Theologia christiana dogmaticomoralis auctore f. Daniele Concina ... Tomus primus decimus De præceptis ecclesiæ

발행: 1749년

분량: 503페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

381쪽

316 LIB. III. DE ECCL. PRAE C.

eοηecise per modum elaemosenue o quibusdam tamen Religiosis competit aeeipere deeiamas ex eo quod habent caram animarum. Nullum ergo dubium est, Pontifices summos posse tum Religiosis, tum laicis iustam ob caussam priviIegium non solvendi, dc facultatem percipiendi decimas concedere. Quo posito tamquam certo, ad iactiveritatem explicandam accedo.

II. Gravia dissidia, iurgia , & scandala Clerum inter & Regulares exarserunt ob decimas, istis vel ab Episcopis, vel a summis Pontificibus collatas . Si tamen Clerici, & Parochi ad caussas eiusmodi privilegiorum animum intenderent ; notide Monachis, seu Regularibus , sed de semetipsis conquererentur. Certum siquiadem est, saepius Romanos Pontifices , & Episcopos Ecclesias parochiales Regularium regimini subiecisse , non ut Regularibus , sed ut ipsis Ecclesiis consulerent.

Gratianus caus xv I. qudes. I. can. lxv m. epistolam refert sub nomine S. Hieronymi ad Damasum Papam, in qua narratur, Episcopos Monachis potestatem concessisse percipiendi decimas . Verum communis est eruditorum opinio , epistolam hancis p posititiam esse, m gratiam Monachorum confictam circiter saeculum xi. Ideo eam missam facimus, ut genuina monumenta promamus . LeO IX. Monasterio S. Petri Damiani parochialem Ecclesiam univit. Saneimus etiam cinquit Pontifex epis xv III. ut plebem sanctae Mariae , positam in Deo qui dicitur mineole, praefata Eremus perpetuo iure possideat. Plures quoque Ecclesias Monachis regendas ab Epuscopis traditas fuisse , constat ex Concilio Pictaviensi , anno Io78. celebrato, in quo ean. v m. haec leguntur. Ut Abbates, Monachi, Canonici Ecclesias, quas numis quam habuerunt, non emant , nec alio modo sibi vindicent, nisi consentiente Dis po, in cuius fuerint diaeres. In illis vero quas hactenus absque calumnia habuerunt . reditus, beneficiaque obtineant. Fresister tamen de cura animarum, is de christianitatis munisterio Episcopo respondeat. Hinc tamen non insertur, Episcopos potestatem habere applicandi eiusmodi decimas alteri quam ei cui ex iure communi debentur ; sed solum posse decimas suae dioecesis, iusta de caussa, ut delegatus Sedis apostolicae, Regularibus, aliisque quandoque applieare, salva semper ministrorun sustentatione. Innumera monumenta ex antiquitate isthuc transcribere possem, , ut ostenderem, semper necessarium fuisse consensum Episcoporum in translatione dein cimarum ad Monachos . Satis nune sit referre Concilii V. Romani can. I x. in nullus Abbas decimas, is primitias, reliqua, quae a Ioritate Romani Pontificis , seu ui Opi consen' in cuius diares babitat recipit , detineat, apostoliea sanctione firmamus. Verum de hae obiter dictum sit. Aliam nunc viam, per quam ad R gularium Coenobia decimae pervenerunt, aperiamus.

III. Non modo a lammis Pontificibus , dc uiseopis , sed etiam ab ipsis laicis

decimarum copiam Regulares acceperunt . Id autem hoc evenit. pacto. Saeculis octavo, nono, di sequentibus cum Europa bellorum aestu arderet, dc potissimum

382쪽

DIS S. I. DE DECIMIS. . M

paganis hostibus undique premeretur , plures Ecclesias , decimas, & patrimonia sacra laici variis titulis occuparunt. Nobiles potissimum, propriis consumptis opibus in bello adversus infideles, alii ab ipsis Regibus decimas, & altaria obtinu

runt, alii propria auctoritate eadem invaserunt. Carolum Manellum decimas, de Ecclesias lateis concessisse, historiae produnt. Qua de re fragmentum edidit Petrus Pithoeus, quod haec continet. Carolus Maior domus, Austrastorum Princeps res Eetae rum propter risiduitatem belArum Dicis tradidit . Vix laici degustarunt e e etesiasticorum redituum saporem , aucta in dies fame, quae bonorum possessione non eκ tinguitur, sed accenditur, omnibus limitibus transilitis, vel iure inseudati nis, vel aliis titulis, Ecclesiarum parochialium decimas aut a Regibus datas acceperunt, aut seipsis usurparunt. At, cum omnes res clament ad dominum suum, maxime bona sacra ad supremum universi orbis Dominum Deum clamorem emittunt , atquα iniustos posse res continenter reprehendunt , & acribus stimulis ad restitutionem perurgent. Itaque laici, sacrorum redituum praedatores , & internis conscientiae angoribus agitati , & externis Episcoporum adhortationibus . permoti, de sacris manubiis restituendis consilium iniere. At , quia Clerus una cum bonorum iactura, morum quoque disciplinam amiserat, maluerunt laici Monachis, qui

virtutum splendore fulgebant, quam Episcopis , & Parochis forsitan non ita Behe moratis Ecclesias, & decimas restituere. Non omnes tamen , ut conscientiae suae facerent satis , restitutionem hanc executioni mandarunt. Plures quidem sponte, dc ut iustitiae litarent, id praestitere; sed plures alii non prius opima spolia Monachis reddiderunt , quam accepta ab iisdem pecunia . Ecesesiae Pastores, quod neque auctoritate, neque potentia tanta pollerent, ut ad sua sibi restituendalaicos cogerent, tempori morem gessere; & quod linpedire nequiverunt , necessatio adprobarunt. Rem hanc describit Christianus Lupus Tom. VI. edit. Venet. pav89. Et Monachorum , is Regularium in calbed si , aut colligiato Claustro Clericorum disciplina tune forentissma vigebat. Hinc plures laici, dum saeculares seu fingulares clericos aversarentur, detenιas altarium deeimas illis donarunt , ex ipsis fundarunt nova Monasteria, ac regularia Collagia, atque utramque istam professionem opulentissime ditarunt . I a dederunt cum onere reparandae , im ornandae fabricae,m cientis ad populi ministerium Cleri sustentandi. Post extinctam Carosi Magni

sobolem, is, pareata in Formosum 'PO tificem scandala , malum adeo resurrexit, ut Diei in ipsis etiam Romanis Boseis. devotas adventantium fidelium oblationes invaderent, i os adventantes in via praedarentur . Medicinam adbibere iterum coepit Gregorius sextus , Victor secundus , ac praesertim sanctus Leo nonus , Ludatus ab Hermano contracto. Et tunc iterum varia, in quibus vigebat regularis ordo, Mnaseria non parum profecerunt, . IIV. Grates itaque su inmae Monachis agendae sunt, quod morum sanctimonia,

383쪽

, 18 LIB. IIL DE ECCL. PRAE C.

virtutumque splendore potuerint e manibus laicorum sacra spolia extorquere. Sed ob id ipsum maximam subierunt Monachi invidiam, ob decimas nempe sibi a laueis collatas, laepius sine ipsorum Episcoporum consensu. Hinc siquidem murmura,

hine dissidia , &.iurgia Clerum inter & Monachos . Parochi apud Episcopos, &Episcopi apud summos Pontifices Monachos , tamquam iniustos decimarum usu patores, traducebant . inibus iurgiis , ac dissensionibus ut prospicerent Pontifices summi, haudqllaquam Monachis decimarum acceptiones interdixere ἱ sed decreve runt ipsos eas recipere debere , vel Sed is apostolicae , vel Episcoporum consensu, ut patet in Carione Concilii Romani sub Gregorio VII. quem paullo ante deseripsi

amis. Simul vero quorumdam Episcoporum avaritiam cohibuerunt, ac declararunt Seiadem apostolicam adire Monachos debere, quoties Episcopi consentire renuerent, ut decimas a Iaicis donatas acciperent. Haec omnia continentur in Concilio Romano, sub Urbano II. anno Io rix celebrato can. XV. Nullas Iauus deeimas suas, aut E

elefiam, aut quidquid eret astici iuris est, fine consensu Episcopi, sive Romani eoncessione Pontificis Monasteriis, aut Canonicis offerre praesumat . uuod si quis Epise pus, improbitatis, ἐν avaritiae caussa consentire noluerit , Romano Pontifici nunti tur, ἐν eius ficentia, quod offerendum es, offeratur . Simillimus canon editus fuit in Synodo Mel sensi anno Io89. Adeo frequentes canones tum Synodi, tum Pontifices ediderunt in Monachorum , decimas a Iaicis recipientium , favorem : quia non deerant pseudo- doctores, inquit Christianus Lupus, qui effutiebant, non secus Monachos ae laicos non posse licite decimas possidere . Quin eo audaciae prolapsi aerant, ut in statu damnationis depraedicarent esse Monasteria quae decimas poss-debant. Hac erronea doctrina multi Monachi decepti, Coenobiis relictis, alio se receperunt. Haec omnia describit Ivo Carnotensis Episcopus epist. exeri . me is his similia praeeones huiusmodi non intelligentes, aut non Legentes , suadent Monachis, ut sua Monasteria deserant propter Abbates suos, O procuratores Monasteriorum 'o aeum, qui aliquas decimas, quae iure pertinent ad dispensationem Episcoporum , M. nasteriis suis aequisierunt. Dieant mihi tam subtiles divinorum iudieiorum serviatores, quid salubrius si Monaebis, utrum permanere Carnobitas sub Praepositorum suorum obedientia, quae melior est quam victimae, ἐν ibi vivere de decimis, oblationibus fidelium, quas Mel a lege caritatis communieare potest non tantum Monasteriis , sed etiam Xenodochiis, infirmis, im peregrinis ; an fieri Sarabattas , ut is privatis locis proprio rure vivant, θ' victum sibi de substantia paverum per manus raptorum, fenore negotiatorum accipiant. Licet enim decimae, ἐν oblationes principaliter draleantur cler/cali miritiae potest tamen Ecclesia omne quod habet, eum pauperibus habere commune. Quanto magis eum bis pauperibus qui, relictis facultatibus propriis, non in angaria baiulantes crucem Christ, sequuntur pauperem Christum ' Est tamen, in quo Abbatiabus , is praepositis Monasteriorum parcendam esse non existimem, si ab illis ad quos non perti-

384쪽

xet, ides a lateis, derimas, O Oblationes accipiant; si inρrdinate eas a. quibuscum que personis aequirant di, si terminos trans rediantur antiqsos, ides si sipendia Presbsterorum antiquitus instituta minore t , sibi usurpent . Nee tamen ideo Monacti

hec ignorant, aut .non probant, debent suam collactionem deserere , Abbatiabus suis minus obedientes existere . Haec sancti Ivonis epistola compescuit multo rum audaciam , pluresque Monachos propriorum Abbatum regimini subiecit . Animadvertit laudatus Lupus, plures Monachos religioni sibi duxisse iis in Monasteriis, quae decimas possidebant , vitam degere . Quis enim nesciat, inquit, sanctissimum Cisteretensem Ordinem prodiisse ex schismate, & quasi apostasia quorumisdam fratrum e Molismensi Monasterio Existimabant enim se extra salutis viam digredi, eo quod divi Benedicti Regulam prohibere censerent altarium , Ecclesiarum, decimarumque possessionem. Qua de caussa Venerabilis Albericus , secundus Cistercii Abbas, longo tempore, tamquam schismatis auctor , aut incentor Mollia me isem carcerem sanctificavit. En quomodo divina providentia passim permisit ut sacrorum ordinum instauratores, atque monasticae disciplinae reparatores, m lorum fratrum persecutionibus vexarentur. Quorsum ut illi meritorum, isti scelerum mensuram implerent. . V. Porro ideo laici decimas Monasteriis libentius conserebant , quod Monacho liberaliores in pauperes , & exactiores bonorum ecclesiasticorum dispensatores reputarent. Non in Monachorum dumtaxat sustentationem , sed & in pauperum, v iduarum , ac orphanorum subsidium decimae potissimum Monasteriis conserebantur 3 ut testatur prae aliis D. Petrus Damianus Lib. II. epis xiv. in eopi ora in pauperes alumnia princiant, dantur in Monasteriis , O' Eremis decimae quorumeumque proventuum, is non omodo pecorum, sed cornicum pariter , is moram. Hein infert Lupus, Monasteria, & Clericorum Collegia, quae deeimas possident, ad laris 'gas, copiosasque eleemosynas pauperibus impertiendas , non modo caritatis , sed etiam iustitiae lege obstringi. Et quia non pauca Monasteria minus exacte tantum debitum impleverunt; idcirco ab instituto defecere , & in laxitatis sentinam prolapsa, in commendas redacta fuerunt. Copiosae siquidem divitiae semper disciplinae tum ecclesiasticae, tum monasticae, infestae extiterunt , dc exitiales. , Abundans d

cimarum possessio occasio fuit cur Regula D. Benedicti a sua primaeva severitate declinaverit. Ut eiusdem regulae pristina observantia instauraretur , institutus fuit Cisterciensium ordo in summa paupertate absque decimis , & altaribus. Cuius paupertatis disciplina ut sarta tecta custodiretur , Alexander III. sacro illi Ordini decimarum receptionem interdixit ι & tamdiu in paupertatis observatione floruit, quamdiu saluberrimis sanctissimi Pontificis decretis paruit ordo ille. VI. Non modo Monachis , sed etiam Fratribus mendicantibus decimae, dc E

clesiae collatae suere, modo a laicis, consentientibus Episcopis, modo ab Episcopis

. Z iiij ipsis

385쪽

, co LIB. III. DE ECCL. PILAE C.

ipsis. Fulconem Episcopum Tolosanum decimarum usum concessisse Patribus Praedicatoribus, compertum est. Concessionem hanc confirmasse Honorium III. pariter, certum. Id tamen cautum fuit ut non ipsi , sed Presbyter ab Episcopo institutus regeret altaria. Temporis decursu Fratres ipsi Ecclesias regebant. Hi ne dissidia, 'di murmura Parochorum . Ioannes vigesimus secundus sua peculiari constitutione professorem cuiuslibet mendicantium ordinis ad inferiores cathedralibus Ecclesias

postulari prohibuit . Sanctus Pius U. huic constitutioni derogavit , & privilegium indulsit cunctis mendicantibus , ut quemque e suis Fratribus praesentare Episcopo. possent pro animarum cura peragenda in Ecclesiis sibi subiectis. Haec pauca deli basse lassiciat circa decimas , a Pontificibus , Episcopis , & laicis , Regularibus concessas . Qui plura cupit , consulat laudatos Lupum, Thomassinum, & Van-

VII. Quaeres, an privilegium , Me vlla caussa iusta lateo concessum, non solvendi vel recipiendi decimas , validum fit e Resp. Sub initium istius capitis dictum est,

posse summos Pontifices iusta de caussa valide , dc licite tum Ecclesiasticis, tum laicis aliquam decimarum partem applicare. Quoniam laici, licet capaces non sint iuris percipiendi decimas, quia ius istud spirituale est, ut diximus; capaces tamen sunt fructuum decima ruin, qui temporales sunt . Quaestio specialis de laicis instituitur. Nam, si applicatio sat decisarum personis ecclesiasticis, etiam absque iusta caussa, valida est. Tunc etenim non violatur iustitia eommutativa; nisi fieret cum damno ministrorum, populis inservientium, quibus, ut dictum est, ex iustitia alimenta debentur. Quibus positis, dicimus, applicationem decimarum, factam per Pontificem laico sine ulla iusta caussa , esse nullam ; atque adeo nec Pontificem concedentem , nec laicum recipientem tutum reddere in conscientia . Ratio

evidens est. Siquidem decimae a fidelibuS conseruntur in communem Ecclesiae uti litatem, in pauperum, & ministrorum sustentationem, in divinum cultum, alia que pia opera; non vero in usus profanos. Pontifex autem non est dominus ab solutus istorum bonorum, ita ut possit pro libito, cuicumque voluerit, eadem im partire ; sed est supremus dispensator intra fines quorum intuitu eadem bona a fidelibus collata sunt. Ergo, dum illa in usus profanos converteret Pontifex, pe earet contra iustitiam commutativam, & ius naturale, ac divinum : & eiusmodi elargitio nulla esset , utpote contra intentionem offerentium decimas , & contra voluntatem veri domini . Neque enim Deus potestatem Pontifici contulit in de structionem , sed in aedificationem Ecclesiae . Quando tamen certo , & evidenter non constat, sine caussa applicationens iactam fuisse , qui recipiunt decimas, tuti sunt in conscientia; dummodo veras, ct non falsas caussas exposuerint. Nec enim

praesume dum est, Pontifices summos prodigere Ecclesiae bona, & sine rationabilibus piisque caussis eadem dispensare. Hanc doctrinam in publica Signatura gratiae

ubera

. D stirpe ia

386쪽

AE 's

uberrima eloquentia explanavit summus Pontifex feliciter regnans, BENEDICTUS XIV. elapso anno I747. ut in lib. de seg. fusius explicabo. Hei ne insertur , nutilam quoque futuram applicationem fructuum alicuius beneficii alicui personae, etiam ecclesiasticae , vel loco sacro , quando fieret cum detrimento congruae sustentationis ipsius ministri, seu beneficiati . Quoniam, ut saepius dictum est , congrua sustentatio ministri, inservientis populo, est de iure. divino naturali , quod obnoxium non est humanae potestati . Quare is cui eiusmodi fructus applicati aD sent, ad restitutionem teneretur pro ea parte quae necessaria est ad congruam ministri sustentationem. Sed de hoc fusius suo loco.

- - - - 4 .

De personis quae decimas solvere tenentur. PIures quaestiunculae bac de re explicantur.

OMnes fideles baptigati vi iuris communis , per se loquendo , nisi aliquo

privilegio exempti sint, ad decimas sol vendas adstringuntur . Clare traiaditur in cap. Ex transmissa, & cap. nobis de decimis . Res certa est penes omnes tum Canoni stas , tum Theologos cum D. Thoma a. a. quaes. lxxxv o. amite. r. q. . Explicantur singula membra propositae assertionis . Ex quo fideles haptizati teneantur ad solutionem decimarum , excluduntur omnes infideles non baptizati , qui a decimis pendendis liberi sunt. Quandoquidem, si praeceptum decimarum spectetur, ut naturale est, alimenta ministris Ecclesiae conferenda praecipiens, planum est non obligare infideles, qui, cum a ministris Ecclesiae spiria tu alia nec recipiant i nec recipere teneantur , usquedum sunt extra Ecclesiam , naturali iure ad eosdem ministros alendos non obligantur. Si praeceptum , quatenus ecelesiasticum est, consideretur, pariter compertum noscitur, non obligare infideles, qui, cum non sint Ecclesiae membra, Ecclesiae legibus non sunt subiecti Figetes autem baptizati & a ministris Ecesesiae recipere alimenta spiritualia te nentur, & membra sunt Ecclesiae et ideo iure & naturali, & ecclesiastico ad decimas exsolvendas obligantur. Haeretici baptizati tenentur ad solvendas decimas , quia ratione baptismatis subiecti sunt praeceptis Ecclesiae : & quamvis alimenta spiritualia non recipiant , tenentur tamen recipere, & ministri parati sunt ad ea omnia illis conserenda quae ceteris suis ovibus ministrant. Catechumeni, qui sunt filii infidelium , non tenentur lege decimarum et quia fides interna , & Privata , absque professione solemni in faciem Ecclesiae, & sine charactere baptismatis non subiicit eos Ecelesiae .legibus . Filii Catholicorum obligantur ad decimas solvendas , etiamsi adulti disserant baptismatis susceptionem e quoniam ratione Chara

387쪽

36i. LIB. III. DE ECCL. PR AEC.

cteris parentum , seu originis , Ecclesiae praeceptis obnoxii sunt : idcireo ad deei

mas tenentur. I

II. Quaest. I. An Iudaei, Turcae, reterique infideleέ qui numquam baptisma fusoeperunt, teneantur solvere decimas prae diales de fundis , quοι possident in Deis Ch=istianorum e Resp. Infideles per se, ut dictum est , quatenus infideles sunt , deci

marum oneri non subiiciuntur ; ratione tamen alicuius circumstantiae ad aliquas decimas exsolvendas obligantur. Ad aliquas, inquam, non ad omnes. Nam communis est Theologorum sententia, ad decimas personales non teneri : quia eius

modi decimae dantur Ecclesiae ratione administrationis rerum spiritualium . Nil autem spirituale ab Ecclesia infideles recipiunt . Quare opinio Glossae , in cap. Quanto .contrarium defendentis , eommuniter improbatur . Aliqui Caninistae docent , infideles , habitantes in aliqua Christianorum parochia , teneri ad decimas personales ratione compensationis damni quod Ecclesia patitur. Si enim loco infidelis inhabitaret Christianus, is decimas solveret. Sed haec ratio , ut inquit S tus Lib. IX. de iustit. is tum qu . IV. art. q. nulla est . Quandoquidem Ecclesia ius non habet, ut omnes Christiani alicuius parochiae laborent, negotientur, aristesque exerceant . Quid, si omnes illius parochiae nobiles essent Anne nobiles tenerentur solvere decimas personales , quas solverent artifices, & negotiatores Nulla ergo probabilitate gaudet opinio Panormitani , Abbatis, & quorumdam ais 'liorum Canoni starum , obligantium infideles ad decimas personales ratione com pensationis damni quod afferunt Ecclesiae . inoad decimas autem praediales distin- .ctione opus est. Nam infideles vel . possident praedia in locis, & provinciis Christianorum is quae ab ipsis Christianis emerint, vetialia praedia possident in propriis provinciis, quae Christianorum potestati non subiacent. De praediis quae in Christianorum locis possident, decimas pendere obligantur , non quatenus infideles , sed quatenus ibis praediis affixum est onus reale decimarum e quod onus sequitur praedia , quocumque devolvantur . Hoc aperte declaratum est in cap. Quanto, de usuris, his verbis : Hae eadem poena DdMos deternimus eo euendos ad satisfaciendum Ecelestis, pro decimis, is oburionibus debitis , quas a Christianis de domiabus , is possessionibus aliis percipere consueverunt , antequam ad Iudae os quocumque titulo devenissent, ut so Ecia de coUerventur indemneι. Ex quo textu colligitur , Ecclesiam habere ius ad exigendas decimas ex tali praedio . Porro hoc iure Ecclesia defraudari nequit ob infidelitatem acquirentis . Haec omnia docet S. Ant ianuS IL Parta tit. 1 v. cap. m. F. 3. Decima praediatis . . . deber dari indistincte

praedia a Catholico, sed etiam ab haeret leo , Iudaeo , vel Pagaησ. Thomas., ω R mundus . De praediis quae infideles possident in propriis provinciis , ad decimas non tenentur : quia Ecclesia nullum ius habet , vel habuit in illa praedia . Op-

388쪽

. DIS S.I. DE DECIMIS. 363

positum sustinet Panormitanus cum quibusdam aliis Canonistis et quia , inquiunt . licet infideles non sint iuri ecclesiastiςo obnoxii, nihilominus subiiciuntur iuri di

vino. Nonne creaturae omnes ratione praeditae tenentur recognoscere Deum , ut

supremum rerum Dominum. Ergo hae ratione, ut stilicet infideles recognostane supremum Dei dominium , decimas Deo offerre adstringuntur . Et videtur hoe colligi ex eap. Tua nobis . Responsum iacile est . .Utique omnes , tum fideles , . tum infideles , tenentur supremum ac universale unitis Numinis dominium ven rari, suamque ipsi submissionem aliquo tributo, & oblatione testari . Sed falsum est, vi istius ivrli obstringi infideles ad recognoscendum hoc divinum supremum

que dominium decimarum solutione ; cum possint huic debito satisfacere aliquo alio tributo, seu sacrificio . Praeceptum solvendi decimas in veteri lege non oblis

gabat alios praeter Iudaeos; & nihilolacius aliae nationes Deo offerre aliquas oblationes , illumque aliquo tributo recognoscere adstrinflebantur . Antequm ergo nfideles Ecclesiae membra fiant, absolute non subiiciuntur Ecclesiae praeceptis. Haec responsio, subdis, evincit solum, infideles non debere sol vere decimas quoad quantitatem , quod iuris est ecclesiastici I non vero eos exemptos esse a decumis, quatenus sunt alimenta ministrorum , quae naturali divinoque iure illis de bentur. Responsio data utrumque evincit. Nam infideles a ministris alimenta spia ritualia non recipiunt, nec sunt illorum oves ἱ dc ministri non sunt pastores actu infidelium, sed fidelium. - III. Quaest. II. An Ecclesia iure exigere possit ab infidelibus tributum conmuum ad sustentandum Praedicatores , Missonarios e quos ad eorum conversionem mittit 8 Resp. Ecclesia ab infidelibus in . terris sibi subiectis inhabitantibus , sibique

temporaliter subditis , reipsa exigit hoc tributum . Romae siquidem Iudaei pensionem pendunt ad alendum Praedicatorem qui illis Christi Evangelium exponat , Hae potestate uti non solet Ecclesia in infideles, sibi non subiectos quoad te poralem iurisdictionem . Uerum utique est, Christum Dominum omnes ad fidem

vocata, & vocare. Et, quemadmodum mortuus est pro omnibus, ita omnes quoque Ecclesiae suae supposuit , quatenus scilicet omnes tenentur Evangelii praedicationem suscipere , illius ministros audire , et up parere . Quia .tamen Deus ipso neminem cogit ad fidem suscipiendam; ideo nec illius Ecclesia, quae eiusdem Deἴ spiritu regitur , sua potestate utitur ad cogendos infideles , ut fidem amplectantur : ac proinde tributum' imponere non solet infidelibus sibi non subditis, tum ad evitandum scandalum, quod .inde consequi. posset tum ad imitationem Iesu Christi, & Apostolorum, qui omnino gratis legem gratiae in omnes gentes promulgarunt, quive proprio labore victum sibi comparabant, aut a fidelibus,. iam fide imbutis, quotidianam stipem accipiebant. IV. Quaest. III. μη summi Pontifices , b Episcopi teneantur decimμs sisere ZResp.

389쪽

3ὸ4 LIB. III. DE ECCL. PRAE C.

Resp. Nec Pontifices, nec Episcopi obnoxii sunt decimis perinalibus .. Non Pontifex , quia nullum habet superioremo cui subiiciatur : dc licet etiam ipse sacramenta a ministris percipiat ; attamen ille ipse potestatem ministris consert imper liendi sacramenta . Neque Episcopi ad has decimas personales pendendas obligati-sunt. Et certe non Parochis, quia sunt sibi subiecti; non Pontifici, quia, licet iusta de causi posset summus Pontifex Episcopis , utpote sibi subditis , decimas

personales imponere ; reipsa tamen hac potestate Pontifices numquam usi sunt , . sed alia via sibi providerunt . Sic docet D. Thomas a. a. quaest. lxXXV D. artic. 4. ad 3. Unde nune eadem ratione tenentur Clerici summo Pontifici decimam dare , fiexigeret . Naturalis enim ratio dictat ut ille qui habet curam de communi inui i

tudinis statu , provideatur de communibus bonis , unde possit exequi ea quae pertinent ad communem salutem . Pontifices Vero obnoxii sunt decimis praedialibus de illis terris, seu fundis, quos possident titulo patrimonii temporalis. Quoniam, facta parochiarum partitione, unicuique Ecclesiae assignata sunt praedia cum onere decimarum : quod onus . reale cum sit , seb per annexum est praelatis praediis . Ergo, si Pontifices possessores sint titulo vel hereditatis, vel emptionis, vel donationis, vel quocumque alio temporali iure, eiusmodi praediorum , obstricti sunt ad solvendum decimarum debitum eisdem terris assixum . Idem de Episcopis potiori iure dicendum est . De praediis , quae habent ratione Episcopatus, seu quae reditus sunt dignitatis episcopalis, non tenentur decimas solvere . De praediis vero presanis, seu quae titulo hereditatis, patrimonii , vel emptionis possident, decimas solvere adstringuntur, ob rationem iam dictam,.quod praediis eiusmodi adnexum sit. onus state decimarum, quae a quocumque solvi debent.

V. Quaest. IV. An Gerici eurati , seu Parochi teneantur decimas solvere perfo-nales, b reales 8 Resp. Ad decimas personales non tenentur : quia istae solvuntur Pastori ratione sacramentorum . Parochi autem , cum recipiunt sacramenta , ea non suscipiunt ab aliis Parochis, tamquam subditi, sed tamquam cooperatores in vinea Domini . Neque tenentur solvere decimas Episcopis de fructibus bene ficiorum : quia nec iure, nec consuetudine tale debitum constat . Obligantur vero inluere decimas de praediis quae possident titulo temporali hereditatis, emptionis , aut quovis alio . Sic docet D. Thomas a. a. quaest. lxxxv M. art. 4. Clericis autem, inquantum funt ministri altaris, spiritualia populo seminantes, decimae a fialibus debentus . Unde tales cierici , inquantum Clerici sunt. idest inquantum habent ecclesiasteas possessiones , decimas solvere non tenentur . Ex alia vero causa , Dilicet propter boe quod possident proprio iure , mi ex successione parentum , vesex emptione , Uci quocumque huiusmodi modo , sunt ad decimas solvendas oblia

VI. Quaest. V. An Cisrici fimpines teneantur ad decimas tum personaleg , tum

390쪽

DIS S. I. DE DECIMIS. 363

reades ' Resp. Ut primum de decimis personalibus loquamur , animadvertamus oportet, Clericos duplici ex titulo lucrari posse, spirituali nempe, & temporali . 'Actione spirituali lucrari possunt, dum Missam canunt, dum cadavera defunctorum tumulant &c. Quae his actionibus lucrantur , decimis obnoκia non sunt. Εκ iis vero quae corporali labore, seu profano, & temporali titulo lucrantur, tenentur decimas persolvere . Siquidem decimae personales debentur ratione sacramentorum, quae ipsi Clerici recipiunt a suis Parochis. Nomine autem Clericorum intelligimus non solum eos qui in minoribus ordinibus sunt constituti , sed etiam Sacerdotes . Ad decimas vero reales quod attinet , distinctione pariter opus est . Nam de fructibus beneficiorum , aut decimis quas ipsi ratione beneficiorum percipiunt, decimas solvere non tenentur; ut declaratum est in cap. Novum genus , de decimis, ubi Paschalis II. haec decernit. Vsuu n genus exactionis est, ut Clericis Clericis decimas exigant; eum nusquam in lege Domini hoc legamus . Non enim Leviis a Levitis decimas accepisse leguntur . Quam decretalem resert S. Thomas a. a. quoest. l XXXVII. art. q. M aQ. Sed contra . De Praediis Vero quae titulo hereditatis , emptionis, donationis , vel alio simili possident , decimas solvere tenentur; etiamsi eiusmodi praedia sint in territorio Ecclesiae cui inserviunt. Ita D. Thomas loco laud. ad I. Clerici de propriis pr.ediis tenentur solve=e decimas pa-

oebiali Eeeisse, fui is alii, etiamsi ipsi sint eiusdem Eeelesiae Cleriei r quia aliud

β babere aliquid ut proprium, aliud ut commune . Praessia vero Ecelesiae non funt ad decimas solvendas obligata , etiamsi sint infra terminos alterius parochiae. Hinc infertur, teneri Clericos ad solvendas decimas etiam de fructibus patrimonii, cuius titulo ordinati fuerunt : quia eiusmodi fundus, seu terrae in patrimonium deputatae possidentur a Clericis titulo temporali, & solum ad tempus deputatae sunt ad sustentationem Clericorum ; ceterum remanent bona laicalia . Non ergo de fraudari debent Ecclesiae parochiales iure exigendi super illis praediis decimas quae sibi debebantur , antequam fundi eiusmodi deputarentur in patrimonium Clericorum. Haec omnia, quae hucusque dicta sunt, communiter Theologi docent. VII. Quaest. VI. An Principes , Reges ad decimas pendendas teneantur e Res p. Praeceptum de decimis solvendis universale est, omnesque fideles baptizatos comprehendit : ergo & Reges, & Principes . Eadem enim est omnium ratio . Non

minus enim Principes , Regesque subditi sunt Pastoribus Ecclesiae in spiritualibus ae ceteri fideles I & ab illis sacramenta percipiunt. Communis penes omnes sententia .

VIII. Quaest. VII. An pauperes Iabiecti sint deeisarum stationi e Resp. Distinguendi sunt varii paupertatis gradus, seu status . Nam primus gradus paupertatis est quae appellatur communis . Secundus gradus paupertatis est quae vocatur gravis. Ultimus gradus paupertatis est quae denominatur extrema. Pauperes qui

SEARCH

MENU NAVIGATION