animo non resumendi resecti nem, ieiunium frangit, si, peracto negotio, iterum comedat I quia non amplius censetur unica comestio. Qui credit prandium finitum, invoIvitque mappulam, &alio novo serculo producto comedit , non violat ieiunium I quia ad veram unicae comestionis interruptionem requiritur physica cessatio a prandio, seu coena; nec sufficit sola intentio. Qui tandem e mensa surgit ob imminens aliquod negotium senui Ia intentione praemissa de resumenda, & continuanda, expedito negotio, resectione, eo quod ad id non advertit aΠimum, si multum temporis non interflux νit , videtur posse resumere resectionem λ secus qui deliberato animo non resumendi resectionem e mensa abscedit o quoniam tunc re Physica interruptio , de in tenatio concurrunt simul is Haec omnia tamen iudicio Prudentis virr relinquenda s liquia tales circumstantiae occurrere possunt k ut Varias exigant resolii tiones. Qui

diEnsi, inserviunt, sive sint Religiosi, sive samuli, ratione istius servitutis nequeune quidquam cibi ante Prandium capere ς quidquid in Oppositum alii asserant : quo hiam eiusmodi officium non videtur suapte natura sufficiens ratio interrumpendi jesectionem - Si vero aliqui peculiari stomachi debilitate laborarent, atque notabile detrimentum eκ prandit dilatione subirent tunc aliquid cibi sumere possent, vel prandium anticipare. Qui poma, pyra, uvas, similesque fructus, etiam ad extin guendam sitim , comedunt, ieiunium frangunt et quia eiusmodi fructus sunt verus cibus, & ad nutriendum sunt ordinati; quidquid in contrarium asserat Pasqualigus

dees cxxxv I. Sola materiae parvitas excusare posset, vel manifesta necessitas, quae legem non habet . Haec est communior Theologorum sententia , qtiam docet S. Antoninus II. Part. tit.VI. cap. II. g. s. Bina comestio frangit ieiunium , eorum sciri

280쪽

DIS S. II. DE IEIUNIO. io

eji quae communiter foclent sumi in cibum I ubi etiam fructus, cerasa, pira, is nu-ees computantur : quia in sico refectionis ossumuntur, ut in prandio , O, in eoena rberbae etiam, quia sancti Patres herbis Tescebantur. Coquus tamen praegustare licite valet cibos, dummodo id non fiat in fraudem ieiunii.

CAPUT XIII.

Rufol:untur tres aliae quaestiunculae super iis quae unicae comesioni adversantur. , o. .. i. a. h.; ι. A. ;ὸ is,si quidquam modicum cibi s piμε ς' φ si

tabilem quantitatem tandem comedeνit, ieiunium frangat e Resp. Comm nis Ddistorum sententia docet, hunc peccare mortaliter contra praeceptum de o servamdo ieiunio. Et ita declaravit Alexander VII. qui hanc propositionem damnavit . In die ieiunii qui saepius modicum quid comedit , es notabilem quantitatem in fine comederit, non frangit ieiunium. Ratio evidens est : quia aeque opponitur legi materia notabilis prohibita, si ve simul, sive divisim ponatur. II. Quaest. II. An invitatus ab amico in die ieiunii , ut potum , vel aliquid cibi capiat, possit , ne inurbanus videatur, illud sumere Z Resp. Auctores non satis clare respondent huic quaesito. Nam alii, nulla facta distinctione, aiunt , hune peccare mortaliter; alii venialiter; & alii nullo modo peccare respondent. Dico primum . Qui invitatus ab amico comedit, ne inurbanus appareat ; dubio procul

agit contra praeceptum ieiunii , quod unicam permittit comestionem 2 a quo praecepto officium urbanitatis , & amicitiae non excusat. Leκ enim amicitiae subiecta esse debet legi Dei , de Ecclesiae r nee urbanitas erga amicum iniuriam praecepto ecclesiastico inferre debet. Hi ne proverbii loco dici solet : Amicus usque ad aras . Dico secundum . Si invitatus comedat quantitatem notabilem , peccat mortaliter et si quid modicum manducet , peccat venialiter . Haec comperta suapte natura sunt. III. Quaest. III. An fine fractione ieiunii aliquid eibi sumere fierat toties quoties Ebuerit, ne potus noceat e Resp. Diana coordinatus Tom. IV. rest. 98. affirmativam opinionem defendit. Et hoe est, inquit, intelistendum toties quoties libuerit; dummodo id non faciat in fraudem ieiunii, sed ne potus noceat . Huic sententiae accedunt plures alii, Caram uel in Theo . Reg. num. 916. Leander tract. V. dio. v. quoest. Viguerius de Inst. Theol. eap. vrr. de temp. g. 3. Cardinalis CogEa Tom. de trium pari. III. art. I. dub. 3. ubi auctoritatem affert D. Thomas desumptam ex IR Sent. As. xv. art. q. in confirmationem suae sententiae r cum tamen ne verbum. quidem Proserat Angelicus quod favere possit praelatae opinioni , quae sane nimis laxa no-

SEARCH

MENU NAVIGATION