M. Antonii Mureti Opera tomus 1. 5. Tomus 5. Commentaria Mureti in libros Ethicorum Aristotelis, continens in Aristotelis Oeconomica annotationes, interpretationem in Commentarium Alexandri Aphrodiensis ad librum 7. Topicorum Aristotelis

발행: 1730년

분량: 507페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

io 8 Μ. ANTONII ΜUR ET Iτεκνία sua praemia constabant , quod ex iure trium it berorum intelligitur, & lege Papia Poppaea, qui liberi S carerent , puniebantur . Ex quibus omnibus intelligi puto, liberorum procreationem essenUn contemnendam partem felicitatis , vereque Menander,

Sed id ita demum verum est, si liberi bonis moribus praediti sint . l. Recte emm idem Menander,

II. Et sapientissimus ille rex Hebraeorum ait , sapientem filium , patris gloriam esse . IlI. Lacedaemonia quaedam mulier alteri mulieri Ionicae aurum &gemma S luas, Caeterumque mundum muliebrem ostentanti , filios ostendens , ct corpore robustos ac praeva inlidos, & iis moribus praeditos, qui Spartam decerent :Λt hic, inquit, est meus ornatu S. V. NOS quoque Omnes , quasi quodam naturae instinctu cum adolescentes eximie pulchros , aut eximia virtute praeditos viis demus , beatos esse eorum parentes praedicamus. Cuius rei etiam in divinis literis exempla extant: & in profanis. Sic apud Homerum Ulixes Nausicaam vi

Unde illa a nostris expressa sunt . Felices qui te talem gexuere parentes . &, uer o dignissime erevi Esse Deus , seu ra Deus es c potes esse Cupido Sive es mαrtalis , qui te geηuene , beati . Et mater felix Θc. Et senex ille Terentianus, cum ingenium ad mores filii sui commendasset, addit .

122쪽

: INI. ET HICORUM. IO'

Cum id mihi placebat, tum omnes uno ore omnia Bona direre , ω laudare fortunas meas ,

sui gnatum haberem tali ingenio praeditum . At contra nihil infelicius eo patre , qui liberos suos vitiosos & omnibus vitiis coopertos videt : etiamsi ceteris omnibus assiuat. Neque quicquam est , quod vitam magis insuavem acerbamque redd/t . Themisto inclis matrem , cum filius initio male se gereret, & propter vitia a patre abdicatus esset, aiunt quidam laqueo

sibi fauces elisisse . Falsum id quidem esisse ait Plutarchus: sed tamen, si verum est, multum valet ad osten. dendum, quantum dolorem parentes ex improbis filiis capiant . L. Brutus is, qui expulsis Tarquiniis, hanc urbem dominatu regio liberavit, felix videri poterat, si sui similes liberos sustulisset. At cum, quam urbem ipse liberaverat, de ea iterum in servitutem redigenda filios suos consilia intime comperit, coactusque est pa ter ignominiosae filiorum morti non interesse modo. verum etiam praesse, quo illum animo fui me credimus Laudatur quidem illius constantia , qui patriae caritatem amori filiorum praetulerit, & flentibus caeteris, unus ipse siccis oculis non spectaverit tantum , sed etiam imperaverit , ut nudarentur , filii , ut caederentur virgis , postremo ut securi ferirentur. Sed tamen quin ea ex re incredibilem dolorem hauserit , nullo modo fieri potest. Itaque vere & merito sapientissimus poetarum illum eo nomine infelicem vocat: Consulis imperium hic primus saeva ue secures

Accipiet, natosque pater nova bella moventes Ad poenam pulchra pro libertate vocabit Infelix ; utcunque ferent ea fata minores :Vincet amor patriae , laudumque immensa cupido . Narrabo historiam minime pervulgatam,' minime que contritam , eandemque nisi me fallit animus, Valde appositam ad id, quod nunc agitur confirmandum.

123쪽

II o M. ANTONII. ΜUR ETIDemonassa quondam apud Cyprios regnasse perhibetur . Ei mulieri cuncta erant ,l quae putantur facere ad felicitatem. Genus nobilissimum , regnum opulentissimum , virtus & sapientia supra sexum . Sola pro istes ei, ne felix esset, obstitit, sola felicissimam futuram, miserrimam atque infelicissimam effecit . Tres haec regina leges tulerat, totidemque liberos sustulerat ,

feminam unam , mares duos . Prima lexi, ut qui bovem aratorem interfecisset, capite plecteretur: altera,

ut qui ipse stibi manus attulisset,abiiceretur insepultus: tertia , ut quae se mulier adulterio turpificasset, tonsa coma prostare ad omnium libidinem cogeretur. O fortuna : ut quaedam interdum emcis eiusmodi, ut ea non forti ruto accidisse, sed consulto ac composito ita gesta esse videantur. Ternos huic mulieri liberos, tres ab ipsa latae leges ademerunt. Filia adulterii convicta , cogente lege, ex domo regia in lupanar abducta est . Filiorum alter , interfecto per iuvenilem petulantiam bove , capite poenas luit : alter cum mortem sibi prae dolore conscivisset, insepultus abiectus est . Οbduruit tamen misera mater ad tempus : neque tanta calamitatum vis armatum sapientiae praeceptis animum statim expugnare potuit. Sed cum aliquando bovem feminam caeso iuvenco miserabiliter immugientem conspicata esset: ut aqua per aliquod tempus retenta , vehementius postea erumpit , ita cohibitus aliqtiam diu , & compressus dolor maiore se impetu universus effudit. Imperat mulier magnam aeris Vim di sibi ui ae liquefieri, atque in eam se praecipitem dedit . Eius lepulcro columna imposita est cum versu

graeco , qui eam sapientem quidem fuisse , sed infeli

cem testaretur.

ut ad Romana exempla, quibus utar libentius , redeam , octaviani Augusti singularem quandam felicitatem fuisse quis nescit Nam neque ipse eam di lΓ-

124쪽

. IN I. ET MICORUM. IIImulavit , qui Lucio nepoti , cum eum in Armeniam mitteret , precatus dicitur Scipionis fortitudinem , Pompeii charitatem, fortunam suam ;& Populus Rom. multis annis post,eamdem suo testimonio comprobavit, novis imperatoribus acclamare solitus, sis felicior Augusto , melior Traiano . Huic tamen filiae, & neptis turpitudo quantum inflixit dolorem ε' quas omnibus probris contaminatas cum relega Set, diu prae pudore hominum congressu abstinuit : de filia etiam necanda deliberavit. Atque ad omnem earum mentionem in

gemiscens exclamabat. Αιθ' ἔφελον αγαμον τε μενειν, αγονον τ s λειθαι. neque eas aliter vocare solitus erat, quam tre S vomica S suas.

aut sua tria carcinomata . Tantam filiorum improbitas patribus obi icit acerbitatem . At ne illi quidem extra omnem fortunae positos putare se debent , quibus boni & laudabiles filii divino

beneficio contigerunt. Quanto enim meliores cariores que sunt, tanto maiorem inurunt dolorem , si immatura morte rapiantur. Neque mihi quisquam hoc loco obiiciat exempla eorum , qui magno & constanti animo filiorum mortem pertulerunt . Scio quid de Horatio Pulvillo traditum sit, qui audita filii morte , ne postem quidem , quem tenebat, omisit . Memini , quid de Pericle narretur, qui amissis intra quatriduum duobus maximae spei filiis , nihil ex solito more mutavit . Laudo Xenophontis animum , qui cum solenne sacrificium perageret, audita morte Grylli, filii sui

maioris natu , neque omisit, quod coeperat , & se maiorem ex illius virtute laetitiam, quam ex morte mole si iam percipere pro sessus est.Talium exemplorum copia, nos quoque abundamus, magnosque illos vi pos ac praeclaros fuisse dicimus, felices negamus. Neque mihi qui se quam persuaserit, non multum detractum eme de felicitate L. Aemilii Paulli,quod e duobus filiis,quos ipse sibi reli-

125쪽

Da M. ANTONII MURETI reliquos fecerat, alter quatriduo ante patris triumphum , alter triduo post eundem triumphum expiravit. Vix quenquam puto esse , qui hos de Marcello Virgilii versus sine lacrymis legat:

Atque hic Aeneas , una namque ire videbat Egregium forma iuvenem , iis fulgentibus armis Sed frons laeta parum, et deiecto lumina vultu, , suis, pater, ille, virum quI sic comitatur euntemflFilius , anne aliquis metna de sime nepotum Tum pater Anchises lacrymis ingressus obortis . O nate , ingentem luctum ne quaere tuorum . Ostendent terrIs hum tantum fata , neque ultra Esse sinent . Nimium vobis Romana propago

Visa potens supral , propria haec si rixa fuissent.

Quantos ille virum magnam Mavortis ad urbem Campus aget gemitus, vel quae Tiberine videbis Funera, cum tumulum praeter labere recentem. Nee puer Iliaca quisquam de gente Latinos In tantum spe tollet avos, nec Romula quondam Ullo se tantum tellus iactabit alumno . ι . ..

Heu pietas, heu prisca fides , indictaque bello Dextera ; non illi quisquam fe impune tulisset

Obvius armato, seu cum pedes iret In hostem, seu spumantis equὲ foderet calcaribus armos . Ru miserande puer, si qua fata uisera rumpas . Tu Μarcellus eris : manibus date lilia plenis :Purpureos spargam flores animamque nepotis

His saltem accumulem donis , Θ sungar inani

Quantum ex re ipsa Augusto , & octaviae dolorem

credimus, cum hodie nobis lacrymas memoria excutiat ρ Iovem ipsum Homerus inducit ingemiscentem, quod mortem avertere a filio Sarpedone non posset. Λἴ ἀ7 ἰγων , οτε μι Σαμηδονα φίλτα - ενδρῶν uri Πἀπ κλοιο δα- ῶναι.

126쪽

IN I. E T A I C ORUM. II 3Felicior igitur Μetellus, qui cum & genere, de opibus, & honoribus , & virtute , & rebus gestis clarissimus emet, senex mortuus illatus est in rogum aquatuor filiis, uno praetorio, tribus consularibus, duobus triumphalibus, uno Censorio . Rara huius generis exempla sunt: sed & in humanis rebus nihil rarius selicitate .

CAPUT XI.

O'θεν ' ρ μαι) Quoniam multa eaque non unius generis bona ad felicitatem requiruntur , ut an tea diximus , ne constitit quidem satis inter omnes , quaenam caussa effciens felicitatis esset. Nam ut ad

ipsum proximi capitis finem dictum est , quidam , qui

intelligerent eam in exercenda virtute consistere , neque satis acute virtutem a virtutis exercitatione di-Binguerent, idem omnino felicitatem, quod virtutem esse dixerunt. Rursum alii obtusiores etiam atque hebetiores, cum viderent hominem absolute felicem esse non posse, qui non abundaret & iis bonis, quae in corinpore sunt , ct iis , quae extrinsecus , quae videntur ex quadam fortunae prosperitate pendere , idem eme felicitatem , & ευτυχω iudicarunt . Inde necessario extiterunt diversae opiniones de ea cauma , quae in se selicitatis emcientiam contineret. Aliam enim cautam adferebant , quibus placebat irtutem & felicitatem idem eme , aliam , quibus felicitatem & ευ χιαν . Illi

disciplinam aut consuetudinem, aut exercitationem, prout quisque virtutem aut μἀθGD, aut εθιτο aut M'κη-

τω eme ducebat : hi aut in deorum benevolentia , aut in fortuna posita eme omnia statuebant. Has igitur opiniones hoc loco expendit, & inter se contendit Ari- soteles quaeritque quomodo paretur homini felicitas. ἐθισδών, ἰ ἀσκήσει τινι , an potius deorum mu-I nus

127쪽

nus sit, an fortunae. Quaedam enim sunt, quae homi nes discendo comparant, ut scientiae : quaedam , quae consuetudine adhibita , ut eae Virtutes , quae actione cernuntur : quaedam , quae exercitatione , ut agi

Iitas quaedam corporis , aut robur , aut in animo memoriae vis quaedam diis accepta fuerunt, ut pulchritudinem, aut nobilitatem e quaedam fortunae, ut si quis agrum fodiens, thel aurum repperiat. Est autem diligenter hoc loco animadvertenda vis vocum: ne, ut quidam, errore ducti, idem esisse consuetudinem di exercitationem putemus. Etenim in consuetudine

saepius idem fit: at in exercitatione, usque ad aliquem lmodum, paulatim assidue aliquid additur. Itaque consuetudine fit, ut semper idem facere velimus : exerci tatione , ut quotidie maius aliquid praestare possimus. Est qui diutissime se ita assuefecerit, ut senex uncia Scibi quotidie caperet, neque pluS unquam, neque minuS: sed sex uncias ipsas . Hic sive quid detraxeris, sive addideris, offendetur Haec consuetudinis vis est. At Μilo Crotoniates cum vitulum quotidie gestaret humeri S, etiam taurum effectum gestasse narratur . Exercitatio haec fuit. Crescebat enim paulatim vitulus,& sic quotidie accedebat aliquid ad pondus illius. Sic qui hodie viginti versus a didicerit, si cras imperet sibi , ut ediscat viginti quinque , perendie ut triginta, atque ita quotidie addat aliquid , paulatim ad quingentos , aut eo amplius perveniet. Interest igitur inter consuetudinem & exercitationem . Consuetudine sit, ut idem facilius & libentius fiat : e Rercitatione , ut aflidue plus aliquid aeque facile fiat . Consuetudo esse potest tinctullo conatu , ut consuetudo vescendi quotidie lautis cibis, aut a prandio dormiendi: at exercitationi semper conatus aliquis adiunctus est . Quanquam autem nondum pervenimus ad eum locum , ubi proprie disputandum est , quomodo paretur virtus, admonebo tamen

128쪽

men ως is πιι ΟΦ, haec tria ad comparandas virtutes necessaria esse . Nam QR ὸς τὰς δεποσrμἀς necessaria est μα- time : ad eas autem , quae ηθnim nominantur , primum quidem exercitatio, postea vero consuetudo. Quoniam enim natura subitas mutationeS non patitur, iccirco

qui vitio aliquo laborant, primum quidem exercendi sunt, ut paulatim abducantur ab eo, in quo peccant, dc proprius adducantur ad mediocritatem . Ubi autem eam attigerunt consuefaciendi , ut in eo perseverent . Est autem , ne quem hoc forte perturbet, aliud exercitatio ad virtutem, aliud exercitatio virtutis. Illa praecedit habitum,& ad eum comparandum refertur: haec seq uitur habitum iam comparatum. Graeci haec ut redistincta sunt, ita nominibus etiam distinguunt, illamee κων vocantes hanc ἐνεργεις . Latinis non eadem copia . Itaque necesse habui admonere . Nunc Aristote. Iem ipsum audiamus . 'ΟΩν κ; s πρεπαι) Quinque caussas proponit, ἐθισμὸν , αιτ αν Ιει--, κώ τυχιω , ex quibus fortu nam quidem penitus reiicit, de ceteris autem ita diseserit, ut non obscure ostendat, cum duo sint genera eorum , quae divinitus dantur : unum eorum, ad quae nihil consertur a nobis , ut forma , nobilitas , alterum eorum, quorum nos quoque συνεργοῖ dc συναΘινι sumus , felicitatem esse ex hoc posteriori genere : nam dc datur a Deo , dc tamen non datur otiosis ac nihil a gentibus , sed iis , qui disciplina , exercitatione con suetudine se ipsos ad omnem virtutem atque honestatem colendam compararunt .

Ei, ) Si quid datur hominibus a Deo , felic ta

tem ratione consentaneum est dari , cum sit omnium bonorum praestantissimum . Nihil autem dari a Deo hominibus , non tantum impium esset dicere , verum etiam absurdum dc manifesto falsum, igitur etiam se

licitas ab eo datur. Quod autem quidam hoc loco, I a quod

129쪽

os M. ANTONII ΜURETI quod ipsi fortasse sentiebant, id Aristotelem sentire

voluerunt, Deum videlicet non curare humana , neque quicquam tribuere hominibus, id quam falsum sit,

ita cernet, quasi ea quae cernuntur oculis, si quis attente legerit caput octavum , & caput nonum decimiliorum librorum . πῖ re di ) Felicitas duobus modis considerari potest : uno modo, ut est donum Dei, & tunc illius consideratio pertinet ad eas disputationes, quae instituuntur de natura deorum , & e omis, altero , ut nos quoque studio nostro aliquid conserimus ad eam comparandam , & ita hic a nobis consideranda est , ubi de lsermandis hominum moribus disputamus . Κἀν ει suve θεοπερι non est ita , ut sunt ea, ad quae nihil plane confertur a nobis . Uu δ' - πολυκοινονὶ quod non esset, si posita esset in

fortuna .

Mη πε ρωριένοις) ut qui non sunt mente capti, aut cae et , aut surdi , aut aliquo eius generis vitio affecti. Eἴπερ τα Q φυωνὶ Praestanti stima quaeque efficiuntura praestantissimis caussis , cuiusmodi sunt natura , &ars, & similes. At fortunae, quae Omnium caussarum abiectissima est, & tantum caussa Oγως , tribue re praestantissimum effectum, nimis absurdum & ali

num esset .

Σιμφαι Etiam ex ipsa definitione felicitatis ,

quae a nobis tradita est, constat eam non pendere ex fortuna, nam diximus eam esse certam quandam ex e citationem virtutis , ei autem nihil cum fortuna commune est . Τῶν θλοιο ἔνὶ Ceterorum bonorum quaedam inesse a natura necesse est : alioqui enim nunquam comparabuntur : ut κῶλω εὐμενειαν : alia utilia sunt οργανικῶς, ut opes di amici . 'ομολογήμναὶ Magnum argumentum veritatis est

130쪽

1 u I. ET HIC RUM. 217 eonsensus di constantia. Ostendit igitur se sibi constare , & quae nune dicit, concinere cum iis, quae initio dixerat. Tunc enim tradiderat finem politices esse summum hominis honum. At politice nihil sibi aliud

proponit , quam ut cives in satis magna necessariarum rerum copia , virtutem execeant . Εἰ οτιις οἶν Praeter hominem nullum animal felix esse potest . Solus enim homo ad virtutem exercendamnatura aptus est . Διὰ ωτια δε ) Bestiae nunquam sunt felicitatis capaces : pueri nondum . Ουδε ποσὶ pueros cum belIuis saepe coniungit: ut in rhetoricis. ων πις καταφρονει, -περ παιδεων, ου θηρίων. &ibidem lib. a. oυλιυρ, ππιδία, εὐθηρίαι ἀωυμαι. & septimo horum librorum. τα ητα θηρία δι-ει τὰς ἡδενδε, ct septimo ud Eudemum. α τοῖς θηρι-,

Δια τώ υλ καὶ Cicero de repub. I Fanni, disseilis caussa laudare puerum , non enim res laudanda sed spes est. Citat Servius in sextum Aeneidos . Ποααῖδ in vetus interpres. ποααῖδε . videtur autem caussam reddere, cur in definienda felicitate addiderit illud ἐν βι ιν nimirum quod in vita hominum nihil stabile sit. η-ευαιρονίη οὐ bEὰ ιντ -τω μένι Herod. sed infinitis mutationibus obnoxia& exposita omnia; quod quidem ita verum est , ut Theophrastus pronuncia verit . Vitam fortuna regi non sapientia. Ita enim Cicero expressit eum Euripidis

Nam&e summis sordibus multi evehuntur ad summas opes , & e summis opibus multi rediguntur ad mendicitatem. Neque aut rara,aut obscura talium mutationum exempla sunt, Agathocles e figulina ad Siciliae regnum evectus est, in quem est Ausonii epigramma . I 3 Fama

SEARCH

MENU NAVIGATION