Theologia christiana dogmaticomoralis auctore f. Daniele Concina ... Tomus primus decimus De præceptis ecclesiæ

발행: 1749년

분량: 503페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

411쪽

collegit, secus ex altera, quia inculta erat; si postea haec pars culta fiat, ex ea dem quoque decimas percipere potest dummodo landus sit realiter unus. Si enim ager, qui noviter colitur, sit separatus; constat praescriptioni alterius agri illum non subiacere. XII. Quaest. X. An compositio, is transactio super decimis vaβda siti Resp. Qua D modo debitum solvendi, vel percipiendi decimas cessat per compositionem aut transactionem. Compositio est gratuita quaedam conventio. Transactio est pa ctio quaedam de re dubia, dc lite incerta, aliquo dato, Vel retento. Saepius pro eodem accipiuntur compositio, dc transactio. Compositio, facta inter partes super decimarum difficultatibus, valida est, consensu superiorum interveniente . Si sit inter personas ecclesiasticas, satis est consensus Episcopi ; ut decrevit Alexandre III in cap. Statuimus, de transact. ubi ait : Statuimus ut , si supeν deeimis inteμaeos is Miquam personam ecclesiasticam de ossessu Episcopi, vel Arehiepiscopi fui compositio facta fuerit, rata is inconcussa pernat . Quod intelligendum est de compo-stione in perpetuum duratura : compositio enim ad tempus fieri potest inter Pa. rochos seu Curatos absque Episcopi consensu ; quae compositio extinguitur cum morte componentium. Super decimis praeteritis Parochus, vel Curatus compositionem peragere valet cum laicis sine ullius consensu: quia sicut potest Parochus remittere, dc donare fructus illos, absque tamen damno pauperum; ita dc comis positionem super illis facere valet. Ut autem compositio inter Parochos & Iaicos super futura exemptione ab aliqua decima valida sit, Papae consensus requiritur rquo assensu accedente, compositionis contractus tenet. Quod dictum est de comis positione, idem etiam de transactione dicendum : pro eodem enim nunc sumuntur. Si tamen transactio, seu compositio sit temporaria, puta quod tali tempore, tali loco, post tot dies a collectis fructibus , decimae solvantur; solius Episcopi auctoritate firmata valet. Quod ipsum dicendum , si compositio fiat super iure dubio, quando nempe dubium suboriretur super privilegio Papae, laicis concessosquidem in hoc eventu compositio, cum caussae cognitione facta, dc per Episco pum confirmata, valida soret. Haec omnia communia sunt penes TheoIogos, de Canonista S.

CAPUT IX.

De Ecclesiis, oe persoriis, quibus decimae fo idebent .

I, DAneis expediemus caput istud : quia ex dictis constat, ad quos decimae iv x re pertineant. Olim decimae coetui Clericorum solvebantur , quarum dita

412쪽

DIS S.I. DE DEC IMIS. 38

tributor erat Ioel Episcopus, qui pro meritis easdem Ecclesiae ministris distribue bat. Caus xv I. quaest. VII. can. I.. Decimas sub manu Episcopi esse ce emus , ut illo qui ceteris praeest , omnibus iuste distribuat. II. Facta bonorum ecclesiasticorum partitione, iure communi hodierno solis Parochis decimae debenturo Cast. Cum contingat. Perceptio deeimarum ad parochiales Eces as de iure communi pertinent. Et cap. Cum tua. Ad Ecclesias paroebiales de iuνe eommuni spectat perceptio decimarum. Barbosa de offici θ' potest. Paroob. Part. III. eap. xxv m. F. a. num. I. Ο seq. Fagnanus in east. Cum contingat xx Ix. b. t. dc est comi nunis penes omnes. Hic animadvertendum est, iura declarare, non ad Pa

tochos, sed ad Ecclesias parochiales decimarum spectare perceptionem . Quare Parochus nullum ius habet ad decimas exigendas, nisi illud sundatum sit in titu lo Ecclesiae parochialis, cuius est Pastor. Ad omnia ergo quae Ecclesiae parochiali sunt adnexa, Parochus ius habet, eo quod praefatam parochialem Eeelesiam in titulum possidet. Qua ratione etiam Beneficiatus ius habet ad proventus Beneficio

adnexos.

III. Quaest. I. An , quando gerissiae paνoebiages incorporantur , seu appropriantus Atinaseriis, is Cupisulis, censeantuν incorporatos pariter decimae Resp. Communis est Canonistarum sententia, vi istius incorporationis , omnia quae sunt . Ecclesiis parochialibus adnexa, devolvi ad ipsa Monasteria, vel Capitula, ita ut titulus , ct ius dictarum Ecclesiarum eum eisdem Ecclesiis in Monasteria , seu Capitula transferatur. Quapropter Presbyter, seu vicarius, seu Curatus , euram spiritua lem exercens Eeclesae ineorporatae Monasterio, nullo modo eam in titulum possi det; & propterea nee ius habet ullum in decimas, intra confinia eiusdem par chiae excrescentes ; sed solum ei debetur congrua sustentatio . verum de hoe sua

IV. Quaest. II. An in asquibus casibus decimae sisendae fiat Episcopo 3 Resp. Anteis quam Ecclesia terris, fundis, & reditibus ditata esset, omnium ecclesiastieorum proventuum in sua dioecesi quarta Episcopo debebatur. At vi iuris .hodierni nulla decimarum parochialium portio ad Episcopum spectat . Aliqui tamen sunt casus in quibus decimae Episcopo solvi debent. Primus est, quando decimae adnexae sunt Ecclesiae cathedrali, cuius Parochus est ipse Episcopus; ut colligitur ex cap. cameontingat. Si tamen Ecclesiae cathedralis esset Parochus alius Sacerdos, huic decimae deberentur. Secundus easus est, quando praedia non sunt alicui parochiae determinate affixa. Haec praedia tune eensentur sub iurisdictione Episcopi ; &. ideo ex praefatis praediis decimae solvendae sunt. Tertio , quando parochiae in dioecesidistinctae non sunt, sed tota dioecesis unica est parochia, cuius Parochus est ipse Episcopus, eidem Episcopo decimae debentur. Quarto tandem, quando Ecclesiae episcopali, seu cathedrali decimae titulo vel donationis, vel consuetudine , sive B b i 1 qu

413쪽

,ss LIB. III. DE ECCL. PRAE C.

quocumque alio iure, debitae sunt, Episcopo ses vi debent . Ita Agorius Lis. MIIV. Mor. eap. xxv. quaes. IX. illumque Optime sub hoc capite eitat Barbosam quaest. ix. Quare errat Leander tract. VI. difumo quo. m. tibi citat Ακorium sub cap. xxxv r. & eorrigit Barbosam, citantem AZOrium eumdem sub cap. xxv. Passii in suum criterium Auctor ille exercet in ' his gerris , & quisquiliis ; ac passim decipitur. V. Quaest. III. An Paroebis divitibus, veI pratis moribus infectis , deeimae omidebeant 3 Resp. Parochis, quamvis divitibus, decimae solvendae sunt : quoniam non ratione, & intuitu personarum, sive divitum, sive pauperum , decimae pendu tur ; sed ratione spiritualis ministerii. Quis dixerit, Regi diviti , & opulento tributa solvenda non esse, aut reddenda non esse debita creditori pecunioso Parochis quoque male moratis decimae debentur eadem ratione, quod scilicet non ob meritum, vel virtutem personae, sed propter ossicium , dc curam spiritualem a Domino praecipiantur. Iam sub initium dissertationis diximus , damnatum sume in Concilio Constantiensi sus xlv. . oiclem errorem, effutientis liberum esse fidelibus

denegare Sacerdotibus malis deeimas. Quod etiam vetitum fuit in cap. Tua nobis, de decim. Praetextu vero nequitiae Clericorum nequeunt eas, bos est decimas, nisi quibus ex mandato divino debentur, pro suo arbitrio erogaret cum nulli fit licitum aliena cuique concedere praeter domini voluntatem

VI. Quaest. IV. An Canonicis , clericis beneficia babentibus , is Regularibus qgrcuram parochialem enereent, decimae folvendae Hly Resp. Omnes praefati ius habent ad decimas exigendas : quia sicut , facta divisione parochiarum, Parochus quisque ius habet percipiendi decimas in sua parochia ; ita, partitione facta redituum in plura beneficia, quisque Beneficiatus ius habet, & titulum exigendi decimas quara Exae sunt. proprio beneficio. Idque manifeste habetur in cap. Εκ parta δε deeim.

Animadvertendum tamen est, solis Parochis, seu curam animarum exercentibus , ex iustitia decimas deberi; ceteris autem ex praecepto mero Ecclesiae . Hinc , si Regulares parochialem Ecclesiani administrent, illis tamquam veris Parochis, deis cimae debitae sunt. Quandoquidem neque Clericis simplicibus, neque Rhgularibus ratione sacrorum ordinum decimae debentur; sed tantum ratione ministerii spiritualis sive postea hoc spirituale ministerium exerceant Clerici, sive Regulares , idem ius acquirunt ; & propterea aeque secundis , ac primis . decimae solvendae

sunt. . . l

o VII. Quaest. V. An Ialeis aη quibus deeimae solvi debeant Resp. Iam saepius dictimi est, laicos ineptos prorsus e me ad decimarum ius, quod spirituale est, in ministerio ecclesiastico fundatum. Solum laici percipere possunt decimas vel ratione privilegii summi Pontificis, vel ratione alicuius contractus, quo ministri ecclesiastici ad tempus locare Valent illis lacultatem , seu potestatem exigendi decimas sibi

414쪽

DIS T. I. DE DECIMIS.. 38'

debitas. Quae potestas, utpote fundata in contractu, sive locationis , dive vendi tionis, non spiritualis, sed temporalis est. Manifestum autem est posse ministros Eeclesiae locare laicis potestatem exigendi decimas , ut habetur in cap. Vestia . Diaeeesanorum Episcoporum statuto contraris non obstante , mestra νum deoimarum pro-.mentus Elis libere Acare potestis, eum quibus Ecclesiae vestrae condiιionem prieritis Doeere meliorem; ita tamen quod bui modi locatio ad sevdum, vel arienationem .non via deatur exiendi. Tempus autem, infra quod ecclesiastici ministri decimarum exa ctionem locare queunt, est triennium; ut decrevit Paulus II. in Extravaganti Amabitiosa, de rebus eccles non alienand. Haee omnia presse, di distincte docet Angelicus a. a. praesi lxxxv In art. a. is s. videlicet dc solis Clericis ratione ministe rit ius decimarum competere, & laicis facultatem easdem exigendi concedi posse .

Tadiae inquit art. a. sutionis decimarum est debitum quo semioantibus spiritualia debentur earnalia . Deinde subdit art. 3. ius istud solis Clericis ministris Ecclesiae eonvenire, inquantum eonsequitur iliud debitum quo ministris astaris debentur sum plus de ministerio, im quo feminantibus spiritualia debent r temporalia '. quod ad δε-

Ios Clericos pertinet habentes curam animarum et is i eo eis foris competit hoc ius baukere . Res autςm , quae nomine decimarum dantur, corporales sunt. Unde possunt in uia

sum quorumlibet eodare; is sic poss*nt etiam ad latcοι pervenire. Tandem in respontasione ad tertium concludit. Sicut res nomine decimae acceptas potest Eeta a alleui

Lateo tradere ; ita etiam potes eis concedore, ut dandas decimas ipsi accipiant , iureaeeipiendi ministris Ecelesiae reservato ἱ sive pro necessitate Ecclesiae , sicut quibusdam miritibus decimae debentur in seudum per Ecclesiam concessae ἱ sive etiam ad subventionem pauperum, ficut quibusdam Religiosis laisis, veI non babentibus curam animarum aliquae deeimae sunt concessa per modum eleemosenae. Quibusdam tamen Religiosis competit aeripere decimas ex eo quod habent curam animarum. .

VIII. In calce huius dissertationis pauca adiiciam, quibus dc fideles pii excitenatur ad decimas solvendas, & refractarii terreantur; dc tandem ipsi Ecclesiae mini stri decimarum eκactoros permoveantur ad easdem distribuendas secundum pias fidelium voluntates. Atque in primis ampla sunt praemia quae fidelibus , decimas Ecclesiae ministris animo hilari ac devoto, largaque manu offerentibus, Deus etiam in hoc mundo retribuit. II. Paralip. xxxa. vers.8. Cumque ingress essent Ezechias, is

principes eius, viderunt aeervos, ἐν benedixerunt Domino, ac populo Israel. Interrogamitque Ezechias Sacerdotes, is Levitas, cur ita iacerent acervi. Respondit tuietarias Sacerdoι . . . . dicens : Ex quo offerri caeperunt primitiae in domo Domini , comedimus, is faturati sumus , O remanserunt plurima, eo quod benedixerit Dominus populo suo . Reliquiarum autem copia es tua, quam cernis. Praecepit igitur Eze chias ut praepararent horrea in domo Domini : qaod cum fecissent , intuorunt tam primitias, quam decimas, ,3 quaecumque voverant, fideliter. Malachias quoque Pro-

415쪽

3, o LIB. IV DE ECCL. P RAE C.

pheta benedictiones .caelestes quibus fideles decimas offerentes Deus replere solet se enumerat . Inferte omnem decimam in borreum, is sit. cibus in domo mea: O pνο ,hale me super hoc, dicit Dominus si non operVero Nobis cataractas caeli, is estude eo Φοbis bene didionem usque ad .sbundantiam, increpabo pro vobis detorautemno, toreumpet fructum terroe vestrs nec erit feriris Vinea in uro , dicit Domi asexereituum. Et beatos mos dicent omneε genteν eriti1 enim vos terra insiderabui, , dicit Dominus exercituum. Cap. m. Veri ..IO. & seq. Contra vero dira, & atroeia supplicia illis minatur Deus qui decimas offerre recusant . . Hoc rovir meus quod non aecipit Christus , inquit Augustinus z re habetur in cap. Maiores xvi. quaest. vir. & additur ex eodem .Augustino. Inde videmus armigeros spoliare rusticos , alios, quos non spoliarent, si iustas decimas , is integras Disissent. Neque .exeusantur fideles a debito decimarum ob iniquam ministrorum distributionem , vel pravum usum, ut effutiebat VVicleos. Sed debent Dei, & Ecclesiae mandatis parere, memores, quod, sive boni, sive iniqui sint ministri, non ab istix, sed a Deo praeamia . sunt pereepturi : quemadmodum contra Dei ministri severissimas poenas da-hunt, si vota fidelium, si pauperum victum, si Christi patrimonium In usus profanos prodegerint. Peccant utique fideles decimarum solutionem omittentes ; sed gravius peceant ministri Dei, quoties eisdem decimis abutuntur, quoties quod eorum victui superfluit, in pauperes non erogant. Enimvero inquit B. Petrus Daiam ianus Lib. II. epist. x Iv. tit copiosiora in pauperes alimenta proficiant, dantur in

monasteriis,steremis decimae. Et epistola X. haec addit. Ouotidie r egales epulae, quotidie via paratus, quotidie nuptiale convivium. Et, unde refrigerare debuerant indigentes, ruabentium nabularum reereant gestatores. Anne proinde mirandum , si populi, eum

sideant tam iniquam decimarum distributionem, omni industria se subducere ab earum solutione studeant, si in murmura saepius erumpant, si adversus manifestos ac publicos abusus inclamentὶ in id mirum, si ministros , nimia severitate decimas exigentes, improbent; evulgentque, se frequentius maiorem austeritatem ex periri a decimarum exactoribus quam ab ipsius saeculi avaris divitibus 3 Exeusatio obvia ministrorum Ecclesiae est, se iuramento obstrictos eme ad Ecclesiae suae iura sarta tecta custodienda ab omnibus praeiudiciis. Hunc Possent praetextum obtrudere, si exactas decimas, .non in usus profanos, non in luxum, delicias , dc oppi para convivia; sed in pauperum levamen , & in Ecclesiae ornatum iconverterent. Ipfi sint fideles decimarum dispensatores; & populi, non iustitiae poenis ad acti, sed religionis spiritu ducti, & caritatis, qua ardere Pastores suos aspeXerint, eXemplo permoti, hilari animo decimarum tributum exsolvent.

416쪽

DISSERTATIO ILDE PLIMITIIS ,. ET OBLATIONIBUS ..CAP U. T I. Puid sint primitiae et quo iure debitae olim in lege naturae, oe scripta fuerint; ω quo iure in lege gratiae debeantur .' ω' an nunc sint contraria consuetudine abro

gatae ..

I Ultiplex est primitiarum fgnificatio. Prima est quae temporis quae

I dam initia prodii r qua de caussa Apostoli dicuntur primitiae spiri- a V tu, ad Rom. vii ita vers. 23 ipsi primitias spiritus habentes :quia ipsi primi fuerunt sancti Spiritus gratia repleti I primique Christi partes susceperunt. Secundo.dignitatem quamdam praeseri, & peculiaremi bonitatem et qua iniacceptione res selectae , & Optimae,. ut fructus. terrae praestantiores , & selectiores . quamvis non sint primi, nuncupantur primitiae. De primitiis in hoc sensu 'acceptis nuΗus nobis in hac dissertatione sermo erit. Primitiae, de quibus . in praesentia, sunt primi fiuctus agrorum, & arborum, qui Deo offeruntur . De his primi liis . loquitur D. Thomas a. a. quaest. Ixxxv I. in quatuor. articulos. tributa z. quorum tres primi sunt de oblationibus , quartus de primitiis ; & cum D. Thoma communiter Theologi, & Canonistae Ioquuntur .. II. Primitiae a decimis distinguuntur, quod decimae immediate in ministrorum iEcclesiae sustentationem& pauperumi subsidium exhibeantur ἱ primitiae vero. ingratitudinis argumentum Deo pro acceptis beneficiis per se offerantur , quamvis: postea in ministrorum usum. convertantur. Insuper decima, ut vox ipsa praesert Ddefinita mi fructuum partem exprimit L primitiae vero non aliquam partem. , sed aliquid de primis fructibus quos terra gignit, significant.. III. Omnes fere gentes, naturali perfusae: lumine, Deo frugum aliquid offerre in more habuerunt. Caini, di Abelis oblationes ex. communi opinione dc testimonio Scripturae cap. Iv. Genes suerunt primitiae de primogenitis gregis , & optimis terrae. frugibus. Athenienses iuvenesscriniumi primitias,. cum ex ephebis excessissent, inquit Alexander ab Alexandro Lib. V. dier. Gen. Apollini consecrabant. Romani, teste Plinio Lib. mn or I nihil de terrae frugibus gustabant, prius- Quam novarum frugum Sacerdotibus primitias obtulissent . Tamen ante legem

417쪽

3VL LIB. III. DE ECCL. PRAE C.

seriptam praeceptum nullum, suit Saturalet divinum , quod primos terrae fractust Deo offerendos praescriberet. Est quidem, inqRit D. Thomas, iuri naturali consent, neum ut Deo, tamquam supremo Creatori, aliquid ex productis fructibus offeratur ;at quod eiusmodi oblatio sit de primis terrae frugibus, aut quod in tanta quantitate , vel talibus personis detur, fuit in lege scripta iure divino , & in lege gra

tiae iure ecclesiastico definitum. Ita docet Angelicus citata quaestione Ixxxvi. art. . Pertinet autem ad ius naturale ut homo ex rebus sibi datis a Deo aliquid eYhibeast ad eius honorem; sed quod talibus personis exhibeatur, aut de primis fractibus , aut in tali quantitate, hoc quidem fuit in. veteri lege iure. divino determinatum ; in nova autem lege definitur per determinatioηem Ecclesiae ex qua bomines obligantur , ut primitias solvant secundum eo uetudinem patriae, b indigentiam ministrorum Ecelesiae .. Dum Angelicus asserit, ad ius naturale pertinere quod homo aliquid Deo offerat de terrae fructibus, non intendit innuere aliquod praeceptum iuris naturalis, quod hane fieri oblationem iubeat; sed 'eo illa verba spectant, ud exprimant , summopere naturae consentaneum esse, atque eidem insitum, ut Deus non modo mente, corde, lingua, & ceteris animae, facultatibus , ' corporisque membris , verum

externis etiam rebus colatur.

IV. In lege veteri fuisse praeceptum a Deo impositum filiis Israel de primitia,

rum oblatione. aperta sunt Scripturae testimonia. Ex .Xx M. vers. 29. Decimas tuas, primitias tuas non tardabis reddere. Et Cap. XXro. Vers. I9. Primitias frua. gum terrae tuae deferes in domum Domiri Dei tui. Et Num. xv I M. Vers. 3. Locutus, est Dominus ad Aaron : Ecce dedi tibi custodiam primitiarum mearum . Et vers. iri

Primitias autem quas voverint , is obtulerint filii Israel, tibi dedi, Θ filiis tuis, ad

filiabus tuis iure perpetuo : qui mundus es in domo tua, vescetur eis. Omnem meductum olei, is vini, ac frumenti, quidquid offerunt primitiarum Domino , dedi tiM . Et Deuter. XII. vers. 6. Et offeretis in loco Mo holocausta, iis victimas vostras declamas, primitias man m vestrarum.

V. Barbosa Lib. III. de iure Eceles unAvers. eap. xxV. ih eam propendet senter tiam quae adstruit, primitias consilio tantum , non praecepto , Deum hominibus praescripsisse. Quod evincere contendit illo textu Emd. xxv. vers. I. Loquere filiis IsraeI, ut tollant mihi primitias : ab omni homine, qui offeret ultroneus , aecipietis eas. At in hoc- textu Deum loqui de tributis, seu eleemosynis, quas populus ultroneus i ru fabricam Tabernaculi conserebat, evincunt verba quae in vers 3. Pr Nime sequentii habentur. Haec autem sunt gude accipere debetis : aurum, is argentum, is αδi,.seaeinthum, purpuram , coccumque bir tinctum, im sessum , ων --GM caprarum.. Ex quibus' verbis colligitur, sermonem hoc in capite minime esse

de primitiis. terrae quas Deus in gratiarum actionem , & in sui supremi dominii significationem sibi, offerri presso praecepto iussit. . Nec solum de omnibuS. texi M

418쪽

DIS S. II. DE PRIMITIIS O . in

stugibus, sed etiam de fructibus arborum populiis Israeliticus primitias Deo offer re adstrictus erat. Quantitas primitiarum non suit in lege veteri definita usquo

ad Enechielem Prophetam, qui Propter avaritiam Saeerdotum quantitatem prim tiarum determinavit cap. κlv. his verbis. Me sunt primitiae quas tollatis , sextam partem ephi de coro frumenti, se sextam partem ephi de coro hordei : mensura quoiaque olei, batus olei decima pars cori est, b decem bati corum faciunt , quia deceis bati implera corum: is arietem unum de grege ducentorum, quin nutrit IsraeI. Aniam advertit D. Thomas loco citato in responsione ad tertium , quod in lege non suit determinata quantitas oblationis : quia, cum primitias speciem praeserant Bblationis, consentaneum est ut quantitas. earumdem arbitrio relinquatur Offerentis . Atquist avara Sacerdotum cupiditas praeter modum populi sanguinem emungebat idcirco ad eorum coercendam avaritiam Ezechiel primitiarum quotam determina-Vit. Qiuadruplex erat primitiarum genus in veteri lege. Primum Osserebantur primitiae spicarum adhuc virentium laeundo die Mymorum, iuxta illud Levitici I i. Xers. Iq. Si autem obtuleris munus primarum. non primarium , ut scribit Leander Amendator SuareΣ, dc Cornelii, qui seripserant primitiarum fruum tuarum Domino. de Dicis adhuc virentibus, torrebis igni, in confringes in morem farris , is mafferes primitias tuas Domino. Deindθ offerebantur primitiae panis ex novo triticola Pentecoste , ut habetur Levit. XXIII. verti I .. umerabitis ergo ab altero die Sabbati . in quo Obtulistis manipulu- primitiarum, septem bebdomadas plenas ...... ex omnibus habitaculis vestris, panes primitiarum duos de duabus deeimis Amio femmentatoe, quor coquetis in primitias Domini. Tum de panibus, quos singulis hebdomadibus conficiebant, Deo primitias offerebant Hebraei , ut colligitur ex Lib. Num. cap. X M vers. 2o. Sicut de areis primitias separatis, ita is de pulmentis dabi-υε primitiva Domino : de pulmentis, idest de panibus .. Qtiario tandem offerebant

primitias in festo Tabernaculorum excomnibus Pugibus. Exod. XXm. vers. I 6. Et solemnisatem messis primitivorum operis tui, quaecumque seminaveris in agro : f lemnitatem quoque in exitu anni, quando congregaveris omnes fruges tuas de agro .

Abundantes primitias Deo offerebant Hebraei, non latum ob illam rationem universalem, Omnibusque communem, ut scilicet Deum primum cuiusque messis, &cructuum terrae auctorem confiterentur; sed etiam ut continenter liberationis ab AEgyptiaca se tute, & acquisitionis.terrae: promissae memoriam recolerent, atqile Deo pro tot tantisque beneficiis aliquod grati animi argumentum exhiberent . Haec omnia indicantur Deut. κκur. Cumque intraveris terram quam Dominus Deus tuus tibi daturus est prisidendam, is obtinueris eam, atque habitaveris in ea : DIPIde cunctis fregibus tuis primitias, is pomes, eas in cartal , pergesque as secum quem Dominus Deus tuus Hegerit, ut ibi iuvocetiar nomen eius aceede que ad Sacerdotes

419쪽

quod ingressus sum in terram. pro q o iurovit patribus nostris ut daret eam nobis .. sipiensque Sacerdos cartallam de manu tuo, ponet ante altare Domini Dei tui . . . . ἐθη eduxit. nos de Ampio in. manu forti, is in brachio extento , in ingenti pavore , in signis atque portentis r introduxit ad locum istum, is tradidit. nobis restram uacte , is, melle manantem . . Et idcirco nunc offero primitiaέ fruum terrae quam Domi

na, mihi. Et dimittes eas in conspectu Domini Dei tui, is adorato Domino Deo

VI. In lege gratiae primitiae non sunt iure divino, sed tantum ecclesiastico debitae. D. Thomas non negat ut falso ei: imponit Leander. tract.vI. diis. IX. quaest. In pria mitias esse vi praecepti ecclesiastici in lege. no a. solvendas. min. expresse adducit canonem Ex parte de decimis xv I. . quM. VII. ad . evincendum , eas in novo foedere esse praescriptas. Deinde concludit, in lege Veteri iure divino , & in Iege gratiae Ecclesiae auctoritate primitias esse a. fidelibus pendendas I ut ex eius. verbis . hoc capite num. 3ῶ relatis Constat . Fallituri quoque Bonacina, dum asserit diis. ult. de praecep. Eceles punct. vlt. Num. z. . nullum ius afferri posse in lege gratiae , quo obligentur: fideles ad primitias solvendas . . Nam communiter tum Theologi , tum Canonistae fatentur, institutum reipsa suisse in Ecclesia hoc praeceptum. Communis quoque est sententia, . ipsa experientia manifesta. confirmata , ubique sere obsoletum , . & abrogatum esse eiusmodi praeceptum Et hac ratione verum est fideles nunc non obligari ad . primitias . solvendas. Idcirco. a longiore huius. rei discussione abstineo. Id dumtaxat adiicio, fideles, qui frugum sirarum: primitias Deo, offerre negligunt, ingratitudinis notam non evadere. . Praeceptum positivum contraria. consuetudinefabrogatum est ; at deletus non est naturalis ille instinctus , qui intima voce. praedicat debitum illud altissimum. pendendi congruum tributum Deo su premo rerum omnium. largitori . . Quare,&. nunc pii fideles,. maxime. pauperes quorum est regnumὲ Dei frugum ,. fructuumque. omnium; Primitias Deo,

erunt. -

. C A P' U T II. De oblationibus . . suid. sint oblationes num iure sint imposirae et a quibus folvendae ca' quibus

deleantur

Blatio in sua generali aeceptione est cuiusque rei spontanea, largitio, quae hominis lacta. donatio dicitur , Deo dicata oblatio nunc patur: quia Deo uihil dare , . aliquid . de suo, offerre illi possumus . Haec oblatio ad Deum. relata comprehendit sacrificium , decimas, . primitias easque res, omnes quas fideles spon

420쪽

DIS S. IL DE PRIMITIIS se. 3M

te in divinum cultum conserunt. Si res,oblata. in Dei cultum, & honorem eona sumitur, sacrificium .appellatur. Si vero quod offertur in divinum cultum, in mi nistrorum cedit sustentationem, decimae, & primitiae appellantur. Si res denique. offertur, non vi alicuius praecepti , Vel legis , sed libere, licet in sustentationem ministrorum .ectat , absolute oblatio dicitur . Sic docet Angelicus Doctor a. a.

quaest. lxκxv I. art. I. T Omen oblationis commune est ad omnes res quae in cultum

Dei exhibentur, ita quod si aliquid exhibeatur in cultum divinum, quasi in aliquod fiseram , quod inde fieri debeat , eon mendum, is oblatis est, is sacrificium . . . Si vero fe exbibeatur , ut integrum maneat divino eultui deputandum , vel in usu ministrorum expendendum, eris oblatio, is, non sacrifieium . Porro Oblatio, de qua in praesenti , distinguitur & a sacrificio , quod consumitur in divinum cultum; &R decimis , ac primitiis , quae in singulos annos vi praecepti debentur . Haec autem spontanea est, & libera, atque usualis, quae in dies fieri potest. mapropter describi solet , quod sit donatio ληον- , quae fideles religionis latuitu ad altare ,

aut in alio Melesiae Deo , aut evira Eein m ad imaginem miraculosam Donte os . ferunt , ut 6I Ecelestae , veI ministrorum usui inferviant . Res quae in Mima offeruntur, primario nomen oblationis retinent. Quare etiam Vulgo . appellatur UDν-ra. Secundario oblationis nomen habent res quae extra Ecclesiam , vel in Eccle sa offeruntur pro purificatione mulierum , pro desponsationibus , aliisque Pastoris functionibus , vel ad aliquam imaginem &e. Solet distingui triplex alia oblatio num species. Prima est donatio rei facta Deo, vel Ecclesiae inter vivos. Secunda est donatio cauta mortis; & solet mortarium appellari. Tertia est usualis earum rerum quas, ut diximus, fideles ad altare, vel ad manum Sacerdotis communiter offerre solent. II. In Iege veteri praeceptuma tabat istarum oblationum, ni .eolligitur ex Lib. Exod. cap. xRID. Non apparebis in conspectu meo vacuus. Id ipsum praecipitur Num. VII. x I. Dixitque Dominus .ad Mosen ἰ Singuli duces per singulos dies Of-νant munera in . dedicationem .isitaris . Neque de hoc difficultas est inter Auct res. Potius in quaestionem vertitur , num in lege gratiae detur aliquod tale praeceptum ecclesiasticum a Sed communissima sententia est, nullum de oblationibus ain ultimo sensu a nobis explicatis , dari in lege nova praeceptum . Ita docet D. Thomas loco citato. Huiusmodi ergo oblationes de sui ratione baben, quod volu tarie offerantur, secundum illud Exod. xxv. Ab homine qui offert ultroneus , accipietis eas. Praeterea nullum in sacris canonibus reperitur mandatum quod cogat fideles ad oblationes exhibendas.

III. Obiici solent varii iuris textus : ut ean. Omnis christianus, dist. a. de Conslx IX. Omnis Christiaxus proturet ad Missarum folemnia asiquid Deo offerre, is durere ad memori quod Deus Mosi dixit l: Non apparebis in conspectu meo Va

cuus.

SEARCH

MENU NAVIGATION