장음표시 사용
321쪽
nariae, & Regulares sexagenarii exempti sunt a ieiuniis Regulae proprii ordinis, quis coenobiis, & monasteriis praesidebit Haec est enim artas aptissima ad coenobiorum regimina, ut omnes fatentur. Porro, ut omnes itidem docent, superi res exemplo subditis suis praeire debent. Quin Regulae ipsae, & ordinum eonstituationes a praesecturis excludunt eos qui ad onera professionis implenda apti non sunt. Si ergo sexagenarii, & quinquagenariae eximuntur a ieiuniis; quis coenobiis,& monasteriis praeerit uis ieiuniorum observantiam promovebit An sexagena rii, & quinquagenariae, ventre pleno, subditis ieiunia praedicabunt Haee itaque opinio disciplinae regulari infesta est , laxitatem in coenobia invehit , atque aures ipsas offendit. Ratio quam in mulierum favorem haec opinio producit, inanis est Mulieres, inquit , quinquagenariae ineptae sunt ad conceptionem : ergo etiam adaeiunia. Quid ineptius dici valeat, non video. Hac ratione deberet Leander cum aliis suis recentioribus obligare viros sortes , & sanos sexagenarios ad ieiunium equia certe isti apti sunt ad generationem. Sed, ut clarius perspicias, quo tandem pertingat istius opinionis laxitas, animadvertas Velim, ex illa consequi, mulieres, saltem nuptas , toto vitae suae cursu communiter solutas esse a lege ieiunii. Quandoquidem usque ad vigcinum primum, defectu aetatis, liberae sunt a ieiunio. Postea , si nuptae sint , ut debitum maritis robustis frequenter petentibus solvere
valeant , ad ieiunium non tenentur , quemadmodnm Leander cum aliis docet. Praegnantes, & lactantes pariter non adstringuntur . Quousque ergo ad generandum sunt aptae, a lege ieiunii excusantur. Si ergo inhabiles ad generandum factaea ieiunio quoque eximerentur I certe consequens foret , mulieres nuptas vix umquam ad ieiunium teneri ; maxime quod iii xta P. Viva quinquagesimo anno imeboato mulieres ad ieiunium probabiliter non tenentur. Vides nunc, quam merito
reiecerimus hanc opinionem , tamquam improbabilem , falsam, laxam , scandali plenam, & disciplinae regulari infestam Quoniam , ut communiter Theologi d cent, quibus accedit & ipse Leander, professi Regulares, qui in omnium sententia ante vigesimum primum annum exempti sunt a ieiuniis Ecclesiae , tenentur servare ieiunia Regulae, quia sponte ad eadem se se obligarunt. Probabiliter tamen de more oppositum sentit P. Viva. Quanto ergo magis Regulares sexagenarii, &Moniales quinquagenariae, quae iuxta communissimam sententiam praecepto ieiunii ecclesiastici subiectae sunt , ad ieiunia Regulae adstringuntur Voventes ieii nare statis diebus per totam vitam , tenentur etiam post sexagesimum annum ; quidquid in oppositum dicant Pasqualigus , Leander , dc Tamburinus , & novissime P. Viva loco citato . Lubet huic capiti finem facere verbis D. Basilii serm. II. de ieiun. Masseribus autem velut respirare, ita etiam ieiunare proprium est , , sccundum naturam . Pueri velut plantae virides Dianii aqua irriagantur . Senibus Us et dρ , ac familiaritas ab antiqvo ad ipsum levem facit labo
322쪽
rem . Heu quam longissime abest Theologia Saneorum a Theologia quorumdam recentium Calaistarum
De advenis, peregrinis, oe viatoribus.
I. c Mnes Catholici observare adstringuntur ieiunia quae Ecclesia Romana generaliter omnibus fidelibus indicit. At praeter haec ieiunia generalia , danis tur ieiunia particularia provinciarum , & civitatum , quas vel voto civium, Vel statuto alicuius Synodi incolae servare tenentur . Et de his nulla est dissicultas. Quae sequuntur disputationi sit ni obnoxia . ' . II. Quaest. An viatores , peregrini, is vagi teneantur Observare ieiunia locorum in quibus versantur 3 Resp. Non pauci Auctores negant praefatos teneri. Sed cum
Suarez Tom. L de Relig. Lib. II. cap. x IV. num. 2. dico, viatores, peregrinos, & Uagos teneri observare ieiunia locorum in quibus versantur I & contrariam opinio nem non esse practice probabilem, sed esse contra communem sensum , & contra bonum regimen, ut docent non solum laudatus Suare Σ, sed etiam Leander tract. r. dio. Mi. quaes. X. Fagundea Lib. I. cap. VIM . num. 6. Sanc E Lib. III. de matri disp. xv Iir. num. 9. Baldellus in Theo Mor. Lib. V. disp. xxx Ir. num. q. Filii ucius tradi. κκvI I. num. IA. Basilius Lib. R de Matr. cap. v II. g. r. num. . Castropalaus T. Fart. tract. m. disp. I. punct. 24. g. 3. num. 2. Hi Auctores omnes contrariam
opinionem, tamquam salsam, & improbabilem, explodunt. Nostram vero, com munemque sententiam conceptis verbis docet Augustinus epifexum. ad Ianuarium, in qua narrat, se consuluisse D. Ambrosium super anxietate qua mater sua Monica vexabatur. Haec siquidem filium suum Mediolanum usque, ubi ieiunium, sicuti in Africa, non servabatur, secuta, conscientiae motibus conflictabatur, ignorans, an nec ne ieiunare deberet. Porro sanctus Augustinus a divo Ambrosio, quem super hac re consuluit , hoc se accepisse responsum testatur. Cum Romam venio, ieiuno fabbato. Cum hic sum, non ieiuno. Sic etiam tu, ad quamcumque Eccί fam veneris , eius morem serva , si euiquam non vis esse scandalo, nec quemquum tibi. Qua auctoritate postea usus est Augustinus epifexi κ. ad Casulanum, &Lib. III. de doctr. ebrist. eap. xl I. dc habetur etiam in east. Quae contra dist. v I .& eap. Quisquis dist. xli. ubi Glota ait : Vota, quod quilibet conformabit se selirsuis in eibis, in moribus. Unde postea ortum duxit illud etatum quod resere Petrus de Palude : Cum fueris Romae , Romano vivito more e cum fueris alibi, via vito ficut ibi. Respondent adversarii , doctrinam Augustini , & Ambrosii consilii esse, non praecepti ; vel eos loqui de peregrinis , advenisque diuturno tempore ibi
323쪽
eommorantibus. Quae sane responsio sua exilitate eorruit. Hae enim via omnium Patrum auctoritates vel manifestissimae eludi possent. Utique laudati Patres, Ambrosius, dc Augustinus , praeceptum non imponunt ; sed praeceptum conformandi se ad leges loci, in quo quisque degit , explicant . De habitatoribus, qui domici- Iium statuunt in aliquo loco, nulla est difficultas. Loquuntur ergo de veris advenis, peregrinis, dc vagis, dc de obligatione stricte accepta , ut evidentius constat ex verbis quibus Augustinus sententiam D. Ambrosii exponit, quae reseruntur ea p. Ilia dist. xis. Ego Uero inquit Augustinus de bac Iententia etiam atque etiam e ritans ita semper habui, tamquam eam eaelesti oraculo susceperim . Si plura de hoe cupis, vide quae diximus dissert. I. eap. IX. quas. Iv. & sequentibus , ubi resolutas reperies omnes quaestiunculas quae hac de re agitari solent. Idcirco , ne actum
De iis qui eo operantur ieiunii violationi, materiamque praebent illud violandi.
I. E peccatis quae violatores ieiuniorum perpetrant, supra actum est, ubi u demonstravimus , toties aliquem peccare , quoties in die ieiunii comedit ;duoque peccata committere , quando ieiunium violat , ad quod tenetur tum ex Praecepto , tum ex voto I unum vero peccatum committere , si violat ieiunium
duplici praecepto imperatum, ut cum quis transgreditur ieiunium in pervigilio S. Mathiae in Quadragesima , vel S. Matthaei , quod in quatuor anni tempora inciis dat : quia haec duo praecepta sunt eiusdem rationis, dc idem obiectum inspiciunt . In praesentia vero pauca dicturi sumus de iis qui cooperantur ieiunii transgres. soni .
II. Quaest. I. An, urgente ieiunii praecepto, invitans alium paratum frangere ieiunium ad earnandum , graviter peecet y Resp. In primis certum est quod, si obligatus ad ieiunium, parvi faciens ieiunii legem, alium inducat ad secum coenanis dum, duo peccata committat : quia dc ipse praeceptum violat, dc alium ad vi landum inducit. Certum itidem est eum graviter peccare qui, licet ad ieiunium non teneatur , inducit tamen alterum , ieiunii Iege obstrictum, ad secum coenanis dum , dc consequenter ad transgrediendum ieiunium . Haec omnia certa lant, &extra disputationem posita . Diffieultas est, an peeeet ille qui alium , paratum frangere ieiunium , invitat ad secum coenandum β Diana coordinatus tract. v I. resol. Ia . negat, hunc invitantem peccare ; citatque pro sua Opinione alios r
centiores. P. Viva fuso calamo Dianae, apud quem alios Calaistas se legisse pan
324쪽
sim testatur , sententiam refert : item alios dicendi modos similium Calaistarum , qui distinguunt inter eum qui est paratus ad violandum ieiunium, & eum qui est transgressurus ieiunium, & alias subtilitates recenset, quas piget sub examen inducere ; licet ille omnes a se descriptas opiniones asserat esse iuxta Tamburiis num probabiles . Verum , inanibus omissis distinctiunculis , dico cum communi
sententia , Christianum peccare mortaliter , dum invitat alterum Christianum ad . coenam ; quamvis invitatus paratus sit ieiunium frangere . Ratio evidens est rquoniam invitare ad actum malum peccatum est. Porro qui invitat lege ieiunii obstrictum ad coenandum , seu ad transgrediendum ieiunium , invitat ad actum malum . Ergo peccat. Ulterius, qui invitat secum ad coenandum hominem iei nio obstrictum, illi occasionem praebet transgrediendi praeceptum, & consequenter peccandi : sed hoc malum est : ergo manifestum est huiusmodi invitantem peccare . Hac ratione non licet famulo aperire ianuam domino suo, parato ad furanἀdum, vel ad violandam virginem; quemadmodum ex propositione quinquagesima prima damnata ab Innocentio XI. constat. III. Obiicies . Licet invitare , &. provocare iusta de caussa alium ad aliquem actum ex genere suo bonum, aut indifferentem. Sic parochianus potest Petere a suo Parocho concubinario sacramenta . Licitum est locare meretrici domum, dc ab usurario mutuum deposcere cum pacto solvendi usuram. Resp. Haec, & similia exempla nihil concludunt adVersus conclusionem nostram. Concedimus, iusta urgente caussa, licitum esse inVitare aliquem ad actum reipsa indifferentem ; sed negamus, id contingere in nostro casu. Nam, licet coenare in genere sit quid indifferens ; nihilominus coena in eo qui lege ieiunii obstrictus pransus est, ita est actus malus, ut in praxi nequeat a malitia separari . Quapropter invitare illum ad coenam, seu ad secundam comestionem , licet ad eam paratum , idem est aeinvitare ad actum reipsa malum; quemadmodum, si invitaret ad comedendas caranes, quarum comestio , licet absolute indifferens sit, in die tamen ieiunii ita est actus malus, ut, sublata iusta caussa, nequeat concipi tamquam indifferens in eo qui lege abstinentiae devinctus est. Ab usurario licitum est homini, in gravi necessitate constituto, non petere ad usuram, sed accipere pecuniam mutuo, qua alter sine peccato dare potest quamvis sua iniquitate indigentem urgeat ad solvendam usuram . Parochianus habet ius petendi sacramenta , petitque actum bonum, quem Parochus sine peccato exercere valet. At ieiunans , qui pransus est , sine peccato coenare nullo modo valet. De eo qui locat domum meretricibus , plura suo loco dicta sunt. Nunc solum addimus, quod, si locatio emet actus ma- Ius, sicut est coena in eo qui tenetur ieiunaret, illicita seret . Ideo nulla ex pa-
ritatibus productis vim habet. IV. Quaest. II. An liceaι tabernariis, eauponibus in diebus ieiunii sponte eae
325쪽
3oo LIB. II. DE ECCL. P RAE C.
nam ministrare hospitibus e Resp. Dico , caupones sua sponte minime posse caenam ministrare hospitibus , quos aut certo , aut probabiliter credunt lege ieiunii teneri. Haec namque ministratio adversatur tum dilectioni Dei, quae iubet cave re, quantum fieri potest, & in nobis, & in aliis divinae maiestatis offensam ; tum dilectioni proximi, euius spiritualem perniciem pro Viribus evitare debemus. Praeia
fata autem coenae ministratio ruinae spirituali proximi ianuam aperiret , utpote quae occasionem praeberet in peccatum prolabendi . Haec autem cooperatio dubio procul peccatum mortale est , ut declaratur cap. Facientis dist. lxxxvi. Facientis
culpam proculdubio habet qui quod potes eorrigere , negligit emendare : scriptum quippe es : Non solum qui faciunt , sed etiam qui consentiunt facientibus , particia
pes iudicantur . Et neg ere , um possis deturbare perversos , ηibiI aliud es quam fovere . Nec caret scrupulo consensionis occultae qui manifesto facinori definit Obviare . Haec opinio communior est, & ego unice verana , & sequendam iudico . V. Contrariam sententiam sustinent plures recentiores, Leander tract. v. disp. Pin. quaest. XIV. Ledeisa tract. XXVII. cap. II. dub. q. Salon 2. 2. quaesi lAxv D. art. 4 contr. 6. & alii apud eumdem Leandrum, ac novissime P. Viva Ac. eit. art. q. ubi
pro hac sententia plures Casu istas allegat de more apud suum Dianam . Suum appello , non quod ignorem alterius esse instituti , sed quia fere ubique illum , tamquam suum magistrum, sectatur . At quod mirari satis non possum in hanc quoque opinionem concedere videtur Caietanus a. a. quaest. cxlv I I. art. q. in sine , qui hanc obiicit rationem . Ministrantes cibos non cooperantur peccato , sed comestioni , quatenus est actus deserviens facultati nutriti vae, & suis stentationi naturae . Hoc autem licitum esse, ex eo constat quod Deus ipse cooperetur illi comestioni, quatenus servit naturae . Resp. Si haec Caietani ratio con-ssteret , nullus, foret actus malus , cui cooperari non posset homo : quia nullus est actus malus in quem Deus, ut provisor generalis, sub ratione entis non insuat . Nulli autem homini hoc conceditur . Quare , licet comestio absolute sit actus indifferens ; in eo tamen qui ieiunii praecepto obnoxius est, actus malus evadit. Neque praecisiones metaphysicae , potissimum sine urgenti necessitate, in morum controversiis transigendis admittendae facile sunt. VI. Quaest. III. An caupones requisiti possint peregrinis, is viatoribus eaenam prae bere ε' Resp. Neque requisiti possunt licite caupones coenam praebere , quando certo, Vel probabiliter credunt, hospites suos lege ieiunii obstrictos esse, ob rationes modo allegatas . Sicuti enim non licet petenti gladium concedere , quo ipsum praevidemus male usurum s ut patet de Amalecite illo II. Reg. eap. I. qui Saulem hastae infixum pressit, & poena mortis reatum diluit , licet Sauli petenti mortem accelerasset: ita vetitum est praebere cibos illi quem certo, vel
326쪽
probabiliter credimus eosdem adhibiturum ad mortem animae suae, nempe ad violationem ieiunii . Quando caupones probabiliter credunt hospites suos non teneri ad ieiunium, possunt licite illis coenam praebere. Et, dum viatores coenam peiatunt, possunt, & debent caupones praesumere , illos ad ieiunium non teneri , vel quia impransi sunt , vel quia ob aliam caussam excusantur ἰ quando tamen aliunde cauponibus oppositum non constet : quia de proximo , non quod deterius , sed quod melius est, praesumere debemus; & nemo praesumitur malus, nisi probetur .
VII. Quaest. IU. An caupones caenam praebere hospitibus possint quos certe sciunt ad ieiunium teneri , quosque praevident alio ituros ad carnandum, fi caenam dare apsi renuant e Resp. Neque in hoc casu licite possunt coenam praebere ; licet aliquam lucri iacturam patiantur : quia non licet propter commodum temporale ruinae spirituali proximi cooperari. VIII. Quaest. V. An caupones, cum dubitant, utrum bospites teneantur ieiunare , debeant eos interrogare ρ Resp. Ut dictum est, quando peculiares rationes dubiis tandi non occurrunt, caupones praesumere debent, hospites coenam petentes ieiunii lege non esse adstrictos . Cum vero rationes dubitandi habent , vel dubium deponere debent, vel eos modeste interrogare . Oppositum defendit Leander cum aliis tract. v. disp. Im quo si. X m. quia , inquit, haec interrogatio nimis onerosa esset; & quia ad caupones non pertinet hospitum conscientias moderari . Ratio- . nes istae inanes sunt . Verum est caupones curam spiritualem hospitum suorum non habere : nec ideo interrogant , ut directe illorum conscientiae , sed ut propriae saluti consulant . Ob curam ergo quam de propria salute caupones habere debent , interrogare hospites de ieiunii obligatione tenentur . Nec onerosum putandum est id quod in propriae animae salutem confert. Praeterquamquod, sicuti sine difficultate caupones interrogant de quantitate, & qualitate epularum Iita & de obligatione ieiunii, sine rubore, & onere Ualesti interrogare. . . IX. Quaest. VI. An caupones qui nolunt recipere hospites , nisi eaenent , percatum grave perpetrent L Resp. Negat Pasqualigus decis ccclxv D. eo quod caupones non intendant nisi lucrum , minime vero ieiunii transgressionem . Hanc opinionem inter nimis laxas cap. I. .diss. a. recensuimus . Et revera adeo laxa est, ut neminem , praeter unum Pa squaligum , reperire mihi licuerit qui illam doceat . λPeccant ergo mortaliter eiusmodi caupones , qui nolunt hospites ieiunii tempore recipere, nisi coenent et quia in hoc casu non modo hospitum peccato cooperantur, verum etiam ad peccandum eos inducunt. At alios ad peccatum inducere , grave peccatum est. Ergo praefati caupones graviter peccant . Distinctio Pa squalio dicentis, caupones lucrum , non peccatum , intendere , sutilissima est , quae
Lagitiis, di criminibus viam aperit latissimam . Neque usurarii peccatum , ses
327쪽
usuram, sed lucrum percipere intendunt. Quis est qui peccatum, ut peccatum , intendat 3 Sufficit velle illam actionem quae vel culpabilis est, vel peccatum necessario parit. Coena ieiunantium post primam comestionem re ipsa est culpabilis . Ergo qui illam volunt, nequeunt non Velle peccatum. X. Quaest. VII. An caupones qui earnes mini rant in diebus quibus earum estir prohibiιus est , graviter peccent ' Resp. Distinguunt communiter Doctores loca Catholicorum a locis haereticorum. Communissima sententia est, graviter peccare caupones qui diebus prohibitis carnes hospitibus non requisiti ministrant i quia hac via ipsos pertrahunt ad peccandum . Excipe casum necessitatis , aut privilegium. Peceant quoque caupones, si hospitibus, diebus prohibitis carnes postulantibus , eas ministrent e quia numquam licitum est in aliorum peeeatum libero consentire : & hoc verum est, etiamsi postulantes forent haeretici . Quare , tamquam manifeste salsam, reiicimus opinionem Leandri, qui tractv. disp. I x. quaest. xv D. docet, posse caupones licite diebus prohibitis carnes praebere iis hospitibus qui iam decrevissent carnes comedere : eo quod iam pet ipsorum intentionem violatum si praeceptum ; & executio sat virtute praecedentis intentionis . Haee sunt mera figmenta , omni fundamento destituta . Quandoquidem non solum in. tentio, sed etiam carnium comestio mala est . Quin Ecclesia directe non intentionem , sed esum carnium vetat . Ergo caupones , praebentes carnes ad eomeis stionem malam & prohibitam , peccant graviter . Peccant quoque caupones qui diebus prehibitis indiscriminatim tum pisces , tum carnes apponunt . Peccant pariter caupones, si in civitatibus haereticorum , vel mixtae religionis , ubi nempedi Catholici, & haeretici inhabitant, haereticos ad manducandas carnes invitent diebus ab Ecclesia prohibitis. Quid, si haeretici carnes postularent Primo ceditum est non posse caupones carnes ministrare, si haeretici in religionis contemptum illas peterent. Si vero non in religionis eontemptum , sed ad communem usum carnes postularent ; tunc caupones, si ministrationem evitare possunt, de bent; si nequeunt carnes illis negare sine gravi, & notabili damno, dicunt Auctores communiter, eos posse ad evitandam gravem vexationem carnes suppeditare, eo quod appositio ista non sit suapte natura mala . Quid nos sentiamus , in dissertatione de peccatis explicabimus. XI. Quaest. VIII. An qui in ieiunio quadrage asi cibos vetitos venales exponunt , graviter peccent Resp. Quaestio vertitur de ieiunio Quadrage simae et quia in ieiuniis infra annum constat licitum esse cibos prohibitos exponere : praesumuntur enim expositi ad usum sequentium dierum . Hoc autem non contingit in Quadragesima, quae plures hebdomadas continet. Communiter observant Auctores , quod, cum ad magistratus, seu Principes, & superiores civitatum pertineat regimen, eorum est etiam vetare ne cibi prohibiti publice venales tempore Quadra
328쪽
gesimae exponantur . Heinc in magnis civitatibus Ob multitudinem eorum qui carnibus indigent, loca designari solent determinata , ubi dumtaxat cibi vetiti vendantur. Communior ergo sententia est, non licere tempore Quadragesimae publice exponere venales cibos prohibitos : quia haec publica venditio occasionem multis praebet violandi praeceptum dc scandalum pusillis ingerit dubitandi de praecepti obligatione. Quisque autem earitatis lege tenetur impedire , & subm vere aliis, quoad fieri potest, peccandi occasionem. Consequitur hinc , venditores graviter peccare, dum in Quadragesima vendunt carnes illis quos certe sciunt eisdem ad violandum ieiunium abusuros et quia dant operam rei illicitae , materiamque illis praebent violandi praeceptum. Nec amissio lucri eos excusare valet: quoniam nullum ius habent ad vendendos cibos vetitos . Qui vendunt cibos vetitos privatim, dc sine scandalo illis quos certo , vel probabiliter credunt habere vel privilegium, vel dispensationem , seu iustam caussam manducandi praefatos
cibos, non peccant ἰ quia bona fide procedunt, dc venditio suapte natura indifferens est. In dubio, an emptor abusuriis sit cibis vetitis, absolute praesumere venditor potest in favorem emptoris : quia nemo praesumitur malus, nisi probetur . Vel potest, dc debet , nisi valeat deponere dubium , emptorem interrogare , dc iuxta responsionem ipsius actionem suam moderari. Leander tract. v. diis. I x. quaest. xi κ. cum quibusdam aliis oppositum docet. Sed quae nOi docuimus, communiora, dc probabiliora sunt, ac in praxi sequenda . XII. Quaest. IX. Au famuli, is ancilla, parantes mensam, is eibos vetitos domimis fuis ieiunii tempore, graviter peecent e Resp. Quaestio est de dominis qui iustam caussam non habent edendi carnes; sed volunt ieiunium frangere . Communiter Auctores recentes, ut Leander, Diana, Pasqualigus, Bona cina, Reginaldus , immo & Caietanus, Azorius, Fagundea, aliique plures id asserunt sine culpa praestari e quia, inquiunt, coquere cibos, eosque ad mensam apponere , res est indisserens. Ex altera parte famuli, dc ancillae ossicio funguntur quod aliis diebus praestant. Non ergo operam dant rei suapte natura illicitae ; neque comedenti domino inserviunt, quatenus ieiunium violat, sed quatenus prandet , vel coenat . Fateor, tantam esse ingenii mei tenuitatem, ut vim rationum istarum percipere nequeam. Quid ergo ' Numquid communem Theologorum sententiam improbaverim 3 Minime. Sed palam solum fateor, mihi eorum rationes non probari. An ne vetitum mihi erit hoc asserere 3 Rationem autem assigno, cur mihi corum non probetur sententia; quamquam summo obsequio reverear eorum auctoritatem . Hae enim demissione animi utimur, dum per obscura,& abrupta ambulamus. Utique carnes coquere, dc illis instruere mensam , sunt actiones indifferentes ex genere suo; quemadmodum dc comedere carnes absolute ex genere suo est actio indigerens. At carnes coquere, dc ad mensam apponere die ieiunii , actiones malae
329쪽
lae sunt; sicut & die ieiunii carnes comedere malum est. Die igitur iovis potest
famulus coquere ,& apponere carnium patellam ad mensam; die veneris id non valet, quia carnes die veneris sunt vetitae : sicuti non potest die iovis introducere in domum domini concubinam ut ea abutatur; potest eam introducere dio
veneris, si eam in sponsam duxisset. Clarius. FamuluS qui tenet scalam , ut do minus ascendat per senestram ad surandum, vel ad Virginem Violandam, peccat mortaliter : quoniam opinio opposita damnata fuit ab Innocentio XI. XIII. Respondent, discrimen esse e quia tenere scalam ad furandum , vel stu prandam virginem est actio suapte natura mala, ideoque numquam licita I appo sitio vero carnium, & mensae instructio sunt actiones indifferentes. Haec responsio mihi videtur evidenter falsa. Enimvero tenere scalam, ut dominus per senestram ascendat suapte natura indifferens est; & ex sola finis circumstantia bona , vel mala evadit. Ascensus per scalam, coniunctus cum surto, actio mala est; con iunctus cum desensione innocentis, est actio bona. Idem Omnino contingit in notastro casu. Appositio carnium absolute indifferens est; coniuncta cum circumstantia inserviendi domino ad corporis nutritionem bona est; coniuncta cum circumia. stantia transgrediendi praeceptum ieiunii est mala. Neque reponere potes , famu lum non apponere cibos, ut dominus violet ieiunium; sed ut comedat, quod est indifferens. Quoniam etiam famulus sustentans scalam dicere posset , se non sustinere scalam, ut dominus iuretur, sed ut ascendat; quod indifferens est ad bonum, & ad malum. Quid ergo Z Anne cogendi sunt omnes famuli, & ancillae ut famulatum relinquant , quo vitam alunt I aliosque dominos inquirant, quos non semper reperire valent Interim quomodo vivent, cum nihil habeant Quomodo se gerere debet Consessarius, cum istorum audit consessionesὶ En clara, ut ego quidem arbitror, dissicultatis resolutio. Domini indigere possunt esu carnium. Non oportet ut haec necessitas famulis innotescat ; sed isti praesumere debent dominos suos esurialibus seriis ex iusta caussa carnes comedere, & coenare. Et quia communiter Catholici, dum praefatis diebus carnes comedunt, aliquam necessitatis caussam allegare solent; idcirco communiter famuli coquere cibos , & parare mensam etiam his diebus sine peccato valent. Nec eorum est inquirere , num vera, vel apparens sit caussa quam allegant. En pro tua praxi facillimam resolutionem. Ceterum, si ement aliqui domini ita scelesti, ik impudentes, ut aperte dicerent, se nullam habere necessitatem manducandi carnes, sed velle eas come dere, quia de praecepto nihil curant ; & consequenter si semuli certo scirent ,
dominum revera peccare carnes illas comedendo e dico, hoc in casu , non adeo frequenti, nec tamen rarissimo, peccare mortaliter famulos carnes apponentes , mensamque instruentes, atque , ut peccatum evitent , debere a talibus dominis recedere, aliosque inquirere. Ratio tu promptu est . quoniam comedere carnes ad transia
330쪽
ediendum praeceptum ieiunii est actio mala I sicut ascensus per scalam ad marandum, dc sicut introductio mulieris concubinae ad concumbendum cum domi. no. Quemadmodum ergo famulus , iussus a domino, ut in domum suam introducat mulierem, potest eam introducere, dum ignorat , introductionem hane esse ad malum finem; de adiuvare herum, .ut ascendat per fenestram , cum pariter ignorat. id esse ad finem malum; sic apponere cibos, Ac instruere mensam valet quousque probabiliter credit, iusta ex caussa dominum suum Vetitos cibos comedere. Contra, sicuti numquam licet tenere scalam domino ad furandum, vel introducere mulierem ad concumbendum; sic numquam licet apponere cibos vetitos ad transgrediendum Praeceptum. Et tandem , sicuti famulus , certo sciens dominum per scalam ascendentem furaturum, non potest uti praecisione influendi in ascensum, secus in furtum; ita quoque famulus, sciens dominum comedere carnes ad transgrediendum praeeeptum, eadem praecision uti nequit, apponendi videlicet cibos ad comestionem, secus ad violationem praecepti. Haec est mea senistentia. Iuniores Probabilissae communiter sunt contra me; sed rationem a me stare, mihi videtur manifestum. Insuper in tractatu de scandalo plures tum Pa tres, tum gravissimos Theologos pro mea sententia recensui. Nec onus , quod famulis imponitur, relinquendi praefatos dominos, nimis asperum videbitur, si ad Scripturam animum intenderimus , quae , ut scandalum evitemus , duriora nobis
praescribit. Domini autem illi qui perfracta fronte se nolle Ecclesiae praecepta servare iactant, dc reipsa transgrediuntur , famulosque suos cogunt ut sibi in tam
it rici opere servitutem praestent, tamquam religionis contemptores, scandalorumque seminatores fugiendi sunt . At famuli isti ex discessu a tali domo notabile
patiuntur detrimentum; cum non habeant, unde sustententur proindeque deberent ostiatim panem mendicare. Insuper, quamquam haec omnia, immo & aceris hiora , sustinere debeamus potius quam in ea consentire quae reipsa mala sunt , praecepta tamen Ecclesiae cum tanto incommodo non obligant. Fateor, plures eu se caussas quae ab observantia praeceptorum Ecclesias exeusant r idcirco dictum est, debere famulos, nisi oppositum pro certo habeant, praesumere dominos suos ob iustam necessitatem carnibus vesci , dc hac ratione posse communiter carnes apponere, de mensam instruere, illis inserviendo . Contra vero , cum domini a perte declarant, se earnibus vesci, non propter aliquam peculiarem indigentiam,
sed quia nolunt praeceptum ieiunii observare hoc in sensu Theologi adversarii , quaestionem hanc versant dc famulis hoc innotescit; domini isti profecto suspicionem iniiciunt, male se de religione sentire, cum praeceptum ieiunii inter Characteres religionis catholicae computetur, perditaeque conscientiae homines se se prindunt et ab illis proinde, tamquam ab occasione iniquitatis, scandalorumque sentina, reeedere famuli debent. Neque panis , quo alantur , eos deficiet, si propter Tom. r. V r
