Theologia christiana dogmaticomoralis auctore f. Daniele Concina ... Tomus primus decimus De præceptis ecclesiæ

발행: 1749년

분량: 503페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

431쪽

o 6 . LIB. IV. DE ECCL. PRAE C.

Thoma vidimus, non tantum ratione communionis, sed absolute obligat. Qitare, si quis impedimento legitimo ligatus suscipere Lucharistiam nequiret, ad consessionem nihilominus adstringeretur : & qui sine rationabili caussa tum communionem, tum consessionem omitteret, duo peceata mortalia adVersus duo distincta praecepta

communionis, & consessionis perpetraret . .: i

V. Praeceptum istud , ut suo loco demonstrabitur , divinum est , si a tempo=I, determinatione seiunctum absolute spectetur . Ecclesiasticum autem est , quatenus praescribit hanc consessionem quotannis faciendam esse. Sic docent omnes Theolo gi, & sie declaratum est in Tridentino Concilio sest. XIV. cap. V. Neque enim per Lateranens Concilium Eertem statuit ut Christifideles confiterentur, quod iure divinoneressarium, ἐν institutum esse intellaxerat; sed ut pr.eceptum confessionis, fastem se me in anno, ab omnibur, is fiet iis, cum ad annos discretionis pervenissentinia pleretur . Consesso itaque peccatorum , Sacerdoti facienda, iure divino necessaria semper fuit vel in re, vel in voto, ut de baptismo dicetur. Frequentia vero istius consessionis iuris est ecclesiastici. Quapropter Ecclesia , vel summus Pontifex posset, si congruum, & expediens iudicaret, praecipere ut bis, Vel ter , sicuti olim, fideles confiterentur ; aut contra posset ab eiusdem frequentia dispensare cum allia quibus ex iusta caussa, quae difficillime occurrere potest. De hoe consule D. Thmmam in IV. dist. xv o. quaest. m. art. I. quaestiunc. I.

VI. Qiiaest. I. An hoc praeceptum obliget non folum Cathosicos, sed etiam haereticos PResp. Affirmativa sententia est omnium Theologorum. Quoniam hoc praeceptum comprehendit omnes utriusque sexus fideles baptizatos e sed etiam haeretici sunt baptizati , & quidem valide , ut nunc supponimus et igitur etiam haeretici istius praecepti obligationi obnoxii sunt . Non eo tamen modo haeretici quo Catholici, huic, & aliis Ecclesiae praeceptis subiiciuntur. Nam Catholici immediate, haeretici

tantum mediate obligantur obedire huic praecepto , quatenus adstringuntur EGI sae reconciliari, ut, ab exeommunica,tone soluti, fiant Ecclesiae membra. Quare, si isti ad ovile redirent, non essent de violatione praeceptorum Ecclesiae examinan di. Sed de hoc alias. VII. Quaest. II. An peccata mortalia omnia , tam inferna , tu exteν , fideissmaηfesare vi istius praecepti Sacerdoti teneanture Resp. Affirmative respondent The logi onmes : & ex Tridentino ses. x Iv. cap. v. evidenter constat. Ex bis colligitur oporsere a paenisentibus omnia ,eccata mortalia , quorum pes diligeatem fui disti nem conmentiam habent , in confessione recenseri , etiamsi oceuissima tua Mi. Hinc confutata remanet opinio quam docet Margarita Confessorum , & nos sub initium tractatus retulimus , videlicet quod si quis haberet solum peccata interna cordis, posset diserre confessionem usque ad mortis periculum . Praeceptum enim eccle- fasticum est determinatio praeeepti divini quoad circumstantiam temporis . Divi-

mi na

432쪽

DIS S. I. DE' ANNUA CONFES. o

num autem praeceptum omnia tum interna, tum externa peccata confiteri iubet.

Sua rex disp. xxxv r. seR. a. nam. ais reserens hanc Margaritae opinionem , inquit: Sed es plusquam temeraria sententia. VIII. Quaest. III. Urrum non tantum mortalia, sed etiam veniassia vi baius praerepti teaeotar fidetis eo teri ' Resp. Negativa sententia communissima est penes Theologos; estque expresse declarata in Tridentino loco proxime laudato his verbis. V nialis , quibus a gratia Dei non eviludimar, in quae frequentius Iabimur , quam quam remis ἐν utiliter, citraque omnem praesumptionem in eonfessione dicantur, quod piorum bominum usus demonstrat, taceri tamen eitra culpam, multisque aliis remediis expiari possunt. Ratio quoque id ostendit e quia praeceptum ecclesiasticum annuae consessionis est determinatio praecepti divini. Praeceptum autem divinum non obligat ad consessionem venialium . Ergo neque ecclesiasticum. Disputant Theologi , an Ecclesia praecipere possit tonsessionem venialium. Negant non pauci; sed plures adfirmant . In discussione inutilis quaestionis tempus terendum non est . Cur non possit praecipere, profecto non teneo. Sed, quia numquam id praecepit, neque, ut prudenter praesumitur, in posterum Praecipiet , non video cur longius de eo quod numquam erit, disputare debeamus. . IX. Quaest. IV. qui nullum perpetravit mortale pereatum teneatur semel Hanno eo teri venia tae Resp. Dictum est numero praeeedenti , venialia non esse materiam necessariam praecepti : idcirco quaeritur, an, data hypothesi quod quis nulla mortali noxa eontaminatus esset, iste obnoxius foret obligationi annuae consessionis. In utramque partem disputant Auctores. Si sola vis, & natura praecepti. spectetur, probabilius videtur, eum non. teneri r qui , ablata materia necellaria, Praeceptum non obligat . Sola autem peccata mortalia materia sunt necessaria istius praecepti . Verum & hane disputationem inter inutiles relleio r quia , cum fidelis in Paschate sumere ex praeeepto Eucharistiam debeat, sistere se Sacerdoti debet, eique manifestare conscientiam suam . & rationem reddere eur intra annum nee semel consteatur. Pastor squidem posset eum cogere ut semel in anno ad consessionem iaciendam aeeederet. Sed, ut dixi, hypotheses istae omni sunt destitutae fundamento . Qui enim a mortalibus abstinet , frequenter Confitetur, ut gratiam Dei, qua in virtutis via queat perseverare , assequatur. Qui per annum integrum nee semel tonstetur, cum possit, dissicillime immunis evadet vel a culpa mortali certa, vel a dubia, Vel a tot, & adeo gravibus venialibus, ut nimium audax, ct inverecundus, ne plus dicam , foret, nisi confessionis sacramento conscientiam purgaret, antequam ad sacram mensam accederet. Quare in praxi nu Ium umquam ego, caussa necessaria sublata , a praecepto annuae eonfessionis e X-cusarem. Qui luerari vult iubilaeum, etiamsi mortalia non habeat , confiteri debet. Quia bulla iubilaei consessionem praecipit , tamquam quid requisitum ad in

433쪽

dulgentiam Iucrandam. Proverbii autem loco habetur dictum : Bulgae taηιsmwalent, quantum fonant . Contrariam opinionem docent multi Auctores . Sed nostra , quam sustinent Caietanus , Sotus, Sanchea , Diana, Corduba , Fagundex , pluresque alii , probabilior est . Qui habet iustam caussam tacendi mortale quod perpetravit, tenetur implere praeceptum annuae consessionis , manifestando venia. lia. Quia, ut peccati,' quod tacet, veniam assequatur per contritionem necessa. rium est propositum confessionis faciendae modo quo fieri potest meliori . Itaque, si alia mortalia non habeat, venialia confiteri adstringitur, ut annuae consessionuPraeceptum impleat.

. . . . . . . .

uua anni parte praeceptum conssonis obliget e oe, quomodo computandus annus sit. Variae hae de re quaesiunculae discutiuntur. Ν -

I. C Ententia communis docet , praeceptum istud obligare istum conperi semes O in anno, nulla eiusmodi anni parte designata : quia lex reipsa non limitat, nec deputat aliquod tempus determinatum ; sed solum infra annum ut quilibet fidelis confiteatur, praeeipit. Si autem Ecclesia voluisset ut fideles aliquo anni deinfinito tempore ad poenitentiae tribunal accederent , coneeptis verbis tempus illud determinasset I quemadmodum praeceptum annuae communionis tempori paschali. perte illigavit . Cuius discriminis congrua assignari ratio potest. Nam usus Eucharistiae absoIute praeeipitur, non modo peccatoribus, sed iustis etiam . Nec petacatum ullo modo supponit; ideo tali die, vel hebdomada praecipi potest . Deinde etiam conveniens fuit praeceptum communionis tempori pasthali assigi, propter illius temporis solemnitatem ; dc ut tempore definito universa Ecclesia in tanti ia-cramenti participatione simul conveniret, ac unanimi consensione tam subIimis mysterii publicam fidem profiteretur. Peecatorum consessio remedium est, dc m dicina , quae morbum supponit . Non est autem definitum tempus in quo homo Peccet. Et quia satis, ae valde congruum est ut statim post peceatum poenitentias h lsamum vulneri applieetur , dum commode fieri potest ; idcirco noluit Ecclesia consessionis praeceptum ad aliquam anni partem limitare I sed liberum reliquiu, ut quisque medicinam sumeret, prout sibi congruum, dc expediens iudicareti duim.

modo tamen ultra annum non differret. . 'II. Petrus Soto Auctor gravissimus ossim de confessone sustinet, consessionis praeceptum in determinata anni parte obligare , nempe In Quadragesima, & in Paschate. Et sane huic sententiae valde favet non solum Status IV. in Extram voces de

434쪽

D IS F. I. DE ANNUA CONFES. odi

is tregua, is pace I verum etiam Tridentinum ses. XIV. cap. V. ubi haec habentur. Unde iam in universa Eecti , cum ingenti animarum fidelium fructu, observatur mos illa salutaris confitendi Dero itis, is maxime acceptabili tempore Quadratagesma : quem morem bdec sancta Gnodus maxime probat, is amplectitur, tamquam

pium, merito retinendum. Respondent contrariae sententiae patronti consuetudinem hanc vim legis non habere ; sed pium esse morem in populorum devotione

fundatum . .

III. Utraque sententia, si recte exponatur, aliquid veri continet. Prima, si absolute loquamur, vera est. Textus enim clarus & perspicuus est; nullamque anni partem determinat. Secunda quoque veram continet doctrinam, quae praxim sidolium propinquius spectat. Sed suo in sensu vero exponenda est. Dum ergo Auctores, & ipsa Tridentina Synodus dicunt , in Quadragesima potissimum peccatorum sordes eluendas esse consessionis sacramento, non id intendunt, ut fideles qui e. g. sub initium anni peccata perpetrarunt , debeant consessionem differre usque ad Quadragesimam hoc enim, ut animadvertit Suared disput. XXXVI. num. Io. omni no improbabile est sed intelligunt , eos fideles ad consessionem in Quadragesima faciendam obligare qui conscientiam habent peccati mortalis non consessi. Quam' vis enim ii qui semel in anno consessi fuerint, praeceptum annuae confessionis abi solute impleverint ; attamen dc praxis , & consuetudo, quae optime legem interis pretatur, ostendunt, fideles ipsos persuasos esse, se ad consessionem teneri in Quadragesima, quoties alicuius peccati mortalis conscii sunt. Quo in casu , non laialum per accidens , sed etiam per se obligati videntur. Qnemadmodum enim qui per aliquam anni partem venialia saepius consessus esset , si in inadragesima crimen letale perpetraret; dubio procul ad consessionem vi praecepti obligaretur cur non ita obligabitur qui semel est confessus; si in peccata mortalia relabatur Non me fugit, discriminis aliquid Intercedere. Sed, missis inutilibus disputationibus, quae pro praxi vera, de necessaria sunt, edisseramus. Certum est fideles qui peccati mortalis rei sunt, in Quadragesima, sive in Paschate ad consessionem adstrictos esse ratione communionis suscipiendae; quamvis pluries, nedum semel, intra eumdem annum consessi fuissent. Qui enim peccati mortalis conscius sibi est, iure divino tenetur conscientiam purgare , antequam ad Eucharistiam sumendamaecedat. Id etiam pro praxi discriminis est, quod, si per se, seu vi praecepti eou

fessionis confiteri teneantur fideles , dum omittunt tum consessionem . tum comis

iminionem , duo peccata mortalia perpetrabunt adversus duo praecepta consessi nis, di communionis. Si vero solum per accidens, seu ratione communionis obstringantur; tunc consessionem, re communionem omittentes unum dumtaxat pecocatum perpetrarent adversus praeceptum communionis . Qui vero nullius peccati mortalis conscientiam habent , quamquam vi praecepti absolute non teneantur ad

435쪽

1 o LIB. IV. DE ECCL. PRAE C.

consessionem, potissimum si pluries intra annum consessi fuerint; nihilominus in

in universialem, piamque fidelium consuetudinem , antequam ad sacram comm monem accedant, consessionem sacramentalem praemittere solent. Et revera quinque fidelium religioni sibi verteret , licet nudius peccati letalis ret eonscitis, si nee in Quadragesima , nec in Paschate confiteretur . inia itaque fideles omnes, tum iusti, tum peccatores, in inadragesima reipsa confitentur; idcirco hane eonisuetudinem laudat Tridentina Synodus, eamque commendant plurima alia Cran

-cuomodo computandum fit anni initium is finis pro Obsem ntia istiui praecepti e Resp. Plures A uctores, nempe vasquea, Becanus, Lugo, plana , sust,

nent annum computandum esse a ianuario in ianuarium e quia sic tu in commmnem usum annus computatur. Verum communissima , &, ut ego quigem sentio, verissima sententia annum hunc computat a Paschate Resurrectionis ad aliud Pascha Resurrectionis. ia licet annus civilis a ianuario in ianuarium supputeo. rurί annus tamen ecclesiasticus commodius intra duo R esurrectionis Paschata ineluditur: &, quia sententia communissima est, Auctores non recenseo. V. Quaest. II. An qui per integrum annum confessus non fuit, teneatur , cum primum commode possis, confiteri P Resp. Sylvester , Ledesma, Marchantius, S aIlirest dent negative. Leander tract. v. de paenit. diis. II L quaest. κla. asserit, S. Anis noninum hanc docere sententiam III. Part. tit. xx. cap. I x. ubi sanctas Archipraesuluit de . processu per denuntiationem. Titulo vero XIV. cap. xl x. ubi de consessi vis praecepto tractat, nec verbum habet quod huic sententiae saveat. Contraria

opinio communis , & vera est . , tam docent Navarrus cap. xx I. num. Q. Suare diis. XXXVI. δες. . num a. VasqueΣ quaest. xc. dub. I. an. 3. Victoria num. I47. Cinninchius diis. Vis num. 6s. Layman tractv r. cap. v. num. s. Nugnus in addit. quaesto VI. -tic. s. dissC Lugo disip. xv. numen I . . Diana III Part. traa. Iri re a. 13

Becanus, Valentia , Bonaeina, Palaus, Leander, Salmanticenses, di alii eommuniter. Ratio ex ipsius praecepti natura dipromitur o Quoniam praecepti inteolio mpertinet, ut fideles absolute confiteantur infra annum , & ultra annum non disserant. Absolute iure divino confiteri fideles tenentur. Ecclesia praecipit ue quot annis hoc praeceptum impleatur ἱ dc consequenter vetat ne ultra annum differatur eiusdem executio. Ergo qui intra annum non satisfaeit tali praecepto, . semper obnoRius est obligationi illud, cum primum potuerit, implendi . memadmodum, si quis singulis annis solvere eensum teneatur , dc uno anno solutionem omittat, ann transacto , non liberatur a debito solutionis , sed multo magis obstringitur Ergo ex sorma , & intentione eiusmodi praecepti aperte colligitur . quod fideles non teneantur confiteri ante finem anni vi eiusdem praecepti, & quod nequeant consessionem ultra annum differre. Idque apertius ex usu, & praxi Ecclesiae eo

stat. '

436쪽

DIX S.I DE ANNUA CONFES. ii

stat. Siquidem fideles qui istius praecepti observantiam ultra annum differunt, eae communicationem incurrunt , a qua nota absolvuntur , nisi consessione peracta cauod si tenentur confiteri, ut excommunicationis absolutionem assequantur evidentes Elicitur, non QAtingui obligationem confitendi, transacto anno; sed praee ptum semper urgere , donec impleatur . Si enim excommunicati essent ob solam omissionem consessionis; patrata culpa, poena remitti posset. Sed Ecclesia vetat ne eiusmodi fidelibus absolutio ab excommunicatione concedatur, usque dum conia sessionem, quam omiserunt, peregerint. Manifesto itaque constat praeceptum istud obligare etiam post elapsum annum. VI. Obiiciunt Auctores primae sententiae . Praeeeptum assirmativum, determinate obligans pro aliquo tempore, illo transacto non obligat I ut patet in praecepto se iunii, in praecepto audiendi Safrum, & in praecepto recitandi horas. canonicas.

Idem ergo dicendum de annuae confessionis praecepto, Respondetur negando conasequentiam. Antecedens verum est , quando praeceptum a firmans alligat obligaationem alicui tempori determinato , habetque praecipiens rationem aliquam illius temporis determinati; ut evenit in ieiunis, in Saeri auditione. Eiusmodi siquidem praecepta respectum aliquem habent ad tempus cui obligatio assigitur; puta, quod tali die ieiunetur , & die festo audiatur Sacrum , Praeceptum autem confessionis nullum respectit m peculiarem habet ad spatium temporis designati; sed solum iu bet intra annum eonfiteri, & ne ultra differatur vetat. Immo quasi dicere posse mus , quod hoc praeceptum annuae consessionis assicit directe fideles , nulloque

modo tempus, nisi tamquam terminum, ultra quem executio non extendatur.

Alia praecepta memorata peculiarem rationem habent dierum in quibus ieiunandum, & audiendum Sacrum est. Quod si eadem praecepta absolute lata fuissent ipsosque fideles immediate, ut dicitur, spectarent; idem da illis ae de consessione dicendum seret, Nonne , quando Consessarius imponit poenitenti ut bis in hae hebdomada ieiunet, vel audiat Sacrum, Vel recitet ossicium mortuorum, si hac in hebdomada pensum solvere omiserit Pinnitens , tenetur, cum primum potuerit, illud reddere : quoniam hoc praeceptum non respicit hebdomadam , nisi tamquam terminum obligationis implendae t Idem omnino est dicendum de praecepto annuae

consessionis . . - i

VII. Quaest. III. An, si quis Mad elops confessionem omiserit , eonfiteatuν fabisius anni initium, satisfaciat bae unica confessione utriusque anni praerepto e RespCardinatim de Lugo diis. xv. num. ISo. Dicastillus ἐθρ. VI. dub. 8. num. 138. Henricus a S. Ignatio Lib. V. cap. clxxxU. num. 229 I. & alii a Trinantem opinionem desen dunt : quia, quando eadem res eodem tempore, duplici praecepto imperatur, unuca actione impleri potest; ut patet in recitatione horarum ex praecepto Regulae, &Ecelesiae Regularibus imposita . Alteram sententiam defendunt Diana IV. Part.

437쪽

di alii. Auctores isti docent, quod, si fidelis culpabiliter distulerit consessionem

anni praeteriti in hunc annum, mortalemque hoc anno commiserit culpam, satis faciat unica consessione utrique praecepto ἱ nec teneatur hoc anno iterum confiteari r quia revera supposuit clavibus Ecclesiae materiam necessariam pro utroque anno. Si e contraris sine culpa consessionem O miserit anno praeterito , & anno currenti nullum perpetraverit peccatum mortale I tunc teneri eum adfirmant ite rum confiteri. Tertia sententia communis , quaeve mihi unice in praxi sequenda videtur, docet , hunc Christianum sua consessione , quam in principio illius anni facit, satisfacere solum praecepto anni praeteriti; teneri vero.iterum confiteri, ut satisfaciat praecepto anni currentis. Hanc docent Suarea disp. XXXVI. sec. q. num. F. Silvius m. pari. quaest. lxxx. art. M. quo. IV. Coninchius diis. v. dub. 8. num. 61. Bona cina disp. v. quaest. v. sec. a. pMnct. q. Navarrus cap. XXI. num. 4s Medina cod.

de eoU. quaest. x In Filii ucius tract. VII. cap. ID. num. 36. Becanus e M. VID. ωρ. xxxvi. conel. . Nugnus in Addit. quaest. VI. art. I. di . . Solus in IV. dist. x. quaest. I. art. 4. Sporer Tom. III. III. parι. cap. IV. quoest. I. num. F36. Tamburinus tract. II. de a. praecep. Ercle. cap. Iv. num. 2I. licet probabilem etiam iudicet op

positam & alii plures. Ratio est, quia, ut diximus , praeceptum hoc non es abiis tur cum ipso anno; sed, anno etiam transacto, praeceptum urget, obligatque fidelem, ut quam primum potest, confiteatur. Ergo prima consessi e satisfacit prae cepto anni praeteriti I deinde altera consessione posito quod relabatur in aliquod peccatum mortale implebit praeceptum anni currentis. Verum utique est posse uno , & eodem actu satisfieri duplici obligationi , eodem tempore concurrenti, quando aliquae peculiares rationes oppositum fieri non iubeant. In nostro autem casu praeceptum consessionis peculiari ratione afficit fideles, eosque obligat, etiam transacto anno. Et ideo oportet ut una consessione satisfiat praecepto anni elapsi, di altera consessione praecepto anni currentis. Nec alicuius momenti est illud quod opponi solet, nempe, si quis differat usque ad finem anni , aut si per decem vel

viginti annos omittat consessionem , potest in Paschate unica consessione satisfacere omnibus obligationibus . Quoniam aliud est quod unico actu aliquando

possint multae impleri obligationes; &. aliud est quod semper id praestari licite, &valide queat. Primum conceditur; secundum negatur. Dum sub finem anni quis confitetur, primum omnium implet praeceptum consessionis anni curtentis; deinde manifestat omissionem praeteritarum consessionum . Quare iuxta communem Ο-nanium existimationem nulla hic occurrit dissicultas . At, dum sub initium anni confitetur , ipsemet poenitens primum omnium intendit implere praeceptum anni praeteriti. Denique in hac materia non humana ratio , sed Ecelesiae praxis consulenda est . Porro Pastores Ecelesiae non absolvunt fideles ab excommunicatione,

donec

438쪽

donee confiteantur: & dum sub initium anni supplent consessionem anni praeteriti, sub eadem censura ab illis exigunt sequentem consessionem, ut advertit Sua-rez loco laudato . Idcirco hanc opinionem ut tutiorem amplectimur e quia magiς Ecclesiae intentioni, re praxi eam existimamus consentaneam. VIII. Quaest. IV. .an qui ineunte anno pνaevidet se a confessione impediendum fore in toto sequenti anni tempore vel ob penuriam Confessariorum , vel ob aliud obstaculum, teneatur confessionem anticipare e Resp. Assirmative respondent omnes Doctores quos ego legi. Ratio evidens est. Obligatio princepti incipit sub initium anni urgere, dc intra latitudinem eiusdem anni implenda est. Ergo qui praevidet se sub finem anni impleturum minime lare hanc obligationem , tenetur eam exequi tempore antecedenti; sicut qui summo mane diei dominicae praevidet se impediendum sore a Sacro audiendo , tenetur illud mane audire, ut praeceptum impleat. IX. Qxiaest. V. An qui semel in anno confessus es peccata mortalia , si ante finem anni in noUum peccatum mortale relapsus fuerit , vel qui venialia confessus sepius

iterum, intra annum mortaliter peccet, teneatur uis anno iterum confiteri, ut pr.ecepto satisfaciat ' Resp. Secunda pars eκ dictis Paullo ante liquet. Venialia enim non sunt consessionis materia necessaria. Qua Propter , si quis mortale perpetret ante finem illius anni, in quo saepius venialia est consessus, tenetur mortale quod intra illum annum perpetraverit, vi praecepti confiteri . Idem dicendum de eo qui in consessione venialium oblitus fuerit absque culpa pecorium mortale : te netur enim, si intra annum recordetur, confiteri illud. Primam partem , nempe eum qui semel consessus est peccata mortalia, non teneri vi praecepti iterum confiteri intra eumdem annum, etiamsi nova peccata mortalia iteret , Doctores plures tuentur, Lugo, Diana. Bonacina, Leander, Hurtado , Salmanticenses, dc alii. Sed ex iis quae dicta sunt num. 3. opposita opinio probabili, nobis videtur ,

num. 2. Ratio, quam iam supra indicavimus, valida est. Ecclesia iubet cuicumque fideli confiteri omnia peccata infra annum commissa . Ergo qui sub finem anni conscientia ira habet peccati mortalis, illud confiteri tenetur. Ecclesia, inquis, semel confiteri praecipit. Verum est. Sed simul praecipit omnia illius anni peccata confiteri. Qui semel confitetur omnia peccata totius anni, implet praeceptum.

At, si nova peccata committat intra annum, antequam annus elabatur, ea clavibus submittere debet. Non ad pura praecepti verba, sed ad intentionem Ecclesiae animum intendere debemus. Porro intentio, dc consuetudo Ecclesiae ita interpretari videtur sensum istius praecepti : nempe ut fideles qui in Quadragesima

conscientiam habent peccati mortalis, teneantur, antequam tempus paschale eκ- currat, hoc mortale peccatum confiteri; etiamsi ob aliquam caussam communionem percipere nequirent. Siquidem iuxta piam, dc rationabilem existimatione in

439쪽

t LIB. IV. DE ECCL. PRAE C.

peccata totius anni sunt integra istius Praecepti materia.. Ergo, inquis, toties eon fiteri debemus, quoties letaliter delinquimus .. Inepta est consecutio . . Solum enim adstringeris omnia totius anni peccata confiteri, sive una, sive pluribus e onsessio nibus. Hinc reiicio quod inquit Cardinalis Lugo diis XV, DC. 7. num. 169. videli cet eum qui semel intra annum consessus est peccata Venialia , di mortale duabium, si incidat ante finem anni in peccatum mortale. certum , non teneri ad novam consessionem, ut praecepto satissaeiat .. Quoniam, licet peccatum dubium

sit materia necessaria consessionis ; compertum tamen non est quod sit materia sufficiens pro praecepti observantia, . quando adest materia certa. Praeceptum conissessionis comprehendit integrum anni spatium. Si intra. annumi materia certa adest,

qua illud impleri valeat; non video cur sola materia dubia impleri possit. Peccata enim venialia, quae simul cum dubiae culpa subiiciuntur clavibus licet conserant ad constituendam materiam certam consessionis nihil tamen. eonferunt ad observantiam praecepti annuae consessionis . . Quare in praxi, non modo ratione communionis paschalis, sed etiam ut praeceptum tuto impleatur , praefatum fidein lem ad consessionem peccati mortalis certi, intra annum i commissi, ego obliga

X. Quaest. VI. An qui, adhibita suffrienti diligentia, confitetur omnia precata quae

memoris occurrunt, si po' confessionem alicuius peccati obliti recordetur , teneatur illud, antequam elabatur annus, eonfiterie Resp. Communissima. sententia est negativa, quam praeter Auctores Iaudatos quaere praee. . defendit etiam SuareΣ loco citato sec. IV. num. 8. eo quod qui omnia peccata quae memoriae Occurrunt , confitetur, adhibetque omnem diligentiam, ut omnia confiteatur , revera satisfacit intentioni Ecclesiae, quae praecipit confiteri omnia. peccata commissa illo anno I a que hanc consessionem suam extendit ad omnia peccata quae per totum annum

commisit. Quae sane opinio valde probabilis est. Oppositum. tamen defendit Medina Lib. X. eap. in. rationemque prodit minime spernendam. Qui ex iusta caussa omisit consessionem annuam, tenetur, cum primum potest , consessionem supplere : idem ergo videtur dicendum etiam de eo qui peccatum aliquod obli tus inculpabiliter est. Utraque opinio probabilis est. At securior est secunda. XI. Quaest. VII.. An qui propter iusam eatissam omittit menter auequod peccatum mortale, aliis manifestatis, teneatur iiDd eonfiteri intra annum , fi commode possit ZResp. Multi, nempe Lugo, Dicastillus, Leander,& alii negative respondent. Sed probabilior mihi videtur opinio. affirmativa . Quia tenetur quisque confiteri omnia peccata illo anno commissa. Ergo, sublato. impedimento, excusante a manifestatione alicuius peccati, urget obligatio illud confitendi. Quod sane dc rectae rationi, & Ecclesiae intentioni satis . consentaneum 'videtur. Respondet Layman Lib. V. tract. v I. cap. v. num. IO. Concilium Lateranense praecipere ut omnia peccata

440쪽

DIS S. I. DE ANNUA CONFES. 41s

sdeles confiteantur, quatenus id pertinet ad integritatem consessionis ; Jdest , nequis aliquod mortale retineat, Vetat : non autem eo pertinent verba Concilii , ut omnia peccata intra annum commissa necesse sit confiteri. At responsio. isthaee arbitraria est, omnique destituta fundamento. Quoniam Concilium eo loci nullo modo Ioquitur de integritate consessionis. Supponit enim integre fieri debere, quotiescumque fit. Sed iubet fideles semel in anno omnia peccata sua Sacerdoti eonfiteri. Consessio sacramentalis suapte natura integritatem includit - Quare , si τὸ omnia peccata integritatem spectaret consessionis, clausula superflua foret . Dicendum itaque, Concilium praecipere ut fideles quotannis semel omnia illius anni

peccata confiteantur: quod & rectae rationi, di Ecclesiae intentioni satis congrum censetur. Neque quod Lugo subdit, nobis probatur, nimirum eum qui in mortis articulo aliquod mortale consessus est, plura vero ob impotentiam omisit, non teneri ad haec peccata omissa confitenda , etiamsi convaluerit insta annum , dccommode possit consessionem, si velit, peragere. Non, inquam, haec Opinio nobis probatur : quoniam & rationi, & Ecclesiae intentioni, ut dictum est , valde conforme videtur ut quisque, remoto impedimento, impleat praeceptum illud a cuius observantia ratione impotentiae excusabatur . Omnia quae in oppositum ata .Xuntur, frigidae sunt subtilitates.

CAPUT IV.

Praeceptum annuae eo egionis non impletur per conflisionem invalidam. Aliae nonnullae discultates ,

explicantur.

I. C Agna olim eontentione disputabant Theologi , num fideles consessione 10 invalida, sive culpa poenitentis, sive malitia Consessarii , praecepto a nuae consessionis satisfacerent. Assirmantem sententiam propugnabant Alensis, Gabriel, Paludanus, Sylvester, Victoria, Canus. & alii, hac innixi ratione. Eccles a praecipit tantum actum exteriorem, secus internum. Qui ergo exterius peccata confitetur, licet interno destitutus dolore, Ecclesiae praecepto satisfacit. Immo crediderim ego, inquit Canus relessi de paen. p. 6. quod, cum peccator se sistit Sacerdoti iuxta praescriptum illius capituli, Quod quidam de paenitentiis, etiamsi non recipiat absolutionem, impleat praeceptum Ecclesiae ex quadam eiusdem Ecclesiae pia & clementi dispensatione.. II. Contrariam sententiam defendunt Durandus in IV. dist. xvii. quaest. XIV. Mis

to in IV. dist. xv III. quaest. m. art. . Petrus Soto ossi 8. Navarrus cap. R. num. q.

Medina quaest. xx Iv. Suarea disp. xxxv I. sec. 7. Nugnus in additi quast. v I. art. s.

SEARCH

MENU NAVIGATION