장음표시 사용
81쪽
sus ea Platonis sententiam defenderet soleant, si ea nihil ad Platonem pertineant . Nam si contra eos tantum argumentatur Aristoteles, qui Platonem male intelligunt, quid caussae est, cur tu , qui Platonicus es ,
argumenta illius di Solvas λ quasi imperitorum defensionem suscipias , & illorum caussa labores. Postremos Aristoteles ipse clamat , se Platonem ipsum petere ,& ab eo dissentire , & interdum excusat se, ut hoc lineo, interdum indicat caussas , quae Platonem in erro. rem impulerunt: quid est, quod quisquam velit ingeniosus esse in conciliandis iis , quorum unus se ab altero dissentire profitetur Sed sunt quidam , quibus nefas videtur, duos, quo rum de doctrina magna sit opinio, dissentire inter se ritaque omnia conantur, ut eos etiam invitos in concordiam redigant, qualem fuisse dicunt in medendi arte
quendam, cui eκ re Conciliatori nomen inditum est , quod emcere voluit, ut inter Galenum & Avicennam perpetuo conveniret . Μemini cum puer in studia iuris civilis incumberem , idem factitare solitos magistros meos, qui veteres iurisconsultos, etiam in iis, in quibus constabat alium aliter sensiisse, aut constitutiones Imperatorum cum responsis prudentum , etiam eas, quibus ius antiquum correctum erat, quoquo modo tamen conciliare nitebantur. Quod idem puto evenisse iis , qui contenderunt Λristotelem de rebus ipsis idem sensisse , quod Platonem , ' cum tamen, ut ante dixi, ex ipsius verbis luce meridiana clarius perspici possit , multis in rebus eum a Platonis iudicio discrepare. Nisi sorte cum in politicis ita disputat ad verius
utramque Platonis rem p. ut prope nihil probet eorum, quae Plato dixerat, verba tantum aucupari , ac non ipsas sententias convellere & labefactare videatur.
Quid in libris de anima . cum de oculorum sensu disputat , & videre nos non emittendo, sed accipiendo
82쪽
, IN I. ET HICORUM. ε' docet, nunquid voculam aliquam Platonis cavillari , an sententiam apsam reprehendere videtur ε' Quid in
libris de coelo , cum disputaturus , fueritne mundus ex omni aeternitate, an aliquando esse coeperit, ita sediligenter excusat, aitque in disputatione , qua Veri ta S inquiritur , neque amori , neque odio locum esse debere , num quis est , qui putet illum tam accurata excusatione usurum fuisse , si adversus eos, qui male Platonem ipsum intelligerent, ac non adversus Platonem disserere voluisset ρ Nam in tertio quidem e rundem librorum aperte loquitur , & Platonem ait nimio quodam amore Geometricae multa peccasse : ne
que minus confidenter loquitur libro primo de sapie tia, ubi ait Platonem ipsum male intellexisse ea, quae dicebantur a Socrate, & puta Te ab eo constitui ideas quasdam separatas a rebus singulis, ac per is cohae Tentes , cum tamen ille nihil tale diceret. Nolo hoc loco iactare me , in iis omnibus, quae se offerunt, per sequendis , Satis est enim mihi , si doceam in ea re , quae nunc agitur, hoc est, in id eis, ita dissensisse eum
a magistro , ut non ignis magis aquae contrarius sit , quam Platonis sententiae Aristotelis contraria senten tia est . Non enim hic tantum adversus eas disputat,
sed multo vehementius in libris de sapientia, in Physicis, in libris de ortu & interitu , ac de ique ubi Cunque datur occasio, etiamque quodam loco ait Omnia, quae a Platonicis de ideis disputantur κενως η λογικῶς -
ct in secundo posteriorum Λnalyt τά 1 ειδε, inquit,
re Cicero primo Acad. Aristoteles, inquit , primus Decies , quas paulo ante dixi , labefactavit: quas mirifice Plato erat amplexatus, ut in iis quiddam divinum esse d/ceret . E 3 . ' Satis
83쪽
ro Μ. ANTONII ΜUR ETISatis probatum puto in disputatione de ideis, Aristotelem neque verba Platonis reprehendere, cum sententiam probet , neque adversus eas , qui male Platonem intelligerent,sed adversus Platonem ipsum disputare, atque ab eo quam maxime dissentire . Neque tamen hoc ita accipi velim , ut quisquam oratione mea suspicetur, nunquam Λristotelem adversus Platonis verba disputare, facit enim hoc quoque nonnunquam, ut in libris de anima , cum ostendit animam non posse esse circulum. Etenim quod senserat Plato, cum
animasti circulum esse diceret , id Aristoteli quoque ipsi non improbatur. Sed exagitat loquendi 'genus , quod non satis. proprium , neque Philosophicae disputationi conveniens videbatur, at haec aliis relinquenda sunt. Nunc exponam quid Plato ideae nomine intellexerit . Duo sunt ex sententia Platonis in Timaeo genera rerum : unum earum , quae sensti percipiuntur : ait rum earum , quae mente de intelligentia. Prius illud ait esse nunquam , semper ferι : posterius nunquam fierι , semper esse . Etenim esse ea demum, quae semper sunt, quae immutabilia sunt , quae nunquam neque oriuntur , neque occidunt: fieri autem non esse ea, quae a Rsdue mutantur, quae di orta sunt, & interitui obnoxia . Iam vero omnia, quae sub sensum cadunt, dcorta dc interitura sunt: eademque perpetuo labuntur ac fluunt, neque diutius permanent uno dc eodem statu . Itaque veteres Philosophi Protagoras, Heraclitus, Empedocles , cum ad haec tantum respieerent, omniRfieri, nihil esse dicebant: ut est apud Platonem in Theaeteto, dc refertur in Cratylo dictum Heracliti ,
uis . At species dc genera, quibus singulae res continentur , dc uno verbo dc fuerunt ex omni aeternitate , neque unquam essὰ desinent , neque ulli
84쪽
rs I. ET HIC RU Μ. II mutationi obnoxia sunt, sed semper eodem modo se
habent. Non enim homo aut animal, aut nascitur , aut interit, sed hic homo, atque hoc animat: neque semper verum fuit eritue, Socratem esse animal ratione praeditum et at idem de homine ex omni aeternitate verum fuit semperque erit. Neque semper verum est Aristidis iustitiam esse virtutem : non enim semper est Λristides : at semper verum , iustitiam esse virtutem. Hoc intuens Plato statuit , τἀκαθονε sola proprie
esse, atque iccirco esse um ας-umlas': cetera autem esse tantum μεθεξ ν τινα καθολη. Haec a
tem universa vocabat i is aut M- , id est , species aut λrmas rerum, & es κας ut αἰ- θροηπον ideam hominis : -ώπιον ideam equi. Stoici ead n postea vocarunt ουπινα, ut ουτινα πιθρωπον , non hunc aut illum hominem, sed hominem in genere, & ex eo vocarunt sophismatum genus quoddam , ἀπινας, quale hoc est ,
ελές ir ἐν Eliaαις, συκ ετσ ιν αναρτη. ἀνθρώπω δε οξrν εν Al αις. Φυκ ετιν' in ἄνθρωπος ὲν ατὸ τη quorum vitium in eo positum esse dicebant, quod in π πινὸς πρὸς τον ουτινα progrederetur argumentatio. Neque tantum substantiarum ideas faciebat Plato, verum etiam, ut nunc loquimur,
μηιον, & talia , de quibus est in Parmenide . Neque naturalium modo rerum , sed & earum , quae artificio constant, ut παπι τα & κυαθοτητα: de quibus a Diogene aliquando irrisus , eum vicissim amarissimo dicto pupugit. Ut narrat Laertius . Addebat sine id eis neque scientiam , neque memoriam constare poste : nam earum utramque esse rerum stabilium ac permanensium . Tale autem nihil esse praeter ideas. Atque hieli substitisset Plato , ferri aliquo modo poterat, Omnia que illius dicta veram aliquam ct commodam interpretationem recipere videbantur . Nam & verum est res singulas, quae quidem sub orbem lunae subiectae sunt,
85쪽
, M. ANTONII ΜUR ET Iinfinitis mutationibus agitari, ideoque per se sub sciemtiam non cadere : universa autem & communia aeterna esse , & semper eodem modo se habentia . Demons ratio enim di definitio sunt aeternorum & immutabilium , ut docetur in posterioribus analyticis . Ferri etiam , dummodo recte intelligeretur , poterat, species& genere substantias esse . QuicquM enim λεγεται substantiam quodammodo significare dicitur. Sed di vere dicitur ex iis quae sunt καθολου , & memoriam emei & scientiam, abstrahit enim animus noster ab iis, quae sub sensum cadunt, communia quaedam , eaque recondit , atque iis utitur. Λt quod plerumque usu venire hominibus solet , ut inventa sua nimis ament , eaque plus i i exornare atque amplificare studeant ,
id Platoni qu e contigit: qui dum ideas quasi filio
las quasdam suas , proprium ingenii sui latum , quantum plurimum potest , omnibus commendare conatur,
multa protulit, quae Aristoteles , qui veritatis amantissimus , a figmentis autem & ab allegoriis in tractanda Philosophia alienissimus erat, ferre non potuit. DO cuit enim eas substantias esse ab iis omnibus , quae sub
sensum caderent , non intelligentia tantum sed reipsa separatas, ad quas Omnium generationum principia re serenda essent, in quas tanquam in exemplaria intuens Deus, cetera omnia procuderet. Animos etiam nostros antequam demitterentur in corpora, familiariter, ut ita dicam , versatos esse cum id eis, & ex earum intuitu omnium rerum Cognitione viguisse: post cum inperturbatum corporis domicilium commigrassent, oblitos esse eorum s quae antea sciverant, reminisci tametaeorum alios facilius , alios maiori negotio, prout cui
que maior aut minor, cum corpore coniunctio esset .
Neque discere hic quicquam nos, sed reminisci: & eos
qui docere viderentur , tantum revocare ac redigere inmemoriam ea , quae nobis antequam nasceremur, c mgni
86쪽
. IN I. ET HIC ORU Μ. 73gnitissima erant. Illas speciosa, & plausibiles fabulas
Aristoteles repudiandas putavit: in eisque aperte professus est sibi cum Platone convenire non posse. Denique cum tribus modis dicatur το καεο- , το - Ο --, re in , ' μεταποnec duos posteriores modos admittit Λristoteles : primum fictum ac commentitium esse censet . At haec fortasse nimium multa sunt. Non
enim hoc loco disputationem instituit adversus omnes ideas , sedetantum adversus ideam boni , de qua nobis deinceps disputandum erit, si modo hoc docendi munus mihi licebit persequi : quod futurum necne sit, addubito . Quia enim Philolaphi ac percipue morales pecuniam contemnere dicuntur, audio clarissimos &praestantissimos viros , quibus a principe mandatum est , ut praemia professoribus pro sua cuique dignitate constituant, velle periculum facere, ecquid ego Philosophus sim, an esiste me simulem . Itaque constituerunt mihi annuam laburum meorum mercedem perexiguam , ut si torre ego id aegre tulero , ex eo convin Cant, me Pecuniam non contemnere, ideoque Philosophum non esse . Ego autem quanquam non sum ex iliis Philosophis qui pecuniam valde contemnunt, de crevi tamen hac in re philosophice agere, & pecuniam
Contemnere. Contemnam ergo, nisi ipsi consilium mutaverint , & eam quae denegatur, & eam , quae Ossertur : ac , si alterutrum necesse sit, gratuitum otium gratuito labori anteponam . . G ' καθόλου) Universum autem bonum considerare, inquit , praestiterit , ae quomodo dicatur dubitando inquirere . Πως λέγεται J Non dicit, τι- φυαν εχει, aut τλοτε ur, sed , πῶς λεγε M . sentit enim ideas dici tantum , non
Καίπερ πνοσυτπὶ Quanquam , inquit, nobis ardua haec & molesta disputatio futura est.
87쪽
qui ideas induxerunt . Significat autem Platonem &illos , qui ab eo erant . V nde constare potest , hos libros non esse Nicomachi, qui natus est post mortuum
Platonem. Peccant autem, qui hoc loco intelligunt Socratem dc Platonem . Socrates enim non constitue bat ideas separatas: sed male Plato quae ab eo dicebantur , intellexit, ut docetur primo se lumκδ. ΤHine constat ειήη & ἰδέας idem eme , & sane apud Platonem non distinguuntur. Apud alios tamen Platonicos vocatur, quod in multi v inest: vero aeternum illud exemplar. de quo discrimine multa leguntur apud Senecam. ΔQ-δ' D Sed sortasse', inquit, satius esse, Omninoque oportere videatur , eonservandae veritatis caussa , etiam propria placita evertere : cum praesertim
philosophi simus. Est autem gravissima commendatio veritatis , de qua ita scribit Plato ipse quinto de legi
Οἰ δι' Mμι -εσὶ Argumentatur adversus Platonem ex iis , quae apud Platonicos pro consessis & explora- ltis habebantur.
H. ἐπανἐλθωιφὶ Ut ad depellendas tenebras lumen, ita doctrina ad discutiendam ct fugandum ex ani mis ignorantiae caIiginem adhibetur. Sed ignorantiae duo genera sunt: simplex unum , alterum composi
88쪽
tum atque coniunctum. Simplicem ignorantiam voco, quam sola scientiae ac cognitionis privatio constituit:
compositam vero eam, qua qui laborat non tantum caret cognitione eius , quod verum est , verum etiam falsam quandam de ea re, quae nescitur, animo conc Pit opinionem , eamque errore ductus amplexatur ut veram. Ut igitur morborum varietatem varia, & multuplex curandi ratio consecuta est , ita e duobus illic ignorantiae generibus , totidem docendi genera exstiterunt . Nam cum iis de rebus dissserere ingredimur , quae ita ignotae sunt, ut de iis nihil traditum sit, quod falsa veri speciei imponere hominibus, & in eorum animis insidere potuerit, tum nihil impedit, quo minus ab ipsa statim veri explicatione ordiamur , at cum ea tractanda sunt, de quibus falsas quasdam opiniones multi , aut tradiderunt, aut ab aliis traditas imbib runt , itnitari prudentes & industrios agricolas convenit , qui terrae semina non prius mandant, quam inutilibus , & frugum incrementa impedituris herbis eam diligenter purgaverint. Harum rationum modo hanc, modo illam , prout res proposita postulare videbatur ,
summo iudicio Aristoteles diversis in libris tenuit. Quoties enim nihil erat, quod impediret, quasi quς
moram obiiceret, ut :n analyticis, ut in topicis, a re
bus ipsis exorsus est. At ubi periculum erat, ne ut, plena iam vasa, ita occupati aliis opinionibus animi , infusam sibi veritatem respuerent, confutandas sibi eas prius , quam ad veritatem tradendam accederet, iudieavit . Id adeo cum ex aliis ipsius libris , tum ex iis , qui nunc nobis sunt in manibus , animadverti facile potest . Quod enim de summo hominis bono varias maximeque inter se pugnantes proditas esse opiniones intelligeret, non prius quid in hac re sibi verum videretur aperiendum ratus est , quam illas, non omnes
89쪽
νε Μ. Α N T O N I I ΜUR ET Irium in sed eas saltem , quae aut probabilitate aliqua ,
aut magni alicuius, & illustris viri auctoritate ac iudicio nitebantur , breviter refutaret. Hactenus igitur id praestitit: deinceps suam ipse sententiam de summi boni natura explicabit. Παλών ν --εο ὶ Breviter quasi summam conficit eorum omnium , quae hactenus disputata sunt , idque tum ad reficiendam lectoris memoriam , tum ut manifesto constet, omnia in hac disputatione alia ex aliis apta & connexa esse . , Εἰ δε πλείω , ταμαὶ Hunc Iocum S. Thomas corrupto usus exemplari pessime accepit, &in alienissimam sententiam detorsit : qua in re tamen , ne quis sua laude fraudetur , su peratus est a Perionior neque si contentio sit, quis ineptissime possit hunc locum interpretari, existere posse quenquam puto, qui eam palmam Pe
λειω) Antequam accedat ad investigandam felicitatis definitionem , ne cui dubium sit, eam es summum hominis bonum , ostendit, duo quaedam , quae homines de summo bono sentire atque usurpare consueverunt, in nullum aliud , quam in selicitatem
convenire. Sunt autem ea λειότατον - , αὐταρκες.
suando autem , inquit, plures fines esse consat, nos que eorum quosdam aisorum cauisa expetimus : constat non omnes fines esse perfectos . Sed haec oratio Reque eandem sua invitatem , neque eandem vim habere in Latino sermo. ne potest, quam in Graeco habet : propter similitudinem & assinitatem duarum vocum graecarum , τελω dc τελειον, quam Latini non assequuntur. Cum enim
το 'π τελείου ονηκα modice inflexum sit τελους : Con-ssat e κας'ον in ἀγμα, ταύτη τέλειον λεγεθαι, η τέλους λόγον ἔχει.
Iam ea, quae ad aliud referuntur, quatenus talia sunt, ἡ δεχονται τD-λογον . Sunt igitur , ut poetae dicunc , quosdam Μαθης γαμης, dc quosdam νυμφας ἀυμ .
90쪽
tine dicas , fines qui fines non sint, cuiuimodi sunt divitiae , tibiae , omninoque instrumenta , ex eo ge nere esse summum bonum non potest . ΟΠν πλουτονὶ Non enim expetuntur divitiae, nisi propter usum, unde & dicta sunt HOατα recteque Flac
suo mihi fortunas , si non eoneeditur uti δΑυλὸς) Non temere comunxime videtur haec duo, divitias & tibias , sed respexit, ut opinor , ad sermonem quendam Socratis , qui dicere solebat, ut tibias. non esse dωατα, nisi illis , qui eis uti scirent, ita ne opes quidem , is sermo perscriptus est a Xenophonte principio oeconomici , & expressus ab Horatio Satyra
3. lib. . Τελειωρον Tria genera facit eorum , quae expetuntur. Quaedam enim expetimus tantum propter aliud r ut medicamenta , ut labores. Quaedam& suapte vi, & propter aliud et ut honorem , voluptatem, integritatem sensuum. Quaedam tantum propter se, ut felicitatem , quae ob id dicitur ειλῶς ταων, seu, quod idem est, πιλειοτα- τελω . Videtur autem in hac bonorum contentione ac comparatione, non satis inter Platonem & Aristotelem convenire , ut pridem notavi cap. 18. lib. 4. variarum lectionum . Sed tamen re vera nihil inter eos , hac quidem in re dissensionis est rut docui , cum Platonis libros de rep. interpretarer .ac, Mia νοῖν Hoc nomine prudentiam hic quidem intelligit a
Φαινεται δε - της ἀυταρκειας Idem etiam , inquit, videtur emci ac colligi , si pro argumento adhibeas, τlia ἀνταρκων,ita enim concludetur argumentatio. Summum bonum cum perfectum sit, tale esse debet, ut, qui
adeptus sit, nihil amplius desideret , eiusmodi autem sola est felicitas. Est igitur felicitas summum bonum.
