M. Antonii Mureti Opera tomus 1. 5. Tomus 5. Commentaria Mureti in libros Ethicorum Aristotelis, continens in Aristotelis Oeconomica annotationes, interpretationem in Commentarium Alexandri Aphrodiensis ad librum 7. Topicorum Aristotelis

발행: 1730년

분량: 507페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

at contra, ὐ0ιτικον ἡ πλωτος. Et facetissime apud eumdem illum , quem modo nominavi , poetam , cum Pa sor quidam alterum interrogasset, nunquid ei amorsem num unquam ademisset, eoque negante conquestus emet , se undecimum iam diem amore uri r Nimirum ait ille alter dives es : at mihi vix est, unde aceto, aut vapa sitim meam expleam . Uersus hi sunt

Dic nunquamne tibi funnos amor utius ademit λ31. Ne di sue sirint ; nimii res plena pericli est . . A. At prope mi undecima haec lux es ex quo uror amore. Μ. Hauris nimirum ex dolio: at mihi vix sat aceti est.

Significavit videlicet amorem & Iibidinem ex copia oriri, pauperibus & de lodice, ut ait Iuvenalis, paranda sollicitis tales ineptias in mentem non venire . Ergo ad quasdam virtutes videtur paupertas habere quiddam κινητικον , ut ad temperantiam , ad industriam, ad modestiam : cum saepe divitiae intemperantes , rem insos& immodestos emciant. Etiam ad fortitudinem bellicam comparandam accommodatior divitiis videtur eme paupertas. Pauperes enim & omnia facilius ferunt, ct minori negotio adducuntur ad subeunda pericula evitam enim contemnunt. At divites delitiis asilieti,& ea quae saepe belli necessitas fert, tolerare vix po

Δειλον η φυλο ισχον κακον , ait Aristophanes, & Horatius monet eos, qui fortes futuri sim , ut a teneris annis paupertatem pati assuescant ita. Angustam amici pauperum pati I, o O . Cm i Robusus acri militia puer . . . l . s. Perdiscat.

Et idem poeta alibi narrat militem quendam Lu-- - : i culli ,

112쪽

I n I. ET HI eo RUM. 99eulli, qui se in paupertate fortiter gessisset, donatum

ab imperatore multis muneribus ac divitem factum , ignavum postea extitisse . Persae omnesque Asiatici cum divitiis abundarent, molles, imbelles Zc effeminati fuerunt: at Lacedaemones omnium Graecorum& pauperrimi & forti mimi. Lucanus foecundam virotum paupertatem vocat. Et sane constat veteres Romanos quamdiu paupertatem retinuerunt, viros sortes di strenuos fui me, post una cum paupertate virtutem exul Se .

Hunc , ait Horatius de Fabritio loquens, oe incomptis Curium rapillis i. Utilem bello tulit oe Camillum. Faeva paupertas oe avitus apto Cum lare fundus .

omnium Atheniensium Aristides iustissimus fui me

memoratur. At idem ita pauper fuit , ut ne tantum quidem reIiquerit , unde sibi sepulcrum extrui possiet . Itaque populus Atheniensis etiam filias ipsius ex publico collocavit : & matri ac materterae eius ternos obolos in singulos dies , unde victitarent , decrevit . L. Aemilio Paulo vix repertum est, unde uxori dos solveretur : Sunt ista,& eiusdem generis alia quamlibet multa colligi possunt : quae tum demum contra nos valerent, si diceremus eundem esse non posse pau-Perem , & virum bonum et quod neque dicimus , & si qui dicant , eorum sententiam, ut veritati ac Philosophiae inimicam repudiamus : sed eos ip1os viros bonos , de quorum paupertate in historiis legitur, si modicas habui Sent opes, pluribus benefacturos , atque eo ipso feliciores futuros fuisse arbitramur . Ceteroqui

Non neSamus , summam virtutem , summamque sapientiam etiam in summa paupertate ι & in homine summe deformi & ignobili , & carente omnibus fortunae commoditatibus esse posse Aesopum illum fabulato-

113쪽

1oo M. ANTONII MUR ET Irem e Phrygia, ct servum, & pauperem, & deformem fuisse accepimus. At in eodem admirabilis quaedam virtus , ct insignis quaedam sapientia fuit . Socratem Philosophiae parentem , quem tandem hominem fuisse traditum est λ si nobilitatem quaerimus, filium obstetricis et si opes, prope mendicum : si formam , Si Ie

his similem : si fortunam , in carcere mortuum , cum impietatis damnatus esset . Hunc tamen nefas fuerit , in iterum aut infelicem dicere : quae enim ad felicitatem plurimum momenti habent, ea habuit : caruit iis, quae a nobis aut instrumenta , aut Ornamenta se licitatis nominantur. Epicteti distichon circumfertur , quo

se & servum , & corpore debilem , S pauperrimum fuisse testatur , & tamen diis immortalibus carum.

Et tamen , si ei optio data esset, maluisset liber ese se , quam servus , integro esse corpore , quam debili,& modicis divitiis instructus potius, quam mendicus esse . Non tamen ii sumus, qui ad felicitatem magnas opes requiri dicamus. Magnae enim opes nunquam fere possunt, neque parari sine iniuria , neque exerceri sine luxu, neque haberi sine periculo, neque amitti sine dolore . Tantum sit ut neque egeamus , & Potius amorem ac caritatem civium nostrorum ex hone

sto ac liberali earum usu , quam ex magnitudine invidiam colligamus . Nam oc Aristoteles ipse in politicis eorum optimam ait esse sortem, qui medii sunt inter paupertatem & divitias, commendatque illum versum Theognidis,

Et Horatius eum videtur beatum dicere,qui auream mediocritatem diligens,

114쪽

-itutus caret obsoleti Sordibus tecti , caret indidenda Sobrius aula .

Quid igitur , dicet aliquis, nullusne & pauper esse,& felix potest : 'Hic distinguendum puto. Nam si pauperem accipimus mendicum , & eum, cui desint ea , quae sunt ad vivendum necessaria, virum bonum es posse etiam hunc non nego , felicem nego. Sed sunt quidam , quibus lautum opum est, ut neque desit, ne que redundet . Hi comparati cum valde divitibus pauperes videntur , comparati cum valde pauperibus, divites . Re vera autem pauperes non sunt. Pauper enim non est, ait Horatis cui rerum suppetit

usus . ii autem, nihil prohibet quin etiam regibus feliciores esse possint. -licet, ait idem poeta , sub paupere tecto

Reges Θ regum vita praecurrere amicos . Ac alibi, bene est cui dederunt Dei Parca quod satis est manu . & alibi. Vivitur parvo bene , cui paternum Splendet in mensa tenui salinum , Nec leves somnos timor , aut cupiis Sordidus aufert o Et poetae cum paupertatem Optant, ra Iem optant, id

est , moderatas opes , ut Tibullus Ec Theogenis , &Martialis. Stoici verbo negligebant opes r sed non eo flabant sibi; ut Cicero quarto de finibus, ct Plutarchus ostendunt ; & quidam eorum ni mimum magnum studium posuerunt in congerendis opibus. Quo nominea quibusdam notatus est etiam Seneca . Αδ ιταν βηου ρα δεονὶ Non omnino negat seri posse sed ait dicta cile esse. Τα καλα ) Melius in quibusdam veteribus

δε' το--οιὶ Tria ponit, quorum absentia itis H 3 quinari

115쪽

toa M. ANTONII Μ URETI quinari quodammodo,&obsolescere felicitatis splendor videtur . Sunt autem haec , nobilitas , felicitas in suseipiendis liberis , & pulchritudo. Deinde eadem repetens , Ordinem murat , aitque non valde aptos ad felicitatem haberi eos , qui aut aspectu plane deformes sint, aut ignobiles, aut soli, & liberis carentes . Dicam igitur ego quoque primum de forma , tum de nobilitate , postremo de liberis : si prius illis admonuero haec

talia non, ut prorsu S necessaria sint ad felicitatem , sed tamen magnum ei ornamentum addere. Nunc singula persequar , ac primo loco dicam de pulchritudine : quam Plato in Cratylo duabus rebus constare dicit id est , proceritate , & αρμονια, , id est, convenientia partium. Igitur ad pulchritudinem primum requiritur magnitudo & proceritas corporis , pulchritudo enim in parvo corpore esse non potest, ut Λristoteles ipse dicturus est quarto horum librorum. Dein de m/μαεπια , id est , iusta & decora partium inter se proportio . Quae si fuerit in eorporibus parvis, efficiet ea non pulchra quidem , sed lepida tamen & venusta :iuxta Graecorum proverbium , γάρος σμικροῖπν ο δει .

Iccirco autem ad felicitatem aliquid momenti habere dicitur pulchritudo , quia mire efficax est ad con ei liandum amorem : unde Aristoteles dicebat eam emcaciorem esse quavis epistola commendat ilia ; &idem in politicis narrat, populos quoidam Indorum litos esse in mandandis imperiis formae dignitatem sequi ; & alio loco ait , si qui ex hominibus reperirentur ea formae pulchritudine, quae in deorum, simulacris cernitur , omnes alios sponte eorum impe- .rio parituros. Possiem ex Platone, Xenophonte , aliis multa huc pertinentia commemorare: sed ad alia potiora propero. Quanquam autem Aristoteles interrogatus, cur pulchri amarentur ab Omnibus, respondit,eam interrogationem non nisi caeco alicui convenire: di-

116쪽

, IN I. ET HIC RU Μ. . Io 3 cam tamen quam esse eius rei caussam putem . Puto igitur eo amari pulchros , quod homines ex vultu &habitu corporis de ingenio , ac moribus coniecturam faciunt; non iniuria . Formae enim decorem natura Iis quaedam ingenii bonitas plerumque comitatur, nisi Corrumpatur, aut prava educatione, aut convictu &Consortio improborum . Itaque apud Homerum Achilles omnium Graecorum formosissimus est , idemque Optimus ac fortissimus : contraque Thersites , ut omnium turpissimus , ita ignavissimus , & minimi pretii. Neque tamen hoc perpetuum esse Alcibiades, S Socrates satis indicarunt. Sed abeamus ab hoc levi , &fluxo , & fragili , & prope dixerim , nugatorio bono ,

atque ad alia r ranseamus .

Οἶον ευ ειας)-Αristoteles in Rhetoricis , de

nobiles proprie sunt ii, quorum maiores longo ordine virtutes praestantes, iidemque potentes atque honorati fuerint. II. Eam quidam censuerunt nullo prope loco ac numero habendam . Non enim quibus quisque natus emet, sed qualis ipse esset, videndum . Itaque Socrates in Theaeteto ait, eos , qui gloriantur, quod septem fortassis avos suos divites nominare possint, veris philosophis ridiculos esse , tanquam qui longe aspicere non possint, & in omnem antiquitatem intueri , ac ratiocinari, cum unusquisque nostrum in- Numerabiles maiores habuerit, in cuiusque hominis genere & reges , & mendicos , & liberos , & servos

117쪽

λά- ριυριοι γεγονιαπιν - υν . Λpud Ovidium Ulixes negat quenquam de genere gloriari oportere . Nam genus linquit, o proavos, er quae non fecimus

si ,

Vix ea nostra voco. Multa in eandem sentent am Iuvenal. sat. 8.Stemmata quid faciant , erc. & paulo post .

Tota licet venias , exornent undique cerae Atria , erc. .

Denique nihil est facilius, quam vel integrum diem consumere in percensendis iis , quae ex vetustis scriptoribus tum Graecis, tum Latinis, ad abiiciendam nobilitatem colligi possunt. III. Sed tamen fatendum est semper apud omnes populos nobilitatem in magno honore ac pretio fuisse: ut id prope natura.comparactum esse videatur. Et hoc est, quod Cicero in oratione pro Sextio nobilitatem vocat blandam eonciliatriculam sui. Ac saepe populus Rom. multis per se ignotis , quia claris maioribus orti erant, magistratus & imperia mandabat, quod non obscure significat idem Cicero principio orationis ad Quirites de lege agraria: ιχ Pisonem eo modo quaestorem, aedilem, praetorem dieit esse factum his verbis : Dbrest I ad honores errore

hominum , commendatisne fumos arum imaginum , quarum mile habes nihil maeter colorem . Et paulo post : Nam tum cum quaestor es factus, etiam qui te nunquam UIderant, tamen illum honorem nomini mandabant tuo ; aedilis es

factus Piso es a Pop. Rom. factur , non iue Piso ; praetura item maioribus deliata es tuis. Not/ erant Illi mortui, te vivum nondum noverat quisquam . IV. Caussa autem, cur homines nobilitati faveant , est communis opinio, qua creditur , suorum sere maiorum quemque similem esse . Horatius e Fortes creantur fortibus , er bonis

118쪽

IN I. ET HICORUM. I ICieero pro Rabirio Postumo : hoc generi hominum prope natura datum , utI qua in familia laus aliqua floruerit , hane fere qui sunt eius sirpIs cupidissime persequantur . Idque mox confirmat exemplis . Siquidem non modo in gloria rei militaris paullum Scipio , aut Μaximum filius , sed etiam in devotione vitae, & in ipso genere mortis ininatus est P. Decium filius . At contra nati ex flagitiosis , & infamibus plerumquc tum natura, tum voluntate parentum vitia persequi solent, dc prope ita loqui, ut servus ille apud Plautum in milite :Noli minitarI, scio erucem futuram mIbI sepulcrum. Ibi mei maiores sunt fili, pater, avus, proavus, abavus. Euripides:

Et narrant historici, nato Nerone , cum amici , ut fit gratulatum ad patrem ipsius veniment, dixisse eum, nullum esse gratulationi locum . Nihil enim ex se de Λgrippina, nisi pessimo publico, potuisse nasci: αeius praedictionem comprobavit eventus . v. Quaeri autem solet , quae caussa efficiat illam usitatam si mi litudinem morum , Ac ingeniorum inter patres & liberos . Panaetius putabat id eκ eo evenire , quod non tantum ex corporibus parentum gignerentur corporiufiliorum , sed etiam ex animis animi . At hanc sententiam de philosophi confutarunt, ut Cicer. I. Tuscul. dc religionis nostrae proceres, ut impiam & haereticam damnarunt . Quare nos quoque eam reiiciamus . Duae aliae asseruntur, qua 1 puto Veras esse. Una, quod cum corporum temperatio eadem fere in parentibus de liberis esse soleat , ex eo fit , ut ad easdem res natura proclives sint ac propensi .-τiiς Urτ τοῖ σού τος κράσεων ὲ πεται, ut integro libello docet Galenus. Altera caussa est educatio, quam philophi vere dicunt

119쪽

ros M. ANTONII MUR ET Idicunt esse alteram naturam . Nam ut qui domi nihiIunquam , nisi laudabile viderunt , facile virtutem atque honestatem sequuntur, ita in paterna turpitudine ac vitiis educati, vix fieri potest , ut non eadem referant & imitentur. VI. Hoc tamen perpetuum non est. Vere enian Manilius quarto Astronomicon . Degenerant nati patribus , vincuntque parentes . Itaque quidam meliores sunt patribus , ut ille apud

Homerum gloriatur . Ημεῖς πι πατερων μγ ἀαε μονες ἀχομεθ' ει ναι.

Et d e Periphete legitur It i a d.

Et de Pompeio traditum est , patrem ipsius Populo Rom. odiosissimum fuisse, cum haud quisquam ipso fuerit carior & acceptior . Itaque quodam Aeschyli Versu utentes , vocabant eum carissimam progeniem invisissimi patris. Multi etiam obscuro & ignobili loco orti , dc illustres evaserunt , ut Cato Censorius, Μ. Cicero . At multis partibus plures numerari possunt, qui degenerarunt a paterna virtute secundum illud

Homeri cum .

Παίροι μν' si παIδες Ομοῖοι , οἱ πλέονες κακιως , παυροι δέ τε πατρος' ἀμεινους .Itaque etiam Graeco proverbio celebratum est , δεύρων ηρωων τε κνα πήματα, dc citantur verba Demosthenis , quibus ait fato quodam contingere, ut nihili sint magnorum filii. Sed oc Aristoteles in rhetoricis, dc inpolit . multa eodem perrinentia disserit , & exempla eius rei innumerabilia ex historiis peti possunt . Socratis filios stupidos fuisse traditum est . Ciceronis filium sola prope nobilitavit ebrietas. Germanicus Caligulam filium habuit e Commodum Marcus . Videndus e1hValerius lib. 3. Cicer. I. Tuscul. Aelius Spartianus in Severo . Ac denique tenendum illud Euripidis.

120쪽

1 IN I. ET HICORUM, IOI

VII. Est autem intelligendum , ad felicitatem satis esse etiam de Λristotelis , sententia , si quis infami,&pudendo genere editus non sit.

Ευτεκνία uno vocabulo latino exprimi non potest ; significat autem felicitatem in suscipiendis libris , ad quam tria requiruntur. Primum est liberos habere. Sed praestat nullos habere , quam malos . Secundo igitur loco requiritur , ut boni honestique sint. At quo meliores fuerint, eo , si moriantur, maiorem dolorem a Dferent patri . Quare illud tertium est , ut patri superstites sint . Primum igitur constat communem Veterum sententiam fuisse, eos qui liberis carerent, magna parte felicitatis carere, idque non iniuria. Etenim cum omnibus hominibus a natura indita sit quaedam immortalitatis cupiditas, non exigua voluptas est habere, in quibus etiam post mortem victurus esse videaris . II. Deus ipse in veteri Testamento iis, qui mandata sua coluerint, inter caetera praemia liberorum copiam , ut magnum quoddam & eximium bonum pollicetur . II l. Ergo veteres illos heroas Abrahamum , & alios traditum est in magno moerore vixisse, quamdiu caruerunt liberis quos ubi consecuti sunt , gavisi sunt, ut ingenti aliquo ac praestanti bono. IV. Putabant etiam θεομιτ υς esse, qui liberos procreare non possent. Itaque assiciebantur etiam quibusdam ignominiis. V. Apud Massilienses Timuehi,

id nomen erat summi magistratus, esse non poterant , qui liberis carerent. VI. Apud Lacedaemonios, cum alioqui haberetur maxime honos senectuti , negligebantur tamen ii senes , qui liberos non procreasse sent, ac multae etiam quaedam erant legibus in eos

constitutae . VII. Apud Romanos quoque , & τη πολυ

SEARCH

MENU NAVIGATION