Theologia christiana dogmaticomoralis auctore f. Daniele Concina ... Tomus primus decimus De præceptis ecclesiæ

발행: 1749년

분량: 503페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

311쪽

186 LIB. II. DE ECCL. PRAE C.

est. Sed quid dicendum de horologiis Italiae nostrae De transalpinis enim nul Iaest difficultas : quoniam haec revera quovis anni tempore, quatenus ars permittit, hora duodecima signant meridiem,& altera duodecima mediam noctem. Italica vero nec pro meridie, neque pro media nocte habent horam determinatam ;sed iuxta dierum varietatem hora quae meridiem , aut mediam noctem signat , mutatur. Quod negotium facessit, est, horologium Italicum, quod campanae vocatur, diversum ab horologio solari , vigesimam quartam horam pulsare media hora post solis occasum. Ex quo consequitur quod initium noctis mensurare incipiat media hora postquam reipsa noκ suum cursum incepit; proindeque mediam noctem signet semihora postquam reipsa fluxit. Dabo exempIum . Hic Venetiis horologium divi Marci solare est , pulsatque horam vigesimam quartam, dum sol occidit; atque adeo illico cursum noctis mensurare incipit. Si ergo hoc hor

logium e. g. circa aequinoctium, hora sexta signat mediam noctem, horologium campanae hora quinta dc dimidia signare debet eamdem mediam noctem e quia hoc horologium media hora post occasum solis noctis cursum coepit mensurare et quae media hora, eum & ipsa noctem componat, debet in partitione noctis computari. Non computaretur autem, si tam horologium campanae, quam solare cadem hora sexta mediam noctem indicarent. Haec dicta sint pro iis qui Calendarium componunt, & horologia dirigunt. Nam Venetiis solum homIogium D Marci regula recta est pro ieiunii tum ecclesiastici , tum naturalis observantia . Et si qui hanc sciunt diversitatem, tenentur is se conformare ad' horologium in Marci. Si omnia horologia. quemadmodum transalpina, diem, noctemque metirentur, nulla secet dissicultas. U. Quaest. IV. An, si quis, dum comat, audiat pulseus designantes mediam noctem

teneatur desistere a caena, si die sequente fit ieiunandum Resp Negat Pasqualigus

decis. IOO. debere praefatum a coena cessare e tum quia, qMando Coenan& audit

pulsum horologii, est in possessione suae libertatis; tum quia, quando res incepta est, acquirit ius ad suam terminationem. Diana hanc, aliasque eiusdem Pa squa-ligi opiniones similes, tamquam falsas reiiciendas , asserit trast v I. resol. 38- πι- rum, inquit, has opiniones refellendas esse puto 2 sunt enim contra omnes Doctores, Ut contra praxim, is communem sensum omnium fidelium - Si per ipsum Dianam opinio Pasqua Iigi prorsus improbanda est, tamquam omnibus Doctoribus contrais ria i quid amplius requiritur ad eam impugnandam Debet itaque Christianus in praefato casu a coena cessare. Ratio evidens est a quia, audito pulsa horologii indicante mediam noctem, statim incipit dies sequens et ergo incipit obligatio iei Bandi. Si autem prosequeretur coenam inceptam, comederet intra tempus in quo urget praeceptum abstinendi a cibo . Ratio autem obiecta a Pasqualigo salsa est. Cinnans siquiaem solum est in possessione continuandi coenam usque ad mediam

' ta

312쪽

DIS S. II. DE IEIUNIO. 287

noctem signatam per pulsum horologii. En quo usum possessionis faventis libemtati extendunt. Ad secundum negatur, rem inceptam acquirere ius ad terminationem sui, quando iura prohibent praelatam terminationem . In nostro autem casu praeceptum ieiunii sequentis prohibet continuationem coenae antecedentis. Inquirunt quidam, an possis expectare ultimum pulsum horologii; vel , audito primo, cessare debeas a coena, ut valeas die sequenti ad communionem accedere . Certum est quod primus pulsus ille est qui significat mediam noctem . dc indicat horam esse iam completam. Quare qui ad communionem accedere vellet , deberet, audito primo pulsu, abstinere z quia in ieiunio naturali parvitas materiae non datur. Levia sunt haec : neque incusandi Theologi, quod ea proponant , sed potius Christiani, qui iam omnia tempora Perverterunt , & momenta carpunt quibus gulae indulgere valeant. Heinc quaerunt alii, quantum temporis insumen-

dum sit in prandio ieiunii die. Neque a consuetudine, neque a lege designata est temporis quantitas sive pro prandio, sive pro coena; solummodo statutum habeamus coenam protrahi non posse ultra mediam noctem . Aliqui plus , alii minus temporis in resectionibus consumunt. Fraus solum Velita est. Quare, si quis prandium produceret usque ad noctem, ut ieiunii incommodum evitaret, ageret contra praeceptum ieiunii. Insuper temperantiae regulae prae oculis semper habendae re maxime ieiunii tempore Observandae sunt . Quapropter plurimorum , potissimum nobilium, mos protrahendi Oppi para prandia ieiunii tempore ad plures horas, Omnino improbandus est. Quoniam tempus ieiunii tempus est poenitentiae Et tamen, o tempora, O morest numquam sortassis coquinae tam varios efflant odores, numquam coqui diutius ingenia torquent, numquam artis suae delicatiora inventa exequuntur frequentius , quam in quadragesimali ieiunio . Sed qui haee peragunt, parvi sane faciunt salutis suae unicum , maximumque negotium.

CAPUT XIX. De personis quae ad ieiunium obligantur. Plures quaestiuncuia resolvuntur.

I. Ton una est Catholicorum sententia de tempore quo praeceptum ieiunii adstringere incipiat iuvenes, & desinat obligare senes . Sed , variis opinionibus praetermissis , divi Thomae sententiam, communi Theologorum consensu firmatam, amplectimur. Angelicus autem non obligat fideles ad ieiunium , nisi post expletum annum vigesimum primum : & hanc suae sententiae rationem prodit a. a. quaest. cxlv I I. artim ad 2. In pueris maxime est evideus caussa non ieiunandi : tum propter debilitatem naturae, ex qua provenit quod indigent frequenti cibo ,

313쪽

L88 LIB. II. DE ECCL. PRAE C.

, non multo simul assumpto tum etiam quia indigent multo nutrimento propter neces fit atem augmenti, quod fit de residuo alimenti. Et ideo , quamdiu sunt in statu augmenti, quod est ut in pluribus) usque ad finem tertii septennii, non tenentur ad ercisD-stea ieiunia observanda. Conveniens tamen est ut etiam in boo tempore se ad ieiunanis dum exerceant mus vel minus fecundum modum suae aetatis. Hanc divi Thomae sen tentiam omnes fere Theologi excipiunt , si sermo sit de obligatione quae oritur eκ praecepto. Ceterum ex pluribus aliis titulis adolescentes ante dictam aetatem ad ieiunium quandoque obligantur. In primis obligari possunt a superioribus, qui

pro repellenda aliqua gravi calamitate ieiunium etiam pueris indicere valent; ut subdit idem Angelicus in citata responsione ad secundum. suandoque tamen', maiagna tribulatione imminente, in signum paenitentiae arctioris etiam pueris ieiunia ivsLeuntur ; sicut etiam de iumentis legitur Ionae m. o Homines , & iumenta non guis stent quidquam, nec aquam bibant. sed quid, quando iuvenes valde robusti, Ic sortes sunt 3 Adfirmat Durandus in IV. dist. xv. quoes. x. art. q. quia , inquit , res naturales non eadem celeritate , eodemque modo perveniunt ad proprium terminum . Quare, licet cum D. Thoma non obliget iuvenes ante vigesimum primum annum expletum , eos tamen qui robusti sunt , & in quibus natura ei. tius attigit suum terminum augmenti, ad ieiunium adstringit . Haec opinio Duis randi satis consormis est naturali sequitati. Ceterum Ecclesia non attendit ad id quod in uno, aut in altero evenit ; sed ad id quod communiter contingit. Adolescentes autem communiter non attingunt terminum augmenti, nisi post expletum annum vigesimum primum . Eiusmodi tamen iuvenes sortes, & robusti aliquando, sin lege Ecclesiae, lege tamen naturali adstringuntur cohibere concupiscentiam, carnemque moderata inedia subigere. Idcirco dictum est ieiunium absolute iure naturali praecipi r quo remedio postea in praxi quisque uti tenetur , prout magis, vel minus indiget. Insuper animadvertendum est, quod ait AngelicuS, nempe conveniens esse, & magnopere consentaneum ut iuvenes exerceantur omnes, potissimum expleto anno quartodecimo, in ieiuniis . Et sane valde probabilis mihi videtur sententia, iuvenes sanos teneri, aliquibus saltem diebus , in Quadragesi ina ieiuniare post annum quartu indecimum. Quod aperte indicat D. Thomas in IV. dist. xv. art. a. quaestiunc. 3. in cor. Sed quia , quanto ad termianum praedictum appropinquant, tanto Tirtus naturae magis roboratur , is augmentum tardi procedit, cum in quinque primis annis perveniat puer ad medietatem totius a tamenti, ut Phil. dicit ; ideo fecundum quod magis appropinquant ad praedictum terminum, sunt eis ieiunia magis commensuranda. Hanc obligationem , non tam e X Ecclesiae praecepto, quod communitatem fidelium spectat, quam ex iure , & sequitate naturali, & ex necessitate mortificationis in iuvenibus repeto. Parochorum vero, Consessariorum , di parentum est ipsos imbuere, & hanc obligationem

314쪽

DIS S. II. DE IEIUNIO. λ 18

docere. Si enim illis narrant privilegium quod a praecepto Ecclesiae eos eximit ;potiori iure illis ob oculos ponere debent necessitatem & se assuefaciendi obser vantiae praeceptorum Ecclesiae, dc comprimendi rebellionem appetituum, de caranem spiritui subigendi. Quodnam, quaeso, naturae iuvenum post annum quartum decimum nocumentum in serre potost unum vel alterum ieiunium in hebdomada,

Valde vero conferre potest tum ad assuetudinem, tum ad concupiscentiae reste nationem . Ieiunare etiam tenentur iuvenes , si votum ieiunandi aliquot diebus emittant. Item, si Consessarii pro criminum poenitentia aliqua moderata illis leo iunia imponant, ea implere adstricti sunt. Quamvis autem iuvenes non obligentur communiter ad ieiunandum , nisi expleto tertio septennio I tenentur tamen

abstinero a carnibus, aliisque cibis Velitis , statim ac usu rationis praediti sint ;quod circiter septennium primum contingere solet e peccantque qui illis cibos vetitos subministrant. Tandem adolescentes soluti sunt ab obligatione ieiuniorum sive communitatis, sive Synodi : quoniam , si ob desectum aetatis liberi sunt a praecepto universali Ecclesiae; multo magis immunes erunt a Volo, vel praecepto peculiari alicuius civitatis, vel Synodi. III. Quaest. I. An iuvenes qui explent annum vigesimum primum, HI post inceptam uuadrages unam, vel post horam tertiam diei ieiunii , ad ieiunium teneantur P Resp. Omnes communiter adfirmant, eos qui post inceptam Quadragesimam complent tertium septennium, ad ieiunium teneri, si vel unicus dies superesset post annos expletos . Ratio evidens est : quia praeceptum Quadragesimae individuum non est, sed integrale', respiciens quadraginta dies tamquam partes . Qui ergo non potest totum, tenetur ad partes, quas implere valet ; ut saepius dictum est. Circa secundum membrum quaesiti dissidium est inter Amstores. Leander tractu. t .v I r I. quaest. x II. contendit, non teneri ad ieiunandum iuvenes qui post inceptum ieiunii diem aetatem ieiunandi complent. Sed communior, de probabilior est sententia opposita, quam defendunt Sanchea Lib. II. de mair. disp. XXIV. num. 23. Bona cina dio. ult. de praecest. Eccles punct. ult. num. 7. LeZana ver. Etas . PorteI. indvb. Reg. verb. Ieiun. Salmanticenses tract. xx m. cap. II. punct. 6. num. I 2O. Ratio

est : quia eo momento quod proxime consequitur annum vigesimum primum , praeceptum ieiunii obligare incipit : ergo, quacumque diei hora', sive tertia, sive sexta, sive nona anni compleantur, praeceptum statim adstringit . Et reipsa in susceptione ordinum, in professione religiosa, in matrimonio anni computantur amomento in momentum . Nec alicuius ponderis est ratio Leandri, nempe praeceptum ieiunii respicere integrum diem, ut individuum obiectum . Quoniam saepius dictum est, praecepta morum moraliter accipienda esse, dc secundum regulas prudentiae. Praeceptum ieiunii obligat per integrum diem eos qui per integrum diem ieiunare possunt, tenentur; alios autem Obligat iuxta eorum statum; ut Tom. V. T natet

315쪽

isto LIB. IL DE ECCL. PRAE C.

patet in illis qui discedentes a loco ubi non est ieiunium, S pergentes ad locum ubi praeceptum urget ieiunandi, ad ieiunium tenentur. Iv. Quaest. II. An Regulares professi teneantur ad ieiunia Ecclesiae ante exple tum annum vigesimum primum Z Resp. Communis sententia docet , praefatos Re ligiosos non teneri z quia eadem ratio est de iuvenibus religiosis , ac saecula

ribus .

V. Quaest. III. An Regulares iuvenes, nondum expleto tertio septennio , teneantur ad ieiunia Regula quam professi sunt 8 Resp. Medina in Instrudi. Cons. Lib. I. cap. xiv. g. IO. cum Paucis aliis negat, praelatos iuvenes teneri . Sed haec opinio ievidenter salsa est : & idcirco communiter Theologi eam improbant. Quandoquiadem quisque ante vigesimum Primum annum votum emittere potest ieiunandi. Si ivoto ieiunii sponte quisquis sese obligare potest, quod nemo negat ; cur non obli- . sgabitur, quoties voto se se obstringat Observare Regulam, quae ieiunia praescribit Sed Regulares iuvenes professi votum emiserunt conformandi vitam suam ad Re- igulae, quam professi sunt, Praescriptum . Ergo tenentur servare ieiunia quae Re- sgula praecipit sub eo onere quod Regula imponit . Si Regula praecipit observari sieiunia tum Ecclesiae, tum alia quae ipsa praescribit, sub mortali , ut Regula S. i. Francisci; tenentur sub mortali : si sub veniali, ut Regula Carmelitarum; tenen- , tur sub veniali : si sub sola poena corporali , secus sub poena culpae etiam levis, tui Regula Praedicatorum ἱ tenentur sub praelata pinna. Sanchea Lib. VII. cap. x I. inum. 16. Aetorius Lib. VII. cap. XXVII. quaest. III. Ledesma II. Part. tract. κxvra, . cap. ri. conec s. di ficust. 2. Villa lobos tradi. XXD I. dis. q. num. 3. Fagundea de A. . praecep. Eccl. Lib. I. cap. v III. num. 3. LeZana Uerb. Ieiunium. Trullenchus Lib. III. in FDecal. cap. II. dub. 2. num. I. Sylvius a. a. quo. cxis Iti art. 4. Reginaldus Lib. IV. cap. xv II. num. 2o7. Leander tradi. V. diis, Vm. ULIX. VVigandi tradi. v. exam. Iv. num. 88. Sporer in append. ad 3. prscep. Dς sic Dei. q. Π m. 49. Salmanticen ses tract. xx m. cap. o. punct. 6. num. IzI. & communiter alii Omnes, paucis exce

mis. Quare nullo modo reputanda est probabilis contraria sententia; licet proba bilem eam appellet, di ut talem lectoribus suis proponat P. Viva quaes. x. art. 6.

vI. Quaest. IV. An dubitans, num annum vigesimum primum expleverit, teneatur Divirare e Res p. Negant communiter Probabilistae, illi principio nixi, quod in du bio melior est conditio possidentis . Sed quia nos hoc principium in sola iustitiae materia valere , suo loco demonstrabimus i idcirco nunc asserimus debere praeia tum dubitantem ieiunare ob illud verissimum, dc universale principium , quod in dubiis tutior pars est eligenda. VII. Quaest. V. Num fenes qui annos sexaginta compleverint , stati sint a lege ieiunii' Resp. Solutos esse a ieiunii lege vi aetatis sexagenariae senes, non modo debi

316쪽

debiles, sed & robustos, sortesque, eo modo quo liberi ab eadem lege sunt nivenes ante annum vigesimum primum, docent plures recentes, Trullenchus Lib. IILiis Deeal. eap. II. GA T. numer. 3. Granados I. 2. contr. 7. tract. III. disp. VI. quaest. I. sest s. num. 31. Leander tract. V. diis. V MI. quaest. x M. Salmanticenses tract. xv III. cap. ra. punct.' numeri IIo. ubi reserunt declarationem viva voce datam a S. Pio v. Sporer in reppend. Dct. 4. numer. So. Vim quaest. X. artis. 6. ex auctoritate Dianae. VIII. Senes ratione aetatis sexagenariae nullo modo excusantur a ieiunio. Idcir- eo enim excusantur iuvenes , quia certum est eos crescere , eorumque naturam

augeri, & consequenter nutrimento indigere frequenti. mapropter D. Thomas, aliique sancti , gravesque Theologi declararunt , iuvenes ante annum vigesimum primum solutos esse a ieiunii lege. Nemo autem neque sanctorum, neque gravi rum Theologorum eximit senes sexagenarios, nee septuagenarios a ieiunii lege ra tione praecise aetatis; sed solum frequentius excusantur senes , quia frequentius in senectute Oecurrunt caussae dispensationis. Sic doeent sancti , & antiqui Doctores. S. Vincentius Ferrerius ser. I. fer. 4. einer. A ieiunio excusantur seues cin terta aetate, scilicet quando habent talem senecturem, stus aufert ab eis an ιitum tomedon , via quia perdiderunt dentes , is comedunt ope, vel faepius , fur faciant pueri. Sed fenes octoginta annorum, vel amplius, qui semel bene possunt eomedere, tales non evacusantur in aliquo praedictorum; quin ipsi peccant mortaliter : is ideo eam disi gentia

omnes ieiunemus. S. Antoninus II. Part. tit. I. Pap. II. F. 6. inquit . Senes, si sunt

muniam debiles, eo modo possunt excusari, ficut dictum est de infirmis. Ratione autem senectutis tantum non excusantur, fi sint fortes ad fulserendum ieiunium. Hee est δε-

rerminata aetas ab aliquo usque ad quos annos quisque tenetur ad ieiunium. Navam rus hane eamdem defendit sententiam in Man. ea P. xx II. num. I 6. Impotentia eximit ab hae lege pueros usque afl vigesimum primum annum .' haec eadem eximit sex

genarios senes ferundum rommunem : quamvis sanctus Thomas nihiI de boe dicat : Onmerito, quia, ut ibi ait Caietanus, alii αβ is ritius fiunt ad id impotentes '. ideo arbitrio prudentis, aut superioris id resinquendum est. Et quidem gratia Dro Maagesimum annum agens perinde possum ieiunare , ae eam agerem sexagesimum, immo im quinquagesimum. Ioannes Pontas, qui nostram , communemque sententiam dein fendit, post relatum Navarri descriptum testimonium de semetipso haec addit verta Diun. cas. I 3. Idem de nobis a mare possumus , qui onagesimum septimum aetatis

nostrae annum mense ianuario an. I 2I. attigimus. Omnes fere senes quos ipse agnovi, di agnosco , exceptis debilibus , & infirmis , felicius quam iuvenes viginti

quinque, di triginta annorum , & viri quinquaginta annorum, ieiunant. Quare, ut dixi, haee nostra sententia communissima est penes graviores Theologos. Syl-Vester Uerb. Ieiun. Caietanus a. a. quaest. cxlv II. artis. 4. Medina in Insrussi Conf

317쪽

LIB. II. DE ECCL. PRAE C.

Lib. I. ωρ. XIV. F. IO. Ludovicus Lopez II. Tart. Insr. tradi. de paen. cap. m. Τoleis tus Lib. VI. Sum. cap. Iv. num. I 2. ambigue tamen loquitur. Armilla veis. Dium Dyman Lib. IV. tradi. v m. cap. m. numer. I. Valentia a. a. disput. IX. quaest. II. punct. s. Tannerus disp. m. quas. m. dub. s. num. I92. Lessius Lib. IV. cap. H. dub. 6. num. II 2. Reginaldus Lib. IV. cap. Aura. fee. I. nu O9. Azorius Lib. VII. cap. xv II. quaest. I. Villa lobos Tom. I. tradi. X m. dis. . num. 6. Bonacina disp. uis. de

praecep. Eccl. quaest. I. pundi. ult. num. q. Ledeis a Tom. II. Sum. tradi. XXVII. cap. II. dub. 3. Ioannes a Cruce Part. I. direct. praeci IO. art. q. dub. 9. concl. 2. FernandeE Part. II. Sum. cap. VIII. F. a. num. 2O. V Vigandi tradi. U. exam. Iv. num. 9 I. Paulus Gabriel

Antoine in append. de ieiun. quaesivis. Unde contraria opinio nullo probabilitatis gradu fruitur. Dum haec scribo, sexagesimum annum ago, & felicius nunc quam aetate triginta, vel quadraginta annorum ieiunia observo . Quare opinio opposita pugnat cum experientia, pugnat cum doctrina SS. Patrum. Unum allegare Basialium sufficiat . Senibus assuetudo ac familiaritas ab antiquo ad ipsum c ieiunium

Lewem facit laborem: ser m. a. de , ieiunio. IX. Obiiciunt PP. Salmanti censes tract. xx m. cap. II. punct. 7. num. IIO. S. Pius V. anno IITO. de hoc interrogatus, viva voce respondit, esse excusatos; ut testa tur L lamas III. Tart. metbodi cap. v. F. 2O. Ergo ita tenendum est. Fateor me, Iesen tem hanc decretoriam decisionem , Llamae auctoritate unice sultam , maximam

erga talem Auctorem concepisse existimationem , cumque reputasse primi subsellii Doctorem. Et, cum mihi ignotus esset, eius librum soli icite conquisivi ; ac praeter expectationem reperii Summulam parvulam , seu collectionem quamdam dubi rum, ex aliis Auctoribus consarcinatam. Quae hac de re habet, isthuc transcribo, ut inde lector colligat, quanti sit faciendus Llamas iste. Parcat lector , si prolixior fuero quam oporteat : quia a multis admonitus sui , plurimos auctoritate Liamae decipi . Non etiam inquit loc. cit. fecundo obligantur ieiuniis ecclesiastiacis senes : qui autem senes dieantur, is in qua aetate deobligentur , nemo dixit determinate bucusque , neque aliquo iure cautum video, nec taxatum. Tamen gratias

Deo, quod deinceps regula tenebitur certa, a summo Ecclesiae Pastore decreta . Pius enim quintus, sandtissimus Pontifex, anno I 7o. viva Toce, tum etiam in bulla Cruciatae , ab eodem concessa anno I 69. is anno Is7o. decernit bomines sexagenarios ad ieiunium non teneri ex Ecclesiae praecepto . Excipit enim illos, etiam fi Regulares essent, ab absinentia ovorum, is lacticiniorum in Quadragesima, cum alios Regulares omnino extra privilegium quoad hoc reliquerit, etiam accipientes Cruciatam. In per interrogatus viva voce asservit, is certe satis iuste r nam , cum infirmitas a ieiunio

Aberet, or senectus infirmitas magna fit, immo infirmitatum congeries, O incurabilis

morbus , ut optime Caietanus in Summa verbo Ieiunium , satis commode annus 6O.

taxatur, qui medius es, hisee praecipue temporibus debilissimis, quibus vix ad talem

318쪽

DIS S. II. DE IEIUNIO. 2'M.

aetatem perveniιur , ne dicam robuse ad ieiunandum vivitur. Omnia verba transcribere placuit, ut inde colligas, Salmanticenses fidem nimis caecam adhibuisse Liamae, quem ipsos non legisse probabile est ; sed de more apud alios citatum retulisse illius testimonium, ex quo intulerunt : Ergo ita tenendum est. Sed verba Lla

mae expendamus. Pius V. anno I TO. viva voce , tum etiam in bul a crueiatae, ab eodem concessa an. I 6s. ω an. Is7o. decrevit homines sexagenarios ad ieiunium

ηοη teneri ex Ecclesiae praecepto. Excipit enim iitas ab abstinentia ovorum. Quot falsitates, quantum confusionis, quot disparata sophismata paucis in verbis Statuit, di viva voce, & bulla Cruciatae Pium V. dispensasse sexagenarios. Bulla Cruciatae Hispaniae, Lusitaniae, aliisque paucis provinciis concessa est. Illud vivae vocis orataculum est ne universale pro omnibus fidelibus , pro quibus certe non est bulla Cruciatae 3 Cur cum bulla Cruciatae copulatur illud vivae vocis oraculum 3 Deinde quae documenta producuntur, quae testimonia in confirmationem illius vivae voeis ZNulla . In re ergo tanti momenti , qualis est declaratio doctrinalis pontificia: unius Summistae confusissimae narrationi standum erit Quid quod Navarrus, Avactor gravissimus, & Pio V. suppar , dissicultatem hanc Versans , istius vivae voelynec verbum facit, iacturus certissime, si vera fuisset talis vox Quid quod reipsa eam impugnat Ait namque in Man. cap. XXI. num. I 6. nihil de hoc determinasse D. Thomam : & merito, inquit, quia alii citius, alii tardius senescunt : quare id arbitrio prudentis relinquendum concludit . An, si Ponti sex summus suo tempore declarasset, sexagenarios ad ieiunium non teneri, asseruisset id incertum esse Naavarrus qui tempore Pii V. Romae degebat, ipsique Pontifici, ac illius succetaribus percarus suit ut legitur in illius Epitaphio apud Bellari de Script. edit. Venet. Martinus 'Iavarrus . . . Romam profectus, Pio V. Gregor. XIII. Sixto V. P.P.

M. M. carus. Nonne hoc satis esset ad reiiciendam , tamquam salsam , dc arbi trariam, Liamae narrationem Uerum Liamas ipse se se manifestae salsitatis reum prodit. Ait, in bulla Cruciatae Pium V. declarasse, sexagenarios ex praecepto Ec- egesta ad ieiunium non teneri. Ut falsitas evidens evadat , integrum bullae para graphum transcribo. Item, ut dicto anno durante in omnibus ἐν fingulis regnis, rnsulis, locis, terris, oppidis , is dominiis praedictis non extra Hya earnibus de consitio utri que medici temporibus ieiuniorum totius anni, etiam quadragesimalibus vesci, ae pro eorum libito ovis, is lacticinus; ita quod qui carnes comederint, semvata in ceteris ieiunii ecclesiastei forma, dicto ieiunio satisfecisse eensantur . Et sub hoc indulto vescendi earnibus , eius , is lacticiniis comprehenduntur omnes euiusvis militiae regularis. Patriarebis vero , Erchiepiscopis , aliisque inferioribus Praelatis, nec non aliis personis regularibus, is qui in ordine presbyteratus fuerint saecularibus id minime conreditur , nisi sexagenarii fuerint . Duas itaque falsitates scribit Liamas. Prima est, quod asserit Pium V. declarassi , sexagenarios ex praecepto E

319쪽

Σy LIB. II. DE ECCL. PRAE C.

elete ad ieiunium non teneri. Ubi in toto illo paragrapho vel minimum verbum de praecepto Ecclesiae uin Pontifex conceptis verbis docet, privilegium restringi ad illa determinata pauca regna, is non extra ilia . Sermo est igitur de solo privilegio indulto illis regnis quibus bulla Cruciatae concessa est. Falsus est ergo Llamas ex hoc capite , dum asseruit , Pontificem declarasse, ex praecepto Ecclesiae sexagenarios non teneri ad ieiunium. Quid plura Falsus quoque est, asserens, vel vi ipsius bullae Cruciatae Pontificem dispensasse sexagenarios a ieiunio. Solum namque eos exemit ab abstinentia a carnibus, & lacticiniis; ut ex sola lectione eitati textus patet. Porro ex concessione lacticiniorum inserre dispensationem a ieiunio est consequentia disparatissima, propria Summistae Liamae; non declaratio pontifi-eia. Si vero hic Summista non erubuit evulgatae bullae , non sensum modo , sed narrationem de praecepto Ecclesiae, &. dispensationem a ieiunio omnino falsam a Dfingere; anne fides habenda ei erit in arbitraria assertione de vivae vocis oraculo Quid, si vellem alias subiicere evidentissimas salsitates, quas Auctor iste, non dico in tota sua Summula , sed in hoc ipso de ieiunio tractatu venditat pro veris 3 Atunicam lassiciat indicare, quam eidem Pio V. & Gregorio XIII. & Sixto v. alitiaque Pontificibus adscribit, dum sic. cit. s. 26. non erubescit asserere, tamquam rem certam, praelatos Pontifices declarasse & vivae vocis oraculo, & bulla Cruciatae,

quod illi qui sunt dispensati a carnibus, sint dispensati quoque eo ipso a ieiunio. Quod, 'ut dixi, evidentissima salsitas est. Quoniam, ut vidimus cap. IV. Gregorius XIII. aperte asserit oppositum in sua bulla Cruciatae, ut est apud P. Graveson coitiq.via in bis. saeculi I 6. sic enim legitur . . . . ita quod qui carnes eomederint, fervata in ceteris ieiunii ecclesiastici forma ise. &, si universus ille paragraphus praefatae bullae perpendatur , particulam non typographorum oscitantia irrepsisse in eamdem bullam constabit. Ut ut res ista se habeat, illud eertissimum est, in ea bulla sermonem haberi de solis illis regnis, ubi eadem recepta est , & solis dubitanter infirmis, iudicio utriusque medici dispensatis. Quam ob caussam P. Franciscus Vi-

dat tradi. xv D. append. a. ad V Vigandi exam. II. de bulta Cruri quaest. m. num. s. docet, dispensatum per bullam cruciatam in esu carnium non teneri ad ieiunium;

negat tamen hinc inserri, non teneri alios qui dispensantur, non vi bullae, sed ab Episcopo, vel ab alio superiori. Quidquid sit de hac opinione, in euius probationem salsas omnino rationes Auctor promit, ex eadem etiam constat, nec verbum

ibi haberi de fidelibus universis, nee de iis qui non infirmitatis titulo, sed solummodo ob piscium , Iacticiniorumque fastidium ea mes comedunt : quos teneri adieiunia Navarrus, qui praelatis Pontificibus suppar fuit, & iam communiter The Iogi d ent. Ex quibus omnibus colligitur, Liamam, bona utique fide, ut suppono, falsitatem manifestam scribere de eiusmodi summis Pontificibus, qui nec viva vocis oraculo, nec in bulla Cruciatae concedunt quod ipse asserit . Parcat lector iusto

320쪽

, DIS S. II. DE IEIUNIO. '

iusto zelo , piaeque iraeundiae , si aspera aliquantulum suit oratio : quoniam non potest non aceendi Christi caritas , cum videt obtrudi iacta manifeste salsa, quae cum magno animarum damno pro morum regulis suscipiuntur Si enim vel ipsi Theologi Salmantieenses tantum tribuunt Liamae narratiunculae , ut scripserint ιIta Llamas, ergo ita tenendum est e quanto maiore obsequio lectores non adeo periti dicta similium Summistarum suscipienti Uerum de hoc plusquam satis. Solum igitur prudentum superiorum arbitrio relinquendum est, ut definiant, quando seones, non ratione aetatis, sed morborum , qui provectam aetatem comitari solent. indigeant a ieiunio dispensari . Expendenda hie essent quae ex aliis transcribit P. Patritius Sporer . Sed brevitatis gratia missa facio.. X. Quaest. VI. Num senes regulares expleta sexagenaria, mullares moniales empleta quinquagenaria aetate eximantur a ieiuniis propriae Regulae te Resp. Leander ιract. v. diis. V m. quo. x In is seq. in primis tamquam quid probabilius statuit, citius seminas quam homines senescere : & consequenter resolvit, mulieres qui quagenarias solutas esse a ieiunii lege ; allegatque alios recentiores , hanc suam opinionem propugnantes s atque invehitur adversus Layman , eo quod hanc opinionem , tamquam improbabilem , reiiciat . Probabilem quoque esse hanc opini nem, defendit P. Viva quaes. X. art. 6. num. 8. ob auctoritatem Dianae , ad euius tribunal qualibet sere pagina morales quaestiones revocat. Addit P. Viva, desinere obligationem hanc in seminis quinquagesimo anno ineboato . Hae sunt opiniones quae populo arrident. Ego autem non modo improbabilem, sed laxam, sed seanis dati plenam , hanc appello opinionem , mecumque appellabunt omnes docti repit, si ad id animum intenderint quod addit praelatus Leander . Quaestione siquiisdem sequenti in controversiam vocat, num praelati Religiosi, & Religiosae liberae sint a ieiuniis propriae Regulae . Refert sententiam affirmantem , tum mulieres quinquagenarias , tum viros sexagenarios solutos esse a dictis ieiuniis r & sutilis. sima distinctione praemissa, ait vi Regulae obligatos esse Religiosos, & Religiosas; sed ratione senectutis liberos esse a praefato ieiuniorum onere . Anne dubitandum quod ratione promissionis factae, essent obligati Religiosi prosem 3 Respondet recentior Calaista P. Viva quaest. x. art. 4. ubi alios paucos . quos legit apud Dianam, citat praesumi posse, nolis Regulam obligare sub mortali eum quem non vult Eeelagia Obligare. Et idem dicitur de sexagenariis. Praesumendum ergo est, Regulas monachales non obligare sub culpa suos Religiosos Cur Quia sub culpa eos non obligat Ecclesia. Quis definivit, eos Ecclesiam non obligare Nonne solida ratio tantae praesumptionis 3 Concludit P. Viva. Qui vovit tota vita ieiunare fingusis fababatis, probabi Ster non tenetur, quando est sexagenarius. Quod opinio isthaec, potissmum si ad Regulares restringatur, non modo improbabilis , sed laxa , & scandalorum plena sit, manifestum est. Quandoquidem , si Sancti moniales quinquage-

SEARCH

MENU NAVIGATION