장음표시 사용
151쪽
τι λινέων συροωτερον . Sed & virtutes mora Ies indigent tempore 2 longa enim consuetudine opus est ad eas comparandas , ut ostendit Aristoteles , cum ait, η δε' ηθικη-ἔθης σπιγινε δ . oθεν ηm του νη in εο 21κε κικρὸν παρεγκλ; νον- τ ἐθνς. quod ipsum confirmat etiam lib. I. mag. mor. his verbis: η δ' ἡθμη ἀρετ, ' Dτόιθεντ- Qων-s εχει . ει δεῖ παράγραμ κα λέγοντα Tta oti θριαν --σώπειν -
δε &e. Sunt enim eadem prope quae hic , ε θω Latini consuetudinem vocant ηθος mores. Ait Aristoteles, εξου δηλον, era ουδεμμ των ηθικῶν ε- των φυσἐηρον επιένεται. Saepe a veteribus quaesitum est. quomodo pararetur virtus , natura , an doctrina, an consuetudine . Quod M. Tullius ita eκ pressit in Partitionibus orationis . Iuonam pacto virtus pariatur , naturane an ratione, an usu. Horatius bimembrem tan
tum hanc queastionem fecit in epistola ad Lollium ,
hoc versu , Virtutem natura paret, doctrinave donet . Plato in Menone ita eandem quaestionem proponit. ia ' εγωγε ἐκεινα elix IIIιτα οπερ Mobilis το' et' ὐπν , c ἀ- , Em ακουταιμι, πο ρον G διακτῶ οντι αυτω αι δ ἐρῶν, ἡ ώς φυσέ, ἰ ώς τιiti ποτι ποπω παραγιγνοικεν G τοὶς ἀνθρώποις τῆς
ἀρετῆς. Disputatur & eadem de re in Protagora, & inter τοὐς Πλατωνος νοθ υομένης, unus est eodem argumento scriptus. Tractabo igitur hanc quaestionem ut potero, & quia me in ea tractanda quaedam non indigna vestris auribus dicturum me esse confido ; peto a vobis , ut me attente audiatis . Sed in hac tota disputatione Primum admoneo me virtutis nomine virtutem moram lem intelligere, & de ea tantum loqui. Qui igitur virtutem a natura esse volunt, his fere argumentis moventur . I. Aristoteles sexto Ethie. vi. detur dicere mores inesse a natura : ita enim scribit,
152쪽
IMII. ET HIC DRUM. I 39II. Μulti sapientissimi homines dixerunt , virtutem nihil esse aliud , quam naturam , ut Cicero cum alibi, tum apertissime primo de legibus his verbis. Es autem mistus nihil aliud, quam in se perfecta, oe cd summum perducta natura . III. Omnium Philosophorum sententia summum bonum est ex natura Vivere, quod ita ex prensit Cicero in eo, quem modo dixi libro . Et certe Ita seres habet, ut ex natura vivere, eximIum bonum sit . Itaque naturam vocant optimam ducem, oe optimam magistram vi-wendi , Θ eam qui sequuntur , nunquam aberrare . Atque id etiam oraculo comprobatum dicitur . Et saepe ait Cicero, nisi pravis opinionibus a rectitudine abduceremur , fore ut ipsa noS ad beatam vitam natura perdueeret. IV. Et resertur Musonii dictum. ψ γή ύ ε κα-
Aristoteles tamen hoc Ioco aperte negat eas inesse a natura, idque multis argumentis docet. Neque desunt argumenta, quibus probabiliter ostendatur eam doctrinae comparari. Primum, quod optimi Poetae ita saepe de ea loquuntur , ut de re , quae doceri, discique possit. Ut Theognis, cum ait, γέ Hr 'εθλαδδάθαι. Et Virgilius . Discite iustitiam moniti, o non temnere Divos; idemque alio loco: Disce puer virtutem ex me, verumque laborem . Et idem significasse videtur Horatius his versibus :Fervet avaritia , miseraque cupidine pectus . Sunt Ureba , Θ voces quibus hunc lenire dolorem Posis oe magnam morbi deponere partem . 'Laudis amore tumes λ sunt certa piacula , quae te Ter pure lecto poterunt recreare libello. Invidus , iracundus , iners , vinosuι , amator , Nemo adeo ferus est , ut non mitescere possit
Si modo culturae patientem commodet aurem .
Cicero quoque lib. Io. epistolarum, ad Atticum ait, sibi
153쪽
x o M. ANTONII MUREr1 persuaderi non posse, quin virtus sit .Lh-του . Et inter opustula Plutarchi, libellus quidam est hoc argumento, μοτι δεδακτον ἡ Adde Laertii locum in Zenone. τε ΒΘ αυτω. λέγω δ' τιω ἀρετηνὶ και' πυπ-νος ε ν ι
ἐκ φαυ-ν. Adde quod aut huius ipsius disciplinae aliquis usus est, aut nullus : si nullus quid in ea tempus frustra conterimus si aliquis, quis tandem nisi ut bonos essiciat Atque hoc e secundo cap. huius libri col
Sed tamen, & multa dicuntur apud Platonem, tum in Protagora, tum in Menone , cur virtus non sit , & ex eo aperte intelligitur , quod longe aliud est de virtute disputare, aliud virtutem exercere, & quod olim de Atheniensibus dictum est , eos scire quidem , quae facienda essent, sed facere nolle . Idem de magna parte hominum dici potest. Et cap. . huius libri quiddam Aristoteles dicturus est , quod ad hanc rem valde ,
Nunc , ut, quid hac tota ge re vere dici possit, breviter tradamus , tenenda est haec sententia . Ad virtutem nos natura gignit , doctrina excitat, consuetduo perducit . Non est enim dubium , quin semina , dc igniculi quidam virtutum in sint nobis a natura , usque eo , ut naturali quadam inclinatione alium ad alias virtutes propensiorem esse videamus. Atque hac de re loquitur Aristoteles lib. 6. & illa principia virtutes naturales , aut virtutes inchoatas vocat. Sed semina illa facile eliduntur nisi exeolantur ; igniculi illi facile extinguuntur , nisi foveantur. Ad naturam igitur doctrina accedat necesse est, ut a teneris , quemadmodum Graeci dicunt, unguiculis , doceatur puer, quae honesta sint , quaeque turpia : quae amare , ac persequi , quae odisse,atque aversari debeat, ut assidue aures illius honesta
154쪽
IN II. ET HICORUM. 14 nestatis , & officii praeceptis circumsonent, ut eos libros diligenter evolvat, quibus bene vivendi ratio traditur , ut eas historias perlustret, quibus res a magnis, ct praeclaris viris gestae continentur, ut tenerum pectus , paulatim magis , ac magis ardore quodam imitandi ea, quae celebrari videt incalescat. Colloquatur etiam iisdem de rebus cum aequalibus suis , & multo etiam magis , multoque saepius cum gravibus , ac bene moratis senibus, quorum voces, & consilia non auribus tantum , Verumetiam animo conbibat , ad quorum se praecepta componat, quorum revereatur auctoritatem . Basilius, η si πνος τους φαυλης τῶν λογων συννέ- θέα οι ς τὰ ν Aa τα προαγμιατα. Ut enim vere dictum est a Menandro, pravis sermonibus bonos mores corrumpi,
quem versum S. Paulus epistolae cuidam suae intexe in re dignatus est ita non est dubium , quin graVes , rehonesti sermones multum valeant ad animos ad virtutem excitandos . Iubeatur etiam puer ille, quem ad virtutem formamus , atque instituimus, inspicere in hominum vitam , & aut a patre, aut a magistro , aut a bono , & prudenti amico admoneatur, quae exempla fugere , quae sequi debeat. Antigenidem olim musicum celebrem aiunt perducere solitum discipulos suos, re ad audiendos eos, qui bene canerent, & ad eos, qui male , eisque dicere : Ita canere oportet. Et severus ille senex ex Adelphis eandem a se rationem in filio instituendo teneri ait . Nihil praetermitto, inquit, consuefacio, denique Inspicere tanquam in speculum in vitas omnium Iubeo, atque ex alii r sumere exemplum sibi . me facito, hoc fugito, boc laudi est, hoc ditio datur. Et Horatius eodem se modo a patre institutum ait , cuius Versus , quoniam sunt pulcherrimi, & optime ostendunt, quomodo doceatur virtus , recitare non
155쪽
in uevit pater Urimus hoc me in fugerem , exemplis vitiorum quaeque notando , Cum me hortaretur parens, frugaliter, atque Viverem uti contentus eo quod mi ipse parasset. Nonne vides Albi , ut male vivat filius λ usque
Barrus inops , magnum documentum, ne patriam rem Perdere quis velit, a turpi meretricis amore,
Cum deterrer , Sectani dissmius sis ,
Ne sequerer moechas , concessa cum Venere uti
Possem : deprensi non bella es fama Treboni Aiebat sapiens : visato , quidque petitum Sit melius , caussas reddet tibi, mi fatis est , si
Traditum ab antiquis morem fervare, ruamque Dum custodis eges , vitam , Jamamque tueri Incolumem possim, simul ac duraverit aetas , Membra animumque tuum nobis fine cortice , sic me Formabat puerum dictis , o sive iuribat in facerem qu d: habes auctorem, quo facias hoc . Unum ex iudicibus selectis obIIciebat: Sive vetabat, an hoc inhonestum , et inutile factum Nec ne fit addubites , flagret rumore mali cum Hic, aut ille λ avidus , vicinum funus ut aegros Exanimat, mortisque metu MI parcere cogit . b c teneros animos aliena opprobria saepe Absterrent vitiis. Ac ne poetas modo id dicere putetis , indicabo ex quo sonte tum Terentius , tum Horatius illam docendae Virtutis rationem hausis e videantur. Plato igitur in Protagora eam & tradit , & commendat his verbis :
ἱει. Sic Lacedaemonii solebant He lota Si
156쪽
lotas , quibus pro mancipiis utebantur , ebrios in conviviis liberis suis proponere , ut alieno exemplo pueri averterentur ab ebrietate cum Viderent quanta in ea inesset turpitudo . Sic Socrates suadebat adolescentibus , ut cum ira excanduissent inspicerent se in specu Io, ut cum viderent quantam oris distortionem, ac depravationem emceret ira , ex eo intelligerent, maiorem etiam in animo fieri. Sic Zeno saepe ducebat discipulos suos ad audiendos musicos , & iubebat eos cogitare , cum tam pulchra existeret harmonia ex vincum, fidiumque concentu, quanto pulchrior esset illa , quam emcerent partes animi rationi obedientes, &inter se concinentes , ac consentientes. Ita igitur docetur virtus tradendis praeceptis & exemplis proponendis , estque virtus quodammodo recteque Persae ei ex liberis regiis, qui maximus emet natu , &mortuo patre regnatur u S, adhuc puero virtutis magistros dabant. Ita enim tradit Plato in Alcibiade primo quatuor ei magistros ex omni Persarum gente delectos solitos dari, unum, qui sapientissimus , alterum, qui iustissimus , tertiam , qui temperantissimus, quartum , qui fortissimus videretur. Primus docebat eum, quomodo Deus colendus esset, & quod esset regis om-
Cium . Secundus , ut vera semper diceret, neque ullare ad mentiendum adduceretur. Tertius frenandas esse cupiditates , servos enim eme omnes , qui sequeren tur voluptatem . Quartus fortiter subeunda eme pericula , & honestam mortem turpi Vitae anteponendam. Ergo & inchoatura natura virtus, ct doctrina promovetur sed haec duo nihil emetunt, nisi accesserit cono suetudo . Quare ut summatim totam hanc disputatio-Nem Comprehendamus , Virtutis principia naturae debentur , doctrinae progressus , consuetudini persectio . Nunc Aristotelem audiamu S.
157쪽
Errai ου, in Huius capitis summa est , cuiusmodi es
debeant actiones, quae gignendae virtuti emcienter antecedunt. Initio autem ait necessario hic disputandum esse de actionibus, quod haec Philosophiae Pars , non ut caeterae , ad cognitionem reseratur, sed ad actionem . Ait Ου θεωριας δεικα. quaedam discimus tantum ut sciamus, non etiam ut agamus, qualia sunt illa , quae canit Iopas apud Virgilium . Unde hominum genus , Θ pecudes , unde imber, Θ ignes, Muid tandem oceano properent se tingere soles berni, vel quae tardis mora noctibus obstet . Et quae Horatius complectitur his versibus t Muae mare compescant causae , quid temperet annum, Stellae sponte sua , iussaeve vagentur , ω errent. Muid premat obscurum lunae, quid proferat orbem. Quid velit, o possit rerum concordia viscors. Atque eiusmodi omnia damnabat Socrates, eosque qui in eis multam operam ponerent, insanire dicebat, tribus argumentis quae leguntur apud Xenophontem
a. 2πμνημονι Ἀμάτων . Quaedam alia discimus , non tantum, ut intelligamus, ted multo etiam magis, ut exerceamus , cuiusmodi sunt, quae in morali, & politica philosophia traduntur. ου μ re εἰ viis . Nihili enim est virtutis cognitio , nisi eam eiusdem exercitatio consequatur , ut multis locis tradit Aristoteles, quorum aliquot & citantur ; & tractantur pulcherrime a Themissio in oratione , qua gratias agit Imperatori, a quo in senatu laudatus fuerat, ipsumque imperatorem Vere Philosophum eme ostendit. Imo vere turpior etiam, α maiori reprehensione dignus videtur is , qui virtutem
noverit, deque ea splendide, ac magnifice disserat , nihilo
158쪽
nihilominus tamen in coeno Vitiorum volutatur : ut graeci dicunt, πιλων ωπὸς αὐτὸς εμβαρύων. Πως η ἀκτέων euaeriti Graeci, ac praecipue Λttici talibus eiusdem vocis repetitionibus gaudent . πνώειν, ut hic , & stati m λογον MγεPM μμψεθαι Aristoph. μι υν διηνύω μέμφομαι ταυτίω, ον δον ονώ, . Eurip. ura γε μοι τ' . Sic πιναν νέκα, βιουναον , & similia . Latini eos in quibusdam imitantur , ut eum dicunt , ludum Iude . Terentius esuia confimilem iam olim luserat ille ludum.
Horatius :Fortuna saevo laeta negotIo ΘLudum insolentem ludere pertino . Sic vivere vitam . Terentius: Nam ego vitam duram , quam viκι aiaue Prope iam excurso spatio mitto.
Gaudere gaudium . Idem rNam hune scio mea sol de suum gavisurum essegaudian Dolere dolore . Virgilius :Et nostro doluisti saepe dolero. Quanquam hoc quidem paulo aliud est, sed hoe loco dicere non possumus , quomodo agendae sint actiones , potius quomodo suscipiendae, aut quomodo obeundae .Lam
hinus exercendas dixit, quod loquendi genus & ba harum esse , & ineptum puto. Τὸ μν ουν τον ἐμὸν λογον Commune hoc inquit est omnibus actionibus,quae ad virtutem gignendam quasique procreandam valent, quod eas rectae rationi con sentaneas , ac convenientes esse oportet , nam si aliae forent, vitium , non virtutem gignerent; sed quomodo poterit rectae rationi convenienter agere is, qui nondum rectae rationis usum consecutus est, ut puer: aut is, in quo praeter naturam ratio ancillatur, & servit cupiditati, ut vitiosus Respondendum est idcirco pueris magistros , di monitores dari, ut qui suo
159쪽
1 6 Μ. ANTONII ΜUR ET Iconsilio nondum valent, alienum sequantur, donec in ipsis procedente aetate , ct usu rerum recta illa ratio adole icat . Vitiosi quoque possunt recte monentibus parere , donec paulatim excutiant iugum cupiditatis .
Et praeterea vin unquam ita oppressa est in homineratio , ut non aliquo modo videat, quid rectum sit ;cum autem libera sit in eo voluntas , paulatim potest abducere se a vitio , & ad honestas a Aiones animum applicare . Cum autem duo sint, quae impediant homines a virtute, dissicultas quaedam, & molestia, quae videtur inesse in honestis actionibus , & voluptatis titillatio, quae turpes actiones plerumque comitatur, a Dsuefaciendo se ad honeste agendum, utrique incommo
do subvenitur ; nam & quae initio dura , & dimet lia videntur , molliora in dies , dei faciliora fiunt, & viri facti spernimus eos cibos , quibus pueruli capiebamur .
ita virtute confirmatus , & corroboratus animus,omnes
turpium voluptatum illecebras facile respuit : magna est enim vis consuetudinis , recteque dicebat Euenus ,. ut est in septimo horum librorum eam mλLτα- φυ- Π Itaque Socrates admonebat adolescentes , ut sibi Proponerent eam Vitam . non quae suavissima videretur , sed quae honestissima esset, eandem enim adhibita consuetudine suavissimam fore. Consuetudo enim, .ut ait Lucretius , concinnat amorem . Et constat illiusι incredibilem quandam esse vim in omnibus animi partibus . In ea , qua alimur, ut constat ex iis, qui longo
usu assecuti sunt, ut venenis non modo non laederen
tur sed etiam alerentur quod de Μithridate legitur, in
quem Μartialis . ecit poto Mitfridates saepe veneno , oec. In sensibus enim , ut pictores , & musici ostendunt , et quorum illi primo aspectu multa vident, quae omnes alios fallunt, hi sentiunt etiam minima vocum discri mina, quae percipere nullus, nisi qui habet aures ex erri
160쪽
citatas, potest . In mente denique ipsa . unde qui mendaciis assiueti sunt, facile eis tanquam veris assentiuntur , ut est in primo minore τἄν μετὰ τά φυπικα. .
Υ Φερκεχωὶ Si hoc rectum est , significat, differatur in alium locum. Sed & schosiastes graecus , & omnes Latini legunt, , idque melius videtur . Foρονὶ nimirum lib. 6.
Πρeς ται adaest ἁρετουὶ multi libri veteres, ηονος τας ἀρε - τας , quod probo, nomine enim, των ἀρετων, hic M i resistantum intelliguntur.
εῖνο δε Repetit id , quod saepe iam dixit, subti
litatem in his rebus exigendam non esse . Υπὐ παραγγιλίου praeceptum, rara vox, ct cuius non multa exempla reperias.
Πίεε in in aliis libris idque aliquanto ven sius videtur ara i ἐς τὸν κνουρον in vigere qui ὁ tempus postulet . μονον λεγέν Hη τἀ-μαώς ο αλ λος φηἀν , QR Huν o Et praeclare Sophocles in Electra . Καιρὸς ἁνίναα μοις νεργου αναοῖς is meos. Et A naxarchus : X in 1 ημου με πα
quaedam constant praeceptis necessariis , & immutabilibus, ut grammatica , ct geometria: quaedam iis quae pro tempotum ratione mutantur , ut ars impera toria , ars dicendi , ars medendi , ars gubernandarum navium. Nam & Imperator modo explicat copias, mO do contrahit, modo aperto marte , modo ex insidiis rem gerit, modo simulat metum , modo dissimulat modo planitiem , & aperta Ioca, modo saltus , & an gustas, & aspera montium petit, prout tempus postu
lare arbitratur . Et orator pro locorum temporum, au'ditorum varietate artificium suum mutat; & medi Cus, in curando , sexus , aetatis, virium , consuetudinis , temperaturae , regionis , tempestatis , anni maximam, L a ratio.
