장음표시 사용
351쪽
riam corporis carnificinam. Quare hic apposite usurpari potest illud r ΜΓον Est
obedientia quom victima. His paucis contrita remanent argumenta producta.
V. Quaest. III. An licitum fit ieiunium obligans sub mortali solvere ob bospitem suaseipiendum Z Resp. Pasqualigus decis 3 o. eo laxitatis proeessit, ut d uerit licitum esse solvere ieiunium, quoties suscipitur hospes, maxime si sit nobilis, vel Princeps : quia, inquit, si non parares coenam, hospes putaret te cinnae expensas aegre ferre; si coenam paras, & accumbis, sed non comedis, aut parum comedis Iicet obtrudas obligationem ieiunii, id tibi ad importunam correptionem imputabitur. Quare non modo hospitem tuum beneficio tibi non devincires; sed potius ma Ie de illo merereris. Hanc Pa squaligi opinionem inter laxas recensuimus eap. I. num. II Iniuste Leander tract. v. disp. v m. quaest. cl. laudat pro hae sententia A-κorium, & Trullench. Quoniam hi Auctores solum docent, quod in casu quo amicus, vel hospes ob suam aliquam infirmitatem, vel ignorantiam , nollet manis ducare, vel censeret, erronea conscientia deceptus , quod peccaret comedendo . essetque periculum vitae, vel gravis damni, tunc solum, ut proximi damno consuleret, posset spiritu caritatis comedere eo fine, ut amicum, hospitem , vel infirmum ad comedendum induceret e quemadmodum patet exemplo sancti Spiridionis, quod profert Azorius. Ceterum quod Christianus ieiunium frangere pos sit ob vanos illos respectus, & mundanum timorem, aliaque futilia commenta , quae obtrudit citatus Auctor, a veritate, & a christianae religionis sensu omnino abludit. Quandoquidem aut hospes catholicus est , aut non . Si est catholicus , dum audit hospitem suum ieiunii lege teneri, nihil eorum quae comminiscitur Pase qualigus, potest rationabiliter suspicari. Si haereticus est, utique observatorem ieiunii deridebit ; sed non ob id deserenda est ieiunii observantia . Denique, sive haeretieus sit, sive catholicus, non potest ob vanas suspiciones , & iniustas derisiones ieiunii praeceptum violari. VI. Quaest. IV. An Concionatores, confessarii, assique, qui doctorum, vel magistrorum GPium exercent, sint a ieiunio excusati Resp. Antequam Theologorum opiniones, meamque sententiam promo, id considerandum obiicio quod de semetipso scriptum reliquit Concionatorum magister D. Paulus Apostolus I. Cor. I x. Castigo corpus meum, is in servitutem redigo, ne forte, cum aliis praedicaverim, ipse reprobus essetar : ubi D. Thomas in commentariis haec scribit : Ergo implet facto quod doceι verbo, ne se damnet ore proprio. Laudat deinde Augustinum dicentem e Saotimore nos terruit Apostolus et quid enim faciet etvus, ubi aries timet , O tremi 3 His vestigiis institerunt omnes sancti Concionatores . Plus corporis , sensuumque afflictione , atque interiori virtutum exercitio quam vocis sonitu, audit res commovebant I plus exemplo quam 'verbo docebant . Haec exempla imitentur oportet nostri temporis Concionatores , ut parem verbi divini fractum
352쪽
assequi valeant: vae namque illis, si quod verbis aedificare satagunt, moribus de
VII. Dico itaque primum, Concionatores non posse ob praedicationis quadragesi- malis ossicium carnes comedere. De hac abstinentia nec Theologi, nec Casu istae, quos ego legi , verbum ullum faciunt : quoniam sortassis ut certum supponunt, id non licere. Et in primis constitutiones sacrorum ordinum communiter statuunt, ut Coneionatores qui cibis quadragesimalibus vesci nequeunt, concionari desistant. in Quadragesima. Constitutiones Ordinis Praedicatorum apud Fontanam titulo de Praedicatoribus ita decernunt. Conesonatores qui tempore Quadragesimoe a carnibus abstinere non valent, per Quadragesimam ad populum eoncionari non possnt , ne plus tanto scandalo offendant, quam verbis aedificeat. Constitutiones Societatis Iesu TOm. II. pag. Ia . ust. edit. haec statuunt : Qui cibis quadragesimalibus vesci non pgunt,
hi propter aedificationem proximi extra domos nostras conrionaturi ne mittantur . Aliatarum constitutionum textus recensere omitto, quia exemplaria ad manus non habeo. Sed omnes quas me legisse memini, carnium esum vetant Concionatoribus tempore inadragesimae. Et merito. Qua enim essicacitate suadere abstinentiam , ieiunium, poenitentiam , aliasque eorporis amictiones Valent Concionatores illi qui, cum ratione & status religiosi, & ministerii apostolici, severiori vivendi instituto sint adstricti, lautitias, & selectiores epulas consectantur Et tamen heu tem p ra perditissimal Concionatores nonnulli stingulis diebus, vel ipso veneris die, earnibus in Quadragesima vescuntur. Mirum ergo esse non debet , si nullam divini amoris scintillam in peccatorum cordibus accendant. Extincto enim in ipsis caelesti igne, dc carnis spiritu praevalente, sermo illorum ad aures cordis non perti
git. Carnes, inquis, comedo, quia magna totius corporis agitatione , ac laterum vi, & resonante voce concionem recito. Quapropter vires corporis nimium debilitamur, multique consumuntur spiritus . Excusationes istae carnales sunt . Quid quod omnes e. g. concionatores Cappucini sine carnium esu, non modo magna
corporis contentione, sed & spiritus servore singulis diebus in Quadragesima concionantur 3' Nonne homines illi aeque ac tu Cur illi, quamquam aliis Geverioribus conflictationibus extenuati, valent quotidie concionari solis cibis quadragesimalibus nutriti; tu vero id nequis Cur Non certe ex impotentia , quam ill
rum experientia evincit esse commentitiam . Unde ergo in te tanta teneritas Unde tanta mollities Tum et Originem perquirito : ego enim eam retegere nolo. Id solummodo addo, rationem vivendi quorumdam Concionatorum nimium laNam in caussa esse cur pauci peccatores poenitentiae viam arripiant . Quod si quandoque etiam Concionatorum aliqui qui laxe vivunt , rsen tus poenitentiae in suis auditoribus pariunt; id divinae misericordiae tribuendum est, quae id , disputo interdum utitur, ut caecorum oculos aperiat. Pet se, & absolute secus a
353쪽
cidit. Quia sicut Sacerdos, sic & populus . Quod si coepto concionum eursu in ipsa Quadragesima vel vocis desectio, vel virium imbecillitas contigerit ; poterit
Concionator dispensationem a superiore impetrare carnes comedendi. VIII. Dico secundo, Concionatores qui singulis diebus conciones ad populum habent, si ieiunare nequeant, dispensationem a superiore impetrare debere solvendi ieiunium r quam dispensationem facillime impertiri potest superior. Iusta enim adest ratio dispensandi; quin Theologi communiter docent, Praelatos concionato res a ieiunii lege liberos esse. Sed ego asserere non audeo officium ipsum Concio ianandi a ieiunio excusare I cum potius e contrario sanctitas talis ministerii di se veram ieiunii observantiam, & precum servorem, & alia poenitentiae tum interianae, tum externae opera exposcat, ut Patres docent , & sancti Concio natores mnes reipsa praestiterunt. Quare Concio natores qui ieiunare possunt, ad ieiunium
teneri puto. Qui certo impotentes sunt, vel qui dubitant de sua impotentia, a superiore ieiunii dispensationem, vel commutationem Obtineant. Sub initium maxime ministerii dispensatio facile tribuenda est.
IX. Dico tertio, nimis laxam esse opinionem Thomae SancheE , qui Lib. V. eonis f. cap. I. dub. I 3. num. 6. excusat a ieiunio eos qui ter, vel quater in hebdomada concionantur r quoniam debent conservare vires pro aliis futuris madragesimis . Concionatores, inquit, qui in Quadrage a conrionantur ter, veI quater in hebdomada , communiter is regulariter excusantui , ita ut nulla die Quadragesimae teneantur ieiunare ; ἐγ boe maxime, fi cum fervore conrionentur . . . . quia hoc videtur requi-stum ad νομν necessarium ad bene, is fructuos conrionandum et quia , ut viri docti dicunt, qui debet inciam exercere, non tantum debet attendere, an possi in bae uuadragesima, . vel in hae die simai ieiunare, is 3 praedicare, sed etiam ut conferventur viis
Ves , is post plures dies, is uuadroge σι prindicare. Sic docti iuniores . Hanc o-
pinionem inter propositiones nimium laxas recensui cap. I. num. IS. Ex ea enim
sequitur, etiam artisces qui ter in hebdomada artes laboriosas exercent, in nullo die ad ieiunium in Gadragesima teneri et quod quam si absurdum , per se patet. Neque iis diebus quibus Concionatores non exercent ministerium concionania di, ieiunare debent Quia tribus in hebdomada diebus praedicant , aliis quatuor diebus ieiunium solvere poterunt Cur Quia docti iuniores docent conservandas vires esse pro futuris Quadragesimis. Quia hoc videtur requisitum ad robur necessarium ad lane, em fructuose contionandum. Papael Fructus evangelieae praedicationis
non eX corporis maceratione, non ex precum servore; sed ex robore pIeni ventris, ex Pinguedine terrae 3 Quid Hieronymus ad Nepotianum Lib. II. epis famia. eps xi I. clamat. Non confundant opera tua sermonem tuum I ne, eum in Eceva I queris , tacitus quilibet respondeat e Cur ergo haec os dicis, ipse non faeis e Deliea-ιus magister es qui pleno ventre de ieiuniis disputat . cccusare avaritiam Δινο
354쪽
potest. Revera praefata opinio apostolicum ministerium, quod divinae gratiae potissimum innititur, derisioni, dc sibilis exponit; atque Concionatores ipsos ad nimias provocat laxitates. His similibus Calaistarum opinionibus decepti Concionatores quidam in villis, dc pagis ter in hebdomada ministerium exercent, & eum maximo populorum scandalo in natri Quadragesimae die ieiunant. Et, quod ultimum malorum est, in tanta opinionum pravitate educati, non modo ieiunia , sed frequentissime sacrosanctum Missae sacrifieium, dc interdum divinum officium recitare negligunt , Et hi potissimum sunt qui ideo conciones ad populum habent, ut
stipenditam assequantur temporale, atque auram , clamoremque popularem ea intent : Kontra quos haec scribit Hieronymus in laudata epistola. Docente te in 'Ecelesta, non clamor populi, sed gemitus suscitetur. Laerymae auditorum laudes tuae sint, fermo Presisteri Scriptararum lectione conditus fit . Nolo te declamatorem esse , irriabulam, garrulamque fine ratione ; sed insteriorum peritum , On sacramentorum Dei mi eruditissimum. Verba viavere, ἐν celeritate dicendi apud imperitum vulgus admia rationem sui facere, indoctoram hominum es - . . N Dil tam facile quam vilem pla-beculam, im indoctam concionem linguae volubiώtate decipere, quae, quidquid non inis selligit, plus miratur. Sed haec obiter, dc per transennam dicta sint. X. Dico quarto, Conlassarios, Magistros , Lectoresque stientias docentes nullo modo a ieiunio excusari. Quia elusinodi officia sunt mentis potius quam corporis partus; seu istis plus mens quam corpus defatigatur. Porro ad mentis exercitia peragenda ieiunia conserunt potius quam noceant. Non negaverim tamen , secus aliquando contingere. Idcirco arbitrio prudentis id relinquendum est . Quando enim munera spiritualia, quae animarum prosectum promovent, exerceri non POL- sunt eum ieiunii obserWantia; ieiunia omittenda esse nemo negaverit . Si enim labor eorporalis sufficiens caussa saepe est cur aliquis a ieiunio excusetur ; quanto
magis eκcusabit a ieiunio labor mentis, susceptus propter aliquid ad salutem aeternam necessarium , vel ad vitam spiritualem ordinatus P Id solum dicimus, laborem hunc mentalem suapte natura non excusare communiter a ieiunio . --ctores, Lectoresque ob suas quotidianas consuetasque lectiones, quemadmodum &magistri Grammaticae, qui plures lectiones, de per plures horas docent, a ieiunio non excusantur ullo modo. Si vero in aliquibus publieis disputationibus ob pec liarem mentis attentionem, dc studium in litum aliquis virium delibitatem experiretur; dispensationem a ieiunio impetret, quam superior facillime , dc iuste in similibus casibus concedere potest, δc debet. C Α-
355쪽
De dispensatione, quae ab ieiunii observantia Iiberat. 9uinam possint bane dispensationem concedere.'
I' Uarta causa, quae ab observantia ieiunii exsolvit , est dispensatio , quae e communiter definiri solet his verbis : Es Ddiris aiacuius retaxatio ab eo qui legitimam habet potestatem, facta. De natura,& caussis dispensationis suo loco pro dignitate tractabitur. In praesentia brevissime dieci, dispensationem luctam a ieiunio excusare et idque omnes fatentur. Quinam Porro ii sint qui hanc dispensati nem impartire valeant, paucis declarabimus. II. Pontifex summus in univeriam Ecclesiam potestatem habet dispensandi aieiunii lege, quae humana est, quatenus determinata ieiunia, dc dies, quibus ieiunandum sit, poescribit. Si Pontifex, absque iusta Caussa dispensaret a lege , cui Pam Committeret, maiorem, vel minorem, prout maioris, aut minoris momenti esset Iex a qua eximeret, Et, quia magni ponderis est ieiunii lex , quae divinam quamdam sapit originem , si ab ea sine rationabili causia dispensaret , dubio pro. cul gravis culpae reus evaderet. III. Episcopus eum suis subditis dispensare va Iet, ut ex D. Thoma ein IV. dist.
niter Theologi , & Canonitae. Idque experientia constat: quoniam rerpsa Episcopi in suis dioecesibus dispensant. Et revera id ratio optimi regiminis postulat, ut scilicet satis provide subditis pro occurrentibus casibus consultum sit. Porro , si Episcopus potestate destitutas siret dispensandi subditos suos a ieiunii lege , satis illis provisum minime seret : quoniam frequens est cauta dispensandi ; de dissiet Iis est ad summum Pontificem accessus. Dispensatio Episcopi a ieiunio , universae Eeelesiae indicto , sine iusta mussa illicita est , di invalida e quia Episeopus non habet potestatem supra ius commme universae Ecclesiae. Quare, dum a lege ieiunii quadragesimalis subditos suos sblust, iuκta aliquos Auctores non dispensat ;sed tantum declarat in hoc aut illo casu logem mn obligare. At , ut ego arbitror, vere dispensat : quoniam licet leae univerialis pro tota Ecclesia sit supra facultatem Episcopi; prout tamen enec leti spectat hane dioecem, subiaret iurisdictioni episcopali, quatenus Episcopus valet legem illam interpretari , de ex iusta causis ab eadem suos subditos dispensare : alioquin Episcopus non plus, a hoc quod attinet, auctoritatis haberet quam simplex Consessarius . In lege vero vel a semetipso , vel a Synodo dioecesana lata, non solum potest dispensare , verum etiam eamdem iusta de causis abrogare valet.
356쪽
IV. Parochis dispensandi potestatem denegant plures Theologi : quia Parochorum potestas ultra Qri interioris limites non extenditur. At , quidquid sit, num vi iuris communis Parochi valeant dispensare nec ne, communissima est Theolo gorum, & Canon istarum sententia, iure consuetudinis saltem Parochos dispensare ob iusta m caussam posse suas subditos parochianos . Nam non semper facilis ad Episcopum aecessus est; & alioquin saepe urgent dispensandi rationes . in mihi probabilior videtur sententia , defendens posse Parochum valide & licite dispensa
re subditos suos , etiam praesente Episcopo : quia, experientia teste. id consuetudine invectum est. Dispensant enim Parochi, nec Episcopi reclamant. Idque consonat suavi regimini Ecclesiae. Nimis enim grave foret, si fideles ex locis rem iis adire deberent Episcopos ad impetrandam dispensationem ieiunii, cuius necessitas in diem occurrit, de in diem transit, seu deficit. Vicarii quoque Parochorum, seu eorum vices gerentes, nisi Parochi expresse repugnent, possunt dispensare parochia nos ob iustam cautam ; qua sublata, dispensatio illicita esset, & invalida ;Peccarentque tam Parochi, quam eorum Vicarii illam impertientes. V. Superiores Regularium possunt cum suis subditis dispensare : quia iurisdictio nem spiritualem habent providendi subditis suis in omnibus iis quae ad eorum o ptimum regimen congrua iudicaverint. Communis enim sententia est , id posse Praelatum regularem cum suis subditis quod potest Episcopus in sua dioecesi . Ea.dem siquidem utriusque ratio est, ut scilicet subditis omnibus in necessariis bene proetisum sit. Superiores autem Regularium sunt Generales, qui in universo Ora dine subditos dispensare valent, Provinciales in tota provincia , dc Priores, Rectores, seu Guardiani conventuum in toto conventu. Vicarii quoque superiorum localium , absentibus superioribus, dispensare valent, eum illorum vicibus sungantur. Hi omnes in ieiuniis, sive a Regula , sive ab Ecclesia praeceptis, & in abstinentia a earnibus dispensare ob iusta in caussam possunt . Dispensantes veros ne iussa catissa peceant. Er; sicut cum aliis, ita quoque cum semetipsis dispen
VI. Abbatissae, Priorissae, dc aliae quaevis superiores Moniales, cum nullam ha beant cla Uium potestatem, nullamque spiritualem iurisdictionem , ad quam semianae non sunt idoneae, nequeunt Moniales dispensare; possunt tamen declarare, in hoc vel illo eata Moniales subditas ad ieiunium non teneri. Quae Omnia commu
VII. Episcopi, iusta urgente caussa, 'belli, pestis, similisque neeessitatis, possunt cum tota dioecesii vel civitate dispensare. Parochus tamen id non potest respectu totius parochiae sibi subditae; sed Episcopum adire debet in simili eventu, qui raro contingit.
VIII. Consessarii potestatem haud habent dispensandi suos poenitentes ἱ sed solum
357쪽
tum quandoque possunt declarare in dubio poenitentis legem noci obligare in tali casu. Consessarii enim iurisdictionem nullam habent supra poenitentes, nisi in iis quae ad forum internum spectant. Dispensatio autem actus est iurisdictionis, quam, ut dixi, Consessarius non habet. - IX. Medici nullo modo dispensare valent a ieiunio; sed solum iudieium prose re, quod infirmitas, vel debilitas nocumentum notabile asserat, nisi ieiunium solvatur. Non quaelibet difficultas, non quodvis incommodum, ut capitis levis dolor, vel stomachi quaecumque debilitas , sed illa tantum corporis molestia quae notabile detrimentum naturae inferre probabiliter potest, sufficit medico , ut licite, & tute attestationem faciat superiori, qui dispensare, hac posita attestatione , valet. Sed miseri medici potissimum in ea usta sunt cur ieiunia passim violentur . Isti enim, ut auram popularem aucupentur, ut numerosam clientum turbam sibi conci Iient, ut res suas promovere valeant, Omnibus , potissimum nobilibus , dc mollioribus seminis, non modo quaesiti attestationem faciunt, sed sponte offerunt: omnibus lenocinantur, ae blandiuntur. Caveant miseri, ne, dum aliorum concupiscentiae, gulae, & intemperantiae indulgent, ipsi perpetui incendii poenas luere debeant. Illis dumtaxat attestationem faciant quorum infirmitas, aut debilitas notabilis est. Incommoda quae remota sunt, contemnant. Qitae tantum probabiliter proxime imminent, caussiae sufficientes sunt iustae dispensationis, & attestationis. Quando infirmitas, vel incommodum grave, & manifestum est, non est ne cessaria dispensatio; sed medicus ipse declarat, infirmum excusatum esse a ieiunio. Quare S. Antoninus II. P. tit. v I. cap. . g. 6. inquit : Item de consilio rationabili medicinae infirmus foreens ieiunium, veI comedens carnes diebus prohibitis non peccat; sed peeearet medicus, si sine caussa rationabili, vel saltem dubia talia mandat . ve ordinat infirmis. X. De caussis iustae dispensationis in dissertatione de dispensationibus sermo erit. Caussiae quae sufficiunt ad impartiendam dispensationem a ieiunio, ex iis quae dicta sunt, constant. Lubet dumtaxat hic subiicere doctrinam Sylvestri verb. Ieiun. sest. v II. num. 2O, Tertjum quantum ad dispensationem super solutione ieiunii talis regula servanda videtur ex mente omnium Doctorum . Si certum es quod quis ieiunare non possit ex caussae evidentia, potes quis ieiunium propria auctoritate dimittere fecundum Vervee, , omnes. Si vero fit dubium, consulendus es vir bonus, is peritus , puta medicus, aut Confessor, veI alius. Et , si iudicio eius causa est evidens. iterum potes quis propria auctoritate dimittere secundum men em eiusdem Vervec, quia eo easu eausa es evidens . Si vero ipse fit dubius, oportet adire superiorem, ides Episcopum, vel proprium sacerdotem , qui declarare potes auctoritative dioenon
in dubio. Limita tamen totam regulam, es ante scandalo : quia, etiam causa extante
evidente in se, vel aliquibus, si inde aliqui scandalizarentur, petenda esset dispensatio.
358쪽
XI. Quando itaque infirmitas, seu debilitas evidens est, non requiritur dispensatio : quoniam , certa existente causis impediente ieiunium , lex non obligat. Dum infirmus, vel valetudinarius, sive quolibet alio incommodo gravatus dubitat, consulat medicum, vel Consessarium . Si isti declarant, caussam excusantem esse certam ; absque dispensatione solutus est a ieiunio . Si isti dubii sunt, num caussa satis sit nec ne ; tunc Superiorem adeat pro dispensatione, dc Superior in aliud pium , sed non grave, neque petenti dispensationem incongruum, opus comis mutet debitum ieiunandi. Illud animadvertant Superiores, maiorem requiri cauia tam ad dispensandum in esu earnium quam in ieiunio. Quare, si sufficiat secunda comestio, non dispensent in ciborum qualitate : si carnium esus succurrat indigenisti, non concedatur duplex resectio. Ad dispensandum in lacticiniis caussa satis levis sufficit. Quando quis in Quadragesima dispensatus est in esu carnium absolute, non intelligitur dispensatus in seriis sextis , dc sabbatis , nec in quatuor temporibus, nisi in dispensatione id fuerit expressumo XI, Ex his quae dicta sunt, improbata manet opinio plurium Casu istarum, qui asserunt, non teneri ad ieiunium illos qui dubitant, an sint obligati r quia melior conditio possidetvis quam rationem falsam esse alibi probavimus . Si autem dubii essent excusati , vix foret dispensationi locus. Sed de hoc fusius suo loco: Reseruntur pro Regularibus aliqua privilegia dc Sixti IV. dc Leonis X. quibus declaratur, Regulares , dubitantes super obligatione ieiunii , excusatos esse, dc a petelidae dispensationis debito exemptos . Addunt etiam Salmanti censes ex Rodria
dueae tradi. xx D t. cap. II. punct. . num. IS9. Leonem X. concessisse Religiosis itinerantibus ut ieiunium ex praecepto Ecclesiae unius diei in alium diem transferre valeant; vel horam comestionis anticipare. Sed haec privilegia mihi commentitia funt; nec videre ea licuit. Explicatio vero quam Pa squaligus exhibet Def. ecccxvr. num. quamque refert Leander quMAI v. diis. A. tract. v. laudati privilegii, illud apocryphum evincit. Ait enim hoc privilegium locum habere , quando iter breve est , dc commode fieri potest . Si enim longum soret , itinerans excusatus esset: Item, si dubitaret, non egeret iuxta istorum Calaistarum doctrinam dispensatione.
Privilegium ergo dispensaret eos qui nulla indigerent dispensatione. Cur Religiosi, qui ubique exemplum poenitentiae praeserre debent, dispensandi sunt in itinere brevi, & commodo 3 Non dispensantur laici, & dispensabuntur Religiosi . Quo fundaamen id praesumi id potest Nisi praesumere velimus, Pontifices summos approbasse; storum Casu istarum nimiam opinandi licentiam : quod dicendum nullo pacto est. Prosecto igitur nullum adest fundamentum prudenter credendi , Pontifices citata privilegia concessisse.
359쪽
Chrisianorum ieiunium comitari debent abstinentia a - :peccatis, oratio, eleemosyna , aliarumque
I. Uamquam capite quarto primae dissertationis adversus Luthera nos , Calvi... nistasque demonstratum est , ieiunium ecclesiasticum quod Catholici o servant, officium esse virtutis, cum in honestum finem reseratur; nihilominus placet in hoc capite Christianos breviter edocere regulas quas in ieiunii executione servare debent. Tota siquidem istius dissertationis oratio sicca, dc arida fuit, quoniam tota occupata in resolvendis difficultatibus, dc innumeris quaestiunculis, quas nimia opinandi licentia invexit . Congruum ergo est ut post explicatas difficultates quae ieiunii obligationem, νel illius exactam observantiam in discrimen adducebant, ea nunc in medium promamus quae ieiunium perficiunt, ornant, dc mirum in modum animae utile , singularisque meriti secundum constituunt. Ex iis quae hucusque disputavimus, consequens est , paucos esse qui physicas, ut ita I quar, ieiunii regulas, seu verum ieiunium hodiedum observent ; paucissimos vero qui ieiunii fructum , meritumque assequantur . Nam plures ieiunant, quia, quid comedant , non habent . Ieiunant avari , ut pecuniis pareant : ieiunant alit, ut corporis sanitatem conservent: ieiunant hypocritae', ut inanem gloriam aucupentur. Peceatores plures a cibis abstinent, sed vitiis indulgent. Habent ventrem piscibus, ct leguminibus alitum ; sed avaritia carnes pauperum Vorat, dc pelles excoriat, lingua proximi famam lacerat/innocentiam sordibus contaminat . Utinam haec concionatoria esset amplificatio, dc oratoria exaggeratio, ac non simplex , de si . cera istius aetatis ieiuniorum narratio, di descriptio. Adversus eiusmodi ieiunia inἀVecti sunt tum Prophetae, tum Patres. Isaias cap. lum. Eue in die ieiunii vestri invenitar maluntas Nesra , is omnes debitores vestros repetitis. . Ecce ad Mes, is
contentiones ieiunatis , percutitis pugno impie . Nolite ieiunare , fiteat usque ad hane diem , ut audiatur in excelso clamor vesteν - Ἀ-quid tale es ieiunium quia elui, per diem affligere bominem animam suame II. Sancti Patres , hunc Prophetae textum explieantes , toti sunt in ineulcanda a vitiis abstinentia, ut, corporale ieiunium Deo gratuita evadat. S. Basilius hom. r.
de ieiun. cave. ne ieiunii utilitatem sola ciborum abstinentia metiaνis . Verum enim ieiunium est ab Omnibus esse vitiis alienam . Solve omne vinculum iniquitatis, eondana iniuriam proximo, ac debiιum dimitte . Noli ad fites , O contentiones ieiunare. carnes non edis ; at inierim devoras fratrem tuum . Vino abstines ; at interim ub
360쪽
imuriis tibi non imperas . Sanctus Ioannes Chrysostomus hom. Vm. in Genesim. I iunium dieο abstinentiam a. vitiis. Etenim abstinentia a cibis propteν boe recepta est, ut vigorem carnis refrenes . Ieiunantem ante omηia oportet iram refrenare, mansuetudinem , is senitatem addiscere, habere eor contritum, absurdas concupiscentias repellere. Sanctus Leo serm. xl III. in Quadragesima VI. casH. Aposto ista institutio qua draginta dierum ieiuniis impleatur, non ciborum tantummodo parcitate, sed privatione maxime vitiorum. Nam, cum ob hoe eastigatio ista sumatur, ut earnalium desiderio-νum fomites subtrabantur nullum magis sectandum est continentiae genus quam ut semper fimus ab iniusta voluntate sobrii, is ab inhonesta actione ieiuni. Sanctus Bera nardus serm. I. de Quadrag. Si gusa sola peccatis, sta quoque ieiunet , is suffieis:
si vero peccaverunt si cetera membra, cur non ieiunent is ipsae Ieiunet ergo oculus . qui praedatus est animam, ieiunet auris ieiunet singua, ieiunet manus . . . Sed musto magis ieiunet axima ipsa a vitiis,'propria Noluntate sua. III. Sanctus Antoninus II. Part. linvr. cap. II. g. 7. ieiunii characteres, qui ipsum comitari debent , optime describit , inquiens. Ieiunium sumitur ad tria secandum Thomam. . . Primo ad carnis cou scentis repressonem. Unde Apostolus II. Cori via ait : In ieiuniis k in castitate exhibeamus nosmetipsos : praemiιtit ieiunium eastitati, ἱa pre ieiunium eastitas eo revatur ... Secundo assumitur ieiunium ad mentis. eleva rionem in divina e quia homo ieiunus est magis liber a fumositatibDs cerebri, unda magis aptus ad intestetendum ... Tertio ieiunium valet ad eriparum fatisfactionem . Deinde as. s. describit vitia a quibus ieiunium immune esse oponet. Primo quidem Mo tolli de mente omnis intentio vana, quae potest esse multiplex secundum inum memsum : Abstinet aeger, egens , cupidus. , gula, simia, ἰVirtus ι Ieiunat ςnim aliquis,
quia sentit se gravatum eibω , , , si comederer, sibi noceret, Hut prima die aua a
ge=nde. Alius ieiunat propter avaritiam quia non tuis tantum expendere . bis com dendo : ves quia habet luera prae manibus in apotheca , quae non uuis amittere e unde
usque fero manebit ieiunus. Dectus ieiunat propter gulam o quia forte iturus es ad riqviod convivium ; On ideo, ut famelicus accedat , is melius comedat , ilia die , aes praecedenti ieiunat. Anus ieiunat propter sepocri , ut simia, quae inuit actus humanos, is tamen homo non est : ita βαcet sepocrita ieiunat, ut teneatur Fonus, evitamen non es bonus . Quicumque istorum ieiunat , alias non ieiunaturus, non servat, praeceptum Ecclesiae. . . Secundo debet habere affectum 5berum a peccato commisso, is committendo. Hibia enim prodes ieiunare, alia resigionis, idest ebri ianitatis, ope-
να facere, nisi mens ab iniquitate coerceatur ... Tu autem, cum ieiunas , unge caput tuum, & faciem tuam lava, constentiam scilicet a peccatis . Et Isaiae Ium. Hicit Dominus : Hoc est ieiunium quod ego elegi. Dissolve colligationes impietatis, aes malas ocietates, cum quibus ligatus es in inciis, vel contractibus, veI malefetis : solve fasciculos deprimentes, ides obligationes restitutionum: dc dimitte eos. . qui
