Theologia christiana dogmaticomoralis auctore f. Daniele Concina ... Tomus primus decimus De præceptis ecclesiæ

발행: 1749년

분량: 503페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

371쪽

3 6 LIB. III. DE ECCL P RAE C.

to damnavit laudatum. Concilium, tamquam verbo Dei, & iuri naturali contra riam . Utroque enim iure decimas ,. quatenus congruam ministrorum. Ecclesiae sustentationem significant , iisdem ministris deberi L satis superque demonstratum est. Qiiod vero debeantur etiam ministris. peccatoribus , patet ex illo Matth. xx D. Reddite quae sunt Caesaris, Caesari, is quae sunt Dei , Deo ia Tempore quo Christus praeceptum istud. imposuit nota modo Caesares , sed de Sacerdotes , dc ministri Ecclesiae improbi ae scelesti erant .. Decimae siquidem non ratione sanctitatis neque ratione Sacerdotii absolute sed ratione ministerii spiritualis de

tantur ministris Ecclesiae , quemadmodum ceteris. operariis. debentur stipendi Ex quo confutatus remanet error alter illorum , qui Fraticeita , & Pseudoapostoli nuneupabantur , quique , ut resere Ioannes de Turrecremata Lib. IV. Summ. pari. xi. eap. xxxv II.. docebant,. ministros Ecclesiae, qui more Apostolorum in. paupertate non. vivunt, decimas percipere noni posse .. Ex dictis, inquam, convulsus remanet error iste : quoniam labor in. populi, utilitatem, sive a. paupere fiat, sive a. divite, dignus est. mercede sua..

CAPUT ILVaria decimarum genera .. Duo tempore consuetudo ID Cendi. decimas in Ecclesia cat bolica obtinuerit.

I. π Ecimae communiter tribuuntur in praedisses seu reales,. personales, & mi α ὶ tas. Decimae praediales sevi reales sunt quae solvuntur de fructibus pra

diorum , agrorum ,. Vinearum , Pratorum hortorum , arborum ,. domorum locatarum , dei silvarum Praedia sunt duplicis quodammodo generis .. Alia comm nia , quae semper fuerunt culta .. Alia. quae vocantur noUalia, & sunt eae de quibus memoria nota extad quod antea culta fuerint .. Quae per culturam fiunt no- .valia , semper talia remanent .. Personales decimae sunt quadi solvuntur ex bonis.

propria industria, & labore, puta militia, negotiatione,, scientia, ossicio, & quavis alia arte acquisitis .. Mixtα nuncupantur illae decimae quin partim reales sunt , . di parti personales ἱ quatenus partim naturae , partim hominum industriae partus sunt ό. ut sunt quae solvuntur ex caseo butyro,. melle, re animalium feti bus .. Sed hoc tertium decimarum genus, ut superfluum multi reiiciunt , illudque reducunt ad primum genus decimarum praedialium .. Et hoc quidem merito : quia etiam fructus praediales non modo a natura , sed etiam, ab hominum industria Pendent ; nec tameta decimae: quae ex eiusmodi fructibus solvuntur . mixtae appetis tantur . Frustrae ergo tertium genus: additur decimarum ob hoc quo1 fructus ex quibus solvuntur , tum A, natura , tum ab industria humana pendeant Sed haec

372쪽

DIS S.I. DE DECIMI S. 347

1evia sunt. Decimae praediales subdividuntur in maiores, dc minores . seu minuisias ..Maiores illae appellantur quae de frumento, Vino, & oleo solvuntur . maiores se a Minuta sunt quae de fetibus animalium , ut de vitulis , agnis , lacu. lis, pullis , Iana ., caseo , butyro ., leguminibus, & hortorum fructibus offeruntur Tandem aliae sunt decimae ecelesiastiea , quas ministris Ecclesiae pro eorum conis grua sustentatione populus solvit ; aliae sunt Dicales , quae , licet ratione institutionis snt ecclesiasticae , ex concessione tamen Ecclesiae a laicis percipiuntur . Imantiquo testamento quatuor erant decimae, quae solvebantur- Primae decimae erant quas ex omnibus fructibus terrae. , gregum , & armentorum laici Levitis offerebant. Secundae quas Levitae ex suis decimis, a populo perceptis , dabant summo Pontifici, dc aliis Sacerdotibus , deeimana scilicet earum partem . Tertiae decimae erant quas laici ipsi separabant, ut eas tribuerent tempore quo ter in annum ibant in templami- uartad tandem erant quas quisque singulis trienniis separa obat, dc apud se retinebat, ut in Oleemo as pauperibus , viduis, & pupillis er

garet. . Anno mertio separasis aliumId imam ex omnibus quae nascuntur tibi eo tempore r repones unt ii uas rufi Peregri s , ac papillas, is vidua , qui intra portas tuas sunt, comedeut, 'ir Dtμrμbuntur . Deuter. xiv. In veteri lege praeceptum divinum obstringebat Iudaeo. ad .solvendas decimas solummodo praediales, seu reales, secus personales. Rationem assignRt D. Thomas a. a. quaest. ἐκκκvis. χνt. a. ad I. cur teneantur fideles in lege gratiae solvere de fructibua personalibus decimas Sacerdotibus ; cum in Veteri testamento nulla de his bonis , sola industria acquisitis, fuerit . obligatio . Specialis ratio fuit , quare in veteri se te non fuit datum praeceptum de perfnalibus decimis , fecundum conditionem po puli uIus , quia seificet omnes assae Tribus certas possessiones babebant , de quibui poterant sufficienter providere Levitis, qui carebant possessionibus; non autem luter dicebatur eis quin de aliis operibus bonestis lucrarentur , sicut is alii Iudaei. Sed

populus novae legis est ubique per mundum diffusus ; quorum plurimi possessiones non babent , sed de aliquibus negotiis vivunt ; qui nihil conferrent ad sub dium

ministrorum Dei, si de eorum negotiis deeimas non solverent . Misistris etiam nova Deis arctius interdicitur ne se ingerant negotiis lucrativis , secundum iEud II. ad Timotb. ri. Nemo militans Deo implicat se saecularibus negotiis. Et ideo in na-ma lege tenentur bomines ad decimat personales secundum consuetudinem patriae , . indigentiam ministrorum. II. Quo praeciso tempore in Ecclesia christiana consuetudo solvendi decimas obtinuerit res dubia est, & obscura. Id compertum Videtur , tribus primis saeculis , saeviente Imperatorum ethnicorum furore in Christianos, ab istis deeimas solutas non suisse. Nee Ecclesiae ministri certos tum proventus habebant; sed ex quotidiana stipe vivebant. Primus qui inter Patres qualem qualem decimarum mentionem se-

cita

373쪽

3 3 LIB. III. DE ECCL. PRAE C.

cit, est D. Cyprianus epis. lxvI. ubi hortatur Sacerdotes, ut constantes sint in diis vino ministerio : quia sicuti in veteri lege decimae sacerdotibus solvetantus , ita nune plurium fratrum caritate sportulae offeruntur. Qui in Ecclesia Domini ordiu

rione cortea promoventur, in nulti ab administratione divina avoeentur, nec molestis,

is negotiis saecularibus alligentur; sed in bonore sportulantium fratrum, tamquam Eecimas ex frudibus accipientes, ab altari, is facrificiis non recedant ; sed de dio aexocte caelestibus rebus, is spiritualiis serviant. Ex hoc Cypriani teatu explora tum est, solutionem decimarum non fuisset tunc lege sancitam; sed quisque fide lium ad libitum Dei ministris subsidia conferebat. Deservescente persecutionis fi rore , saeculo quarto, & sequentibus Patres in suis concionibus populum crebrius hortabantur ad dandas deeimas ministris Ecclesiae; eosque populi Iudaici exemplo excitabant. D. Hieronymus in cap. III. Malach. haec scribit . Quod de decimis , primitiisque diximus, quae olim dabantur a populo Sacerdotibus , D. Levitis , in Emclesiae quoque populis intelligite; quibus paeaereptum est , non fosum decimas dare , Onprimitias, sed is vendere omnia quae habent, is dare pauperibus , is sequi Dominum Salvatorem. Quod si facere nolumus . oste- Iu sorum imitemur exordia i K tirpauperibus partem demas ex toeo, is Facerdotibus, sic Levitis bonorem. debitum d feramus. Exemplo quoque Iudaeorum utebatur D. Ioannes Chrysostomus , ut ps

pulum suurn induceret ad offerendas decimas, quibus Viduae, & orphani , ae Saia cerdotes sustentarentur. Haec enim habet hom- v. in Epis ad Ephec uuid Iudaei non faciebant de Decimas, is rursum decimas praebebant omphanis, viduis , is proseotis . Sed mihi quidam de quopiam dicebat : Hic , aut ille dat decimas . Quantum Fisum est hoc probro, is dedecore, si quod apud Iudaeos non habebatur in admiratio hὸ , hoc apud Christianos factum est admirabile ' Si tunc erat perieulum decimas nonis inquere, cogita quantum nunc fit. -

III. Christianus Lupus Tom. V. edit. Venet. in scholiis ad Panonem v. Coneilii Romani, sub Nicolao II. Summo Pontifice celebrati , ad relata verba Chrysostomi haec subdit pag. 92. Ex quo vides, decimas tunc fuisse dumtaxat voluntarias . Eas quippe non unusquisque, sed bis dumtaxat, aut illa dabat I eratque opus admiratione dignum. Nicolaus Rigaltius apud eumdem Lupum, relato Cypriani tenu, quem supra exscripsi, haec docet. Decimae quidem rure minaico debebantur , minime autem rure christiano. Itaque ab Apostolis usque ad Cypriani tempora naiau fuit inter ebriasiana subsidia mentio decimarum. Usitatae aliquandiu Dortulae. Postea vero, Moisseeu- se sportularum honore, intravere in Ecclesiam decimae , religionis obtentu , ac primo quidom oontanea liberalitate, quasi Dortulis haud fuscientibus, ob tae ; mox autem

is erudeliter exactae . .

. IV. Primis itaque tribus Ecclesiae saeculis Clerum, & pauperes ex oblationibus, quae aliquam decimarum imaginem praeserebant, vixisse colligitur. Et licet tunc

374쪽

DIS S. I. DE DECIMIS.

praeeepto non urgerentur fideles ad decimas solvendas, non propterea tamen minus liberales erant in earumdem collatione. Quin , quo magit liberi a servitute legis, tanto abundantiores obIationes Offerebant, ut testatur sanctus. Irenaeus Lib. IV. cap. xxxiv. Vibii otiosum, nec fine Agno , is fine argumento apud. eum . Et propter hoe illi quidem decimas suorum habebant eonsecratas; qui autem pereeperunt inbertatem, omnia quae sunt istorum, ad dominicos decernunt usur, hilaνiter, is libere dantes ea , non quAE sunt minora, utpote maiorem spem habentes. Non genus oblatio num reprobasum es r oblationes enim is, me, oblutiones autem is hie ; facrificia is

in Ecclesia r sed species immutata est tantum : quippe eum iam non a servis , sed a

V. Cum primum Romani Imperii elavum tenuit piissimus Constantinus , primus ex Imperatoribus Romanis Christianus, iam tum tranquillitas affulsit Ecel sae. Pacem dc tranquillitatem consecutae sunt opes. Heine Episcopi in suis ad

Populum coneionibus, atque in Synodis crebrius hortabantur fideles, ut . decimas, non amplius tamquam gratuitas eleemosynas, sed tamquam stipendia iure debura, Penderent. His Episcoporum, Patrumque adhortationibus permoti populi retrugioni sibi vertere coeperunt, si decimas exsolvere omitterent . . Hac via sensim consuetudo voluntaria solvendi decimas rationem Iegis obligantis obtinuit . Nam saeculo quinto non modo Episcopi hortabantur, verum etiam poenarum severitate

cogebant fideles ad pendendas decimas. Id siquidem cIare constat ex codice Iustiniani, in quo lex eondita fuit adversus Episcopos illos qui nimia severitate ple ctebant populos, Ecclesias decimarum solutione defraudantes . Siquidem in I. 39. F. I. cod. de Discopis, is clericis, haec praescribuntur : Non oportet Episcopos ,

aut clericos cogere quosdam ad fructus offerendos, aut angarias dandas, aut alis mo

do vexare, aut excommunicare, aut anatbematizare, aut denegare communionem, aut

idcirco non baptizare ; quamvis usus ita obtinuerit. Transeressor cadit ab Ecelesia, is administratione ipsius, is dat decem libras . Hac lege minime vetita fuit decimarum petitio; sed tantum coercita immoderata, & severior exactio. . VI. Saeculo sexto in Concilio Matisconensi II. canone v. declaratum fuit, fideles qui decimas persolvere.recusarent, praevari tores eme divinae legis, dc ab Ecelesia separandos esse. Leges divina, consulentes Sacerdotibus , ae 31sinistris Eceυ -

νum pro hereditatis portione, omni populo pisceperunt, decimas fructuam suorum s cris Aela graestare, ut, nullo labore impediti, horis legitimis spiritualibus positaet vaea-- miniseriis. Quas leges Christianorum congeries longis' temporibus custodivit intemdiratas . Nunc autem pauliatim praevaricaιores legum pene Christiani omnes ostenduntur, dum omnes quae divinitus sancita sunt, adimplere negligunt. Unde satuimus , ac de cernimus ut mos antiquus a fidelibus reparetur, is decimas ecclesiasticis famulantibus caeremoniis populus.Omniι inferat ; quas Sacerdotes aut in pauperum usum, aut in em

375쪽

3so LIB. III. DE ECCL. PRAE C.

intivorum redemptionem praerogarites, suis Orationibus parem populo, ae salutem impetrent. Si quis autem contumax nostris statutis saluberrimis Derit, a membris Mel a amri tempore separetur. Εκ hoc tamen Coneilio, quod generale non fuit, tonet di nequit, universale tunc suisse praeceptum de decimis solvendis; sed pro regio. num diversitate variam consuetudinem obtinuisse. VII. Saeculo octavo desinente, & nono ineunte , in Capitulari Caroli Magni statutum est Lib. II. eap. xxxviri. Qui deeimas pol erebras admonitiones, praeis

dicationes Saeerdotum dare neglexerint, excommunicentuν- . Iuramento vero eos conia

stringi nolumus . prapter periodum periurii . Sub idem tempus plura in variis Coa.eiliis edita fuerunt decreta , quibus populi obstringebantur decimas exsolvere . Summi quoque Pontifices hanc de decimis pendendis Ecelesiae ministris , obligationem suis decretalibus firmarunt, praesertim Alexander III. qui Episcopo Cana

tuariensi rescripsit, ut partecianos, renuentes decimas exhibere, omni studio cominpelleret ad solutionem . cuoniam igitur institutioni divinae manifestius obviant qui decimas ipsas Eeeissis non perfluunt, fraternitati vestrae per apastolica scripta man. mur, quatenus pararcianos vestros monere curetis, is, si opus fuerit, sub excpommunieationis districtione eo euere, ut de proventibus molendisorum , piscariorum, feno, is Iana, decimas Melefiis , quibus debentuν, eum integritate persolvant . Ia prima Decretalium collectione apud Antonium Augustinum titi de decimis cap. in & in appendice ad Concilium Lateranense, sub eodem Alexandro celebratum I v. pari. cap. II. refertur integra eiusdem Alexandri decretalis. Summi Pontifices, Alexaniadri III. laecessores, plura decreta ediderunt. Innocentius III. in Concilio Later uensi IV. anno in s. plures statuit canones pro decimarum solutione . Et quamvis in Oriente abolitus isisset decimarum usus , quia apud Graecos certa erant pro Sacerdotum alimentis constituta tributa τ' nihilominus in Epistola, ad patria cham Latinum Constantinopolitanum data , praecipit , Venetos ibidem degente cogendos esse ad exsolvendas etiam in Oriente decimas I monetque attendendam non esse consuetudinem quae Venetiis obtinet, solvendi decimas paullo ante mortatem. Pon Obsante consuetudine, quam habitatores Venetiarum observant ut videliaeet in maris dumtaxat deciment tua quae aequisierunt in vita. In gestis eiusdem In noeentia Hic sermo est de decimis personalibus, quae potissimum ex negotiationa vetantur. Tandem, postquam haec Romanorum Pontificum responsa, dc statuata in meretalium Librum relata sunt, quaeve partem iuris communis constatviane , unanimi Canoni starum, & Theologorum consensu conclusum est. Omnes ad decimas solvendas teneri, tum reales, tum personales, attenta tamen regionum conis

laetudine, ut infra deelarabitur. Si plura de decimarum vicissitudinibus scire e pis, consule Ludovicum Thomamnum Tom. III. vet. ἐν nov. discipi eap. IV. o fe

Christianum Lupusaei. m. V. Venet. edit. pag. m. va e en pari. Iri tit. παπω.

cap. I.

376쪽

libasse iussiciat.

earum quantitate, folvuntur. Refellitur opinio Cano nisarum antiquorum, asserentium Si iuris divini nune

decimas pendendas esse. Nonnulia bae de re quaestiun- euia resolvuntur.

J Ardinalis Bella inus Tom. II. controvers Lib. I. de clericis cap. XXV. reis censitis haereticorum errotibus in deeimarum materia , quartum errorem appellat opinionem Canonitarum , contendentium fideles adstrictos esis vi iuris divini ad solvendas decimas, spectata etiam eatum quantitate. Quartus error, ininquie, est multorum Canonsarum, qui contendunt, decimas, etiam quoad determinatio isuem quantitaris, esse de iure divino nec posse ulu humana lege , aut consuetudine m m statui quantitatem . ' Hanc antiquorum Canonistarum opinionem propugnandam suscepit Anactetus Reiffenstuet Tom. III. Iur. Can. Lib. m. tit. xxx. de decimis, is, oblat. g. r. num. I I. seq. moniam, inquit, in controversiis in quibu& agitatur, num aliquid iuris divini sit nee ne, standum est determinationi Ecclesiae, dc declarationi summorum Pontificum. Atqui summi Pontifices conceptis verbis deis clararunt, decimas iure divino a fidelibus pendendas esse Sacerdotibus . Sunt igiatur iure divino solvendae. Ut minorem propositionem evincat, plura allegat sumis morum Pontificum testimonia, in quibus clarissime asseritur , debitum conserendi decimas Sacerdotibus esse iuris divini: nosque aliqua supra dedimus . Id etiam eonfirmant ut ipse quidem censet Sancti Patres Hieronymus, Augustinus, Ambrosius, aliique plures, qui, nulla facta distinctione , absolute pronuntiant, D minum adstrinxere fideles ad decimas persolvendas ; potissimum , si sermo sit de

-II. Mirum est, Auctorem istum, post unanimem omnium Theologorum eonis sensum, quin & recentiorum Canonistarum sententiam, propugnandam suscepisse opiis nionem apertissime salsam, de qua iterum loco laudato ait Bellarminus. Sine niti dubio error est manifestus, ut nam forum Theologi omnes, sed etiam ex canonistis do. cent S eger f32 avarras .... 23 ee semes tantum, sed bis precant multi canonia flarum. Semei, quia falsum defendunt . Iterum, quia iam ant fere haereseos omnes Theologos qui contrarium sentiunt; eum e contrario ipsorum sententia Deillime eoa

377쪽

31α LIB. III. DE ECCL. PRAE C.

minet pclsit erroris. Et sane ex iis quae capite superiore dicta sunt, evidenter sala apparet haec Canon istarum opinio. Quoniam quae iuris divini sunt, semper , dc ubique eadem consistunt ἱ nec temporum , & locorum vicissitudinibus obnoxia sunt. Quomodo ergo iuris divini est Iulio decimarum, si primis Ecclesiae saeculis vin mentio expressa de eisdem habita fuit 3 Deinde posterioribus saeculis varia obtinuit consuetudo easdem solvendi, donee tandem per Ecclesiam decretum suit .

ab omnibus solvendas esset quamquam etiamnum in variis regionibus diversita

tem conspicimus.

III. Ad argumentum autem Reiffenstuet , aliorumque Canon istarum facilis re sponsio est. Utique in controversiis quae ius divinum spectant, standum est decla rationi Ecclesiae, & summorum Pontificum. Sed negamus aut Pontifices, aut Ee clesiam reipsa definivisse, solutionem decimarum iuris esse divini . Quoniam lintextibus qui allegari solent, solum habetur, fideles iure divino dc naturali adstri ctos esse ad suppeditanda alimenta necessaria suis Sacerdotibus ; quae alimenta nomine decimarum exprimuntur. Quemadmodum sesta iuris divini sunt , si spectetur cultus, quo aliquibus diebus Deus peculiariter colendus est; at istorum dieri indefinitio iuris est ecclesiastici r sic idem dicimus in praesentia . Quod fideIes pendant ministris Ecclesiae congrua stipendia pro eorum sustentatione, iuris naturalis, di divini est; sed determinatio talis stipendii auctoritate Ecclesiae in lege gratiae facta est. Congruum autem duxit Ecclesia definire, quod fideles pro his alimentis

solvano decimam partem omnium bonorum mobilium; dc sic sua auctoritate in novavit praeceptum veteris legis, quod, promulgata lege gratiae, cessaverat. Nec, quando Patres, & Pontifices pronuntiarunt, decimas iure divino Sa cerdotibus conis serendas esse, quaestio erat de iure quo debebantur ; sed difficultas tota in eo veristebatus , quod fideles reipsa alimenta ministris suppeditam vel negligebant, vel recusabant. Non super aliment6rum quantitate, quae dicitur decima, sed inportota rei substantia disputatio invebat. Idcirco ruit omnino argumentatio It ei men-stuet, nempe in controversiis in quibus disputatur, an aliquid iuris divini sit nee 'ne, standum esse determinationi Ecclesiae .' non quia id verum non sit; sed quiα falsum asserimus, disputatum tum fuisse , num iure divino tenerentur fideles dare Sacerdotibus pro suis alimentis decimam partem suorum bonorum .: Etenim, ut diaximus, dissicultas in eo sita erat, quod populi recusabant ministris Ecclesiae alimenta conferre. Porro, ut Patres, Episcopi, dc Pontifices validius m pulos per moverent, atque inducerent ad eiusmodi alimenta, seu stipendia ex Ionda , te gem Dei id praecipientem allegabant. Quae omnia clariora madent, si dixerimus, nullum in nova lege extare praeceptum quod definiat, quantitatem stipendit Sa

378쪽

DISS. I DE DECIMIS. 313

Moysis : nee proprie erat caeremoniale; sed iudiciale tantum , quod obsolevit . Cum itaque praeceptum nec in veteri, nec in novo testanaento .reperiatur, quod obstringat fideles ad suppeditandam decimam suorum mobilium bonorum partem Presbyteris; & cum ex alia parte certo sciamus , in Ecclesia variam obtinuisse consuetudinem circa solutionem decimarum : dicamus necesse est , debitum istud pendendi decimas iuris esse ecclesiastici , non divini. Nec alicuius momenti est quod subdit Reiffenstuet, Pontifices, & Patres non distinguere in decimis quantitatem ab ipsa substantia fructuum; seu , ut ipse ait, inter decimas materialiter , ,& formaliter sumptas. Quoniam ex iis quae dicta sunt, compertum satis est eos non potuisse allegare ius divinum pro ipsa fructuum quantitate, seu decima par

te. Quandoquidem nec ex Scriptura . nec ex ratione naturali id eruere poterant.

Quae enim ratio naturalis praescribit ut alimenta ministrorum Ecclesiae sint deei ma pars, & non octava, vel duodecima bonorum omnium quae laici vel ex teriara, vel ex industria colligunt Iure ergo afferunt omnes Theologi , & recentiores Canonistae, praefatos Patres ius divinum in medium attulisse, non ad probandam quantitatem, sed ad evincendum debitum alendi ministros congruo stipendio :quod postea ad decimam partem deductuiar fuit, iuXta congruentiam quam ex D. Thoma supra dedimus. Qxi id plurat Ipsum Concilium Lateranense, sub Inno centio III. celebratum, decernit , solutionem decimarum esse iuris ecclesiastici. Haee namque verba habentur cap. Iu aliquibuι de decimis : Ille quippe deeimae ne eessario fomendae sunt qua debentur ex lege divina, vel loci consuetudine approbata . uae iuris divini sunt, locorum consuetudini non subiacent. Quare, ut hunc textum explicent Canon istae, in sententiam , vel nolentes, incidunt Theologorum . Concedunt namque & illi ipsi, quantitatem fructuum, seu decimarum pro diversa locorum consuetudine maiorem, vel minorem esse. Hoc ipsum. latentur Theol gi, ut eκ D. Thoma supra vidimus, nimirum fideles iure divino ministrare ali menta debere suis Sacerdotibus. Vocantur autem decimae fide tum vota : quia fiadeles, dum eas in ministrorum Dei, aliorumque pauperum, qui peculiariter mem-bia sunt Christi, sustentationem conserunt, illas quodammodo Deo offerunt; &eonsequenter quodam religionis cultu vota sua Deo persolvunt. IV. Quaest. I. An consuetudo Ualeat abrogare obligationem folvendi decimas e Resp. Εκ iis quae dicta sunt , propositas quaestionis resolutio manifesta est . Canonitae qui defendunt, decimas iure divino deberi, etiam quoad quantitatem, conseque ter propugnant, eas nulla consuetudine minui, vel abrogari posse. Contra Theologi, qui alimenta congrua pro Sacerdotum sustentatione deberi iure tum naturali , tum divino docent , nulla consuetudine contraria auferri posse debitum eadem solvendi etiam sustinent. Verum quia simul persuasum habent, quantitatem istius sustentationis ab ecclesiastica potestate definitam fuisse ; hanc vi consuetudinis au- Tom. V. Z ge-

379쪽

314 LIB. III. DE ECCL. PRAE C.

geri, vel minui posse adfirmant. Quin, si ministris Ecclesiae alia via provisum es set sufficienter, assentiuntur, introduci posse consuetudinem, vi cuius fideles liberi forent a solutione cuiusque fructuum partis . Quia, cessante titulo, cessat debitum. Titulus autem conserendi decimas ministris Dei est illorum sustentatio ratione ministerii. Quoties ergo nullo modo indigerent alimentis, quia aliunde ex Ecclesiae provisione illis conferrentur; consuetudo obtinere posset itidem decimas non solvendi. Sed hoc numquam fortassis continget. Quare consuetudo potissimum locum habet in circumstantiis decimarum, quod nempe solvantur ex his rebus, non ex illis; in hae, non in illa mensura ; hoc, non illo tempore . Hoc ipsum praestare valet praescriptio ; dummodo adsint requisita necessaria pro legitima praescriptione. V. Quaest. II. An Ecclesia valeat auferre consuetudinem invectam non ostendi de

cimas f Resp. D. Thomas a. a. quos. t XXXVII. art. I. & quodlib. I. art. Io. ad a.

docet, numquam introduci posse consuetudinem talem non solvendi decimas , ut Ecclesia nequeat eam abrogare : quia nulla consuetudo solvit a debito decimarum, nisi approbata, vel saltem tolerata a summo Pontifice sit. Ubi autem eonsuetudo legitime obtineret non solvendi vel quantitate ni decimae, vel simpliciter, vel eae talibus rebus; ea nec per Clericos, neque per Epitcopos particulares, sed solum per summum Pontificem abrogari posset. Solus enim Pontifex eae iusta & ratio nabili caussa iuri communi derogare valet. Et ideo D. Thomas laudata quaestione lxx XUII. art. I. ad s. asserit, laudabiliter ministros Ecclesiae aliquando non exigere decimas , vel propter desuetudinem , vel propter scandalum, quod eκ exactione consequeretur . Et fi militer laudabiliter ministri Ecclese decimas Ecclesiae non requiarunt , ubi sine scandalo requiri non possent propter dissuetudinem , vel propter aliquam aliam causam . Nec tamen sunt in satu damnationis qui nou foliunt in illis Acis , in quibus Ecclesia non petit ; nisi forte proptir obstinationem animi , habentes Φoluntatem non solvendi, etiamsi ab eis peterentur. Quae ultima verba, ut advertit Suarea, duobus modis intelligi possunt. Primo, quando fideles ita obstinati essent, ut , licet eorum spirituales ministri indigerent congrua sustentatione , recusarent alimenta necessaria illis suppeditare praetextu consuetudinis, quae praescribere nequit adversus ius naturale, vi cuius debentur alimenta ministris populo inservientibus. Seeundo, quando fideles recusarent obedire. Pontifici, qui propter universale bonum Ecclesiae praeciperet solutionem decimarum, quae antea ratione consuetudinis non solvebantur. In his duobus casibus peccarent fideles qui praetextu consuetudinis solvere decimas renuerent. Ceterum, sicut eonsuetudo eximere potest aliquam integram communitatem , ita potiori iure liberare valet personam aliquam privatam a solutione decimarum. VI. Quaest. III. An Summus Pontifeκ valeat omnino tollare decimarum fotationem e

380쪽

DIS S. I. DE DECIMIS.

, Resp. In primis Pontificem dispensare non posse a solutione decimarum ,s noties ministri destituti essent necessariis alimentis , quae debentur illis naturali iure , quod nulli humanae potestati subiacet . Secundo plures tum Canonistarum , tum TheoIogorum docent, Pontificem, si sua absoluta potestate uti vellet, posse omnino tollere praeceptum decimarum, salva semper congrua sustentatione mini strorum ; quamvis id illicite praestaret . verum, quidquid sit de hac opinione, dico, Pontificem neque valide, neque licite posse legem decimarum , licet ecclesiasticam, omnino abrogare. Quoniam talis abrogatio non esset dispensatio; sed, tit communiter dicitur, dissipatio redituum ecclesiasticorum : quae cederet in gravissimum, & universale detrimentum totius Ecclesiae , non solum temporale, sed etiam spirituale. Porro Christus Dominus suis Pontificibus non contulit supremam potestatem in destructionem , & ruinam ς sed in aedificationem, re incrementum Ecclesiae. Uerum, quia Spiritus Dei est qui speciali assistentia regit suos in terris Vicarios in universali Ecclesiae moderamine, numquam permittet ut isti quidquam agant, vel decernant in commune totius Ecclesiae spirituale detrimentum. VII. Quaest. IV. summus Pontifex possit aliquos privatos dispensare a deeima-νum solutisnest Resp. Id constat eκ usu pio , & manifesto, quo summi Pontifices omni sere tempore plures privatas personas a debito solvendi decimas dispensarunt . Ratio autem clara est : quoniam praeceptum solvendi decimas ecclesiasticum est, a cuius observantia ob iustam caussam Pontifices summi eximere possunt subditos suos. Neque de hoc dissicultas est inter Theologos.

CAPUT IV.

Summi Pontifces , ct Episcopi variis , iustisque de caussis Monaebis, oe R gularibus decimas concessere. Donatio decimarum , laicis a summo Pontisce facta sine iusta causa, illicita , oe nulla est.

I. Ecimae res sunt temporales ; ideo Monachis, & laicis iusta de caussa comIra municari possunt. Ius tamen illas exigendi spirituale yst , quod ministris Ecclesiae competit. Ita inquit sanctus Τhomas a. a. quaest. lxxxvir. Rrt. 3. ad s. Sicut res nomine decimae aeceptas potest Ecclesia alicui lateo tradere ; ita etiam potest ei concedere , ut dandas decimas ipsi aecipiant , iure accipiendi ministris Eccle- s reservato De pro necessitate Ereflestiae , sicut quibusdam militibus decisme debemtur in Dudum per Ecclesiam concessae ; sive etiam ad subventionem pauperμm , Mutaeuibusdam Religi s laicis, vel non babentibus caram animarum aliquae decimae sunt Z ij conis

SEARCH

MENU NAVIGATION