장음표시 사용
171쪽
aliquem, ac stipitem, quam hominem putaremus. Ta lem prope traditum est fu iste Claudium Imperatorem pecudis , quam hominis similiorem . Neque tamen ullo modo fieri potest , ut affectiones ex homine radicitus evellantur . Lycurgum Thraciae Regem accepimus, ne quis ex suis Inebriaretur, Vites omnes, quae in Thracia erant, excidisse. Idem faciunt Stoici , quod affectionibus interdum impelluntur homines ad flagitia , & scelera , non moderandas eas , & ratione dirigendas, sed ab ipsis radicitus extirpandas putant. At ne medici quidem id in corporibus faciunt. Non enim extinguendo prorsus calore, aut exhauriendo hoc, aut illo humore, sed temperandis,' & ad mediocritatem perducendis omnibus bonam valetudinem efficiunt isge Stoici , ut fere in mendaciis accidit, pugnantia loquuntur. Nam & omnem commotionem animi pecca tum esse dicunt, & omnia peccata aequalia, constat autem animi motus alios maiores esse, & alios minotes ;doluit morte Socratis Plato : doluit morte Cliti Ale- Nander, at ille, ut cordatum virum, & perfectum Philosophum decebat, dolorem suum ratione compressit:
hic ut praecipitis, & effrenati ingenii adolescens prae doloris impotentia manus sibi afferre voluit. Quis horum dolorem aequalem fuisse dicat' Nieocreon rex Cypri offensus Anaxarcho ob quaedam liberius in sed ieta , pisti Ilis eum serreis, ut heri dicebam, eum tundi , ac comminui iussit. Iratus de simili caussa Magas
Philemoni Comico , tortori imperavit , ut nudum ensem ad collum illius admoveret, neque ultra Pro gressus , hominem salvum , incolumemque dimisit . Tamen ne horum iram aequalem fuisse censebimus pSed satis haec sint nunc quidem. Erit enim etiam alio loco cocendum , ac confirmandum moderandas esse affectiones, non ex homine tollendas. Nunc persequa
172쪽
I v I l. ETH CO RU M . 239: A ο ἡδεῖ. 6ως οὐ δει,-οτεὶ Vetus Interpres legit . .'-ὼ οὐ δῶ,6 σε οὐ M. Arretinus -' οὐχ' ως δει,6 οτε . Eodem tirodo Argyropylus, & Felicianus, caeteri vulgatam scripturam graecam secuti sunt, quam depravatam esse arbitror. Superiorum utramlibet ferri possis crediderim .' δε ται ἄρα, η α τὰ)ὲUtcumque sit, inquἱt, sive optimum factu sit animi motus plane tollere , sive ad mediocritatem perducere , illud cette ut a nobis , ita ab ipsis quoque ponitur, virtutem in voluptatibus, ac molestiis effectricem esse eius, quod optimum est ' vitium
Γενοι , ἀνεμῖν) Sextum argumentum . virtutem in eo praecipue versari oportet,quod omnem hominem maxime impellit ad agendum: talis autem est voluptas omnes enim fere actiones nostras voluptate, & molesia dirigimus. Igitur in voluptate, & molestia virtus praecipue elaborat . Huius syllogismi propositio per se
nota est. Λssumptionem multis modis confirmat. Primum , quod cum tria sint rerum expetendarum genera , honestum , utile, iucundum: totidemque fugiendarum , turpe, inutile molestum, in iis omnibus recte
se gerit vir bonus ; improbus autem male quidem in omnibus sed praecipue in voluptate : deinde quod Voluptas omni animantium generi communis, & adiuncta est iis omnibus, quae expetuntur: nam ct quae ho nesta , & quae utilia sunt, eadem voluptatem pariunt, Cum tamen multa iucunda sint, quae neque honesta sunt neque utilia. Deinde quod a puero una cum omnibus nobis voluptatis sensus adolevit. Nam hone- satis quidem , & utilitatis tum demum cognitionem assequimur, cum iam aetate processimus, at voluptatis etiam pueruli sensum habebamus, ut perdissicile sit quas abstergere , eluere, eradere hanc affectionem , quavita nostra penitus tincta est , quaeque in ea tam alte
173쪽
xso Μ. ANTONII MUR ET Iinsedit; quin etiam Sum voluptatem persequantur .ae molestiam fugiant alii magis, alii minus, nemo tamen est , qui non illis duobus actiones suas dirigat . ι'ψα ὶ qua sit de colore aliquo locutus est , eademque in metaphora perstitit, cum statim addidie
vetus interpres , & Arretinus, & Argyropilus legunt. In aliis libris legitur τta παρούσω -αγματειαν , quam scripturam secutus est Felicianus; mihi, etsi non multum interest , tamen haec nostra magis arridet. υγαρ' μκρὸν Eandem sententiam ita expressit principio lib. IO. δεκεῖ δε' νεὸς τltis τ-vota' μέγαγν πὶ το
. Ἐτιδε χαλεπωτερον in Septimum, ac postremum argu
mentum . Ut ars, ita & virtus in eo , quod dissicilius est, cernitur . Difficillimum autem est in agendis rebus voluptati reniti, & eius blandimentis non commoveri , igitur in eo cernitur virtus . Ad haec autem
inteIligenda , primum animadvertendum est , facilius esse quidlibet facere, quam idem illud bene facere, ut
Pingere, quam bene pingere, canere, quam bene Canere, eodemque modo in caeteris . Ex iis igitur duobus , ars in eo , quod dissicilius est, sita est, non enim simpliciter canere, aut pingere artis est, sed bene Canere, bene pingere . Deinde si duo artifices idem praestent, eum , qui in dissiciliori materia idem inciat , meliorem, ac praestantiorem artificem videri. Exempli caussa eo quisque melior musicus habetur, quo di siciliora facilius, expeditiusque modulatur . Atque hoc est , quod ait Aristoteles το ευ ἐνώμωναν I P. Eademque virtutum ratio est, ut cum be ne , ac laudabiliter uterque faciat, & qui pecunia ad iniuste iudicandum adduci non potest , & qui ne proposito quidem mortis metu , hunc tamen eo laudabiliorem
174쪽
I H II. ET RICORUM. 1grtiorem eme ducemus , quo dissicilius est vitam contemnere, quam pecuniam . Nunc syli gismi assumptionem consideremus , in qua primum de Heraclito ipso nonnulla dicam, deinde de dicto ipsius , quod hie ab
Aristotele resertur r postremo de veritate eius , quod hie traditur.
Heraclitus Ephesius de natura brevem libellum seripsit ita obscurum , ut ipse inde vocatus sit -οτινὸς , id est , tenebricosus , cuius intelligendi cupiditate incensus Darius Persarum Rex ι Heraclitum ipsum ad se per litteras pellicere conatus est , sed frustra . Μagno
enim& elato vir animo aeque regis pollicitationes ne. glexit, atque regnum haereditarium antea neglexerat, fratrique concesserat - Socrates, aut ut alii dicunt, Crates quidem dixit eum librum Delio natatore indigere, ut ne in eo mergeretnr . De eo apud Ciceronem Ieguntur hi versus , quos suspicor esse Ennii, ut illo -- νὸς, Heraclitus cognomento qu/ perhibetur , quia de na- rura nimis obscure memoravit. Lucretius eius auctoritatem valde ele at , aitque , eum tantum in pretio em apud eos, qui obseura quam vera malunt, his versibus:
Heracletus init quorum dux agmina primus Clarus ob obscuram linguam magis /Mer inane , suando gravis GraIos inter, qui vera requirunt.
Et sane Plato quoque in Theaeteto breviter exagitat Heracliteos, quod nihil explicarent, sed mera aenigmata loquerentur , quae ne ipsi quidem satis intelligerent, atque ita vulgo facerent sucum . Sed nimis multa de homine In ipso autem dicto , quo de hic agitur , dissentio ab omnibus interpretibus, tam Grae- Cis , quam Latinis , unum veterem excipio ; nam illi omnes putant Heraclitum dixisse, dissicilius esse vo-Iuptati repugnare , quam irae : ego autem puto eum dixisse tantum , dissicile esse pugnare cum ira, Λristo telem autem accommodame dictum illius ad senten-
175쪽
16Σ Μ. ANTONII ΜUR ET Itiam suam hoc modo , Heraclitus dicebat, difficile ense pugnare cum ira, ego autem aio, dissicilius esse pu- nare cum Voluptate , quam cum ira, ita ut illud ἁπερ ι ἀν , non pertineat ad totam sententiam . sed tantum ad posteriolem partem illius , quae est , ἔθυι- , idcircoque ita hunc locum converterim . Di cuius etiam es pugnare cum voluptate , quam ut dice bat Heraclitus , cum ira Integrum autem Heracliti dictum est. Θυμ- χἀ πεν. ωνε αι. significatque homines iratos mortem ipiam negligere, dum iram expleant. Et fortassis eodem respexit Horatius, cum dixit:
cruenta , Pra medias rapit ira caedes . Et Plato a. Πολιτ . his verbis: αμαχον ,- λων δευμος. Hoe ipsum dictum ita commemorat Aristoteles εοικε εἰς riui P θυμου ρτι λυπηρά' η κωμως αυρου . χαλεπον γαρ φησι, θυμος μαχεος .ψυχῆς γῆ ἀνω . Ut autem hic Aristoteles accommodavit illud ad voluptatem, ita Plutarchus ad amorem, in dialogo , qui inscribitur ερωτια si . ἔρο σι inquit,
ωδν, ά δι' ἀτών ανδὸς ιμυμ . Ut duo dissimillimi Philosophi alter enim perpetuo risu , alter perpetuis Iachrymis philosophatus dicitur in hoc saltem consenserint, eandemque sententiam iisdem verbis expli
Quamvis autem ira vehementissimos impetus habet, tamen multis modis confirmari potest , quod ait Aristoteles dissiciliorem esse pugnam cum voluptate,quam Cum ira . I. Primum , quod m agis naturalis est voluptatis cupiditas , quam ira . Nam voluptatem qui sequitur . tendit ad aliquod bonum suum, qui iram , ad malum
176쪽
IN II. ET HICORUM. Imalum alienum . Μagis autem nos impellit natura , ut nobis bene esse cupiamus, quam ut alii male. II. Deinde quod plura nobis, dc frequentiora obiiciuntur voluptatis invitamenta , quam irae incitamenta r est autem molestior hostis , qui saepius aggreditur, quam qui minus saepe . III. Adde , quod ira prodit se , &quasi aperto marte congreditur: at voluptas insinuat se . & irrepit in animos clanculum . Unde Homerus Venerem , quae eadem est & voluptas , vocat δ πλοκον : & tribuit ei cestum, in quo inest, sunt autem occulti hostes vitatu dissiciliores .
IV. Praeterea , ira rationem quodammodo sequitur , ut docetur septimo horum librorum e at voluptatis cupiditas nihil habet cum ratione commercii : ergo multi in media ira temperant sibi, ut Plato , cum illam celebrem vocem edidit. verberarem te , nisi iratus essem, ct cum servum , cui iratus erat, verberare ipse noluit, sed Speusippo, aut ut alii, Xenocrati puniendum dedit . V. Postremo , ex amatoribus maxime perspici potest cupiditatem Voluptatis potentiorem esse ira, eum enim illi irascuntur amoribus suis , si ira potentior esset , omnino amorem extingueret, contra autem videmus iram ab amore superari . Itaque recte poeta ramant um irae amoris retindegratio est.
His,& similibus caussis, ait Aristoteles pugnam cum voluptate , quam cum ira dissiciliorem videri. X.Lia τη αριτη in in aliis libris, sed hoe sine
177쪽
ΡRimum dissolvit dubitationem quandam, quae exsuperiori disputatione oriri posse videbatur : deinde graviter reprehendit eos, qui oratione tantum , non etiam vita , & moribus philosophantur . αν τις Quomodo verum esse potest, quod dictum est , iustis actionibus edendis , atque obeundis iustos, fortibus sortes , temperatis temperantes emci , eodemque modo caeteras virtutes comparari λ Nam qui iustus sit, iustus nondum est : at qui ea, quae iussa sunt, exequitur, iam eo ipso esse iustus videtur, ut oratio nostra ipsa se eonficere, atque convertere de sibi pugnare videatur: eum enim eadem sit artium , ct virtutum ratio , ut qui emendate loquitur, gram. maticus , qui modulare canit, musicus habendus est rita cuius actiones iustae sunt, iustus , cuius tempera.
Η ου V --τεχνων ον σαει Duobus modis explicat eam , quae allata est , dubitationem , ac primum quidem confutat assumptionem syllogismi, aitque etiam. si quis ea, quae artis sunt, praestet, non tamen ex eo continuo essici, ut sit artifex : posse enim etiam imperitum aut easu , aut monente , aut praeeunte alio aliquid ex artis praeceptis facere , neque tamen ob id artificem esse , donec artem ipsam penitus animo com laberit , sitque in ea diligentet exercitatu S . Ἀτι ΟυMἔμειον Haec altera solutio est , qua nega
tur illa artium , & virtutum similitudo r ostenditurque multum inter has, & illas interesse . Primum quod in artibus magis spectamus, quale opus sit, quam qualis opifex , totaque perfectio , atque absolutio non ex opifice, sed ex opere ipso penditur . At in virtuti bus non tam spectatur, cuiusmodi sit actio, quam quo.
178쪽
modo affectus sit animus eius qui agit, potestque evenire, ut & scelerate agat aliquis . cuius actio ipsa per se scelerata non sit: & recte , ac laudabiliter is , cuius actio si sola spectetur, neque consideretur , quo animo suscepta sit, turpis, & scelerata videri queat. utriusque rei exemplum hoc fingamus licet. Cum urbs quaedam longa obsidione premeretur quidam e custodibus portarum pactus est eum hostibus , se eorum globum
certa quadam noctis hora in urbem immissurum . Forte accidit, ut ea ipsa nocte aliquot ex eivibus viri forates & strenui ex urbe , alia quadam porta egrederentur , castra hostium speculaturi, ineidunt in eos , qui mittebantur, ut in insidiis essent, donec porta ipsis,ita
ut constitutum erat, panderetur. Eductis utrimque gladiis virtute civium eadunt hostes. Cives oceasione utendum , ac longius progrediendum rati, ut facilius hostem fallerent, arma eorum , quos occiderant, induunt , eoque Ornatu in Castra profecti, magnam stragem hostium edunt. Deinde alio itinere reversi, perveniunt ad eam portam, eui ille, quem dixi , patriae proditor praeerat. Qui ex armorum genere hostes esseratus . sine mora Portam aperuit a Ingressi illi, in ex . cubitorum manum incidunt, & quia hostilibus armis induti erant pro hostibus habiti, partim caeduntur spartim saueiantur . Hic , si nudae ac simplices actiones confiderentur , ille quidem, qui custodiendae portae praefectus erat, nihilo turpe, aut nefarium egisse videbitur : egregiis enim Civibus re bene, ae feliciter gesta revertentibus portas aperuit . At quia hoc animo erat, ut se hos es in patriam immittere putaret, in expiabili se scelere obligavit: illorum contra , qui eos urbem ingressos aggressi erucidarunt ἡ actio ipsa per se scelerata , & immanis est. Neque tamen scelerata ab eis factum est a putabant enim illos hostes esse, δc probabili argumento ducti putabant. Cum igitur quaeri Μ 3 tura
179쪽
166 M. ANTONII MUR ET Itur, honeste , an turpiter actum sit aliquid, non tam , quid actum sit, quam quo animo actum sit, spectari oportet . At in Operibus artium nihil interest, quo animo aliquid artifex fecerit, operis enim ipsius perseetio,
non artificis animus consideratur . Adde quod quatuor requiruntur, antequam qui Gquam ex virtute agere dicatur.Primum ut agat sciens: nam ex eo , quod quis agat insciens, neque laudem , neque reprehensionem ullam meretur. Deinde ut σαι ρου γ', id est, cum capto consilio apud animum suum coniti tuerit, ita agendum esse . Nam si aut casu agat, aut subito aliquo animi motu, aut coactus , non dici tur ex virtute agere. Tertio, ut in capiendo, sic agendi consilio dignitatem, atque honestatem ipsam sequatur . Nam si aut infamiam, aut supplicium fugiens ,
aut formam, aut lucrum, aut tale aliquid captans, ea , quae honesta sunt, exequatur, neque honeste aget, neque propterea Vir bonus, ac virtute praeditus habendus erit . Postremo, ut perpetuo, ac constanter hone
statem colat ; nam si a se ipse desciverit, casu, non viris tute aliquid boni aliquando fecisse videbitur . Itaque Cicero in Antonium de L.Trebellio loquens, qui cum aliquamdiu bonus civis fuisset, postea se ad Antonium contulerat . suis, inquit, est , qui hunc non casu exsi-met recte fecisse λ Et de se ipso in Catilinam : Ita me ,
Inquit, in Rep. tractabo , ut meminerim semper eorum , quae gelserim , curemque , ut ea virtute , non casu gesta esse ΦIdeantur. Et in leptimo ad Atticum in extremo Realiqua sic a me aguntur , ω agentur , ut non committamus , ut ea , quae se simus , fortituro gessse videamur. Atque ea caussa est , cur Iurisconsulti non brevem quandam, re ad tempus susceptam suum cuique tribuendi voluntatem , sed eam demum , quae constans, & perpetua sit, iustitiam esse dicant. At horum omnium praeter scientiam artis nihil in artifice requiritur, quodque ad artis
180쪽
I N II. E T Η I C o RU M . 267 non praecipuum tantum est , verum etiam solum, id
in virtutibus minimum momenti habet . Τει ἀγλας τέχναςὶ Artes i itur etiam virtutes vocat , ut & supra , ωπε Maλων τεχνῶν , ut artis nomen ταως etiam ad virtutes, & ad vitia accommodari posse constet. Sic & apud Latinos Salustius : Namque avaritia fidem , probitatem , caeterasque bonas artersubvertit. Et paulo supra: Agitabatur magis, magisque in Her , animus ferox inopia rei familiaris , Θ conscientis scelerum , quae utraque iis artibus auxerat, quas supra memorav/. Sic Hotatius :Hae arte Pollux , o vagus Hercules ,
Innixus arces attigit igneas .
Cicero pro lege Μanilia: Sed multae sunt artes huius ad ministrae , comitesque virtutis . Ac primum quanta inno centia debent esse Imperatores quanta deinde omnibus in rebus temperantia , quanta fide λου δε μελ σωὶ Non est dubium, quin legendum sit Αλλ' οἱ πολλοὶ in Αptissima comparatione ostendit, nihil prodesse sermones philosophicos iis , qui vitam suam Propterea non corrigunt. Est autem haec pars satis per se perspicua .
Haec secunda pars est huius libri , in qua virtutis definitio inquiritur. Suo autem more primum quaerit, sub quod genus includenda sit
virtus , deinde quomodo ab iis distinguatur, quae eo dem genere continentur. Genus igitur, quod virtutem ambitu suo comprehendit, docet esse habitum et idque hoc modo . Trium omnino generum sunt ea quae in ea parte animi , in qua virtus moralis est , re Periuntur . Aut enim sunt perturbationes, aut Pote
