장음표시 사용
91쪽
το τέλειον Quod bonum omni ex parte persequm est, idem tale etiam videtur, ut ipsum per se satis sit, neque quicquam praetererea desideret. Profecto enim s quid amplius requiritur , iam perfectum non erit.
Atque hoc confirmat ipse lib. i. magnorum moralium rhis verbis: τέλειον δέ ν, ου παρα--με, , μηθενος ΒιλομεM . ατεώς δε', ου παρα ομiνου in ψωμεθα τιν ω . id est tPerfectum autem est , quod adepti , nullius praeterea rei indigemus : imperfectum vero , quod adepti , aliquid praete-νω requIrimus . : f ... Το κου ταρκες λέγοιοὶ Ponit duas explicationes π αὐταρκης: unam nominis , alteram vel , ac primum ait ,
vocare se αὐταρας id, quod satis si hominii non agenoti vitam in solitudine: neque enim ea vita hominis naturae consentanea est r sed quantum lassiciat , & ad sustentandos parentes, quorum ipsi pars sumus , & liberos , qui sunt pars nostri, & uxorem , quae ita coniuncta est cum viro, ut quodammodo idem sit , omninoque amicos civesque nostros: quandoquidem homo natura factus est ad civilem societatem - . φυσει πολπικον ανθρωπ- Hac de re multa copi se, & erudite disputantur lib. I. polit. Tστων πωτις in Horum autem finis aliquis satuendus. Nam si quis hoc pertinere velit etiam ad avos , & nepotes,& amicorum amicos, nunquam mo dus ullus futurus est, tandemque prolabetur in opinionem M. Crassi, qui negabat quenquam satis divitem esse habendum, nisi qui de suo exercitum alere posset. At hac de re alio loco pluribus agendum erit , nempe in politicis . Haec est a Itera illa, quam dixi, expli-
92쪽
1 δN I. ET HIC RUM. explicatio τ αυτάρκης, quae rem ipsam magis attingit, ut igitur αυτρους esse id bonum , quod etiam separatum a ceteris , vitam facit optabilem , nulliusque re indigentem , tale autem quiddam putamus esse felici.
'Ετι δ' πωτωνὶ Felicitas omnium bonorum maxime expetenda est , & cum quocunque alio conferatur, aut etiam cum qui istunque , & quamlibet multis aliis, semper optabilior erit eis omnibus, ut si firmissima valetudo, formae dignitas, maximae opes, summi hinnores , amicorum copia cum felicitate conserantur, facile his omnibus una felicitas praeponderabit,at si ipsa-met numeretur in iis , cum quibus confertur, dubium non est , quin vel cum minimo bono coniuncta , opta.
bilior sit,quam sol a. exempli caussa, si cui detur optio, malitne se & felicem esse, di formosissimum, an aeque felicem , sed non aeque formosum, nemo est , qui non
utrumque, quam alterum , malit. Neque tamen ea
res quicquam de perfectione felicitatis detrahit. Nam quaecunque solida, & alicuius momenti bona sunt, iis quicunque felix est, instructus est e leviora , ct quibus
carere sine ullo incommodo ac molestia potest, ut si deferantur , accipiet, ita si absint , non requiret. 'Α ' ἴσως in Quicunque rei alicuius naturam sua di sputatione patefaciendam illustrandamque suscepit, primum quidem summa ope niti debet, ut vera dicat, sed non etiam existimare, defunctum esse se, cum id praesi terit, neque quicquam a se praeterea postulari. Non enim satis est vere dicere: plane etiam & dilucide explicateque dicendum est , omnesque rei prinpositae partes ita evolvendae atque enucleandae , ut quoad eius fieri potest, nullus scrupulus, nulla dubi talio , nulla haesitatio in auditoris animo relinquatur. Itaque Plato in Timaeo cum de ortu rerum breviter
si tibimque disputasset, satis se fecisse suscepto mune
93쪽
go Μ. ANTONII MUR ET Iri non putavit, nisi eadem de re copiosius statim, leenodatius dissereret , ευν Ἀ-οην, inquit, τα θὲς . si ἐναργέςερον si πειν eis αυτου. Sic Aristoteles principio sexti horum librorum , cum antea docuisset, eam me diocritatem amplectandam , quae rectae rationi con sentanea esset , vere quidem hoc a se traditum proses, sus est, sed nondum satis enucleate: eo re, inquit, ' δν' ει πειν Ουτως , α θις Ουθὲν δ' . Itaque toto eo libro rectae illius rationis vim & naturam aperuit . Sic & hoc loco , cum docuerit non divitias , non vo luptatem , non honorem , non virtutem , non ideam ,
sed felicitatem esse summum hominis bonum, ver quidem hoc a se dictum videri ait, sed tamen laticiorem adhuc , & apertiorem ipsius felicitatis explicationem desiderari . Progreditur igitur ad investigandam illius sinitionem : ac primum quidem genus inquirit: idque hoc modo. Quorumcunque proprium aliquod opus , aut propria aliqua actio est , eorum bonum, qua quidem ratione tales nant, opere illo , aut actione H-la continetur . Exempli gratia r bonum , quod sibi Praecipue proponit tibicen, est cantus : bonum, quod
sibi praecipue proponit statuarius , statua : idemque in caeteris artificibus dici potest . Nempe igitur si quod opus reperiri possit, ita proprium hominis , qua
homo est , ut tibicinis cantus , aut statuarii statua , in eo summum hominis bonum collocari, ac constitui
oportebit. Ποτερον ευν τεκτονγὶ Duae hoc loco quaestiones tractandae sunt, sit necne sit, & quod tandem sit hominis , ea ratione, qua homo est, proprium opus ac munus . Es e igitur aliquod duobus argumentis probat . Primum , quod absurdum, minimeque probabile emet, cum hominis ea ratione , qua faber aut sutor est , con- set esse munus aliquod proprium,eiusdem nullum esse munus ea ratione , qua est homo . Deinde cum una
94쪽
IN I. ET HICORUM. 8 quaeque pars hominis condita sit a natura ad aliquem
usum , ut oculus ad videndum, manus ad contrectandum , pes ad sustinendum corpus, & ad incedendum 1 non est verisimile , totum hominem ab eadem nullum ad munus, sed ad otium & ad torporem , & ad igna-Viam conditum esse. Hoc autem , quod hic perstrin. git Arietoteles, nullam esse partem corporis humani' frustra a natura procrea tam , sed esse omnium ma Mima rum & minimarum ustuli aliquem copiose,& eloquenter explicatur a Platone in Timaeo, a Xenophonte lib. I. ab Aristotele ipso in libris de partibus' animalium , a Galeno in libris de usu partium , a Cis cerone lib. a. de natura Deorum, & a Lactantio in lihello . quem inscripsit de opificio Dei . Τέδνδη σιμ δε εἰη ωμεὶ Forma omnium actionum principium est . Quare cum quaeramus, quaenam sit, actio hominis propria , necessario ad formam, id est, alta animum recurrendum est . Sunt autem animi humani tres praecipuae sive parres , sive facultates. Ni hil enim interest hoc quidem loco , utro nomine vocentur . Una , qua vivimus, id est, alimur & cresciis mus; altera , qua sentimus; tertia , qua rationis par ticipes sumus . Sed illa quidem , qua vivimus, omni no ab hac disputatiore femovenda est . Communis essenim homini cum stirpibus , as nos aliquid quod hominis proprium fidi, quaerimus . Atque hinc facile in telligi potest , neque in formae pulchritudine , rieque' in prospera valetudine, neque in robore ac viribus conins stere hominis selicitatem . Haec enim dc eius generis omnia eκ ea parte animi pendent, qua praeditae sunt arbores. Iam ait rem proxime sequitur ea, qua fit, iit sentiamus. Sed ei quoque nihil in lips rebus est loci . Nam & equo ' bovi , & omni denique animantium generi a natura tributa est . Plaeto eam etiam arboribus, caeterisque, quae oriuntur e terra, tribu tari in F existi-
95쪽
8 a M. A N Τ o N I I .Μ U R E T Iexistimabat. Alimenti enim attractionem esse non ponse sine aliquo impetu, id est ορμῆς neque porro impetum sine sensu eius , quod utile, quodque in uintile esset . Itaque in Timaeo aperte numerat arbore Sinter animalia , ipsasque amrmat & sentire , & concupiscere,& gaudere appositis ad tuendam naturam suam rebus, dolere contrariis . Idem etiam sensit auctor eius dialogi, qui vulgo numeratur tertius decimus de legibus , alio autem nomine inscribitur μνοως, sive is Plato est , sive Philosophus quidam Platonis auditor, cui, quod in caeteris instituti ae professionis nomen est , id ipsi proprium fuit: sive Philippus quidam genere o
Puntius : utrumque enim traditum est . Sed is, quicunque tandem fuit, cum divisionem quandam anima Ilum instituisset, e terrenis animalibus quaedam es ait, quae ambulent, quaedam, quae radicibus fixa,&Comprehensa teneantur. Et sane si Thales Milesius magnetem animal eme dicebat , quod in eo in esisset vis ferri ad se attrahendi, multo iustius arbores, quae lac Cum ad se alendas aptum & accommodatum, radicibus tanquam ore e terra ducunt, eundemque quasi sanguinem in venas , ita in fibras quasdam per totum corpus suum pertinentes distribuunt, convertuntque In natu Tam suam, animalia esse dicentur . Multo magis id dicet , si quis considerarit, earum alias naturali quodam amore copulatas esse , alias innato, & ingenito odio dissidere . Sequuntur igitur eas, quas amant, & ad ea S lse applicant, ad easque partes , in quibus illae de pactae sunt, radices agunt: aversantur contra sic retia
giunt, quas Oderunt, aut si quando id non possint, mo riuntur & exarescunt. Pletii exemplorum sunt Theophrastus, Dioscorides , Plinius . Quae si quis intuens
sic quoque tamen omni eas sensu carere contendat, i Psepotius sensu carere videatur . Ergo Salenus quoque
maximus , & veritatis amantissimus Philosophus in libello
96쪽
IN I. ET HIC RUN. 83 bello de substantia naturalium facultatum , Platonem
Consequens , stirpes, caeteraque quae oriuntur e terra,
tum animalia esse dicit, tum eis sensum aliquem tribuit . Aliter Aristoteli visum est, qui quanquam interdum eas animalium nomine assicit, ut in libello de somno & vigilia, semper tamen percipiendi modo alimenti, & crescendi potestatem relinquit, concupiscendi ae faciendi detrahit. Utrum verius sit , illi viderint , qui sibi studio habuerunt, diligentius ac soli ei-tius ea , quae abdidit ac retrusit natura, rimari. Nobis in talium virorum dimensione iudicium nostrum interponere religio est : satisque nos instituto , ac suscepto muneri facere ducimus, si eorum sententias percenseamus . In quas quoniam ingressius sum ,' vestraque ipsa singularis attentio , dc in me defixi omnium vultus fidem mihi faciunt , harum rerum commem rationem vobis non iniucundam eme: provehar longius
admoneboque cum Plato & Galenus appetendi vim etiam in stirpibus esse statuant, non defuime, qui eam etiam in animalibus esse pernegarent. Siquidem Chrysippus, & alii quidam Stoicae disciplinae homines, qui id sibi propositum videntur habuisse, ut tanquam mer ces peregrinas , ita admirabiles , & absurdas opiniones in philosophiam inferrent, amrmare ausi sunt, neque
concupiscere animantes rationis expertes , neque irasti . Quod stultissimum dogma confutavit Galenus in libris de placitis Hippocratis & Platonis . Fuerunt etiam , qui sive loco, sive serio, eas animantes , quae ratione carere dicuntur, aeque illius participes esse , atque hominem dicerent, legiturque inter Plutarchi opuscula dialogus perelegans , ita ν τα ἄλογαλογν Hηδναι , & eadem de re copiosissime disputat Porphyrius, is ς Sed verum est , quod ait Cicero : opinionum commenta delet dies: naturae iudicia confirmat . Illae sententiae, de quibus modo dixi, vetusta in F a te
97쪽
. e ac longinquitate temporiS obsoleverunt, atque evanuerunt . Λristotelicam prope omnes naturali quodam insinctu sequuntur: vivere stirpes, sed non sentiret: vivere & sentire caetera praeter hominem animalia , 4ed Mon ratiocinari: has tres facultates in solo homine coniumstas copulatasque reperiri Ex quibus cum sola
ea , in qua ratio inest , homini propria sit, constat, proprium ac praecipuum hominis bonum in perfecta illius actione positum Qsse,
- Est autem duplex in thominis animo, το - ον, τὸ δὲ φυσει, τὸ 'με udi . non enim ea tantum parS, quae Usa ratiocinatur, ratione uti dicitur, verum etiam a tera quaedam. quae talis est, ut rationis imperium ac cipere , eique parere possit. Ut in corporibus lucida dicuntur non ea an um , quae lucem ex se mittunt, ut sbi , sed ea etiam, quae accipiunt, ut vitrum. At que eκ hae a nimi fac Italum divisione duo virtutum .ae totidem felicitatis genera extiterunt. Nam quae virtutes propriae sunt superioris illius ac divirioris parti6 , eae in cognitione Rc Contemplatione positae iunt, felicesque sunt, qui otam vitam in earum exercitatione consumunt. Sunt autem quaedam aliae vir- utes, quae eκ meNasCuretur , Cum appetitio rationi obtemperat, eiusque a praescripto nunquam discedit , eae actione cernuntur: sunt que qui eas exercent, felices : sed a io quodam genere felicitatis . Haec quoniam a nobis copiosius alio loco tractabuntur , & hodierna iam disputatio satis excrevit, quae sequuntur , in crastinum differemus . U Aiν ἔργον ἀνθρώπ 3 Quid quaeque res sit, definitione di intelligitur, ct explicatur. Definitio aut genere & differentiis , aut proprietatibus constat. --nus , sub quo includenda est felicitas , Aristotele duce
pervestigavimus . Primum enim statuisnus , quarumcunque rerum proprium esset aliquod opus ae munus .
98쪽
:IN I. ET HICORUM. 8 si eorum bonum eo ipso in munere satum esse . Ex quos intelleximus reperiendum esse proprium opus, ac mu
mus hominis ei, qui piaecipuum homini propositum
honum reperire meditaretur. Porro autem , cum ea
serma , qua quicque est id quod est , sit fons ac principium omnium actionum, quaerenti propriam hominis actionem ad ipsam hominis formam, sive id est , ad animum recurrendum fuit . Sed animi tripartita natura est. Animo vivimus, animo sentimus, animo rationis participes sumus. Cum stirpibus vita nobis communis est : cum beluis sensus: proprium bonum hominis ratior ea ceteris animantibus praestamus , ea ad divinam naturam proxime accedimus.
Omnes igitur, qui se non ad stirpium , aut ad belluarum sortem ac conditionem abiicere , sed in coelum , quantum in ipsis est, extollere cupiunt, abducere sequam longissime a ventris atque abdominis voluptatibus, omninoque ab iis omnibus, quae homini cum pecudibus communia sunt, debent, & altiora ac subli- Imiora spectare , & qua parte Deum conditorem suum maxime referunt, in eius actione aliqua summum bonum sibi positum esse arbitrari. Genus igitur, sub quo continetur felicitas, est usus quidam , & exercitatio eius partis animi, quae ratione praedita est. Sed ratione tum bene tum male uti possumus. Itaque longa dccopiosa disputatio est apud Ciceronem lib. 3. de natura deorum, rationem bono consilio a diis immortalibus humano generi datam, a plerisque hominum in fraudem malitiamque converti. Nam & venefici & sicarii, di falsi testes , & testamentorum subiectores & adulteri, & impudici ad facinora, & ad flagitia sua rationis
ministerio utuntur: neque sine rationis usu tales unquam esse potuissent. Quemadmodum igitur & bonis re malis citharoedis commune est canere r sed hoc imherest , quod boni bene canunt, mali male : ita & bo-
99쪽
86 M. Α N T O N I I Μ U R E T Inis & improbis viris commune est ratione uti: sed ii Ii
ea bene utuntur, hi male . Nos autem bonum aliquem rationis usum quaerimus. Quibus autem rebus & bene& male uti licet , quid tandem est , quo fit, ut eis bene utamur λ nihil plane aliud nisi propria uniuscuiusque Virtus. Virtute oculi fit, ut bene videamus, Virtute auris, ut bene audiamus: virtus denique cuiusque id , cuius virtus est , perficit , ipsiusque opus bonum reddit. Ea demum igitur animi exercitatio bona , &Persecta censenda est , quae virtuti consentanea est ratque is denique felix habendus , qui quantum humana. natura patitur, perpetuo in ea , quae virtuti consentanea est , animi exercitatione versatur : cuius Omnis cogitatio, omnis sermo, omnis actio in virtute consumitur : qui nihil imprudenter, nihil iniuste, nihil timide , nihil sordide , nihil intemperanter , nihil in decore facit : sed & sibi & alijs bene consulit , & alieno abstinens , id cuique, quod par est, tribuit, & cum
bonis sua omnia liberaliter communicat, neque doloris , aut periculi metu ab honestate abduci, neque voluptatis illecebris ad turpitudinem adduci potest. Εἰ δ' ob ἔργον ἀνθρωπουὶ Summa huius argumentationis eo spectat, ut doceat felicitatem esse exercitationem animi cum virtute coniunctam. est autem longum hyperbaton , sed tamen sine ulla magna obscuritate. ἐνεργεια) Non puto hoc latine ullo modo com modius verti posse , quam exercitationem animi , non enim semper exercitatio ἄσκηαν aut 3κελέτυώ significat , sed interdum etiam ἐνέργ M. Cicero de Senectute. Senibus labores corporis sunt minuendi , exercitationes animi etiam augendae videntur . idem Aptissima sunt omnino arma senectutis, artes exercitationesque virtutum. Cicero definibus hanc felicitatis definitionem Aristoteleam ita
expressit . Aristoteles , inquit , virtutis usum cum perse sctae vitae prosperitate coniunxit. Praeclare omnino Mappo
100쪽
IN I. ET MICORUM. 8 apposite. Non enim dubium est, quin Aristoteles quod interdum dicit , ε ν - ἐνέργεις, idem aliis locis dicat,
κτῆανέ ωαν. Sed hoc Ioco non satis aperte, ut opinor, diceretur usus animi ex virtute.
I P δ' Emn p J Idem genere opus est artificis cuiuslibet , & praestantis ac praeclari artificis , ut cuiuslibet citharoedi est canere : idemque boni citharoedi opus est canere. Sed bonorum artificum opera hoc amplius.habent , quod bona sunt. Eodem etiam modo idem opus est hominis cuiuslibet, & praestantis ac virtute praediti hominis . Uterque enim ratione utitur :sed viri boni bene ea utuntur, id est secundum virtutem . Virtus enim est quae perficit , ut id , quod fit, bene etiam fiat. Eriργεια -Confirmatur hoc loco id quod alias dixi: felicitatem non esse unam aliquam actionem sed continuationem , quandam actionum . 'Megpον δε ευ τιά) Idem dixerat ante Aristotelem , Hippodamus Thurius in libro-CI: μογίας . ex quo
tiam videtur ab eo sumpsisse Aristoteles: sed alias quoque , ut quod felicitatem proprium opus hominis esse
ἐσέ. & non satis este scire , quid sit virtus, nisi etiam ex Virtute vivamus: διομερῆ μόνον si δεῖ τώ ἁρετώ, ἀλλοὐκ μια -ἀυτοῦ. & quod ait in poli licis civitatem natura esse priorem singulis hominibus,
totum enim prius natura esse quam partem . Δια - ταφυσή π ῶ ν εἶμεν το ολον τω μιρεω , ἀλλ' ου τι μέτω eλω. Et
tamen hunc philosophum Aristoteles nusquam nominat, nisi ubi reprehendit .
