Theologia christiana dogmaticomoralis auctore f. Daniele Concina ... Tomus primus decimus De præceptis ecclesiæ

발행: 1749년

분량: 503페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

401쪽

3 6 LIB. III. DE ECCL. P R AEC.

D factae, ves tributa, vectigalia , ae operariorum pretia e Respondet D. Thomas a. a. quaest. lxxxv M. art. a. ad 4. Debentur autem decimae de fructibus terνa, inquantum proveniunt ex divino munere . Et ideo decimae non eadunt sub tributo, nec etiam sunt obnoxiae mercedi operariorum. Et ideo non debent prius dedaei tribata,

ἐν pretium operariorum , Disantur decimae , sed debent decima Divi ex integris fructibus. D. Τhomae accedunt omnes Canon istae , & Theologi , qui pariter asserunt , nec detrahendum esse semen , puta tritici , hordei; etiamsi quantitas fructus, seu messis, non excederet quantitatem illius grani quod seminatum fuit. Quare coloni partiarii non possunt ante decimarum solutionem ex penissas deducere; sed primum ex fructibus in unum cumulum congestis decimae ex trahi debent; & postea divisio facienda inter dominum dc colonum . Licita tamen est pia illa consuetudo, qua agricolae ante fructuum decimationem elargiuntur eleemosynam ex cumulo tritici, vini, aliorumque fructuum. Immo licita quoque esset consuetudo , si introducta fuisset , extrahendi prius semen terrae manda tum , deinde decimas ; quidquid in oppositum dicat Sotus Lib. IX. de ius ἐγ iur. quo. IV. art. a. Consuetudo enim vim habet potissimum in circumstantiis decimarum, ut supra dictum est : quia quantitas, iuris est ecclesiastici.

VI. Quaest. VI. De quibus fructibus , qui dicuntur mixti , solvendae sint decimae ,

ea re pariter mixtae nuneupantur st Resp. De omnibus selibus animalium, ut de bobus, capris, & ovibus, de quibus cap. Omnes xv I. quaest. v M. dicitur : Omnes decims terrae, sive de frugibus, sive de pomis arborum, Domini sunt: quidquid decimum

venerit, sanctificabitur Domino. De pullis quoque camelorum, equorum, asinorum, Porcorum , de lana pecorum , de lacte , di caseo decimae dandae sunt. Item eκ pullis & ovis gallinarum , & anserum , ex melle , & cera decimae solvi deis bent . Fetus animalium non statim ac nati sunt , sed solum quando sine matre vivere possunt, dandi sunt in decimam . Lana Post tonsas oves, butyrum, di cataseus in fine collectionis.

VII. Quaest. VII. Quo tempore sollendae sunt decimae praediates ' Resp. Statimae collecti sunt fructus , decimae solvi debent ; ut expresse habetur in eam Cum homines de decimis. Mandamus quatenus eos euatis , ut decimam , statim fructi a conectis, persolvante atque de subtractis , Or retentis dignam satisfactionem exhibere procurent . Peccant igitur qui tardius quam par est decimarum solutionem disse runt. Non tamen absolute damnandi sunt peccati mortalis , ut Leander't Oct. v r. disp. IV. quaest. xxxv. ubi nimis praecipitanter resolvit , peccare mortaliter eos qui differunt solvere decimas ultra tempus consuetum I & de peccato mortali intelligendam esse Glossam ad cap. cum homines . Neque enim dilatio quaeque Culpam inducit mortalem. Ex circumstantiarum itaque varietate culpae gravitas colligenis da erit. Peccant quoque qui deteriorem fructuum partem in decimas persolvunt r

402쪽

di, si detrimentam sit grave , peccatum erit mortale contra iustitiam I & consequenter debitum erit restitutionis iaciendae . Nec tamen tenetur tribuere meliores fructus e sed bona fide ex cumulo manipulorum frumenti, vini dcc. prout res sese offerunt, decerpere fructuum quantitatem pro pendendis decimis. VIII. Quaest. VIII. An parochiam teneantur solvere decimas, antequam eas Paro ebas petate Resp. teneri parochianum solvere decimas, etiam si Parochus illas non petat . quia unusquisque reddere alteri tenetur quod eius est , etiam illo non petente. Nec enim Ecclesia praecipit ut fideles requisiti decimas solvant; sed absolute solutionem praecipit decimarum . Contrariam sententiam defendit Grassius Part. II. cap. XXVI I. num. Is citatque pro se SS. Thomam, & Antoninum . Sed salso, cum ex eorum doctrina apertissime colligatur oppositum. Solum enim docet Angelicus, quod fideles non peccarent, si decimas solvere omitterent, ubi consuet do non emet solvendi decimas; peccarent vero, si adeo obstinati essent, ut, Ecclesia etiam praecipiente, decimas solvere recusarent r quia Ecclesia auctoritatem habet abrogandi consuetudinem non solvendi decimas, & consuetudo contraria , reia Pugnante Ecclesia , non praescribit . Ideo , si fideles Ecclesiae praecipienti obedire detrectarent, culpam gravem committerent . Id, & non amplius docet Angelicus a. a. quaest. lxxxvis. arsi I. ad 3. En sancti Doctoris verba . Nee tamen sunt inflatu damnationis qui non solvunt in illis Deis in quibus Melesia non petit ; nisi forte

propter obstinationem animi, habentra voluntatem non folvendi , etiamsi ab eis per rentur . Heinc reiicimus, tamquam nimis laxam, hanc propositionem , quam din

cet Uan-espen Part. II. tit. XXXI II. cap. IX. num. Σ . pag. 33 I. Immo , cum docimae

quotannis ex fructibus fingulis annis excrescentibus debeantur, s uno anno petitae nοπfuerant, sequenti anno duplices peti nequeunt ; immo pro anno illa quo petitae nomfueram, remissae habentur. Haec opinio improbabilis est, & laxa. Nam praeceptum est absolutum : & parochiani absolute decimas debent, iure quidem naturali, de aevino secundum substantiam, ut aiunt I iure vero ecclesiastico secundum quantiatatem definitam ab Ecclesia. Asserere autem debitorem non adstringi , nisi requi situm , ad debiti solutionem , fal sissimum est ἱ nec longiore opus habet impugna

tione,

IX. Quaest. IX. suo in Ideo solvendae sint deeimae ρ Resp. Ius commune nihil

ad hoe quod attinet, determinavit. Non pauci Canon istae docent, decimas deserendas eme a parochianis in domum , sive ad horrea, vel Ecclesias ministrorum. Alii sentiunt solvendas esse in agro , sive m loco in quo fructus nascuntur; solumque debitum eta parochianorum monendi Parochum, ut deserri curet decimas ad locum destinatum. Sie docent Suareae Tom.L de Relig. tract. II. Lib.I. ca XXXV Mnum. T. O 8. Leander tract. v i. dio. Iv. quaest. xxxv H I. & alii plures. Sed in hoc standum est consuetudini , quae sane in his regionibus contraria obtinet: &, ut

403쪽

3 8 LIB. III. DE ECCL. P RAE c.

mea praesesert opinio , rationabilior est , ae ipsi praecepto magis consentanea . Nam , ut ipsemet SuareΣ advertit citato loco num. I. praeceptum in veteri lege erat offerre decimas : Exod. xx M. Debent ergo fideles offerre decimas- Quibus, Ministris Ecclesiae . Verbum autem offerre emen tiali ter includit deferre : qui enim offert victimam Sacerdoti, simul eam desert. Quomodo namque offerre quis potis

est aliquid, si illud non deserat, vel non habeat praesens 3 Si itaque fideles vi divini praecepti tenentur offerre alimenta congrua ministris suis; prosecto eadem illis praesentare, seu deserre adstringuntur. Id tuadere videtur ratio, cui consuetudo pluribus saltem in Iocis consentanea est. Si tamen alicubi contrarius vigeat usus,

cum nihil , ut dictum est , in iure decretum sit , illi standum est . Illud tamen

communiter advertunt Auctores, non posse parochia nos recondere, vi iuris, Ductus sine consensu Parochorum . Siquidem ea reg. 29. iuris in 6. uuod omnes tangit rab omnibus debet approbari. Sed etiam in hoc standum est consuetudini, quae eontraria est: frequentior siquidem usus est, quo ex cumulo fructuum decimae decerispuntur , postquam in horrea sunt delata frumentum , vinum, & ceterae fruges, quarum mensurae vix supputari potant, nisi in horreo. X. Quaest. X. An decimae prae diales, seu reales solvenda sint illi parochiae is euia ius territorio praedia reperiuntur j Respondet D. Thomas 2. z. quaest. lxxxv o. art. 3. ad 2. Decimae personales debentur Ecelesiae in cuius parochia semo habitat ; decimae vero praediales rationabiliter magis videntur pertinere ad Mese m in evius terminis

praedia fila sunt.

M Quaest. XI. An decimae animalium sisendae sint paroebiae is euius territoriσpascuntur, or fraus pariunt , licet domini babitent in alia parochia ; vel, fi bieme in una, resate in altera habitent , fini inter utrasque parocbias di*idendae e Resp. Etiam huic quaesito respondet D. Thomas Ioc. cit. his verbis. Pastis auum qui diaver fis temporibus in duabus parochiis gregem pascit , debet proportionaliter utrique Eeclesiae decimas solvere r is quia ex pascuis fructus gregis provenium, magis debetur decima gregis Ecclesia in euias territorio grex pascitur, quam illi in euius terriatorio otio Aeatur. Huic doctrinae D. Thomae communiter subscribunt & Theol gi , & Canon istae . Ex qua doctrina colligitur , id etiam quod uno ore assierunt Theologi, nimirum, si oves in una parochia pascantur , in altera iaceant noctu,& dormiant , decimae debentur illi parochiae in qua pascuntur ; quamvis oppotatum doceat Sua rea oe. eit. cap. xx r. num. Io. scilicet decimas esse in tali casu dia videndas . Sed D. Thomae doctrina rationabilior est e quoniam fetus gregis potissimum ex pascuis, & agris proveniunt : unde cum agri di pascua decimarum oneri subiiciantur ; potius illi Ecclesiae in qua pascua sita sunt , decimae gregis exsolv debent. Quare, etiamsi dominus ovium domicilium haberet in una parochia, &grex per integrum annum pasceretur in altera parochia , huic, & non illi, decu

m ad

404쪽

DIS S.I. DE DECIMIS. 3 ρ

mae deberentur. Decimae vero non debentur Ecclesiis per quarum territorium oves transeundo pascuntur. Decimae quoque de fructibus apum debentur illi parochim. in cuius territorio sunt apes', licet dominus in altera habitet : quia tales decimae sunt praediales. Cera enimi, & mel eae herbar m floribus proveniunt. Verum dc

in hoe consuetudo strvanda ., ....

De culpa, oe paenis non solventium decimas et de Variis modis quibus decimae defraudari po1sunt o oe de titulis

quibus obligatio decimarum auferri valeat.

I. Olutio decimarum, quatenus alit ministros Ecciesiae, est actus iustitiae; O prout vero solutio haec consideratur, tamquam oblatio decimarum Deo facta in recognitionem supremi dominii , est actus religionis; quemadmodum docet Angelicus saepitas citata quaest. Ixxxva r. Ex quo consequitur , defraudatorem decimarum peccatum committere dc iniustitiae , dc sacrilegii, o quia peccat contra iustitiam, & religionem, II. Quaest. I. An Iatae sint aliquae poenae contra defraudatores decimarum' Resp. Contra non solventes, aut impedientes decimarum solutionem lata est poena excommunicationis; quam ipso facto incurri , docet Rebussus quaest. ult. num. I s. deae cim. Sed haec opinio salsa est, ut aperte colligitur ex cap. Statuimus κvI. quaest. I. ct clarius ex Tridentino sess. Axv. cap. κI I. de re Dr. ubi haec habentur : Qui deeLmas aut subtrabunt, aut impediunt, excommunicentur ; ner de hoc crimine, nisi plena restitutione secuta, ab oreantur. Eκcommunicationi ergo subiiciendi sunt qui decimas exsolvere recusent; nequaquam vero sunt ipso facto excommunicati . Quare praemittenda admonitio est , antequam excommunicatio infligatur . Huic enim Poenae contumacia praeire debet, ut communiter Auctores docent. Si Parochus debitum remittat alicui solvendi decimas; is nec culpam , nec excommunicationem incurrit. Qui, dum confitetur , impotens vere est ad deeimas solvendas, absolvi debet; etiamsi sua eulpa in hanc se coniecerit impotentiam : quia Tridentinum non absolvendos esse declarat illos qui possunt, noluntque proprium implere debitum . Ad excommunicationem vero evitandam non lassicit aliquam decimarum partem tribuere; sed integrae decimae reddendae sunt. Privandi quoque sunt ecclesiastica sepultura qui contumaces gestituere defraudatas decimas renuunt, Prout statuitur in cap. Prohibemus de decimis , his verbis. Prohibemas ne lates decimas cum animarum suarum periculo detinentes in alios laicos possint aliquo modo transfer- e. Si quis vero receperit, is Eces ae non reddiderit , ebristiana sepultara privetur

Hanc

405쪽

3 8 o LIB. III. DE ECCL. PLAE C.

Hanc tamen poenam praecedere debet excommunicatio reipsa inflicta . Exeommiunieationi tandem obnoxii sunt Religiosi, qui decimas ad ipsos non pertinentes recipiunt, vel oecupant, usurpantque . Idque habetur expresse in Comentina t. de deeimis. Et in clament. Cupientes de poenis. Suspensionis quoque poenam incurre te Religiosos Consessarios , qui paenitentibus suis, in solutione decimarum resta ctariis , nullum constientiae scrupulum iniiciunt , docet Suarea Tom. L de Retie.

trassi M. Lib. I. cap. MXIX. num. 8. quam poenam colligit eX Clem. Cupientes. Ut

tamen huic poenae obnoxii sint Consessarii , non sufficit quaecumque negligentia ;sed gravis requiritur malitia . Quod dictum est de non solventibus decimas, idem dicendum de impedientibus solutionem. III. Quaest. II. An qui fructus non decimatos furatur , teneatur ad resiluendas Ecclesiae decimas eorumdem fructuum Z Resp. Certum est eum ad restitutionem teneri r quia decima pars talium fructuum pertinet ad Ecclesiam . Quare servi, famuli, filii, qui ex fructibus non decimatis magnam quantitatem furantur , decimam restituere debent, sub mortali quidem, s quantitas gravis fuerit ; sub venia-

Ii vero, si quantitas parva extiterit . Satis tamen est, si fructus omnes domino restituant . Immo ipsi propria auctoritate nequeunt noVem partes restituere do mino , decimam vero Ecclesiae : quia de aliena re solvere ipsi decimas non deis hent . Dominus vero de fructibus , surto vel rapina sublatis , antequam illos recuperet , decimas solvere non adstringitur , ut docet D. Thomas a. a. quaest. lxxκvII. art. a. ad 4. De bis quae furto , Tei rapina tollantur , illa a quo auferuntur , deeimas solvere non tenetur , antequam recuperet ἰ nis forte propter negligentium . .eι culpam suam damnum ineurrerit e quia ex hoc Ecclesia non debet damnificari . Qui spicas post messores colligunt , earumdem decimas solvere non tenentur ; secus dicendum de illis qui ante messem spicas furarentur. IV. Quaest. III. An emptor , qui fructus non decimatos emit , teneataρ fomere

decimam e Resp. Emptor potest vel bona , vel mala fide tales fructus emere. Si advertat fructus non esse decimatos , & non habeat intentionem solvendi deci mas, quas solvere debebat venditor, est emptor malae fidei, & peccat ; tenetur que ad restitutionem, tum ratione iniustae acceptionis, tum ratione rei acceptae . Si vero emptor bona fide emit , putans venditorem satisfecisse debito persolvendi decimas , nullumque habeat fundamentum suspicandi oppositum , tunc nullo modo peccat ; sed ratione rei acceptae ad restitutionem decimarum Ecclesiae faciendam tenetur , servato sibi iure adversus venditorem . Quare Ecclesia habet actionem adversus tum venditorem , tum emptorem . Ita D. Thomas loco proxime laudato his verbis : Si vero vendatur tritieum non decimatum , potest Eceis decimas exigere is ab emptore, quia habet rem Fecisse debitam, θ' a venditore, quia quantum est de se, Ecclesiam defraudavit . Uno tamen solvente , alius non tenetur.

406쪽

DIS S. I. DE DECIMIS, 38 i

v. Quaest. IV. An comburentes , seu destruentes segetes is fructus , arboresque succidentes , teneantur destructas decimas Ecclesiae restituere Z Res p. Castropalaus

Tom. II. tractat. κ. p ct a. num. 9. hanc docet propositionem : Quarto infertur , impedientem a venatione , pisatione , aut segetes aliorum iniuste comburentem , aut damnificantem , non teneri Ecclesiae restituere decimam partem illarum e quia Eecissae solum debentur decimae de fructibus collactis, perceptis , non de coingendis .

Haec propositio nimis Iaxa mihi videtur . Nam ex ea consequitur , latronem fuisrantem fructus , triticum nempe , vinum , aliasque segetes , antequam colligantur, non teneri ad decimarum restitutionem : quod Theologorum nemo concesserit. Vana nimium est ratio quae assignatur , nimirum quod decimae debeantur de fructibus collectis: quoniam, antequam colligantur, decima pars neque supputari, neque reddi potest . Etiam coloni solum de fructibus collectis pensiones frumenti, vini, aliarumque segetum dominis suis solvunt. Qui ergo fructu, istos an te collectionem destriiunt, comburunt, vel furantur, ad restitutionem non xςΠζΠ-tur Id prosecto maxime absurdum est . Tenetur ergo iniuste comburens , destruens , de furans fructus , segetesque ad compensandum & dominum, dc Ecclesiam : quia tum dominus , tum Ecclesia damnum grave, & reale subierunt. Ergo qui damnum intulit, illud resarcire debet . Ita communiter Theologi eum D.

Thoma r ex cuius doctrina, numeris praecedentibus relata, evidenter eruitur praesens resolutio . Qui in bello iusto segetes , arboresque succidunt , quia id necessarium iudicant ad victoriam, dc bellandum cum hoste, ad restitutionem , seu compensationem decimarum non tenentur ; secus dicendum, si dicta combustio nullo modo necessaria seret ad bellum expedite peragendum. VI. Quaest. U. An parochianus qui proprias segetes , vineas , aliosque fructus ante collactionem comburit , vel fructus collactos Da eulpa perire finit, teneatur pro destructis decimis Ecclesiae satisfacere e Resp. Bonacina disput. unica quaest. U. pune. 3. num. Ir. haec scribit. Addunt aliqui Doctores, eum qui iniuste segetes eom- ἐν sit, aut conculcavit, vel arbores succidit, etiamsi fuerit dominus agri, teneri ad Uitutionem decimarum , quae solutae fuissent. Nam censetur causa Gipax huius Ramni Ecclesiae, quae habet ius exigendi decimas. Ego vero probabilius existimo , non teneri , quia dominus agri ston tenetur sivere deeimas agri ex fructibus quos sua culpa non collagit : ergo neque tenetur , si segetos combussisset , antequam fructus coUigeret . Praeterea qui impedit aliquem iniuste , ne feras, aut pisces capiat, quorum decima solvenda fuisset , non tenetur aurestitutionem : ergo neque tenetur qui segetes nondum conectas combussit . Non modo probabilis, sed, quod mirari satis non subit, probabilior Ronaetiae est haec sua opinio. Contra mihi improbabilis, dc laxa videtur . Aliud est quod quis non teneatur agros colere , ut decimas solvat . Hoc dc nos concedimus . Nec S. Th

407쪽

38, LIB. III. DE ECCL, PRAE C.

anas laudata quaest. lxxxv II. art. 2. contrarium docuit , ut falso ei imponit Bonao

cina loco citato sub initium numera I sed solum docet sententiam contrariam laxae opinioni Bona cinae, ut mox videbimus. Aliud vero est quod de productis seu-ctibus , qui ad messem tendunt , suntque eidem proximi , decimae non debeantur. Utique solvi non debent fructus , antequam colligantur ; sicuti neque domicino colonus solvere eos vel debet, Vel potest ante collectionem . Decimae prata diales, ut dictum est, sunt onus reale agris a fixum. Fructus cum tali onere naiascuntur. Qui illos vel rapit, vel destruit, damnum insert Ecclesiae , quam privat fructibus illi debitis . Argumentatio Bonacinae a decimis personalibus ad decimas praediales inepta est. sui impedit aliquem iniuste ne feras , aut pisces capiat . . .

non tenetur ad restitutionem : euo neque tenetur qui segetes nondum collectas comis

bussit . Decimae de venatione, & piscatione personales sunt , quae nunc non solis vuntur. Anne piscibus, & seris onus reale decimarum, quemadmodum praediisi, adnexum est y Praeterquamquod, ut paritas qualem qualem saltem speciem similitudinis praeserret , sic efformari deberet. Sicut qui impedit aliquem , ne pisces capiat , non est obnoxius restitutioni ; ita neque qui impedit alium , ne terramaret, Occet, colatque ad restituendum tenetur . Et sorte tunc probabilis foret iulatio ob impedimentum magis remotum. Vel alio modo, & magis directo , paritas instituenda fuisset . Qui impedit alium ne seras capiat, non tenetur ad restitutionem ἰ ergo neque qui aliquem impedit , ne fructus iam maturos , ne sege tem albam ad messem colligat, tenetur ad restitutionem . Qito quia absurdius dici Possit , non video . Ius habet Ecclesia supra fructus, & segetes agrorum , seu Praediorum; sed de his disponere nequit, neque actum aliquem exercere super iulas, antequam Colligantur I sienti nec dominus praediorum ante frugum collectio nem ad decimas solvendas adstringitur . Qui ergo laedit hoc ius EccIesiae , qui eam privat proximo actu istius iuris , qui denique illi surripit fructus aes quosius habet , grave ei infert damnum : ergo ad compensationem obstringitur. Neque limitatio , quam addit Bonacina , Iaxitatem suae sententiae temperat . Subdit namque, se non obligare ad restitutionem comburentem segetes, nisi segetes, Da fructus arborum in eo essent flata , ut tradi deberent Eee Mae ad decimam . Quia iuxta eius doctrinam non aliud significat haec limitatio, nisi quod, si quis combureret granum iam excussum , vel manipulos tritici in area, teneretur ad restitutionem . Quippe solum in hoc statu fructus apti sunt .ut Ecclesiae tradantur equia solum post collectionem decimae reipsa solvi debent. Ceterum, si dominus humentum iam messi proximum ob suam pravam iniquamque voluntatem Combureret, eum ad decimarum restitutionem non teneri. resolvit Bonacina ; idque probabifius iudicat. Mihi vero improbabile videtur. Et hanc nostram sententiam communissime docent TheoIogi , Suarez Tom. I. de Retig. tractat. II. Lib. I. cap.

408쪽

DIS S.I. DE DECIMI S. 383

xxxv I. num. II. COVarruvias pari. II. g. 3. num. I 8. Filii ucius tract. xxvii. eap.

v r. quaest. v II. num. 246. Trullench Lib. III in Decasu. eap. m. dub. a. Raphael de la Torre in a. a. quo. lκXXVII, disp*t. X. Sed lassiciat unus pro omnibus D. Thomas , contra quem decretorie donacina loco laudato resolvit his verbis : Re spondeo non teneri . . . . contra sanctum Thomam. Et, quod magis festivum est , nec verbum habet S. Thomas de ea quam Bona cina versat quaestione . Siquidem Bona cina resolvit, non teneri ad restitutionem decimarum dominum qui sua ne gligentia agros non colit : de quo nihil scribit D. Thomas , qui loco citato a Bois Dacina , nempe 2. a. quaest. IXXXV M. artic. a. ad A. solum asserit , dominum qui , sua culpabili negligentia a latrone auferri permittit fructus iam productos , ad eam compensationem teneri. En verba Angelici. Illa a quo auferuntur fructus Geimas fomere non texetur , antequam recuperet , nisi forte propter negligentiam , Pel culpam suam damnum incurrerit . Haec, & non amplius habet Angelicus Ioaco citato . Et hanc angelicam doctrinam , fructibus collectis applicatam , excipiunt communiter Theologi , Solus , Suarea , Glossa , Alensis , Rebussus, Fagun- dea , Trullench , Filii ucius , Leander ; quin & ipse Bona cina , qui immerito pro sua priori opinione , modo a nobis impugnata , allegat Lem una , dc Molinam , qui solum loquuntur de fructibus in bello combustis. Sed de hoc plusquam satis VII. Quaest. VI. An dominus qui noluit colZigere fructus iam maturos, qui ob iLIius negligentiam graviter eulpabilem perierunt, teneatur ad restitutionem decimae deperditae e Resp. Suarea Tom. I. de Relig. Lib. I. cv. xxxv I. num. 2O. in eam pendet opinionem quae propugnat hunc ad restitutionem non teneri r quam sententiam defendunt Filii ucius , Castropalaus , Bonacina , & Trullench . Sed contraria sententia , quae clare deducitur eκ D. Thomae doctrina , mihi probabilior est ,

quam defendit Sotus de iustit. Θ ivr. Lib. IX. quaest. IV. art. 2, Leander tradi. y I. diis. II. quaest. xv I II. Contrariae sententiae Patroni ex eo decipiuntur, quod putent, praeceptum Eeclesiae non eκtendi nisi ad decimas collectas : quod iuxta ipsorum doctrina m falsissimum est . Enimvero & ipsi quidem docent , decimas praediales esse onus reale quod ipsis praediis, quocumque devolvantur, adhaeret ;ita ut, si praedia semel decimis subiecta in dominium deveniant Regularium , vi iuris communis obnoxia sint decimarum solution : quia , inquit Suarea cum aliis, decima praedialis est onus reale praediis, & agris assi κum . Quo posito tamquam certo, hanc efformo ratianem. Hoc onus, hoc debitum, decimarum praediis adnexum , cui potestati , cui iuri subiicitur 3 Alicui enim iuri subiiciatur o portet. Quandoquidem debitor , & creditor duo sunt , quorum unus sine altero non consistit . Quin repugnat dari debitum , nisi detur ille qui ius habeat illud exigendi . Onus ergo seu debitum decimarum est alicui iuri, & potestati subiectum . Hoc ius , haec potestas in sola Ecclesia parochiali residet. Ergo EccIesia ius

409쪽

38ι LIB. III. DE ECCL. PRAE C.

ius habet in fructus praediorum , antequam colligantur . Quae omnia compertissima sunt. Verum porro est quod ius illud Ecclesia executioni mandare non potaeF, nisi post fructuum collectionem : neque dominus agrorum decimas solvere teneturi immo nequit Blvere ante collectionem : quia decima pars decerpi non valet ex aliis partibus, nisi detur cumulus illorum partium . Hoc autem haberi non potest, nisi fructibus collectis. Quam ob caussam dicitur, fideles non adstrinagi ad solvendas decimas, nisi de collectis fructibus, non de colligendis. Cum ita que evidens sit Ecclesiam iure potiri in fructus colligendos ; consequitur, domi num qui sua negligentia graviter culpabili fructus illos perire sinit, eo quod no lit opportuno tempore eosdem colligere , damnum inferre Ecclesiae , illiusque ius

laedere. Eigo ad resarciendum hoc laesum ius tenetur. VIII. Ouaest. VII. An qui nolunt costre etros , TeI qui agros , aut vineas in domos converitint , teneantur ad compensationem decimarum e Resp. Communis opi. nio est negativa quoad utramque partem : quia praeceptum solvendi decimas nullo modo cxtenditur ad cogendos fideles, ut agros colant , sed solum ut de agris praediisque fructus gignentibus decimas pendant . In fundis quoque vinearum , & agrorum domos aedificare possunt : quia domini pro libito uti re sua valent. Et haec clariora sunt quam ut longiore egeant dii cussione. IX. Quaest. VIII. An Parochi valeant propria auctoritate a suis parOcbianis deciamas accipere , vel nolentibus solvere sacramenta denegare st Resp. Neutrum potest Parochvq. Parochianus legitimus possessor est praediorum, & fructuum inde na-centium . Nullus autem possessor verus re sua spoliari a privata auctoritate licite potest; sed in iudicium publicum vocari debet, si debita sua persolvere recusat. Qua de caussa nequit Parochus sacramenta denegare iis qui decimas pendere nolunt, nisi sint per iudicis sententiam , servatis iuris sormulis , declarati contumaces ; sitque eorum peccatum publicum, &, ut dicitur, notorium. Ad quos

vero iudices pertineat super his caussis iudicium serre, alibi dicam. X. Qtiaest. IX. Quot modis cessat debitum solvendi decimas e Resp. Quatuor mo dis iuxta communissimam Theologorum sententiam extinguitur debitum pendendi decimas quoad quantitatem nam, prout alimenta spectant necessaria ad con gruam ministrorum sustentationem , iuris sunt naturalis, ut saepius dictum est, nullique mutationi obnoxia: privilegio, consuetudine, praescriptione, contractu , seu pacto . De privilegio iam dictum est supra , nempe summum Pontificem pos se tum Ecclesiasticis , tum laicis iustam ob caussam privilegium impartire exi mens a decimis. Dictum quoque est, eiusmodi privilegium, utpote odiosum , strictioris esse interpretationis . Quare qui privilegium obtinuit non solvendi decimas absolute, tenetur eas solvere de novalibus. De consuetudine itidem verba feci mus, ipsam scilicet magnam vim habere in decimarum materia , salva semper

410쪽

DIS S.I. DE DECIMIS . . 38s

congrua ministrorum sustentatione. Idem de Praescriptione censendum. Obiter ani madvertendum est, hoc consuetudinem inter & praescriptionem discrimen versari , quod consuetudo quid iuris dicitur , Praescriptio quid facti . Ad consuetudinem inta vehendam communitatis requiritur consensus I ad praescriptionem vero satis est sactum particularis personae . Per consuetudinem communitati , per praescriptionem privatae personae ius aequiritur. In praescriptione bona fides necessaria est, secus in consuetudine . Sed de hoc fusius suo loco. Laici vi consuetudinis, aut praescriptionis immunes a decimarum solutione evadere possunt I minime vero acquirere valent ius exigendi decimas. Quoniam hoc ius, ut dictum est, spirituale est, utpote fundatum in titulo spirituali. Et hoc ius primarium a quibusdam vocatur Aliud vero ius vocant secundarium , puta illud quod Pontifices concedere quanis doque solent Principibus exigendi ab Ecclesiasticis decimas in Ecclesiae defensio. nem; aut illud quod ministri Ecclesiae aliis conserunt pro exactione stuctuum :quod ius, seu facultas vendi potest, utpote temporale, & conlequenter praescriptioni obnoxium est; secus ius primarium n ministerio spirituali fundatum. Ita que tum communitates vi consuetudinis, tum personae privatae vi praescriptionis a debito solvendi decimas , modo eκplicato , liberari possunt. Ad hoe tamen , ut praescriptio vim habeat contra Ecclesiam in iis quae iuri communi adversantur

requiritur spatium quadraginta annorum cum titulo; aut tempus immemorabile sine titulo expresso : tempus enim immemorabile aequivalet titulo; ut in materia de praescriptione dicetur. Pariter ad consuetudinem , liberantem ab onere decimarum, intervallum quadraginta annorum necessarium est. Requiritur quoque ad Valorem consuetudinis consensus, saltem tacitus, summi Pontificis.

XI. Ex dictis consequitur , consuetudinem potissimum introduci posse , .ut decimae vel in minori, vel in maiori quota, ut ex his, secus ex aliis fructibus, ut modo uni, modo alteri parochiae solvantur. Parochia quae quadraginta annorum spatio pereepit decimas eκ praediis sitis in territorio alterius parochiae , dc etiam ex terra inculta, si ex tali terra fiant praedia novalia , etiam ex his novalibus

decimas percipiendi ius habebit. Si vero ex agris, pratisque incultis nihil percipiebat; de eiusmodi fundis, ex quibus facta sunt novalia, illi parochiae, in cuius

territorio sita sunt, decimae solvi debent. Ratio clara est : quia praescriptio favere non sotest sine possessione, quam super perceptionem fructuum ex terra inculta numquam habuisse supponitur. Ex alia parte decimae, quando alia non obstant, de novalibus illi parochiae debentur in cuius ditione sita reperiuntur . Qui praescripsit ius exigendi decimam vini, si vinea aratro colatur , gignatque triticum loco vini, triticum solvi debet : quia onus decimarum reale est quod afficit praedium, ut frugiferum . Quod vero fructus sint unius, aut alterius generis, ni hil admodum resert. Qui ex unius fundi parte decimas legitima praescriptione Tom. V. B b col-

SEARCH

MENU NAVIGATION