장음표시 사용
161쪽
i 3 M. ANTONII ΜUR ET Irationem habeat necesse est ; & gubernator non semper eum cursum , quem coepit, tenet, sed interdum remigat , interdum vela facit, saepe etiam mutata velificatione eum , quo intendit, portum consequitur . Atque hoe est, quod ait Plato lib. s. Πολι-, οτι ἀνάγ
ει ριελλι τῆ οντι νεως κχικος ἔ-Θαι. Et Cicero in epistinia ad Lent. In navigando te sati obsequi artis es . TMIta igitur huius quoque disciplinae praecepta esse ait is observavi autem saepe a magnis scriptoribus coniungi has duas artes in comparationibus, artem medendi, di artem regendarum navium, ut hie ab Λristotele, &Cicerone 3. de finibus. Nee enim gubernationi , aut merudietnae similem sapientiam esse arbitramur . Et paulo post : Inscite autem medicinae, gubrenationis ultimum, ςum ultimo sapientiae comparatur . Et apud Horatium
Navem agere ignarus navis tImet, abrotonum aegro
Non au et , nisi qui didicit, dare . Et apud Quinctilianum lib. a. Nam ει gubernatoris i sesua nave in portum pervenire , si tamen te sate fuerit abreptus , non ideo minus erit gubernator , dicitque notum illud , dum clavum rectum teneam . Et medicus fanitatem aegri petit, si tamen aut valetudinis vi , aut i temperantia aegri , alime quo casu summa non contingit , dum ipse omnia secundum rationem fecerit, medicinae fine non exeidit. Et Cyrus quidam rhetor. in libello:
Πρῶτον εν) Explicat apertius , quod supra dixerat, actiones rationi consentaneas esse debere : docet enim
162쪽
eas tales esse , quae moderatae sint. οβ ορθος FU , --υ μετριου 'οχα ινιός εῖν . Ut alio loco dice tur, ostendit autem exemplis ductis a robore , & a b tia valetudine, immoderationem ad omnia corrumpen da , moderationem ad omnia conservanda aptissimam esse. 1-πασιν 'i xit Hesiodus.
κείρεχ μι δεῖ μ) meliori ordine leguntur haec in qui busdam antiquis codicibus , constat Argyropylum ita legisse , ἄ-ρ ' τῆς ἰχυος, s τῆς οιειας ορῶμεν. M δ. &c. ou in idem es iisdem verbis lib. I. magnorum minralium, ubi etiam hunc Iocum fusius evplicat, & orn tius tractat . Multa etiam in eandem sententiam disputat Socrates apud Platonem in dialogo , qui vulgo i scribitur , cum inscribi debeat ἀντερα vi.
IN CΛΡ UT II I. δε ὶ Cum superiori eapite ὁσeuisset habitum
frequentantis eiusdem generis actionibus comparari , proximum videri poterat , ut doceret: quam mul tae actiones , aut quam longum tempus requireretur ad habitum comparandum , sed eum id eerto definiri non queat, docet quo signo, atque indicio intelligere possimus hunc aut illum habitum persectum iam tu animo , dc absolutum esse. Id autem est, ea voluptas, isque dolor , qui ex actionibus ipsis oritur ι easque commitatur . Nam qui a corporeis voluptatibus abstinet , eoque ipso gaudet, temperans est at qui, cum eis
caret, angitur animo , easque absentes cogitat, atque desiderat, illum vere ac merito dixeris intemperantem. Eadem cognoscendae , atque explorandae fortitudinis ratio. Nam qui subit,cum occasio fert, ea, quae camteros terrent, idque eum quadam alacritate animi, aut
certe sine molestia Deit , scias eum sortem , & magno
163쪽
rso Μ. NTONII ΜURE Tianimo praeditum eme: at cui, cum periculum aliquod adeundum est , Refugit, ut ait poeta , timido sanguem,
atque exalbescit metu , hunc nos ex albo virorum fortium expunctum , inter is navos, decuriandum eme
Η μὰ λυπονός γε in Cum multa in Aristotele laudanda sunt, tum illud vel maxime , quod rationem philosophandi suam ad veritatem , ct ad naturam quam
maxime accommodavit; caeteri magna ex parte admirationem sui in vulgus excitare voluerunt, & dum nova , inaudita , admirabilia afferrent, quam vera dicerent , interdum non magnopere laborarunt. Huic nonro nihil veritate prius , nihil potius , nihil anriquius fuit: Caeteri saepe pro veris speciosa consectati sunt , hic quae vera essent, semper eo ipso satis speciosa esse iudicavit , Id adeo vel hoc ipso ex loco intelligi poterit , si , quod hic dicitur, cum iis , quae ab aliis philosophis eadem de re dicta sunt, conferatur . Alii tantam vim virtutis esse voluerunt, ut in quo ea emet , eum in rota , in equuleo , in maximis denique , ct exquisitissimis tormentis ac cruciatibus non modo non doliturum , sed gavisiarum etiam , & tanquam in rosa, aut viola mollissime substrata accubaret, gnam quan dam ex eo voluptatem sensurum praedicarent. At quis homo huius tam durae , tam severae, tam rigidae sententiae auctor suit Expectatis, ut Epictetum vobis aliquem , aut Anaxarchum , aut Antisthenem proferam λ Epicurus ipse voluptariorum pater, voluptatis assertor , enervator Philosophiae , cuius pleraeque disputationes in ganea , aut in popina natae videntur , non in schola, cuius is sermo est , ut in visceribus, a medullis summum bonum condidisse videatur, ipse inquam Epicurus, cui dolor ultimum malorum omnium
est , sapientem , si . in Phalaridis tauro subiectis igni-ibus torreatur , dicturum ait, quam hoc suave es s quam
164쪽
IN II. ET MICORUM .. Is Moe non euro δ Quod quidem ita mihi absurdum , atque alienum videtur , ut non semel dubitaverim , iocone
an serio illa scri psisset Epicurus. Μelius & verius Ari- sotoles , qui cum hanc quasi notam tradidisset nobis ,
qua virtute praeditos ab iis, qui ea carerent, dignosceremus, quod in quibus virtus est , ii alacriter , atque hilare munia virtutis obeant; intelligeretque nonnullas eiusmodi esse fortium virorum actiones, quibus v luptas , ipsa repugnante natura comitari non potest ,
moderationem quandam adhibuit, satis esse dicens, in eiusmodi actionibus ad fortitudinis laudem, si sine tri-
sitia, & eontractione animi obeantur . Non enim gaudebat Anaxarchus,cum in mortarium iussu Nicocreontis Regis coniectus pistillis ferreis tunderetur, neque eum illam ederet nobilissimam vocem, tundite , tundite Inaxarchi saccum, Anaxarchum ipsum tundere non potes D,
significabat gratos sibi, & suaves esse illos ictus , sed
nullam esse tantam vim doloris, quae deiicere se a gradu fortitudinis , & constantiae posset. Non gaudebat Murius , cum spectante, & obstupescente Porsenna
dextram manum suam lento igne immotus combureret , sed ut hosti potentissimo metum incuteret , P triamque gravi obsidione liberaret, doloris acerbitatem ratione , ac virtute superabat. Non gaudebant Decii, cum se in armatos hostium globos certi mortis immitterent, non Regulus, cum a Carthaginensibus exquisitissimo supplicii genere necaretura, sed quod etiam sorti stimis viris satis est, & mortem & cruciatum omnem, Prae Virtute , atque honestate contemnendum esse ducebant . Hoc igitur est, cur Aristoteles , cum dixisset fortem esse eum, qui gaudens exciperet, ac perferret ea, quae suapte natura terribilia essent. Additur , 'H μις λυπουμενος γεJ qua de re lib. 3. copiosius disputaturi sumus. Sequitur ,
Περι ηδονας λυπασὶ &e. Omnis enim inquit vis
165쪽
as a M. ANTONII ΜUR ET Ivirtutis in voluptatibus , atque in molestiis cernitur, neque ulla re magis interest bonus vir ab improbo ,
quam quod ille honestis gaudet , hic turpibus, illum
urpia offendunt . hunc voluptate perfundunt. Hoc autem λυπας , Probat 7. argu mentis , quae ordine explicabimus .mae mmy isti hλνlus J omnes homines natura ad hωnestatem seruntur, turpitudinem aversantur & refugiunt : sed in honestis actionibus admista plerumque quaedam voluptatis illecebra nos in fraudem inducitiquaedam contra molestia, & difficultas honestis actio. nibus addita nos ab eis deterret, & abducit. Atque hoe est,quod Plato voluptatem vocat δελε Me quodque Archytas Tarentinus dicere solebat,nullam capita
norem pestem, quam corporis voluptatem hominibus a uats-ra datam, cuius voluptatis avidae libidines temere , besenare ad potiundum incitarentur . Hinc patriae se
altiones, hine rerumpublicae eversiones, hine eum hos usriandesina colloquia nasci : nullum denique scelus , nuia Ium magnum facinus esse , ad quod suscipiendum nin libido voluptatis impelleret. stupra vero is adulteriae , ει omne tale flagitium nullis aliis ἐllecebr s excitar as voluptate ; cumque homini sive natura, Me quis Deus n/hil mente praestabilius dedisset, huic divino mugeri, ac
dono nihil tam esse inimicum, quam Poluptatem; nec enim libidine dominante temperantiae locum esse , nec cim nIno in voluptatis regno v Irtutem posse consistere. Haec
Ciceronis e libro de senectute verba recitare visum est , quod mirifice meo quidem iudicio illustrant id, quod hic ab Λristotele dicitur, voluptatem peccan di illecebram esse. Λc plena est exemplorum tum historia , tum communis vita , ex quibus luce clarius perspici potest , homines ad flagitia voluptate incitari, ab honestis actionibus difficultate, & molestia avocari. Est autem hoc primum eorum , quae dixis
166쪽
dixi , argumentum totum . Virtus in iis rebus mode- randis , ac dirigendis versatur , quae homines aut ad sagitia impellunt, aut a recte faciendo absterrent: talia autem sunt voluptas, & molestia: igitur αλι ταλααιο δεῖ πως in Quo circa inquit cum tantam vim habeant voluptas, & molestia , ita statim a puero insilui, atque assuefieri oportet eos , qui virtute excet Iere meditantur, ut gaudeant, utque offendantur ita .rebus, quibus oportet. Nam ea demum, ut ait Plato, secta institutio est . Hoc autem totidem verbis apud Platonem non memini me legere, sed primo ν tiquo in libro αυτῆς ομῆς παιδία disputat, quiddam dicit ab hoc loco non alienum. Duos enim fontes ait esse a natura ipsa apertos , voluptatem, & dolorem , ex quibus
qui hauriunt, qua parte Oportet, & quomodo, & quanetum oportet, & publice, & privarim , beatos esse, qui inscienter, & non habita ratione temporis, miseros. Sed propius accedit ad id , quod hoc loco ab Aristote- Ie dicitur , dictum cuiusdam Laeonis, quod legitur apud Plutarchum in commentario, quo contendit, Virtutem doceri posse . Is enim Laco interrogatus, quid conferret iis pueris , qui sibi in disciplinam traderentur : efficio , inquit , ut quae honesta sunt, eadem ipsis iucunda sint. πιδε in Secundum argumentum . Si virtus in acti nibus , dc in animi motibus occupata est , sequitur ut& iis versetur in rebus, quae omnem actionem,Omnem que animi motum consequuntur. Nulla autem est actio , nullus animi motus , quem non aut voluptas , aut molestia consequatur. Quare cum in illis versetur Virtus , in his quoque eam versari cernique dicendum est. Omnes autem actiones aut voluptati esse, aut molestiae satis per se notum videtur . Illud de permoti nibus animi, quod non ita perspicuum est , Perpurga
167쪽
bitur, accurateque tractabitur a nobis explieatione
6 αἰ κολάσεις in Quod est morbus in corpore, id
est vitium in animo : & quemadmodum medicamenta sanandis corporibus reperta sunt, ita ad sanandos animos poenae legibus in eos , qui vitiose quippiam fecerint , constitutae. Cum igitur contraria contrariis curentur , & ad sanandos animos adhibebatur aut aliquid quod dolorem inurat, ut cum pueri verberantura magistro : aut voluptatis alicuius detractio , ut cum iisdem interdicitur lusu , aut, cum , qui se inebriarunt , iubentur dies aliquot a vino abstinere , probabiliter ex eo colligi potest , eos, qui peccant, eo ad peccandum adduci, quod aut molestiam aliquam fugiant, aut voluptatem aliquam persequantur. Ex quo consequitur id, quod probare volumus , virtutem quoque in voluptatibus, molestiisque versari. Atque hoc tertium est eorum, quae dixi, argumentorum. In quo iunxquaedam praeterea, quae notanda videantur . Primum illud , poenas , & animadversiones cum medicamentis comparari , &eos, qui pro peccatis poenas exigunt, videri medicinam facere eis, quos puniunt, qua de re eloquenter, & copiose disputat Socrates apud Platonem in Gorgia , eaque in disputatione usque eo progreditur, ut quod admirabile multis, & inauditum videri potest , amrmet, ostendatque ut ei, qui morbo aliquo laborat, melius , optabiliusque est , curari, quam non curari ; ita et , qui peccatum aliquod in se admisit, magis optandum esse , ut poenas luat, quam ut impune abeat. Et ut ii, quibus aliqua pars corporis vitiata , ac corrupta est , aut sua sponte urendos se , ac secandos medicis praebent,quamvis id non sine magno eorum cruciatu, ac dolore fiat, aut si id ipsi facere nolint , malintque morbum alere , ab amicis etiam inviti traduntur medicis et ita qui peccarent, si bene sibi consul
168쪽
INII. ET HICORUM. III sultum velint, debere suapte sponte , detegere peccatum suum , ct indicare se iudicibus , dc ad poenam offerre , quod si id facere nolint, boni ac viri amici o fictum esse , accusare amicum , eumque tanquam in medicinam , ita ad iudicum subsellia etiam invitum pertrahere , omniaque conari, non ut elabatur ille, sed ut poenas luat , quod tamen adhibita aliqua moderatione intelligendum . Deinde illud quoque admonendi estis non quamlibet animadversionem , ac poenam medicinae similem esse , sed eam tantum , quae proprie a Graecis κολα- , id est, eastigatio dicitur,qua voce Aristotelem hic usum videtis, puniendis enim peccatis treis esse debere causesas existimatum est . una est, quae νηθεπια, vel κόμας, vel παναίν - dicitur, cum poena adhibetur castigandi, atque emendandi gratia, ut is, qui deliquit, attentior fiat, correctiorque, Altera est , quam ii , qui vocabula ista curiosius diviserunt, τιμωρις appellant. Ea caussa animadvertendi est , cum dignitas, auctoritasque eius , in quem est peccatum , tuenda est ἔ ne spraetermissa animadversio contemptum eius pariat, & hon rem elevet. Iccircoque ei vocabulum a conservatione honoris factum esse putant, Tertia ratio vindictae est, quae παρεμπια a Graecis nominatur, cum punitio prinpter exemplum est necessaria , ut caeteri a similibus peccatis quae prohiberi publicitus interest , metu cognitae poenae deterreantur, Iccirco veteres quoque nostri exempla pro maximis , gravissimisque poenis dicebant . . Haec e primo lib. commentariorum Tauri Philosophi in Gorgiam Platonis commemorat A. Gellius Cap. I . lib. 6. Postremo, ne illud quidem praetermittam, quod hic ab Aristotele dicitur, contraria contrariis cumri, in me dicorum scholis tritum, ac eelebratum esse, & tradi ab Hippocratritum aliis in locis,tum aphorismo χχaect. a .
169쪽
Eτι δε κου ποτερον Quartum hoc argumentum est, Docuimus , inquit, primo cap. huius lib. Omnem ha bitum animi, quibus ex rebus emcitur, sive melior , sive deterior , iisdem in rebus versari , posteaquam es fectus est , exempli gratia , tractandis pecuniis aut liberales , aut avari, aut prodigi evadimus, ipsa quoquaeliberalitas , itidemque avaritia , & profusio non alia in re , qua in pecuniarum tractatione versatur, & prout quisque assuefacit se ad subeunda , detrectandave pericula , ita fortis aut ignavus evadit: ipsa quoque sive fortitudo , sive ignavia in periculis aut excipiendis , , aut refugiendis cernitur. Cum igitur voluptatibus azmolestiis , hoc aut illo modo persequendis, fugiendi seque , aut com p retur Virtus , aut vitium contrahatur,
necesse est , ut vitium , ita virtutem in voluptatibus , molestiisque versari . Assumptionem huius syllogismi satis duxit in ultimo ostendere . Satis enim e superioribus constat, quibus ex rebus emcitur vitium , eκ iis, dem , sed alio modo institutis , gigni virtutem : η γ ' ι-τὰ δεω υς των ενι σέ- , , ut ait ipse lib. a. de
arte dicendi .H' - Haec utraque reserenda sunt 3c ad voluptates , & ad molestias . Consectantur enim quidam
eas voluptates, quas non oportet, & eam, quae ex com mistione corporis cum aliena uxore: percipitur, & fu giunt eam molestiam , quam non oportet, ut cum ar
dere se amore dicunt, fle impares esse serendo dolori , quem capiunt, nisi fruantur eo, quod concupiscunt. H οτο ου- Ut si quis, cum de repub. deliberandum est , oblectare se , aut cythara velit: aut obsess. patria nolit pernoctandi sub dio,& excubias agendi molestiam
'H ως οὐ δ ut si quis uxore ligitima se oblectet s Cus, quam fas est, quod de Pisistrato seribit Herodotus
lib. I. aut a praedonibus captus, vitam suam aliqua turpitudine redimat. Η
170쪽
Η οσαχως-ὶ Sunt enim aliae quoque , quas recta ratio in omni actione observandas esse praescribit, de quibus suo loco agetur . Διο κνῶ ορέωται Puto hoc quintum esse argumentum, quamvis aliis non ita videtur. Argumentari autem Aristotelem arbitror ab auctoritate eorum, qui dicebant, virtutes esse quasdam affectionum vacuitates. Nam illi quoque ostendebant eas: in compescenda , regendaque voluptate, & molestia versari cum omnem animi affectionem alterutrum ex his duobus consequatur . Hactenus igitur recte sentiebant; sed in hoc minus recte, quod voluptatem , molestiam , caeterosque animi mintus extingui prorsus , eradicarique a virtute dicebant, neque ullam rem viro bono aut voluptati,aut molestiae esse, cum haec non tollenda prorsus , sed ex rectae rationis praescripto coercenda , dirigenda , moderanda
ἐρονται Quos tandem hos fuisse dicemus
Num Stoicos λ non desunt quidem, qui ita accipiant rsed eos historiae imperitos esse constat . Stoici enim vivo Aristotele nulli fuerunt. Sed ut Epicurus e Democriti , & Eudoxi sententiis disciplinam suam concinnavit , ita non est dubium , fuisse aliquos e veteribus , qui sparserint semina earum opinionum , quas postea amplexati sunt Stoici ; recteque se holiastes Grae
n τἀσἀροδε ιν αναδε--Illos igitur signineat. Ucautem alia pleraque , ita hoc quoque Stoicorum placi tum absurdissimum est , & pugnat cum ipsa natura ,
quae numquam illos animorum motus hominum generi insevisset,si illi eradieandi, & evellendi, tanquam prorsus inutiles essent. Ac si hoc maxime fieri posset,
tamen eum hominem , qui nulla re doleret, nulla laetaretur , neque irasceretur improbis , neque ullius mi sericordia caperetur, nihil metueret, truncum potius aliis
