Theologia christiana dogmaticomoralis auctore f. Daniele Concina ... Tomus primus decimus De præceptis ecclesiæ

발행: 1749년

분량: 503페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

391쪽

3 sc LIB. III. DE ECCL. P RAE C.

solum eommuni paupertate laborant , non eximuntur a decimarum solutione , sicuti neque a pendendis Regibus tributis liberantur : quia pauperes in hac communi paupertate habent , ut supponitur , congrua alimenta ad propriam, & Ω- miliae sustentationem . Ergo, si quid habent, quod supersit ad necessariam iuitemtationem , tenentur illud pro decimis Offerre . Pauperes in extrema necessitate constituti a decimarum debito omnino liberi sunt e quia in tali statu pomunt aliena , ut propria, accipere . Ergo potiori iure Valent decimas retinere , quarum

praeceptum cum tanto rigore non obligat . Communia sunt haec penes omnes . Nec tenerentur pauperes, si ad meliorem assurgerent statum , decimas quas in extrema necessitate non praebuerunt, compensare Parochis : quoniam tunc retianuerunt quod suum erat; quidquid alii dicant. Sed de hoc fusius suo loco. Quid autem dicendum de pauperibus gravi laborantibus necessitate e Suarez Tom. L de

Relig. tra L II. Lib. I. cap. xv I. num. I 8. docet, probabile esse , gravem necessit

tem eximere pauperem a decimis solvendis . tum quia eiusmodi fructibus indiaget pauper ad suam, & familiae sustentationem c talis siquidem reputatur neceustas gravis : tum quia praeceptum istud affirmativum est, quod pro semper, ut dicitur , non obligat , sed cum certis circumstantiis . Nec praeceptum decimarum in omnibus circumstantiis urget ; sed dilationem solutionis permittit propter gravem necessitatem debitoris : scut qui possidet rem alienam, & non potest reddere statim sine gravi iactura personae , vel status , potest differre restitutionem . Admissa vera gravi necessitate, absolute non negarem probabilitatem istius sententiae. Quoniam decimae, potissimum quantitate inspecta, institutae sunt, dc praecipiuntur ab Ecclesia non solum in sustentationem ministrorum , sed etiam in

pauperum subsidium . Quapropter, quando pauperes revera gravi vexantur Pa pertate , non videtur praeceptum Ecclesiae eos ad pende ax decimas urgere ; cum potius contra in tali eventu eorum paupertas decimarum fructibus sublevanda

fit. Haec sane absolute considerata vera mihi apparent . Sed, quia grave peric Ium est ne plures se pauperes effingant , gravemque paupertatem depraedicent . cupiditate magis quam penuria adacti : idcireo mihi probabilius videtur, pauperes teneri exponere suam paupertatem Pastoribus Ecclesiae , ut debitum sibi r mittant . Pastores vero , cognita pauperum gravi necessitate , eleemosynam ipsigerogare obstringuntur, saltem a solutione decimari m eos eximentes. At quid , dum pauperes timent sibi a Parochis minime subveniendum kre , etiam exposita, δc probata propria necessitate ι' Respondeo, verosimilius esse, pauperes fictam

paupertatem exaggerare quam renuere illorum Pastores verae eorum gravique necessisti succurrere . Ceterum, si Parochi proprii muneris immemores negligerent prospicere urgenti paupertati parochianorum , in hac hypothesi , post: expositam proptiam indigentiam , isti possent reti re decimas , quibus suam levarent ino

392쪽

DIS SA. DE DECIMIS, 3 6

piam. Cum tamen sors melior assulgeret , ad restituendas decimas tenerentur . Nee audiendus est Fillluctus , qui tract. XXV M. II. Part. cap. VIII. atum. I 66. probabile esse iudicat . eiusmodi parochianos ad restitutionem non teneri , etiam di vites effectos. Siquidem communiter hoc Theologi reprobant. ln sola enim extrema necessitate , quae consumuntur , restitutioni non subiacent , iuxta eommunio rem Theologorum doctrinam .

CAPUT VI.

uomodo Religiosi, ω Clerici in communi UiSentes vi iuris communis exempti sint a decimis solvendis e qui Ῥe pro eadem exemptione iisdem R gularibus concedant

privilegia quae extra iuris corpus reperiuntur.

I. Apite quarto superiore egimus de privilegiis quibus Romani Pontifices A Monachis, & Regularibus, etiam mendicantibus , iustis de caussis pote statem secere decimas percipiendi . In praesentia vero sermonem instituimus de privilegiis quibus Regulares a debito solvendi decimas liberantur . Et ut recte perspicueque rem totam enucleemus, prid. quid vi iuris communis , deinde quid virtute privilegiorum quae extra iuris corpus sunt , iisdem competat , declarabia

mus .

II. Porro Monachi, & Clerici in communi viventes vi privilegii, iuri communi inserti, antiquitus exempti suerunt a decimis tum personalibus, tum praedialibus. De personalibus constat ex cap. Decimas XVI. quaest. I. De praedialibus vero, nempe earum terrarum quas Propriis manibus colebant, sive propriae forent,

sive conductae, etiam patet ex cap. Ex mustiplici de decimis , ubi Adrianus IV. asserit se hoe privilegio donasse Clitarcienses. Abbas, inquit , privilegium a nobis obtinuit, ut de laboribus, quos propriis manibus, aut sumptibus excolunt, nulti declamas Disere teneantur. Istius privilegii meminit Alexander III. in cap. Ex partex. de decimis r & testatur hoc ipsum privilegium prius a praedecessoribus suis eoncessum fuisse omnibus Religiosis in communi viventibus . Adrianus vero privilegium illud solis Templariis , Cisterciensibus, & Hospitalariis concesserat. Ceteris vero, ut de novalibus suis , quae propriis manibus, vel sumptibus exeolant , de nutrimentis animalium suorum, is hortis suis decimas non persolvant . Quod privilegium confirmat ipse Alexander III. additque ex casibus in eodem privilegio eκ pressis teneri Religiosos omnes ad decimas eκ rebus omnibus solvendas . Et in eap. Dilecti declarat, eos non liberari a solvendis decimis de terris quas per ces

393쪽

368 LIB. III. DE ECCL. PRAE C.

nos excolunt ; sed ait, privilegium illud arctari ad praedia propria Religiosorum ;nullo vero modo extendi ad fundos conductos, etiamsi per se , aut per suos famulos eos colant. Innocentius vero III. in Concilio Lateranen si , celebrato anno

1 ais. limitavit praelata privilegia cui habetur in cap. Nuper eodem titi de decim. ad praedia habita, & possessa ante dictum Concilium : decrevitque tam Cister. cienses, quam Templarios, & Hospitalarios debere solvere decimas de terris, seu. praediis post praefatum Lateranense Concilium possidendis, de quibus antea Paro

chis decimae solvebantur ι consequenter novalia eXcepta, & immunia remanse runt, ut suo loco dicetur . En textum citati capitis. Ne occasione privilegi Omum suorum Eecisse ulterius praegraventur , decernimus ut de alienis terris , amodo

acquirendis, etiamsi eas propriis manibus, fur sumptibus excolant, decimas persolvant Ecelsis quibus ratione praediorum antea solvebantur , nee cum ipsis Ecelestis aliterduxerint componendum. Et hoc ipsum ad alios Regulares, qui gaudent similibus privilegiis, extendi volumus, mandam s. Omnes itaque Regulares tenentur ad decimas solvendas de praediis habitis post Concilium Lateranense quartum ; nisi aliquo posteriori privilegio, transactione, aut praescriptione eximantur. III. In praefato tamen cap. Nuper , non est revocatum privilegium quo Regulares exempti sunt a solvendis decimis de novalibus , & hortis , quos propriis manibus colunt, dc de animalibus quae ad eorum sustentationem nutriunt . Ab his siquidem decimis exempti suerant Religiosi regulares; ut constat ex cap. Ex parte, ubi dicitur : Et de nutrimentis animalium suorum , is de bortis fuis decimas non persolvant . Sed hoc privilegium revocatum non suit in cap. g.. per . Consistit igitur etiam post Lateranense Concilium . Quod autem non sit revocatum, patet ex descripto textu laudati capitis. Nam ibi decernitur,

solum a Regularibus solvendas esse decimas de praediis , imposterum post Concilium acquirendis; & de quibus, antequam ea as Regulares devolverentur, decumae Parochis solvebantur. Nullus ibi sermo de novalibus praediis , de quibus antea Ecclesiae decimas non percipiebant. Nihil pariter statuitur de gregibus , animalibus, & hortis. Ergo privilegium concessum in cap. Ex parte de decimis in suo robore subsistit. Et haec omnia communia sunt . Neque limitandum est dictum privilegium ad Qtos fructus suorum hortorum, qui cedunt in illam Monasterii : quia, cum privilegium absolute eximat hortos Regularium a debito decimarum, nullum adest fundamentum illud restringendi ad solos fructus quos consumunt Religiosi; sed ad omnes seu tus eorumdem hortorum , etiam ad eos qui per venditionem distrahuntur, extendi debet. Denique , quamvis per dictum caput Nuper revocatum fuisset privilegium , concessum in cap. Ex parte ; quod falsum esse patet ex dictis; plurima tamen sunt posteriora privilegia quae eximunt

Regulares a solvendis decimis de hortis, arboribus, & praediis quae propriis sum

394쪽

DIS S. I. DE DECIMIS. 36y

ptibus colunt. Nam Paulus III. Pius IV. Gregorius XIII. & Sixtus IV. concesse , Qtnt Regularibus ut videre est in Mari Magno Praedicatorum , Carmelitarum , aliarumque ordinum id quod concessium erat in cap. Ex parte, & cum expressare pocatione capit. Nuper o quae revocatio addita fuit ad explodendas inanes

qaascumque interpretationes. IV. Quaest. I. An praefata privinia, corpori iuris communis inserta , late , .eIst icte iis evretanda Di 3 Resp. Salmanticenses tract. XV . cap. I. F. 2. num. 68.

defendunt, latissime interpretanda esis eiusmodi pri Vilegia : quia, inquiunt , non sunt odiosa; cum finis eorum praecipuus sit favor Regularium, qui valde in vi ne a Domini laborant, populosque non minus quam Parochi instruunt , & adiu vant. Ideo summa aequitate Pontifices dicta privilegia illis concessere . Vera sint haec omnia. At negari minime potest, dicta privilegia esse odiosa, & in damnum tertii. Parochis de iure decimae debentur, quia Parochi de iure sunt gregis evan gelici Pastores. Regulares sunt cooperatores , in Parochorum subsidium vocati ad ministerium laborandi in vinea Domini Sabaoth. Propter eorum frugi seros la bores, atque copiosana messem eorum sudoribus Partam iure ac merito Pontifice, stim mi illis privilegia exemptionum impertiti sunt, Verum, eum regula generalis praescribat, odia esse restringentia 2, mihi dicendum Videtur, laudata privilegia stricte interpretanda esse : quod colligitur etiam eκ cv. Cum capella . de privit. Duo extrema evitanda sunt, in quae non pauci , partium affectionibus praeoccupati prolabuntur. Nam aliqui, qui partes Parochorum sustinent, ita restringere vellent eiusmodi privilegia, ut nullum prorsus effectum parerent . Contra quidam, qui Regularium exemptiones nullo delectu defendunt , ita amplificare illa gestiunt ut Parochorum iura nimium laedantur. Ad haec duo extrema declinanda , privi legia sic eκ ponenda sunt, ut, quoad fieri potest , illaesa Parochorum iura consi stant, seu ut quam minimum fieri possit, noceant iuri tertii, derogentque comam uni legi. Verum, ut interpretatio recta sit, etiam rettrictio iusta simul requiri tur, ut ec verba privilegii in sua proprietate salventur, & quem significant essectum producant. Sed de hoc fusius alibi. V. Quaest. II. An nunc Regulares reipsa exempti sint a decimissoλendis de propriis hortis, praedisque, quae propriis sumptibus colunt, virtute privilegiorum quae extra

iuris communis corpus reperiuntur illis concessaὶ Resp. Hactenus dictum est de exemptione , qua fruuntur Regulares vi privilegiorum, quae iuri communi sunt inserta . In praesentia autem sermo est de privilegiis illis concessis , quae extra ius commune sunt ό quaeque illos a solutione decimarum ex praediis , propriis sumptibus aut manibus cultis, eximunt. Plures summi Pontifices variis temporibus omnibus sacris Regularium ordinibus privilegia ampla impertiti sunt, quibus a praefatis decimis solvendis eos exemerunt. Sixtuε IV. Praedicatoribus, Minoribus , & Car- Tom. V. Α a

395쪽

3 o LIB. III. DE ECCL. PRAE c.

melitis ; Martinus V. Carthusianis; Gregorius XI. Mercenariis ; Eugenius IV. Au gustinianis; Clemens VII. Monachis Valli soletanis; Sixtus IV. Cisterciensibus; Tii

nitariis excalceatis Urbanus VIII. Quae communiter sere omnia antea concesserant

Innocentius IV. Alexander IV. Clemens IV. Innocentius VI. Ordinibus mendiean tibus. Recensita privileg a Videri possunt in collectione privilegiorum, quam quae libet mendicantium Religio habet. Supersunt nunc plures super his privilegiis

difficultates resolvendae.

VI. Quaest. III. An Regulares vi suorum privilegiorum exempti sint a solvendi, de eImis , non solum de novalibus, sed etiam de aliis terris, ante , is post Comitium Lateranense aequisitis, propriisque sumptibus cultis 3 Resp. Communissima sententia est affirmativa : quia privilegia laudata aliquid concedunt quod ante concessum non erat; aliter superflua forent, & inutilia. Et habetur apertissime declaratum

in textu cap. Audientiam h. t. ubi haec reperiuntur. Nam , si intelligeremus tantummodo de novasibus, ubi ponimus de laboribus, de novalibus poneremus . Porro vi iuris communis Regulares exempti sunt a decimis de novalibus . Ergo , ut praelata privilegia, quae sere omnia derogant cap. Huper, aliquem effectum ha beant, eximere debent Regulares non solum a novalibus , sed etiam ab aliis praediis quae propriis sumptibus excolunt, quaeve post Concilium acquisierunt. VII. Quaest. IV. An Regulares teneantur folvere decimas de terris , seu praediis, quae colenda tradunt actis, nempe eoAnis 3 Res p. Ut responsio clara sit , distinctione est opus. Tribus modis possunt agri, seu praedia aliis aranda, occanda, & seminanda tradi. Primo tradi possunt aliis, ut ministris, & famulis ipsius domini, cuius sumptibus illi mercede pacta agros excolant in commodum , vel incomm dum eiusdem domini et & in hoc casu planum est Regulares exemptos esse vi privilegiorum, quae illis post Lateranense Concilium indulta fuere, a debito sol vendi decimas. Vel fundi tradi possunt colonis, ut ipsi propriis sumptibus eosdem colant, in proprium commodum , vel periculum, cum onere conserendi dominis annuam pensionena, sive in frumento, sive in vino, sive in pecunia. Tertio tradi possunt praedia partiario, ut scilicet coloni propriis sumptibus landos excolant, deinde fructus, qui progrediuntur, inter dominum & colonum partiario dividantur, vel ad medietatem, vel tantum tertia parte domino servata , & duabus aliis colono deputatis. Hoc tamen pacto, ut si fundus post culturam nullos gigneret fructus, aut grandine destruerentur, colonus partiarius contentus esse debeat, nihilque exigere ultra a domino valeat. Quibus positis, quaeritur, an Regulares

liberi sint a solvendis decimis de illis praediis quae duobus ultimis descriptis modis aliis excolenda tradunt, ita ut nec ipsi Regulares, nec eorum coloni teneantur

decimas solvere. Salmanticenses tract. xv m. cap. ID. punct. 2. s. 3. num. 74. sustinent, neque Regulares, neque colonos teneri ad decimas solviandas Parochis ;. sed

396쪽

. DIS S.I. DE DECIMIS. 3 1

sed eolonos eas decimas solvere debere Religiosis dominis , qui vi privilegiorum exempti sunt. Et certe admisso, praedia illa esse exempla , soli Religiosi domini

.fractu exemptionis gaudere debent, non coloni: quia nullo modo in eorum favorem privilegia illa concessa suere . Ratio quam praelati Auctores promunt . est, quod privilegia coneesta Regularibus, non solum sunt personalia , sed etiam rea Ita, quae praedia ipsa assiciunt, quamdiu sub dominio Religiosorum remanent . Sed praedia tradita colonis, ut eadem excolant, sunt sub dominio Religiosorum . Ergo ab onere decimarum exempta sunt. Addunt , eiusmodi privilegia realia reipsi concessisse Bonifacium VIII. Cisterciensibus, Ioannem XXII. Carthusianis cum re vocatione cap. Nuper, Sixtum IV. Carmelitis, Clementem VIII. Militiae S. Iacobi, Paulum III. Ordini S. Hieronymi, Gregorium XIV. & Innocentium IX. Conventui deI UcoriaI : reseruntque pro hac sententia Ioannem a Cruce de privit. 'Lib. IL cap. I κ. dub. 4. Philippum a Cruce tract. de Decim. g. a. nam.9. Glossam in Clement. Religiosi, de deeimis verb. Excolendas, Abbatem in cap. Εκ parte de decimis num. F. Fagundeκ Lib. II. cap. IV. num. I. RodrigueZ sq. Regul. Tom.II. quas Ni IU. Raphaelem a Torre a. a. quaest. lxxxv M. diis. VI. fol. 38o. Castropalaum

Tom. II. tract. X. disput. 'unici punct. I a. num. Io. Antonium a Spiritu sancto tract. II. diis. m. Dct.ε. num. I 6 I. Dianam Part. X. tract. X II. Pellizarium Tom. II. tractis VIII. cap. v I i. sem s. num. I76. Peyerinum Tom. I. privit. Minim. const. a. Iulii II. num. 1 32. Henriqueg Lib. VII. de industentiis cap. κxv I I. Tamburinum Tom. I. dis xv. quaest. xv III. num. 3r. Garciam Tom. I. trassium . diis 3. dub. a. punct. q. num. ro. Villa lobum Tom. II. tract. xx m. diis . num. I.

VIII. Ut, quae probabiliora nobis videntur , distincte promamus , quae certa sunt, in antecessum praemittimus. In primis certum est Religiosos vi privilegiorum quae inserta sunt eorpori iuris communis, exemptos non esse ab Onere solvendi decimas de praediis quae ultimis duobus modis supra expositis aliis tradunt excolenda. Quandoquidem satis perspicue in cap. Ex parte de decimis x. h. t. dceap. Licet h. t. praefata praedia decimarum oneri subiiciuntur his verbis . Licet de benignitate Sedis apostolieae fit vobis indultam vi de laboribus quos propriis manibar, vel sumptibus eositis, nemini decimas solvere teneamini ; propter hoc tamen non est liacitam τοbis decimas de terris vestris sub trabere, quas aliis tradietis excolendas. Quolattinet ad privilegia quae extra iuris corpus reperiuntur , quaeve dicuntur a lauis datis Pontificibus concessa Regularibus, saltem non omnia eximunt Religiosorum praedia, quae non propriis sumptibus, sed colonorum industria, expensis, dc periculo coluntur. Et quando privilegia expresse non eximant dicta praedia , etiam ab aliis colenda, ab onere decimarum non intelliguntur exempta. Quoniam, ut

dictum est, eiusmodi privilegia odiosa sunt, & laesiva iurium parochialium ; ideoque stricte interpretanda. Quid quod, cum fundi plurium Coenobiorum sint satis

397쪽

:3 α LIB. III. DE ECCL. PRAE c.

ampli, si isti omnes exempti essent ab onere decimarum, contingere posset quod Parochi congrua sustentatione defraudarentur . Quia in territorio suae parceciae fortasse maior fundorum, ex quibus decimas percipit, pars erit Regularium. Derinique ipsa praxis in pluribus saltem regionibus contraria est. Ceterum , si 'privilegia explicate eiusmodi praedia eximerent , ut videntur esse illa quae concessa sunt Cisterciensibus, Carthusianis, & aliis ; tunc tam Regulares , quam eorum coloni liberi sorent a solvendis Parocho decimis ; sed coloni decimas istas ipsis Religiosis dominis solvere deberent. Non enim in favorem colonorum , sed Religiosorum privilegia indulta essent. Tunc autem fundamentum erit asserendi, praedia dicta esse exempta, quando privilegia has, vel similes clausulas contineant : Eximimus bos Religiosos, eorumque omnia praedia, O fundos ab onere decimarum .

Nec est quod longius, & penitius rem hanc discutiamus : quoniam praxi iam invectae standum est. Si qui sunt qui suorum privilegiorum amplis exemptionibus fruantur , bene illis sit, in idque incumbant ut diu in possessione per sistere que

IX. Quae st. V. An eiusmodi privilegia de exemptione decimatum extendantur etiam sid praedia conducta, veI in empsereom accepta ab ipsis Religiosis, qui propriis manibus , aut sumptibus eadem excolunt e Resp. In hac quaestione communis sententia est quae affrmat , Religiosos regulares vi suorum privilegiorum liberos esse a Pendendis deeimis, etiam de agris alienis, & a se conductis, & cultis. Hanc defendunt Salmanticenses loco citato nam. 77. dc adducutat ex Garcia privilegium Martini V. in quo haec habentur. De quibuscumque possessionibus, O praediis, quis iv proesentiarum possistis, is in futurum, praestante Deo, iusis titulis poteritis adipisci, etiam ea ab aliis conducatis, dum tamen ilia vestris manibus , vel sumptibus excolatis, seu pro fustentatione vestra e φ coli faciatis, decimas quibams Ecclesiis , locis, aut peronis stetere minime teneamini. Si omnium lacrorum ordinum privilegia his, Vel similibus clausulis, seu verbis concepta essent ; dubio procul Religiones Omnes immunes forent ab onere decimarum, etiam de praediis alienis, & ab ipsis conductis, sive propriis, & aliis locatis. Quare ii ordines qui re ipsa eiusmodi privilegia habent, tuta conscientia, quando alia non obstent, decimas retinere possunt. Sed falsum est privilegia, communiter Regularibus concessa , esse tam ampla, Ec exprimere exemptionem decimarum, etiam de agris tum conductis stum locatis. Neque reponi valet privilegium, uni ordini concessiim , per communicationem suffragari omnibus Regularium ordinibus. Quoniam eiusmodi privilegia odiosa cum sint, ut probatum est, per communicationem non amplificantur. Et profecto, si vera forent quae Salmanti censes cum aliis citatis Auctoribus scribunt, plurimi essent Parochi congrua sustentatione destituti . .Nam opes plurium Religionum satis abundanter auctae sunt : &plures reperiuntur parceciae, mihi etiam

398쪽

- DIS S. I. DE DECIMIS. 3 3

etiam notae, quarum potissima fundorum pars pertinet ad Regulares . Si ergo o mnia eorum praedia, tum conducta, eum locata, exempta essent a decimis; cer te plures Parochi esurirent. Sed, quae diximus supra, in memoriam revocari deahent, duo nempe extrema, & nimiae extensionis, & nimiae coarctationis, in usu privilegiorum evitanda esse. Sententiam nostram docent SuareE Tom. I. de Relig.

Lib. I. eap. vix. num. 8. Filllucius tract. XXVII. cap. V m. quaest. XI. num. I 84. Castropalaus tradi. x. disp. I. punct. II. Barbosa de iur. Ecci. cap. XXVIκ F. 3. num. ao.

de plures alii. rX. Quaest. VI. An privilegia Regularium de exemptione decimarum faveant etiam nialibus e Resp. Communis sententia est affirmativa : quia plures Pontifices praefata privilegia ad Moniales etiam dilatarunt , scilicet Bonifacius VIII. Sixtus IV. Leo X. Paulus III. Clemens VIII. Pius IV. ut reserunt Emmanuel Rodrique E

in m. Reg. Tom. II. quaest. XlIV. art. 3. & Tom. III. quaest. XXXIV. art. I . Miranda in Manual. Prael. Tom. II. quaest. xlam art. II. Barbosa de iure Eccles cap. Axv I. g.

3. num. 36. pluresque alii. Equites ordinum militarium, qui sunt veri Religiosi , omnibus Regularium privilegiis, quae exemptionem a decimis spectant, fruuntur, ut communiter omnes docent. Excipiuntur tamen bona patrimonialia , quae abs que dubio decimarum pensioni sunt subiecta. XI. QuaelL VII. Quomodo citata privilegia exemptionis ab onere decimarum amitia tantur P Resp. Primo amittuntur per non usum universalem ordinis, cui sunt concessa. Neque enim ad amissionem privilegiorum sufficit non usus alicuius Coe nobii : quia caussa concedendi eiusmodi privilegia non fuerunt merita huius vel illius Monasterii, sed totius ordinis. Ergo neque demeritum negligentiae unius vel alterius Monasterii caussa erit amissionis eorumdem. Quin per usum aliorum Ceenobiorum conservantur etiam in beneficium illius Coenobii quod iisdem noluit , vel neglexit uti; ita ut valeat imposterum frui beneficio eorumdem privilegiorum . Secundo cessant eiusmodi privilegia, quando decursu itemporis evadant nimis damnosa Parochis, eorumque iura graviter laedant. Puta, si tempore conces- sonis exigui & modici erant Coenobii fundi , vel non adeo abundantes ; deinde titulo sive donationis, sive hereditatis , sive emptionis, sive quavis alia via nimium augeantur, V. g. supra medietatem , & ultra : tunc Parochi grave da mnum perserunt. Nam, si landi in eorum territorio devolvantur a laicis ad Re gulares, & si devoluti ad Regulares eximantur ab onere decimarum ; Parochi a mittunt decimas quas antea percipiebant. Graviter ergo laeduntur . Porro privile gium quodcumque exspirat, quoties tertio grave nocumentum inseri . Abbas in cap. Suggestum IX. b. V. num. 3. Θ 4. .Rarbosa in idem eap. Reiffenstuet Lib.

III. tit. xxx. dedecim. num. 76. Suarea Tom. I. de Re b. tract. II. Lib. I. cap. XX. num. 2. Filii ucius tract. xxv M. cap. v m. quaest. x. num. I 8 I. & communiter tum The

399쪽

logi, tum Canonistae. Quando porro privilegium debeat censeri, & iudicari graviter, ae enormiter laedens, non est adeo facilis decisio . Communiter citati Auctores docent, laesionem seu damnum Parochi debere esse certum , manifestum evidens, ut privilegium ipso facto amittatur ἐ Vel ut iudeκ insertor , nempe Epi scopus , possit declarare privilegium in tali casu cessare. Si autem dubium sit num laesio Parochi si levis, vel gravis, ad summum Pontificem pro declaratione recurrendum est : cap. Cum venisset Aa I. de iudiciis, ubi Innocentius III. Ciam sis per privilegiis Sedis apostollare vertatur quois , nolumus ηe his per alios iudieari , quia illius est interpretari privilegium, cuius est Privilegium concedere. Tertio a mittuntur privilegia tranfactione, compositione , seu pactione facta inter partes, si necessaria requisita adsint, maxime consensus Superiorum iuxta cuiusque ordinis statuta : quoniam super privilegio, quiveris Ordini conceo , non possunt super. iores alicuius Monasterii transactionem Peragere , inconis Itis superioribus totius ordinia.

XII. Ex his omnibus quae dicta sunt, colligas velim, in hac a decimis exemptione usum maxime, & consuetudinem locorum attendendam esse. In dubiis disisidia evitentur; & cum Parochis de bono di aequo compositiones fiant . Quo liberaliores cum Parochis erunt Regulares, eo ditiores erunt penes Deum δε mundum; quemadmodum litigiosi Deo, & mundo odiosi sunt. Abstine a litibus, &minues peccata.

De quibus rebus decimae tum personales, tum praediates, quove te stre, oe foco solvi debeant.

I. e Uaest. I. De quibus lucris solvendae sint decima perfnaos Resp. Vt iuris

communis de omnibus lucris , dc proventibus per industriam acquisitis decimae solvi debent . Ita omnes tum Canon istae , tum Theologi . Iura clara sunt. Cap. Transmissa de decim. xx m. h. t. Fidelis homo de omnibus quae licite aequi. rere potest, decimas erogare tenetur. Cap. Tua nobis, xxv I. De cunctis omnino pro mentibus decimae sunt reddends. Cum concordantiis. De vino, grano, fructibus arborum, pecoribus, negotiatione, de ipse etiam mi)itia, de venatione, is de omnibus decimae sunt ministris Ecclesiae tribuendae .laem de proventibus molendinorum, piscina-νum, feno, de negotio, artificio. Quare vi iuris communis omnes mercatores de lucris negotiatione acquisitis, omnes milites, doctores, advocati, iudices, Iectores de suis proventibus, omnes piscatores de praeda per piscationem comparata, omnes venatores de Venatione, omnes artifices de fructibus suarum artium, omnes

400쪽

DIS S I. DE DEC IMIS. 37s

samuli, de famulae de mercede acquisita deeimas solvere tenentur ministris Eeele sae. Sententia communissima. 'II. Quaest. II. An decimae fomendae sint de rebus illicite aequio is e Respondet

D. Thomas a. a. quaest. IXκκv I r. art. 2. ad 2. Dicendum , quod aliqua male argui

matuν dapliciter . Uno modo, quia rua acquisitio est iniusta ; puta quae aequirunturpeμ Mapinam, aut furtum, aut usuram : quae homo tenetur restituere , non autem de eis deeimas dare. Tamen , si actiquis ager sit emptus de usura , de fructu eius tens tur usurarius decimas dare. . . . Quaedam vero dicuntur male aequisita, quia aequiruntur in turpi causas ficut de meretricio , is histrionatu , actis huiusmodi : qua non tenentur restituere . Unde de talibus tenentur deeimas dare secundum modumariarum perso fiam decimarum. Tamen Erelefia non debet eas recipere, quamdiu sunt in pereare, ne videatur eorum pereatis communieare ; sed, postquam poenitaerint, ρομfune ab eis de bis recipi decimae. III. Quaest. III. An recensae decimae personales non olum vi iuris communis, sed etiam ex usu, is consuetudine, quae nune obtineι, sisendae sint ' Resp. Decimae, quae iuxta omnes vi iuris communis debentur , usu, & consuetudine omnes abrogatae sunt. Nullibi enim, quantum scire licet, solvuntur , ut latentur communi ter Auctores r & quisque suae regionis testis est , eiusmodi decimas non persolvi.Hine eoncludit D. Thomas loco laudato ad r. In nova lege tenentur homines ad decimas personales, fecundum eonsuetudinem patriae, is indigentiam ministrorum. Quare, si in aliqua civitate, vel parochia iandi non essent, ex quibus decimae persol vi possent, uti est Venetiis, decimae personales solvendae forent; seu fideles aliqua via ministris suis alimenta, quae iure naturali, & divino eis debentur, illis tribuere adstringerentur. Res est manifesta. . . . .

IV. Quaest. IV. De quibus rebus deeimae praediales, seu reaos fluendae sint ' Resp. Ut iuris communis debentur deeimae Eeclesiis Me omnibus , & singulis fructibus

qui e terra, seu praediis tum eommunibus , tum novalibus producuntur : de triti eo, hordeo, omnique alia segete, de palea sive integra, sive comminuta, de seno, de omnibus fructibus arborum, de soliis mororum, de nucibus, castaneis, de oleo, seu olivis, de oleribus, & leguminibus. Excipit tamen quosdam fructus minutos D. Thomas toto citato adis quia, inquit , nee in veteri lege determinatum fuit ut de huiusmodi minutis rebus decimae dentur .... Unde is nune de bui modi minutis rebus non tenentur homines decimas dare , nisi forte propter eonsuetudinem patriae. Decimae quoque debentur de pascuis, pratis, de lino, cana pe , de auri sedinis, argenti sedinis, de proventibus domorum, clibanorum, molendinorum. In his omnibus cuiusque patriae consuetudo attendenda est. Nam certum est quod hodie non solvuntur ubique decimae de omnibus recensitis fructibus. U. Quaest. V. An decimae solvendae sint de fructibus, antequam deducantur expe

SEARCH

MENU NAVIGATION