Theologia christiana dogmaticomoralis auctore f. Daniele Concina ... Tomus primus decimus De præceptis ecclesiæ

발행: 1749년

분량: 503페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

341쪽

316 LIB. II. DE ECCL. PRAE C.

Ecclesiam prohibere. Istius prohibitionis rationem assignat D. Thomas in IV dist.

xxx II. quaest. I. art. q. quaest. IU. his Verbis. saeia, quando novae oonsae traducuntur, animus coniugum magis ex isto noUitate ad curam carnalium occupatur : propterea illis temporibus in quibus bomines praecipue debent se ad spiritualia elevare, prohibitum es nuptias relebrare . Quare non ideo eiusmodi nuptiae prohibentur, quia, dum celebrantur, choreae, strepitus, aliaque profana e Xerceri solent; neque ipsa sacramenti celebratio prohibitionis ratio est ἱ sed prohibentur , quia exercitium nuptiarum, seu copula carnalis, nimis mentem hebetat, rationem , sin a sorbet, obnubilat, animumque magnopere a rebus divinis abstrahit . Ex quibus manifeste consequitur quod illis temporibus in quibus homo ieiuniis , dc precibus potissimum vacare adstringitur, copula carnalis intentioni Ecclesiae adversetur. Illud pariter certissimum est, copulam carnalem, etiam inter coniuges, iuxta temperantiae, dc castas sobrietatis leges exerceri debere I neque unum coniugem alterius intemperantiae indulgere teneri. Habenda item ratio est aetatis : nam frequentior est inter iuvenes quam inter provectos matrimonii usus . Non aeque tenetur ad debitum uxor quadraginta, ac sponsa viginti annorum . Utraque debitum rediadere debet; sed haec frequentius, illa rarius. Item corporis constitutio in utroque coniuge consideranda est. Si maritus robustus est , dc uvor imbecilla; ille petere debet, habito respectu ad coniugis debilem corporis habitudinem ; dc haec reddere non adstringitiir cum sanitatis detrimento. Desinant ergo non pauci Casu istae eκ- clamare, quod reddere debitum coniugale est actus iustitiae, a iure naturali & diis Vino praescriptus : quoniam nemo in contentionem hoc adducit. Sed ipsi subdere debent, plura esse quae iure impediunt eiusmodi debiti solutionem . Nam infirmitas, sanitatis detrimentum, locus publicus, locus sacer absolute impediunt. Quidni ergo & tempus sacrum 3 Debilis corporis constitutio, intemperantiae excessus, nona toto, sed a frequentiori redditione solvit . His tamquam certis praemissis, quae mihi tum a severitate , tum a laxitate declinare videntur, sequentibus quaestiunculis exhibebo. XII. Quaest. I. .An coniux reddere debitum teneatur, dum es periculum incontinentiae in petente etiamsi reddens impotens evaderet ad ieiunii observantiam e Resp. Ad evitandum peccatum incontinentiae tenetur coniux debitum reddere sub gravi culpa ; etiam si quod vix contingere potest frangere ieiunium deberet. Hocque certum est apud omnes , quando periculum incontinentiae , non ex culpabili intemperantia, sed ex fragilitate ortum ducit. XIII. Quaest. II. An, quando coniux reddere nequit debitum, nisi ieiunium frangat , teneaIur precibus , adhortationibus , aliisque modis abducere alterum coniugema debiti petitione j Resp. Tenetur omnino r dc contraria opinio , ut dictum est , minus est consona caltis auribus , dc pietati christianae . Iuxta communem Pa

trum ,

342쪽

DIS S. II. DE IEIUNIO. 3 i

trum, δc insignium Τheologorum doctrinam tenentur coniuges se se invicem exiscitare ad observantiam continentiae eoniugalis , ut sanctius ieiunium exequi, diliberius Deo vacare queant e & postea, quando exercitium copulae coniug&lis inserat transgressionem ecclesiastici ieiunii, nullum illis in eum bet debitum se se invicem hortandi ad continentiam eo fine ut ieiunium observent i Cum ieiunii diia Pendis rei uxoriae navare operam licitum erit ; si eum ieiunii observantia id licitum negant 1 Patres

XIV. Quaest. III. an frequeus fit easus in quo eoniugati ob debiti redditionem δε-berentur a lege ieiunii e Resp. Ex diuturna experientia in exercitio ministerii amdiendi fidelium consessiones, & ex plurimorum Consessariorum attestatione , Viκ ac ne vix quidem contingit ut coniuges liberi sint ab observantia ieiunii ob c pulam coniugalem, propter rationem Paludant asserentis in IV. dist. xv. quaest. iv. Non autem coniugati excusantur pro eo quod indigent alimento pro generatione , ficut iuvenes pro augmento : quia diebus ieiuniorum non debent uti illis actibus rquia sufficit semeI in anno impraegnare : cum ieiuniis adhuc plus abundant femino quam fit neeesse . Neque vero ob hane solum Petri de Palude rationem , qua asserit , lassicere semel impraegnare ; verum etiam quia coniuges veI iuvenes sunt, Vel provecti. Si iuvenes, ut ait etiam Paludanus, abundant semine in ipsis ieiuniis, plusquam necesse sit e calida enim & servens est communiter aetas illa mare non modo ieiunium non impedit eos ad debitum reddendum; sed potius econtrario ieiunium illis necessarium est, ut concupiscentiam comprimant, & humores abundantes minuant, ut copulam maritalem exerceant secundum leges castae sobrietatis. Quid, si maritus esset adeo effrenis, ut frequentissime peteret, dc uxor ieiunando impotens foret ad tam frequentem redditionem Uxor deberet in Primis maritum hortari, ut concupiscentiam suam ieiuniis, & aliis afflictionibus maceraret, ut precibus divinum imploraret auxilium , aliisque viis adnitere tur moderari petitiones suas ad leges sobrietatis, & iuxta gracilem uxoris constitutionem corporis. Quod si vir, his remediis adhibitis, adhuc frequenter peteret ;il Iius fragilitati, etiam cum ieiunii dispendio, indulgere uxor deberet . Sed casus rarissimus est. Quod si maritus & idem est de uxore adeo effrenis soret , ut , spretis omnibus remediis, precibus, dc consiliis, vellet concupiscentiae suae habenas IaAare , nullo habito respectu vel ad imbecillam constitutionem corpoream uxoris, vel ad supplicationes eiusdem, vel ad praecepta Ecclesiae, in hoc eventu sicut uxor non teneretur reddere cum detrimento propriae sanitatis, ita neque eum dispendio ieiunii reddere teneretur. Et in tali viro periculum incontinentiae esset eκ eius malitia, non ex fragilitate . Maritus habet ius petendi ; sed intra leges sobrietatis, & temperantiae , habito respectu ad sanitatem uxoris, & ad praece .ptum ieiunii. At Ecclesia mater benigna est : nec obligat ad ieiunium cum tan

343쪽

si 8 LIB. II. DE ECCL. P R ALC.

ta severitate . Verissimum est . Liberat te a ieiunii Iege , ut fragilitati succurras tui coniugis . sed non te liberat, ut illius contumaci malitiae morem geras . Ex quibus omnibus colligo , rarissimum esse casum in quo coniugati eximantur a ieiunii lege. Et, quod plus est, neque in mentem venit coniugatorum , se liberosesis a ieiunio, ut copulam exerceant maritalem ἀXV. Aliqui Calaistae eo progressi sunt , ut doceant , posse coniuges ieiunium omittere, ut robustiores fiant ad petendum moderate debitum . Sed haec opinio improbatur etiam ab ipso Tamburino 2 nee maiore indiget impugnatione 2 quamvis enim debitum sit reddendi, non tamen petendita XVI. Quaest. IV. An uxor quae ieiunii caussa macigenia , consequenter minus grata marito ridditur, is puella quae, volens nubere , ieiunans formam perdit Nisinustatis, a ieiunio excusentur s Resp. Pudet me sane eiusmodi quaesita proponere ι qsed ad hoc me coegerunt recentes Casuitae plures , qui eadem & proponunt, & imagna contentione versant , atque illorum non pauci resolvunt. excusari a ieiu- , nio tum uxores, tum puellas praefatas. Vide Leandrum tract. v. diis. VIII. quaest. xl Ix. seqq. dc Tamburinum sic. citia Verum haec omnia mera inventa sunt isto rum Scriptorum , qui suas omnes speculationes in mornm materia scriptis consi gnare voluerunt . Ex quo profecto maximum damnum consecutum est , scilicet Christianos legentes illorum volumina eas laxitates perdiscere quas antea igno- ιrabant ; & quae Auctores speculandi gratia ,. vel ex occasione cuiusdam rari, & Isortuiti eventus scripsere , istos pro praxi tuto suscipere M Dico ergo , vix um- :, quam contingere ut vel mulier ratione ieiunii ita macilenta efficiatur , ut desorismis appareat , vel puella speciositatem amittat ; quin ieiunium , ut Ecclesia docet , ad corporis sanitatem, & consequenter ad pulchritudinem conseri .. Nonne Daniel cum aliis. pueris venustior ex ieiunio evasit Nonne puellae, ipsae & a vino, & a cibo abstinent , ut candidiores, agilioresque efficiantur Ieiunana sinquit alicubi Augustinus ) ne corpore nimis impinguent . Si quae mulieres ieiunantes deformes fierent; id non ex ieiunio, sed ex peculiari infirmitate eveniret ia Numquam ergo puellae sanae nubere volentes excusantur a ieiunio praetextu venustatis amittendae; neque nuptae praetextu placendi maritis is

Non modo recentiores , sed etiam antiqui Theologi communiter praegnantes, &Iactantes mulieres a ieiunio excusari asserunt. Sanctus Antoninus II. Par. tit. v I cop. II. F. 6. inquit . Quinto praegnantes , lactantes , si debilitas impediat eas , vei fi ex hoc timetur de pericuso earum, aut abortus, veI defectus alimenti pueri , exeusantur a ieiunio , immo deberent dimittere ieiunium . D. Bernardinus Senensis serm. v. in die cim art. 3. addit et Insuper olent praegnantes habere deseria inordinata diversorum ciborum, is quandoque ita intensa, quod, nisi aliquo modo possent

344쪽

DIS S. II. DE IE IUNIO. si '

I nt fatis Deere appetitui suo , esset periculum fetus . Ideo is mili ea su possunt

etiam carnes comedere. Quid, sit praegnantes adeo validae, & robustae forent, uti absque periculo latus, di proprio detrimento possent ieiunium servare 3 Quando, haec evidenter, evidentia. tamen morali, constarent ; illas non excusarem : tametia si eas aliqui Calaistae adhuc excusent. Quid, si maritus prohibeat ne uxor ieiu- nee 3 Resp. Absolute uxor non tenebitur Obedire marito : quia debitum obediendi Ecclesiae antecedit debitum obediendi marito in iis quae simul componi neia queunt et tamen ob graves rixas, & magna scandala vitanda posset ad tempus omittere ieiunium . Verum & casum hunc rarum iudico . Quoniam, si maritus rationabiliter iubet , mulier parere debet. In dubio etiam mariti vere christiani iudicio stare debet ; nisi oppositum evidenter sibi constet. Si postea maritus abiaque ulla rationabili caussa, sed ex sua mera iniquitate iuberet transgressionem ieiunii ; in hoc eventu scandalum foret pharisaicum , quod mulier evitare non tenetur e multo minus, si in marito deprehenderet animum contemnendi praecepta Ecclesiae r tunc enim absolute ad ieiunium adstringeretur . Haec omnia docent Petrus de Palude, & D. Antoninus II. Par. tit. v 1. cap. LI. g. 6. De uxoribus diaeit Innoe. quod, quamvis debeant dimittere ieiunia quae habent ex voto , probibenis ribus viris , xxx M. quaest. V. non tamen ieiunia Ecclesia . Sed forte propter scandalum vitandum potest Sacerdos dispensare cum tali . . . Sed Tetrus da Palude in m. dicii , quod hoc videtur esse scandalum Phari orum i per consequens con- Iemnendum , si non Vult vir uxorem ieiunare. XVIII. Quaest. VI. Quid de femina viro haefletico nupta st Resp. Ad evitanda, dissidia gravia posset aliquando intermittere ieiunia ; dummodo tamen maritus non iuberet omittere observantiam ieiunii in contemptum Ecclesiae . Secus dicendum communiter est de viro uxoris haereticae : quia vir absolute caput est mulieris , & in illam dominatur ἱ illamque facilius ad suum vivendi modum perducit .

CAPUT XXIV.

De labore a ieiunio excusante. Plures quaesiuncutare solvuntur.

I. Ertum est quemcumque laborem corporalem a ieiunio non excusare . quemadmodum asserebant plures recentiores Casuistae, quorum opinionem damnavit Alexander VII. his verbis. Omnes officiales , qui in Republica coriaporaliter laborant sunt excusati ab obligatione ieiunii : nee debent se certificare ἔan labor fit incompatibilis cum ieiunio. Ex hac propositione evidenter. constat plu

345쪽

3Σo LIB. II. DE ECCL. PRAEC

res esse in Republica qui corporaliter laborant, & ad ieiunium nihilominus leanentur . Antequam ultra progredior , lubet recensere quoddam vivae vocis oraculum Eugenii IV. quod sub anno I F. evulgatum resertur in compendio privilegiorum Fratrum Minorum his verbis. Idem Eugenius declaravit , quod arti ces Iaboriosas artes exercentes, rustici , sive divites , sive paupe es non tenentu ieiunare sub praecepto pereati mortalis. Et quod absolvi possunt , is induet ad eis.-mUrnas, alia bona opera facienda . Hoc Oraculum, quod vivae vocis dicitur , purum putumque commentum esse , plurima suadent. In primis D. Antoninus qui hoc tempore scribebat, istius oraculi oralis non meminit . Quid quod oppositum aperte docet ut infra videbimus. Deinde contradictiones, & ambigui sensus, quos continet, illius falsitatem produnt . Quid, quaeso, significant haec verba Rusiet , flve divites , sive pauperes , non tenentur ieiunare sub praerepto peris eati mortalis e Tenentur ne sub peccati Venialis poena Quaenam est haec declarationis sorma Sub praecepto peccati mortalis. Sed ultra pergamus. Et quod abissimi possunt, is induci ad estemusγηas. Si liberi sunt a ieiunio ; cur absolvi, cur ad eleemosynas , cur ad alia bona opera peragenda inducendi sunt, ut ieiunii observantiam compensent I,' Si excusantur a ieiunio , qua indigent absolutione a. Haec omnia redolent falsitatem praefati oraculi , quo abutuntur non pauci recentiores, etiam in ampliori signifieatu, ut iam iam ostensuri sumus. II. Quaest. I. Quinam laborantes , seu artifices excusentuν a ieiunio e Resp. Quia certum est , ut ex recitata propositione ab Alexandro VII. proscripta constat , non omnes artifices solutos esse a lege ieiunii I idcirco declarandum est, quinam reipsa excusentur, & qui teneantur . In primis excusantur omnes illi qui exercent artes vere laboriosas . Huiusmodi vero sunt agricolae , fabri ferrarii , lignarii, lapidicinae , caementarii , figuli , textores , fullones , lanarii , baiuli , aurigae , deinde alii similes, qui exercent artes laboriosas. III. Quaest. II. An praefati arti es , qui ita robusti sunt . ut absque gravi incommodo ieiunare valeant , habeantque cibum ad ieiunium opportunum , teneantur ieiunare e Re . Negant illos teneri Leander, & Pasqualigus : quia, inquiunt, sic declaravit Eugenius IV. sed teneri nos probabilius adfirmamus. Artes laboriosae excusant , quia communiter taleS arteS exercentes ieiunare nequeunt; at, data hypothesi quod reperiantur personae ita robustae, ut absque incommodo notabili ieiunare possint ; qua ratione eximi debent a ieiunio l Oraculum Eugenii iam dictum est esse apocryphum et quod confirmabitur num. sequenti. Nostram sententiam docet S. Antoninus II. Par. tit. v I. cap. II. g. 6. Multum laborantes, quibus immineat necessitas multum laborandi , fi non possunt ieiunium observare , excusa tur. Alias, si possunt utrumque facere commode, tenentur ieiunare. IV. Quaest. III. Aa divites qui exeνrent artes laboriosas , non ex irigentia, sea

346쪽

Alum maioris Deri acquirendi gratia, a ieiunio excusentur Z Resp. Excusari desen dunt Leandet tract. v. disput. vr ra. qtuest. lxxx m. Pa squaligus , Filii ucius , gruIIonch- alitque ἐν & allegant oraculum Eugenii IV. declarantis artifices , tum divi. tes, tum pauperes a ieiunii lege solutos . Contrariam opinionem conceptis verbis . docet D. Thomas a. 2. quaest. cxlv I r. arti q. ad 3. Si operis labor commode dissem in ri possit, aas diminui absque detrimento corporalis salutis, exterioris status a requiritur ad conserTationem eorporaIs , vel spiritualis vitae I non sunt propter hoe Eeelesiae ieiunia praetermittenda. similia habet in IV. dist. XV. quaest. III. artie. quoesiunc. q. ad 3. D. Antoninus idem asserit II. Par. tit. TI. cap. II. g. 6. Si possunt differre . . . aut subtrabere, veI diminuere laborem. , ita ut, possint ieiunare I . is ex hoe non incurrerent detrimentum fui flatus ἱ tenentur aῶ ieiunium. Hraeeamdem sententiam propugnant, Gabriel , Durandus , Armilla . Hi ne colliges ar- 'gumentum aliud falsitatis oraculi Eugenii IV. si verum namque fui siet, meatistoninus Auctor synchronus oppositum non docuisset. fi contrario buerisimile non est Eugenium sententiam evulgasse, Sanctorum , dc illius temporis Theologorum doctrinae adversam . Illud ergo solum luerum quod necessariuna est ad propriam

sustentationem , vel ad alendam samiliam , excusat a ieiunio ; secus acquisitio '

maioris lucri non necessarii . Qui vero eximuntur laboris caussa a ieiunio, tu lis diebus quibus non laborant ad ieiunium tenentur .s nisi . debilitas peculiaris

V. Quaest. IV. An satores , sartores , pictores barbitonfores , D ptores , argenta rit , pisores , mollitores , furnarii , eoqui , similesque ad ieiunium teneantur e Res Adfirmant plures recentiores praefatos artifices omnes a ieiunio solutos esse : . . quia, inquit Leander loco citato, Eugenius IV. excusatos declaravit omnes artufices; quod salsissimum esto Oraculum enim commentitium Eugenii. excipit solos artifices exercentes artes laboriosas: quin nec istos eκcipit 3 sed absolvi posse declarat, & ad alia pia opera induci . Quare opinio Leandri, aliorumque plurium Casuistarum damnata est ab Alexandro VII. VI. Dico itaque, recensitas artes non esse absolute laboriosas ι sed ad summum aliquas illorum dubie tantum laboriosas esse . inare sutores , sari es , pictores , ,

de barbitonsores a ieiunio nullo mod excusantur per se , & absolute ; vir docet sanctus Vincentius Ferrerius ferm. I. de Ieiunio ferά IV. cineri his verbis i Satores autem, is fartores, notarii, is similes , qui sedendo faciunt opera sua , non evi fantur a ieiunio.. Estque penes antiquos , &-graviores Theologos sententia comis .m unis. Si aliquis debilis esset constitutionisi & necessitatem haberet. exercendi ari

tem, ut se; familiamque aleret i neque posset cum artis labore ieiunii, observantiam eomponere; a ieiunio excusaretur, non ratione artis, sed ob peculiarem sui eorporis habitudinem . Ceteri artifices , pistores , molitores , furnarii , sculptores .

347쪽

31, LIB. II. DE ECCL. PRAE C.

argentarii, dc coqui , quorum artes aliquando , attenta personarum qualitate , in ter laboriosas collocari possint, aliquando non, absolute, dc per se non excusaniatur. Sed, quia non omnes aeque sortes, dc robusti sunt ό licet non magna brachiorum contentione, nec nimia corporis defatigatione artes suas exerceant: pro. pterea arbitrio Superioris, vel Consessarii prudentis exempti a ieiunio plures de clarari valent pro temporum, de personarum varietate. Et in hac materia cum artificibus , qui ob necessitatem alendae familiae laborant, benignus & facilis stes Superior sive Confessarius . Non excusantur famuli, di famulae nentes , & fila ducentes, nec incidentes corium pro calceis , nec coqui Religiosorum ; quidquid fabuletur Pasqualigus deris. ccxcv II.

- VII. Typographi qui torcular, de praelum tractant, eXcusantur; secus compositores characterum : licet absque ullo fundamento oppositum doceat Leander sa/est. I xxxv III. cum aliis recentioribus . Qui torcular tractant , nautae tota die remigantes, vel alia navis exercitia peragentes , mercenarii, seu qui merces per urbem deserunt, a ieiunio excusantur , quoties per totum diem artes similes la horiosas exercent: si enim per paucas horas laborarent, non eXimerentur. Quam ' o obrem communiter iudicium Confesserit , Vel Superioris necessarium est , quo in. praxi declaretur, hunc ad ieiunium teneri , secus alterum . Procuratores , ad vota cati , iudices , musici , cantores , consiliarii , veterique similes ad ieiunium abso . - ' lute tenentur . Oppositum docet Leander quo. cxx II. dc sequentibus cum aliis recentioribus : quorum opiniones si verae forent, Vix essent Christiani ieiuniorum observantiae subiecti. Quoniam non solum Leander cum aliis sui similibus exeu, . sat praefatos artium. liberalium professores a ieiunio ; sed insuper docet, Cathe draticos legentes, eum magno plausu a ieiunio solutos esse . Addo , inquit quaest . cxv III. idem a mandum esse de terantibus unam aut . a teram lectionem osen lationis , aut Oppo Onis causa'. Duo laxissima in hae propositione continentur . . Primum , quod una aut altera lectio , quae opus potissimum intellectuale est, an ferat laborem liberantem a ieiunio. Secundum, quod Iabor, ostentationis, dc contradicendi prurigine libere susceptus, a ieiunio excuset. Nimis prolixus essem, si

- recensere vessem;Omnes cuiusque status, & professionis personas, quas a ieiunio - eximit Leander cum Pa squaligo , aliisque tract. V. disp. v m. quaest. GVI.-βρ. Indicare sufficiat, praefatos Auctores declarare solutos a lege ieiunii, variis distinctiunculis adiectis , Lectores Theologiae , iuris civilis, canonici , Medicinae, Phil sophiae , Lectores praesidentes disputationibus publicis, legentes quatuor lectiones Grammaticae, scholares per totum diem studentes, scribas , notarios, Principum

secretarios, medicos, chirurgos, cantores: adde viros sexagenarios , seminas quinquagenarias, coniugatos , & exercentes artes vere laboriosas , iter agentes , equi

tantes. Quid plura 3 Quaerit Leander, an labor ingenii excuset a ieiunio i Et res pol C

348쪽

. DIS F. II. DE IEIUNIO.. 3

spondet quaest. evia r. laborem ingenii magnum eximere a lege Ieiunii. Et, eum nullus sere sit qui ingenium valde non exerceat ; sic omnes,sere a lege ieiunii soluti erunt iuxta Leandrum, di aliquos alios recentiores . Sed taedet longius in his laxitatibus confutandis immorari . Soli ne otio diffluentes ieiunabunt Nonne omnes in sudore vultus comedere panem debent ' Et nihilosecius ieiunia Deus ,

' . . . . - . - . - .

dc Ecclesia imponunt hominibus laborantibus. : VIII. Quaest. V. iter pedestre agentes excusentur a ieiunio e Re . Qui herpedestre necessarium instituunt, si longum sit. 8c per integrum diem , communiter excusantur I secus, si iter liberum sit, de differri possit in aliud tempus. Sic docent D. Thomas , Antoninus , Paludanus . Sylvester, dc sere omnes antiqui . Non ergo iter breve excusat . Habenda tamen ratio est viae arduae, dc lutosae , quae multum debilitat itinerantem. IX. Quaest. VI. An equitantes a ieiunio liberentur e Resp. Absolute eos exeusaistos esse, adfirmant Leander quises. cr. Diana, Ortig, dc alii . Sed haec opinio daemnata est ab Alexandro VII. his verbis : Exeusantur.absiste a praecepto ieiunii μmnes illi qui iter agunt equitando , utcumquν uer et*nt , etiamsi ter necessarium non fit , is etiamsi iter unius diei eonficiant. Divus Vincentius Ferrerius frem. I. fer. Iv. einen a ieiunio excusat itinerantes pedestres propter necessitatem . Equia tantes autem inquit non exo antur . Equus, vel mala poterit eaenare ; sed non vos fine peccato . Cursores pedestres , quorum usus necessarius est dominis , si non possunt iter agere cum ieiunio , excusantur , inquit sanctus Antoninus I cci saepius Iaudato. Potiori iure ad ieiunium tenentur qui cisio , curru , . vel le ctica iter agunt . Milites sive in castris , sive in munitionibus communiter a ieiunio eximuntur , tum ob magnos labores , tum quia statis horis nee possunt comedere , nec habent cibum congruum pro ieiunio. De labore a ieiunio excusante , quae nobis probabiliora visa sunt , docuimus in communi, de etiam sinisgillatim . Verum tot in praxi occurrunt circumstantiae, ut nequeat regula constans, dc certa assignari ; sed . Dequenter.iudicium Superioris, vel Consessarii necessarium est. Ex regulis vero praescriptis facillime poterit Superior , vel Conseia sarius ab extremis severitatis, dc laxitatis declinare, dc solvere, aut ligare iuxta temporum , dc personarum diversitatem. ..

349쪽

LIB. II. DE ECCL. PILAE C.

De iis qui ratione eietatis a ieiunio excusantur. iniquae

difficultates explicantur.

I. Ertia caussa, quae non raro a ieiunio excusat, est pietas. Illi enim qui I opera misericordiae , pietatis , religionis exercere debent , vel solent , Mnequeunt simul cum praelatis operibus ieiunare , possunt ieiunium omittere . Siquidem, quando ieiunii preteceptum impedit id quod evidenter maius bonum est , non obligat. Idque communiter omnes adfirmant . In hoc solum dissident, quod aliqui velint turi solum opera pietatis a ieiunio excusare , quando eκ ossicio , vel obedientia exercentur ι secus , cum libere , & ex arbitrio peraguntur . Ego vero censeo , opera pietatis , caritatis, & misericordiae , sive spirituaIia , sive corporalia, a ieiunio excusare , quoties cum ieiunio com ungi non possunt , sive ex ossicio, & obedientia, sive ex propiti voluntate fiant ; dummodo in fraudem te iunii non peragantur. Quare,.si quis idcirco praefata opera aggrederetur, ut aieiunio liber foret, iste violaret praeceptum ieiunii. In hanc sententiam propendet D. Τhomas in . IV. dist. xv. quaest. III. art. I. quaestiune. 2. ad 3. Si enim sit tanta abstinentia, quod homo ab operibus utilioribus impediatur 1, quamvis ad ea raneresstate non teneatur ; indiscretum est ieiunium, es non fit illicitum. Hoc tamen verum est, quando eiusmodi opera differri nequeunt; dc sunt evidenter maius bois num quam ieiunium . Tunc autem constat de maiori bonitate i quando manifesta est proximi nostri indigentia, quae nostra 'caritate, pietate, & religione sublevari opus habet. Heine excusantur qui per totam noctem vigilantes, & laborantes infirmis opem serunt, & qui in hospitalibus , vel Monasteriis iisdem infirmis assistunt, quandoe simul ieiunare non possunt.' II. Quaesto I. An pereXrisclio Voluntaria excuset a ieiunio , quod eum eadem fmul eoniani nequit 'esp. S. Thomas a. a. quaest. cxlv I I. art. q. ad 3. huic quaesto tespondet his verbis. Ad aertium dicendum , quod eirea peregrinor, , Verarios distinguendum videtur . cuia fi peregrinatio, i, Operis labor commode differri post , aut diminui absque detrimeΠto corporalis salutis , is exterioris flatus , q*i requiritur ad conservationem corporalis , veI spiritualis Sitae, non sunt propteν hoc Ecclesa ieiunia praetermittenda . Sι autem immineat necessitas statim peregrinandi , is magnas diaetas faciendi , .eI etiam multum laborandi veI propter confervationem vitae corporalis , vs propter aliquid necessarium ad vitam spiritualem, is mmu eum hoe non possnt ieiunia Ecclesiae observari ; non obfigatur homo ad ieiunandum : quia non vid Iur fuisse intentio Ecet a fatuentis ieiunia , ut per boe

350쪽

DISS. II. DE IEIUNIO. 32s

rmpediret alias pias, is magis necessarias caussas . Similia habet Angelicus in IV.

dist. xv. quaest. II i. art. a. quaestiunc. q. ad I. Si autem peregrinatio commode differri non potest , veI quia tempus ieiuηii hominem in via praeoccupat , vel quia dies festus a leui imminet , ad quem ex devotione bomo pergere cupit . . . . potes eum dispensatione Superioris , omnia praedicta pensantis , peregrinari , is ieiunium DBeνe . me tamen intelligitur de bis qui labore itineris ita affliguntur, quod mmul eum ieiunio itinerare non possunt . Adeo clara , dc decretoria est D. Thomae doctrina, ut superfluum sit fusius eam explicare. III. Εκ hae sancti Thomae doctrina colligas velim , quam adversa sit fama rum menti, dc quam laxa opinio Pa squaligi , & aliorum recentiorum , asserentium licitum esse assumere non modo peregrinationem religiosam, dc piam, sed etiam opera illicita, nempe nimium erubescit atramentum ipsum cum meretricibus coitum, ebrietatem, & id genus similia ad ieiunia evitanda. Sancti Din res negant , licitum esse religionis ergo suscipere peregrinationem non necem riam, vel qxue differri posse, quando praevidetur ieiunii transgressio; hi vero novi Doctores effutiunt , assumi media illicita posse cum expressa intentione non ieiunandi , quin peccetur contra praeceptum ieiunii . Hanc opinionem inter laxis

simas recensui supra east. r. num. II. Sed fusius suo loco.

IV. Quaest. II. qui feria quinta hebdomads sanctae, vel feria sexta diseipsiana se se publice flagellant excusentur a ieiunio , quod eum eadem dissiplina eo ο-

ni nequit e Resp. Salmanticenses tractat. XXVI. cv. II. punct. T. g. 3. num. I 46.

probabiliorem esse opinionem illam asserunt quae docet , praelatam disciplinam . potissimum eo modo quo fit in Hispania, excusare a ieiunio r quia, inquiunt, est actus pietatis, poenitentiae, dc religionis. Deinde addunt, ieiunium institutum suis se ab Ecclesia ad corpora castiganda, dc passiones rebelles compescendas . Publica autem flagellatio plus macerat corpus , dc passiones iubigit quam plura ieiunia . Ergo haec omitti valent , quando Ob publicam macerationem servari nequeunt . uam infirma, quamve inepta sint eiusmodi argumenta, nemo non videt. in niam non solum considerandum est in ieiunio, quod corpus, de sensus maceret ;sed praecipue est attendendum , quod praecipiatur ab Ecclesia , de quod praeter corporis afflictionem, sensuumque refrenationem, seeum asserat obsequium, de obedientiam quam fidelis praestare debet matri suae Ecclesiae . Non modo publia ea, sed etiam privata flagellatio plus corpus macerare Valet quam ieiunium. Litacitum ne propterea erit cuique dorsum percutere, etiam usque ad effusionem sau guinis , dc ventrem contra praecepta Ecclesiae implere j Non modo haee publica flagellatio cum ieiunii dispendio non aedificat proximum , non confundit haereticos, non promovet Ecclesiae decorem I sed contra tum prudentes Catholici , tum invidi haeretici commoventur , dum vident Ecclesiae praecepta violari ob volunta-

SEARCH

MENU NAVIGATION