장음표시 사용
441쪽
dj16. Cardinalis de Lugo diis. xv. nunt. 136. Gonet disp. V DI. art. 2. Sylvius in ΠL P. qtras. v I. art. . Leander tract. V. dio. MI. quae ID. & paueis, ne in singulorum recensione tempus teram, omnes Theologi , postquam Aleκander Papa VII. damnavit sequentem propositionem, quae in Ordine est 14. Qui facit; confessi nem voluntarie nullam, satisfacit praecepto Eccles . Planum itaque nune est eκ de claratione Ecclesiae, fideles qui invalide confitentur, non satisfacere praecepto E elesiae. Ratio quoque evidens est. Nam praeceptum Ecclesiae est determinatio praecepti divini; seu Ecclesia iubet fideles singulis annis semel implere praeceptum quo Deus imperat peccatorum consessionem . Hoc autem divinum praeceptum impleri nequit, nisi per susceptionem sacramenti. Porro qui consessionem nullam facit, non suscipit sacramentum. Fatentur dc adversarii, praeceptum divinum non impleri per consessionem invalidam ex desectu doloris interni , quia Deus potest praecipere actus internos ; impleri Vero subdunt praeceptum ecclesiasticum, eo quod Ecclesia actus internos praecipere nequeat. At responsio nulla est : tum ob rationem datam, nimirum quia praeeeptum ecclesiasticum est determinatio iuris divini ; tum quia Ecclesia reipsa praecipere valet, & praecipit- actus internos , sine quibus actus non consistunt externi, qui ab illa ipsa praecipiuntur. Ergo Ecclesia,
Praecipiens externam peccatorum confessionem, simul internum dolorem, ad hanc consessionem sacramentalem necessarium, imperat. Quod confirmatur eκ cap. Utriusque sexus de poenit. dc remisi. ubi Ecclesia praecipit fideles omnia peccata sua mortalia fideliter & sincere confiteri. Qui revera de peccatis suis non dolet , qui aliquod peccatum omittit, qui firmum propositum emendationis non habet ;is sane nec fideliter, nec sincere, sed ficte, dc infideliter confitetur. Tandem qui facit consessionem voluntarie nullam, re ipsa omittit consessionem, quam Ecclesia praecipit. Quoniam Ecclesia non praecipit consessionem ludicram, seu speciem, dc simulacrum consessionis, sed consessionem Veram, & sinceram , atque adeo valia
III. Ex quibus infertur, illum non satisfacere Ecclesiae praecepto qui facit consessionem ex quocumque capite, si ve ex defectu doloris, sive ex occultatione aliculus peccati interni, sive ex desectu veri propositi se se emendandi, nullam. Et consequenter hic obnoxius est excommunicationi synodali, quam plures Episcopi infligunt in suis dioecesibus iis omnibus qui semel in anno confiteri omnia pecca ta sua omittunt. Quia licet crimen istud probari nequeat, quando ex desectu a ctuβ in terni contingit; hoc tamen non impedit quominus Ecclesia excommunicationis pinnam ferre possit in eos qui renuunt confiteri , sicut Ecclesia praecipit . Neque poena ista in actum internum vibratur; sed in externam, dc contumacem omissionem sacramentalis consessionis. Et haec opinio communis est. IV. Quaerunt etiam communiter Theologi, an per consessionem validam, sed
442쪽
informem, impleri possit hoc praeceptum annuae consessionis i' Qui negant dari posse validam consessionem, simulque informem, consequenter negant posse quem quam per talem consessionem satisfacere Ecclesiae praecepto. Contra vero qui defendunt Ari reipsa posse sacramentum validum, & informe, nempe absque effectu gratiae sanctificantis, propugnant pariter. . tali consessione satisfieri praecepto ecclesiastieo. Quid ego sentiam, tum manifestabo, cum in tractatu de sacramen to poenitentiae hanc discutiam controversiam de sacramento valido , & informi . Obiter hie tantum dico, quod , admissa sententia defendente confessionem validam& informem, admitti etiam potest , ut eommuniter admittunt Theologi , tali consessione impleri posse praeceptum annuae consessionis. V. Neque huie praecepto satisfit ea consessione in qua absolutio Sacerdotis non obtinetur, sive id ex eius malitia, sive ex eius Oscitantia contingat . Quoniam , dum Ecclesia consessionem praecipit, susceptionem iubet sacra metui; sublata auistem quocumque ex capite absolutione , sacramentum haudquaquam conficitur . Ergo praeceptum non impletur. Quemadmodum qui Eucharistiam se percipere putaret, hostia minime consecrata sumpta, Praecepto communicandi non satisfaceret: quia reipsa saeramentalem communionem non Riscepisset , sive ex malitia ,sive ex negligentia Sacerdotis id accidisset : & fidelis, errore detecto, ad commutationem veram suscipiendam adstrictus foret . Idem ergo dicendum de eo qui in peeeatorum consessione absolutionem non esset assecutus . Haec opinio communis est. Sunt tamen aliqui qui oppositum sentiunt, eo quod eulpa Sacerdotis non debet, nee potest nocumentum poenitenti in serre e potissimum quia non est in potestate poenitentis absolutio sacramentalis. Nee Ecclesia ad id obstringere fideles potest quod est extra eorum voluntatem, nec ab eis pendet. Haec tamen Omnia evineunt solum fideles excusari a culpa violationis praecepti. bona fide suffraganiate. At bona fide cessante , confestim criminis rei evaderent , si desectum, qui praeter eorum voluntatem contigit, supplere non curarent. Licet abistutio non sit in eorum facultate; eorum tamen potestatis est alium adire Sacerdotem , desectu cognito, a quo absolutionem obtineant . Quando itaque desectus est solum ex parte Sacerdotis, fideles bona fide operantes excusantur tum a culpa, tum a poenis; sed non liberantur a debito implendi praeceptum , fraude, seu desectu de
443쪽
C A P U T V. De iis qui bula praecepto subiecti sunt: ω de caussis
quibus quandoque Meus aliqui ab observantia
sius praecepti exe ari queunt.
I. π AM sub initium dissertationis dictum est , omnes homines baptiaatos , non1 modo eatholicos, sed etiam haeretiem , teneri ad praeceptum confessionis . Expendendum nunc breviter superest, qua aetate Catholici ipsi implere hoc praeceptum adstringantur. Aliquod enim facessit negotium Theologis clausula illa Lateranensis Concilii, Omarx utriusque sexus fidelis, cum ad annos disereti is μν- venerit, omnia precata sua, saltem semes in AEano , con*eatur. Alii siquidem volunt ,
tunc censendos esse pueros ad annos discretionis pervenis , cum annum attig rint pubertatis, nempe 14. neque ante hunc annum ad consessionis annuae praeisceptum adstringi. Haec opinio communiter reprobatur. Alii, quos inter D. Ant ninus II. Part. tri. IX. rv.um. 1.2. sustinent, Pueros circiter undecimum, puellas
circiter decimum suae aetatis annum observantiae istius praecepti subiectos esse. Sed communis sententia docet, pueros, eum primum illis affulget rationis Iumen , ad hoc praeceptum teneri r quod contingere circa septennium communiter solet . Quid, si ante septennium ratione potiantur P Negant Castropalaus tract. LII. disp.
I. p U. 24. s. a. nam. 3. Diana IV. n. tract. MI. ref 32. & alii, eos ad annuae
confessionis praeceptum adstringi. Sed communis, & vera opinio docet , pueros , statim ac obtinuerint rationis usum ad peccandum mortaliter, istius legis obligatione constringi. Et quemadmodum , si tardius septennio lux rationis illis splendeat, solum post septennium, re aliquando post octenuium , confiteri tenentur ἡita si luκ istae septennium praeveniae , ante septennium pueri consuesi debent . Quamquam, ut id quod magis praxi inservit, dicam, frequentius post septennium, ne dicam inennium, quam anae, usus rationis in pueris contingit. Aliquando pueri lumen suificiens habent ad peccandum, laeus ad poenitendum: facilior namque est cognitio turpitudinis , de malitiae, quae naturali verecundiae adversatur , quam notitia gravitatis divinae offensae, doloris supernaturalis , & necessarii pr Positi pro vera eonsessione. Quare puerorum Conlatarii primum omnium summa sint patientia instructi oportet, atque caritate ardentes , & dexteritate praediti . Primo e X Variis tum interrogationibus, tum responsionibus deprehendere studeant, num pueri revera cognoscant se letaliter peccata , & quid sit Deum graviter offendere. Qua habita cognitione, super poena peccato mortali debita eos instruere debent, ob illorum oculos aeternae gloriae privationem, atque inferni atrocia tor
444쪽
menta exponendo. Si indolis ingenuae, di ad bonum propensae illos deprehenderint, poterunt absolutionis beneficium illis impertire ; secus vero , si fuerint vel tardioris mentis, vel naturae Vagae, sc in malum pronae . Sed pro istis maiorem adhibeant Consessarii diligentiam necesse est, eos saepius interrogando , instruenis' do, absolutionem differendo . Eos tamen de dilatione absolutionis admoneant , quotidianum exercitium alicuius devotionis erga B. Uirginem Angelum Custodem , Sanctumque, cuius Praeserunt nomen, imponant. In his Christianismi officiis eos exereere curent, & qua minis, qua adhortationibus conentur in timore Domini eos instruere, atque in eorum mente defigere, in hunc soluto finem creatos, re emptosque suisse, ut paradisum assequantur , evitentque insernum. Improbum . molestumque Iaborem deliniat dulcis, & secura spes praemii summi quod eiusmodi Consessariis paratum a Deo est 3 quandoquidem ex optima puerorum diseiplina magnopere mundi pendet reformatio; proindeque eorumdem instructio magni me.
II. Quaest. I. An senes octogenarii annuae eonfessionis pr.ecepto subiecta sint ρ Resp. Non dubito quin lector supercilia contracturus sit, dum hoc quaesitum expositu in legerit; sed certus quoque sum, maiori cum indignatione eum lecturum caussam cur illud ego discutiendum proposuerim. D. Dida cus de Narbona Ictus non o se uri nominis, in libro de statu hominis ad annum octogesimum quaest. IU. num. 2. pag. ε8 a. negat viros Octogenarios praecepto consessionis, aliisque ecclesiasticis mandatis subiectos esse. Relata siquidem opinione, adfirmante eosdem legibus ecclesiasticis constringi, illam refellit, suamque contrariam firmat his verbis . Verumta mea contrarium, non solum probabiaius, sed certias inibi videtur . Ideoque tenendum profiteor , senectutem UZam, utpote octuagenariam, quae fere semper ita homines fimplices, is raιionis reddit expertes, ut nibii a pueris Mifferre videantur . vetati hoc eodem anno pluribus ostendimus, ab omnibus, is quibuscumque tam ecclesiastisis , quam dioinis Iegibus eos immunes reddere. Et ratio est, quoniam eiusmodi aetatis sones infantes pueri sunt. Ita Hippocrates, ut refert o*bonsus a Ruietibus in Medicina Medicor. insipienti luminan a. sol. 6s. Ludovicus Vives Lib. II. de anima , is alii a nobis relati q. proxime antecedenti et quibus addenda sunt quae in eamdem rem addacit Vetasus de privilegiis miserab. personar. quaest. uvI II. num. II. Ergo,
cum pueri ante septennium bis legibus sint stati, veluι supra num. 7. comprobavimus, etiam octuagenatrii liberi cevsendi erunt . . . Cuius simile est, quod scripsere mineos in Summa 1. Quando confitendum in principio, is post eum Stepianus Caieta in
repetit. cap. Ad limina g. s. num. Io7. Palac. Rubeus in cap. Omnis utriusque sexus, verbo Postquam ad annos discretionis, de poen. O remi . scilicet ita δεηο, qui iam diserraione carent, uι saepenumero octuagenarii esse sient, nec proecepto annuae confessionis, aut susceptionis Eucharistiae in Paschate tenexi, eo nimirum quia suo
445쪽
pra diximus, quia in eis eadem capacitatis deficientia, ae in parvulis , mistat et igntur , quemadmodum si a quocumque eccis stico praecepto hae ratione reperiuntur immunes, sis , illi esse debebunt. Hactenus Narbona, qui, dum haec scribebat, fuerit oportet ex illis senibus vietis, & de pontanis, qui non caussa aetatis , sed infirmitatis, aliquando rationis occasum patiuntur. III. Haec Narbonae opinio prorsus improbabilis ut modestius quam conditio caussae fert, loquar est. Quod aliquando homines octogenarii rationis expertes fieri possint ob aliquam infirmitatem, quemadmodum dc sexagenarii, quinquagenarii, aut quadragenarii, nemo inficias iverit. At quod aetas octogenaria Iumeti rationis extinguat, vel ita obnubitet, ut a praeceptis Ecclesiae , immo & a divunis legibus eiusdem aetatis senes absolvat, nemo sanae mentis dixerit . Nec H stiensis a Narbona laudatus asserit, Octogenarios senes a consessionis praecepto , sed a ieiunii lege solutos esse ; quin expresse adfirmat, consessionis lege eos teneri. Inquit enim loco citato. Item confitendum est tempore pueritiae . . . . Item is tempore senectutis : in quo casu, si est in aetate decrepita , scilicet astra senium iam processit, puta post So. annos alleviari debet ieiuπiis , gravari orationibus
suid, si fit ita senex, quod omni discretione eareat ' Dic sicut de pupilis is furios .
Hostiensis ergo a sserit, eos senes durntaxat qui, ut suriosi, mentis lumen amiserunt, legibus non teneri. At nec verbum habet quod indicet aetatem octoginta
annorum rationis Iumen ita obscurare, ut auferat debitum observandi leges ecclesiasticas, & divinas; sicut defendit Narbona. Cum itaque manifellissima eκperientia compertum, exploratumque sit, senes Octogenarios, non modo rationis usti potiri, sed dc prudentia, atque discretione praeditos communiter esse, plus minutave, prout magis vel minus in virili aetate insenio abundarunt e consequitur , eosdem observationi legis tum divinae , tum ecclesiasticae subiectos esse ; pigetque in re certissima amplius immorari.
IV. Quaest. II. An summi Pontifices huic annuae eonfessionis praecepto obnoxii fini j Resp. Negant aliqui, nempe Ricardus in IV. dist. xv II. art. a. quae s. q. ad s. Navarrus de paenit. dist. v. g. 2. num. 32. Ludovicus de S. Iuvan. quas. v. de Confus art. 6. dub. a. quia, cum Pontifex sit supra Concilium , Concilii lege non obstringitur. Quae ratio nulla est : quia, licet summus Ponti seκ sit Concilio superior , non ' inde tamen insertur a legis obligatione eum liberum esse s sed solum consequitur eum subiectum non esse potestati cogenti . Obligatur itaque summus Pontifex legem, sive in Concilio, sive a se extra Concilium latam, observare se
cundum Vim dirigentem, non per potestatem cogentem; ut peroptime asserit S. Thomas I. a. quaest. κcv I. art. s. ad 3. Prineeps dicitur esse solutus a lage, quantum ad vim coactivam . . . Sed quantum ad tim directivam legis Princeps subditur legi propria Toluntate , secundum quod dicitur .... Patere legem , qllam ipse tuleris.
446쪽
D. Thomae sententiam communiter defendunt Theologi, SuareΣ diis. xxxv I. se. a. num. 1. Covarruvias in cap. Alma Mater, I. P. cap. I. g. s. Bona cina diis. Dr.
V. Qiiaest. ΠΙ. An praeter praereptum contentum in cap. Utriusque sexus eri. δε- ραν alia lex quae obliget ad secretam peccatorum confessionem ' Resp. Nullum aliud praeceptum reperitur praeter illud quod explicuimus , obligans omnes fideles ad confitendum peccata plusquam semel in anno . Duo dumtaxat dantur iura, quae consessiones religiosarum personarum spectant. Primum est in Clementina r. Vein agro, ubi praecipitur ut Religiosi sancti Benedicti singulis mensibus confiteantur. In controversiam vocant Theologi , num ii soli Religiosi praelatae legi subiiciantur qui conscientiam habent alicuius peccati mortalis; an vero etiam alii qui non nisi venialium peccatorum rei sunt . Primam sententiam defendunt Sotus in
IV. dist. XV ID. quaest. I. art. 3. Paludanus dist. xv M. qu.est. II. artis. q. Diana Part. VIII. tract. I. refo . xv I. Leander eract. V. disp. m. qui est. xlix. & alii apud eumdem . Secundam propugnant Caietanus Tom. I. opus. tit. . quaest. I. Canus resedi. de foenit. pari. v. Na Varrus in cop. Placuit de poenit. dist. v I. num. 122. Laymaniract. vi. cap. v. Nugnus in adit. quaesi. VI. art. s. dist. . Suarez disp. xxxvi. sect. . num. 7. Vasquea quaest. IX. artic. a. dub. 3. Henrique a Lib. I. de paenit. eap. Iv. num. IO. Granados tract. II. dio. IX. num. 2I. Hanc secundam nos probabiliorem
reputamus . Quoniam verisimile minime est Pontificem praesumpsisse , Religiosos illos singulis mensibus peccaturos mortaliter . Sed legem tulit pro monasticae disciplinae resormatione, seu conservatione. Et sicuti pro christiana disciplina semel in anno Ecclesia definivit esse a fidelibus consessionem peragendam ; sic pro mo nastica disciplina semel singulis mensibus Monachos confiteri debere , Pontifex summus decrevit . Id autem discriminis intercedit , quod vi cap. Utriusque sexus obligantur fideles directe ad mortalium peccatorum consessionem ; Monachi vero, qui statum persectionis profitentur , confiteri tenentur leves culpas, a quibus nemo mundus evadit, singulis mensibus. Quae interpretatio consentanea est aliis
plurimis statutis sacrorum ordinum, in quibus praecipitur ut Religiosi vel singulis
hebdomadibus, vel bis in mense confiteantur. VI. Quaest. IV. An baec lex Clementina obriget praefatos Monaebos ad confessionem mentalium sub mortali e Resp. Leander pro affirmante sententia recenset Ioco Iaudato quaest. xli κ. Canum resect. do poenit. pari. v. Caietanum Tom. I. Uusci SuareΣ disput. xxxv r. see. s. & alios . Canus conceptis verbis oppositum scribit, inquiens, eam Clementinam obligare quidem Monachos ad menstruam eonfessionem venialium ,
non tamen sub mortali; ut patet ex poena subiecta, quae non adeo gravis es. Idem Tom. V. D.l iij sen-
447쪽
Σ1. LIB. IV. DE ECCL. P RAE C.
sentit Caietanus. Et Suarea , quamquam afferat , colligendam non esse obligationis gravitatem ex gravitate poenae , sed ex legis materia, quod verum est; non tamen statuit legem hanc obligare sub mortali ἱ sed concludit hoc pendere ex imstituto, & consuetudine talis Religionis ; quod etiam verissimum est. in neque ad mortalia confitenda vi praefatae Clementinae sub gravi paeccato Monachos teneri, sed ad summum sub veniali , communis sententia docet. Et reipsa ex consuetudine Religionis Benedictinae constitutio Clementina non obligat sub mortali ;neque extenditur ad alias Religiones. VII. Quaest. V. An aliud ius reperiatur obligans Religiosos ad confessionis frequentiam Z Resp. Alterum ius indicatum est in Tridentino fus xxv. cap. κ. de Regularibus , ubi admonentur Sanctimoniales , ut sitngulis mensibus ad poenitentiae sacramentum accedant . Quod tamen lex absolute non est ; sed gravis , dc pia adhortatio . Admoneantur , inquit Synodus , Sanctimoniales , ut saltem semel δε- aulis mensibus confessionem peccatorum faciant, Derofanctam Euebaristiam fuscia
VIII. Quaest. VI. Quaenam sint causa ab istiuιν praecepti observantia excusantes e Resp. Plures occurrere caussae possunt , quae aliquos fideles excusent ab executione huius praecepti . Et in primis planum est impotentiam physicam excusare , quando videlicet Consessarius, quacumque adhibita diligentia, haberi non possit . Quin non solum physica, sed etiam moralis impotentia excusare potest, ut quando non nisi post longum iter Consessiarius haberi nequiret. Quando autem reputanda sit moralis impotentia, & quaenam dissicultas, quodve iter sussiciat ad constituendam moralem impotentiam huiusmodi, communiter Auctores dicunt, id iudicio prudentis viri decernendum esse. Et sane non una pro omnibus regula statui potest. Nam iter unius di alterius diei non eκcusabit hominem sanum, de robustum , etiamsi pedes , multominus si equo insidens , illud peragere deberet :excusabit vero mulierem, puellam, hominemque debilem, aliosque similes. Quare iuxta personarum diversitatem prudens Consessarius iudicium ferre debet. IX. Quaest. VII. An grave periculum famae , bonoris , via temporanei detrimenti excuset ab istius praecepti Observantia de Resp. Si tibi, vel alteri ex tua consessione immineat notabile damnum honoris, vitae, aut fortunae I dubio procul a praecepto consessionis excusaris r quoniam cum tanto periculo lex ecclesiastica non obligat . Raro tamen id accidere potest . Advertendum hic est, quod, si periculum foret in manifestatione unius, vel alterius peccati, secus in manifestatione aliorum, illa occultanda, haec manifestanda forent, & dimidiata consessio esset peragenda , ut iusius suo loco dicetur. Si vero quis nulla mortalia, praeter ea quorum manifestatio periculi plena esset, haberet ; posset venialia confiteri iuxta ea quae supra dicta sunt . Rursus animadvertas velim, illud detrimentum famae , vel honoris , quod
448쪽
quod tu subires apud Consessarium audientem crimina, in quae praeter opinionem quam de te conceperat , lapsus es , non te excusare ab observantia huius praecepti .: X. Quaest VIII. An fidelis qui idioma ignorat Sacerdotis Confessarii, teneatur per
ἰηterpretem confiteri,. ut impleat praee tum annuae confessionis i Resp. Omnes The logi docent, praeceptum Ecclesiae non obligare cum tanto rigore, ut quis debeat per interpretem consteri. Idque evincunt ex ipso cap. Utriusque sexus, cuius haec
sunt verba , Omnis fidelir teneatur olus confiteri peceata sua proprio Sacerdoti. Illud vocabulum solus interpretem excludit. Dissicultas solum penes Theologos est. an quis teneatur confiteri per interpretem, ut satisfaciat praecepto divino consessionis extra mortis articulum, & in articulo mortis. Et quo ad primam dissicultatis partem, Sylvester verb. Confessi I. quaest. xv. Archidiaconus, & alii apud eum
dem Sylvestrum sustinent, etiam extra mortis articulum teneri fideles ad conses sonem per interpretem, ut divinum impleant praeceptum . Leander tract. v. di . VI. quo. ix. laudat pro hae sententia etiam Canum relem de paenit. pari. VI. ubi conceptis verbis oppositum doco: ait enim : In reliquis Tero eventibus , etiam eum iure divino eonfessis es in praetepto , credere fine periculo possumus , neminem obligari ad confessionem peccatorum per interpretem . Communissima est Theolog rum opinio, extra mortis articulum neminem umquam obligari ad consessionem per interpretem, etiam cum divinum constendi praeceptum urgeat. Eam defendunt Caietanus verb. Confessi eond. XI. Soto disi xv m. quaest. o. art. 6. Petrus SO-to lea. XI. Medina quies. x. Vasquea quaest. xc I. artis. I. dub. 3. Bonacina disput. quo. IV. sect. I. punct. 2. g. 2. num. 22. Hurtado disp. v m. dos 2. Diana, Villat bos , Layman , Palaus , Salmanti censes, de alii communiter . Contrariam sentenistiam docet S. Thomas in Supplem. quaest. IX. art. 3. ad 2. Dicendum , quod in eo
qui usum linguae non babet , fuι es mutus , veI qui est alterius Betuis, sufficie quod per scriptum, aut per nutum, aut per interpretem confiteatur : quia non extingitur ab homine ps quam possit . quamvis homo non possit , veI debeat baptismum accipere nisi in aqua, quae est omnino ab exteriori, is nobis ab alio exhibetur . Sed actus confessionis est ab intra, is a nobis. Et ideo, quando non possumus uno m do , debemus . secundum quod possumus, confiteri . Afferit itaque Angelicus, quod non solum possimus , sed etiam quod debeamus meliori quo fieri potest modo confiteri. Neque assertionem suam ad mortis articulum limitat ; sed absolute i quitur. Nec porro illius absoluta doctrina applicanda est eventibus , prout rationabiles videbitur .. Rationi autem satis consentaneum apparet in gravi periculo vitae, Vel aliqua spirituali. necessitate urgente; ut si per plures annos quis confiteri minime potuisset, & ex alia parte criminum multitudine premus seret, medicinaque sacramentali summopere Ihdigeret: rationi, inquam, consentaneum vid
449쪽
tur, hunc Christianum debere , seu teneri , meliori quo potest modo confiteri ἱ &consequenter etiam per interpretem consessionem peragere , ut animae suae undiqueversum vulneribus sauciatae consulat, eamque pristinae incolumitati restituat .
Hic Christianus per contritionem , inquis, animae suae succurrere valet. Id fieri posse, quis ibit inficias At contritio illa , caritatis ardore vituans , necessaria ad culparum abolitionem , animaeque sanctificationem donum est peculiare, ad quod assequendum dissicillime peccatores perveniunt . Qua de cauta laudati Auctores attritionem, ex solo timore inferni conceptam, sussicere cum sacramento volunt . Summam dissicultatem , non modo contritionis persecta , sed etiam imperfectae , quae actualem saltem inchoatam caritatem adiunctam habeat , opponere non desistunt. Cur nunc adeo facilem hanc produnt contritionem 3 Si enim secundum sacrae Scripturae regulas loquendum nobis est, Deus dona sua illis non impartitur qui ea quae viribus suis essicere potant, re ipsa non praestant. Potest peccator per interpretem confiteri s licet cum non levi rubore, & dissicultate . Qua ergo ratione ab hac consessione liberandus est uia lex consessionis eum tanto incom-
modo non obligat At hoc ipsum est quod voinur in controversiam. S. Thomas asserit, legem consessionis ad id obligare : ratio quoque luadere videtur . Ceterum , quia maior pars Theologorum oppositum docet ἱ & ex alia parte ratio valida non occurrit ; ideo a certa ferenda sententia abstinemus i solumque consulimus, standum eme D. Thomae doctrinae , quam quisque suae salutiS magnopere cupidus executioni, ut ego quidem arbitror , occasione data , certo demandaret . Ut tamen quid sentio ipse , clarius dicam , ego a praecepto annuae consessionis excusarem eum qui nequiret nisi per interpretem confiteri ; minime vero eκἄ-sarem a divino praecepto . Quare Sacerdotem celebraturum, & in peccato mortali existentem, ad consessionem per interpretem obligarem . Rationem iam iam
XI. Quid porro de Christiano peccatore in mortis artieulo constituto dicendum 'Caietanus, Soto, Castropalaus, Dicastillus, Antonius a Spiritu sancto , Gabriel a sancto Vincentio, Leander, Ledesina, & alii docent, neque morte imminente, Vipraecepti , sive ecclesiastici , si ve divini , Christianum adstrictum esse ad honsessionem per interpretem. SuareΣ diis. Xxxv r. Dct. 6. hanc opinionem vocat practice probabilem; aitque quemquam tuto posse eam sequi; oppositam vero speculative Veriorem, valdeque probabilem appellat. Subdit postea , quemquam tum ex lege poenitentiae , ut Deo satisfaciat , tum ex debito caritatis , ut consulat suae saluti, ad talem consessionem per interpretem adstringi. Quam sententiam duabus temperat regulis . Si homo probabilem habeat existimationem de sua vera contritione , excusari poterit ab obligatione confitendi per interpretem et quia talis consessio non videtur moraliter necessaria ad salutem. Si autem dubius seret de
450쪽
contritione sua, tunc teneretur confiteri etiam per interpretem; sed hoc in casu posset ea solum peccata confiteri quae cum minori sua infamia manifestare valeret : neque enim integritas materialis consessionis necessaria esset. Ad integritatem materialem quod attinet , nulla est dissicultas . Doctrinam Suarea adoptant
etiam Salmanticensm tract. v I. cap. VII. punct. 2. num. 2O. Θ ΣΙ.
XII. Tam sententia quae statuit , non teneri peccatorem , in mortis articulo constitutum, confiteri per interpretem , quam doctrina SuareΣ , nullo modo mihi probatur. Et ut a doctrina quam tradit SuareΣ, auspicemur, salvo tanto Doctori debito obsequio, ea mihi falsa videtur . Lege poenitentiae, & caritatis tenetur Christianus etiam per interpretem e confiteri ; absolvitur vero ab hac lege, si pro--babiliter putet se esse contritum Etiamne in mortis articulo; etiamne in iis quae necessaria sunt absolute, &, ut dicitur, necessitate medii probabilitas suffragatur Anne fieri potest ut homo , peccati mortalis conscius , salutem assequatur sine contritione vera, quae reipsa talis sit Nemo hoc dixerit . Porro qui probabilem solum existimationem habet de sua contritione , reipsa decipi potest . Nec contritio existimata , nec iud cium pretabile de contritione ad iustificationem lassiciunt; sed necessaria est contritio in re, dc, ut dicitur, in effectit . Nemo enim dixerit, posse qaemmam per solam contritionem existimatam, absque sacramento, mortacitum peccatorum sordes eluere . Probabile ergo iudicium de corde contrito in artaticulo mortis a debito confessionis absolvere nequit . Ex alia parte iudicium moraliter certum de eadem contritione dissicillimum esse, in homine potissimum gravibus culpis obnoxio, nemo non videt. Consequitur ergo necessariam esse conseiasionem per interpretem in tali eventu. Et haec dicta sint contra probabilem contritionem, quam absque consessione per interpretem lassicere, Suarea, dc alii post . ipsum docent. XIII. Ut vero expendamus sententiant quae propugnat, neque in mortis articuli vi praecepti divini quempiam teneri ad consessionem per interpretem ; tene
ri vero' subdit lege caritatis erga se ipsum , quatenus quisque obligatur reconciliari Deo, ne periculo aeternae damnationis se se exponat e ut, inquam, sententiam hanc expendamus , in primis quaerimus , quo sundamento asserant Auctores isti , praeceptum divinum non obligare ad confessionem per interpretem; ad eam vero obligare legem caritatis . erga se ipsum . Fortasse quia divina lex cum nostrae famae detrimento non obligat 3 Sed cur lax propriae caritatis cum famae eiusdem detrimento obligat 3 Verum , haec obiter dicta sint i dc ad id quod caput est, accedamus . Atque primum omnium candide fateor, magni mihi ponderis esse auctoritatem tot Theologorum, qui negant, necessariam esse consessionem per interpretem, sive Vitae tempore, ut impleatur praeceptum divinum , sive in articulo mortis, modo supra explicato . Sed eadem ingenuitate fateor, rationem quam , ut
