M. Antonii Mureti Opera tomus 1. 5. Tomus 5. Commentaria Mureti in libros Ethicorum Aristotelis, continens in Aristotelis Oeconomica annotationes, interpretationem in Commentarium Alexandri Aphrodiensis ad librum 7. Topicorum Aristotelis

발행: 1730년

분량: 507페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

Deinde cum σπηθικων aliae magis versentur cita τα θη , aliae πει' τας in αξεις, sintque τἀ' πάθη πνο ρα- ανα-

ξεων , prius eas , quae πρὸς τ παβη pertinet, sibi eκpediendas esse duxit : Sunt autem duae Fortitudo , dc Temperantia. In duabus autem rationem ordinis non crediderim admodum anxie , & sollicite inquirendam. Etenim si quis Platonem secutus temperantiam fortitudini anteponi debuisse contendat, utemur eodem responso , quo olim pictor quidam usus esse perhibetur , qui conductus, ut equum currentem pingeret cum eum pinxisset in pulvere se volutantem, ob eam que rem a conductore increparetur : Inverte , inquit γrabulam , mox enim currentem videbis, ita eum nos iube bimus duarum virtutum ordinem invertere . Sed Aristoteles hac in parte communi hominum iudicio, ut par est, tribuisse aliquid videtur . Etenim sive Plato innis sive D. Thomae vera lententia est, non enim magnopere laboramus, communis hominum consensus plurimum fortitudini desert . Magnum enim nec immerito videtur in publico civitatis metu , ac trepidatione irruenti sese hostium agmini opponere , non tubarum sonum , non lituorum clangorem , non equo rum hinnitum, non armorum fulgorem, non avida sanguinis tela , non crebris tinctos caedibus gladios extimescere , ire immo obviam iis omnibus , dc periculum ab aliis praesenti vitae suae periculo depellere, pro aris , dc focis , pro templis , ac moenibus , pro salute , ac libertate communi , ictus, vulnera , mortem denique, si res ferat, non excipere tantum , verum etiam ultro appetere. Haec qui praestiterunt in omni aetate, apud omnes populos clari, illustres , honorati fuerunt. illis ovationes, supplicationes, triumphi, illis stu tuae, arcus. trophaea, illis monumenta publica: illis annuae laudationes; illis denique omnia singularia, de divinis honoribus proxima ornamenta decreta sunt ,

qualia

202쪽

qualia aut nunquam , aut perraro, temperantiae, liberalitati, iustitiae tributa legimus. Duas olim in Graecia respublicas fuisse accepimus inter se simillimas ,

Poeneque geminas , easdemque , ut opinio erat , optimis institutis, ac legibus temperatas, Cretensium , di Lacedaemoniorum. Earum alteram Minos de Iovis, alteram de Apollinis consilio Lycurgus temperasse putabatur. Utraque autem id praecipue spectabat, eoquφreferebat omnia , ut cives quam fortissimi, ac belliciosissimi evaderent , ideoque scripsit Plato omnem morem

Lacedaemoniorum inflammatum esse cupiditate vincendi :neque alio pertinebant aut convivia illa in publico , quae tum phi ditia , tum syssitia nominabant , aut laboriosae in gymnasiis tum puerorum , tum Virginum

exercitationes, aut venationes, aut dolorum perpessiones, quam ut, quae belli necessitas fert, iis in pace facile ferendis assuefierent . Quin etiam Lacedaemonii cum ceteroqui a poeticis studiis alieni essent , neque poetarum cantu S libenter audirent, lege tamen constituerant , ut quoties cum hostibus dimicaturus in procinctu constitisset exercitus, convocarentur milites in tabernaculum regium , ibique audiendis Tyrtaei carminibus ad spernendam pro patria vitam incitarentur. Ille vero domitor orbis , victor omnium gentium , PO-pulus Romanus, quam virtutem pluris fecit quam sortitudinem λ Cuius rei cum alia argu Menta habemus di plurima, & maxima, tum illud non minimum,quod

ex fortitudine, tanquam omnium praestant issima , ceteras quoque rectas animi ameetiones virtutes nominarunt . Ut enim Graecis ἀπόρεέα 'του ἀνίλὸς , ita Latinis virtus a viro dicitur . Qua de re Ciceronis haec verba sunt, e a. Tuscul. Atqui vide, ne cum omnes recte animi afectiones virtutes appellentur , non fit hoc proprium nomen omnium , sed ab ea , quae una ceteris excellebat, omnes nominatae sint. Appellata es enim ex viro virgus: viri

autem Diuitiam by Cooste

203쪽

autem maxime propria es fortitudo , cuius munera duo minxima sunt , mortis , dolorisque contemptio. Idem etiam testatur Plutarchus in vita Coriolani, sed verba , quibus id exprimit in Graecis exemplaribus depravata leuiter , ob idque ab interpretibus intellecta non sunt. legi autem debent hoc modo: 'Ολως-ουν -ῶς mo

mos ID -νὶ Platonis est ex Lachete : οῖον -- . Itaque Horatius de viro bono, & sorti. Peiusque letho flagitium timet.

Non ille pro caris amicis , Aut patria timidus perire , Λεγεται 1 iam τινων, &c in ut in Phormione Terent. O vir fortis , atque amicus. Verum id Phormio vereor, ne isthaec fortitudo, Θα

Gν Κ τὸ ἀνθsiον ου ταυτον etiν, -ἀ τὸ μετα φρονηMως, ait Plato in Lachete. Eleganter autem , & acute disputat Plutarchus in Agide , ut probet fortitudinem non esse ἀφο ῖαν τινὶ, sed φούον . Eius haec verba sunt: 1 Λακεαι

Sed hanc Aristoteles negaret Veram esse fortitudinem, νολπικιά lateretur. De qua inferius dicturi sumus.

204쪽

I u III. ET HIC RUM. 19 mώιαν δ' ἴσως in Docuit fortitudinem non esse in iis

non metuendis , quae metuere oportet, nunc docet , eam ne in iis quidem omnibus non metuendis versari, quae metuenda non sunt. Exempli caussa , paupertatem metuere non oportet, neque morbum,dum modores non minuatur culpa nostra,neque morbus, aut negligentia , aut intemperantia contrahatur. Sed tamen , neque , qui ea metuit, timidus, neque qui non

metuit, fortis habendus est ; sed qui eam supra modum timet , avarus , ut ille , qui apud Plautum dicitur , quum dormitum iret , follem sibi obstringere solitus ob gulam , ne quid animae forte amitteret dormiens , qui que cum unicam filiam in opulentam domum sine dote daret , ita secum cogitabat: festo die si quid prodege-σIs , profeso egere liceat, nisi peperceris, ut uvidius ille

Horatianus , qui cum ita dives esset, ut metiretur nummos , ita erat sordidus, ut se non unqua in melius servo vestiret , ad usque supremum tempus , ne se penuria victus opprimeret , metuebat.

ΟὐPολως 3 Nihil enim praestare sapientis, praeter

culpam .

ΟυFMτις υ0ιν) Ut cum Darius matrem , uxores , fi lias venisse in Alexandri potestatem videns, metuebat ne uxore , & filiabus , Alexander ad libidinem suam abuteretur , non ob id erat timidus . Ουyεἰ θαρρει μιεΓλωνμασὶ ο rati) Ut ille apud Plautum. Μei tergi hoc , non tui facio fiducia Et ille Terentianus . Herus si redierit, vapulandum , habendae compedes . Περὶ πο ἀ οὐνὶ Concludit fortitudinem praecipue cer ni in despicientia mortis, eam enim qui negliget , facile negliget cetera ἀμερωτα ανὶ Natura nihil est tam terribile quam

205쪽

rya Μ. ANTONII ΜUR ETI Itaque Euripides.

Quod tamen ex vulgi sententia, non tamen ex veri. tale dictum est : nam qui vitae nimium cupidi sunt, ivituperantur , meritoque exagitatum est a sapientissimis hominibus votum illud Moecenatis. Debjlem facito manu , Debilem pede , coxa :Tuber astrue giberum rLubricos quate dentes ,

Uita dum superes , bene est .

Hanc mihi, vel acutam Si das , sustineo crucem a

Π,ρας olim λι) Hoc quoque magis,de vulgarium, quam de Aristotelis ipsius sentententia dictum est , ipse enim audierat eum magistrum , ex quo haec Cicero expressit. Mo vero bi vivunt, qui ex corporum vinculis , tanquam e carcere evolaverunt . Vestra vero, quae dicitur vita , mors est . Δοξειε δ' αν ελι τὰν θυαπν τον δε-τὶ Ne in omni quidem morte despicienda elucet fortitudo, sed in bello, quod quidem iustum, honestumque sit, quale esse bellum pro patria , maxime cernitur . TMoum Virgilius. Pulchrumque mori succurrit in armis . Idem e. Pulchramque petunt per Paenera mortem. Horatius :Dulce, o decorum est pro patria mori, Tyrtaeu S: T. ναμαι γέ καυλον προμάχom πεσοντα Aνς αγαθὸν eis I παπιδι εχαρνάεδρον .Euripides :

rum eloquentia consumpta est in laudandis trecentis

illis

206쪽

I s III. ET HIC RUM. illius Lacedaemoniis , qui Leonida duce, cum sese in

Thermopylarum angustiis illi exsiccatori fluminum, complanatori montium exercitui Xerxis se opponere ausi essent, occubuerunt pro patria, primique Xerxem, non multitudinem , sed virtutem in militibus spectari debere docuerunt , quorum Imperator quanto opere mortem ipse pro patria appetendam potius , quam re fugiendam duceret, vel haec ipsius vox declarat. Pergite animo forti Lacedaemonii, hodie apud inferos fortasse coenabimus . Neque unquam reticebitur Epaminondas, qui cum ad Mantineam fortissime pugnans, lethale vulnus accepisset, ubi victoriam suorum esse accepit, tum denique iussit educi sibi telum de corpore, aequi sesimo se animo mori dicens, quod patriam imperantem Lacedaemoniis reliquisset, quam acpeperat serVientem . Ne Codrus quidem Atheniensium Rex prael reundus est, qui, cum eκ oraculo responsum emet, pa-gnantibus inter se Atheniensibus & Peloponensibus , utrorum rex cecidisset, eos victores fore , gregarii se

militis fiamulari veste Cicero in ornatu in hostes , ne

agnosceretur , intulit, voluntariaque morte victoriam suis comparavit. Multitudo ipsa me terret animo, ac cogitatione intuentem in fortissimos viros , pro patria mortuos, quos olim haec Urbs innumerabiles protulit, deque illis aliquid verborum facere meditantem. Omnes enim omnium aliarum gentium fortes vir, , qui omnibus saeculis floruerunt, si unum in locum conserantur , paucissimi prae infinita Romanorum multitudine videbuntur . itaque quod interdum diserti homines augendi, atque amplificandi caussa dicunt, id ego possum hoc loco sine mendacio dicere, & dies me, &vox, & latera deficient, si eos , qui in hac urbe nati, fortitudine excelluerunt, enumerare , ac de singulorum virtutibus aliquid dicere voluero . Et sane, quid attinet recensere vobis, aut tres illos Decios, aut duos

207쪽

Scipiones , aut L. Λemylium Paulum , aut Μ. Claudium Marcellum , aut innumerabiles alios , quorum gloria iisdem, quibus solis cursus, regionibus continetur, cum legiones integras M. Cato scribat saepe in eum locum profectas , unde certo scirent se nunquam redituras λ Adeo ut aliae laudes aliarum gentium, ita Romani generis , ac nominis propria fuit fortitudo ;sed his , quae satis per se illustria sunt , omissis, ea , quae ab Aristotele dicuntur , persequamur . 'ομόλογαι θ τουτοις εἰm ) Huc referri potest consuetudo Atheniensium e secundo Thucydidis, e Μenexeno Platonis , epitaphio Lysiae, & similibus. Fortes habendi sunt etiam qui extra bellum offerunt se ad mortem pro patria, ut Μenoeceus apud Euripidem in Phoenistis. Et apud eumdem Iphigenia. Et qui potius , quam turpitudinem aliquam suscipiant, mori malunt, ut aetate nostra Thomas Morus, & qui mortem, cum iniuste damnati sint, magno animo ferunt, ut Socrates. Et qui adeunt periculum mortis, etiamsi non moriantur, ut Harmodius, & Λristogiton , ut Horatius Cocles , ut Scaevola, praeclare quidem sa-r ens : Μοrtem pro patria vir fortis fugere nunquam p

ros , effugere interdum potes.

δε φορερον οὐ ποι- aliud enim puero, aliud viro ,1 aliud avaro, aliud intemperanti, aliud viro b no: Qui peius letho, ut Horatius ait, flagitium timet. Quam sit terribile avaro, ηπιμάτω ὰπολῆ cognosci potest , hoc exemplo Horatiano ex Satyra I. lib. a. Pauper Opimius argenti positi intus , ω auri, Mui Veientanum festis potare Gebus. Campana solitxs trulla, vanamque profestis ,

Quondam trabargo grandi es oppressuI i ut heres .

208쪽

Iani circum loculos Θ, claveis laetus , ovansque Curreret. Hunc medicus, multum celer atque fidelis, Excitat hoc pacto, mensam poni subet: atque Effundi faecos nummorum, accedere plures Ad numerandum, hominem sic erigit . Auit S illud , Ni tua custodis , avidus iam hoc auferet heres Μen' dido λ Ut vivas igitur vigila, boc age. Quid vise Deficient Inopem Venae te, nicibus, atque Ingens accedat stomacho fultura ruenti, ΘΔ

Αἰγηφ-G Itaque id quod poetae dicunt r

Si fractus illabatur orbis pavidum ferient ruinae . xas' x c lis dicitur, Θ meum illud . Perge, tona, rue, verte ipsum a radicibus orbem, pavidus , qui te contueatur , habes. 6 θ κατ ανθρωπον in Alia magis, alia minus terribilIa sunt, aut θαρραλεα.o' δε ανδρει ν) Non exuit hominem , neque omnino metu caret. Itaque' nugantur Stoici, qui sapientem suum faciunt quendam Caenea . Vide Plutarchi σι--

Καὶ ρτι -' μῆ φοίερα, ) ut cum quis leporis occursum a aut soricis occentum metuit. Lucretius: Nam veluti pueri trepidant, atque omnia coecis In tenebris metuunt, sic nos in luce timemus Interdum , nihilo quae fune metuenda magis quam suae pueri in tenebris pavitant, finguntque futura . TI ετ δε ) Docet quomodo in his rebus peccetur . OMἰνενὶ Definit virum fortem copiosius, & apertius, quam supra .

Tελ in Qualis quisque habitus est , tales sunt , quae

ab eo manant actiones . - σαλλοντας vocat omnes, qui

209쪽

ΤDMinis in Horatius , Te , non paventis funera Galliae ,

nomine Galatarum Gallos intellexerit , ut videre est in iis, quae retulimus ex Strabone . Galatae tamen sunt in Ponto , sed oriundi a Gallis ingenio , ut ait Hieronymus, reserentes Originem . Unde eos D. Paulus vocat ἀνοητης. Sed tamen si animadvertas, ad aliam eaussam hoc refert Aristoteles, ad aliam Plutarchus. G 3σῆθ νεῖν) EX ponit naturam audacis . G ιγοεῖθαιὶ Exponit naturam meticulosi .

Περὶ

210쪽

Περὶ τῶ ταὶ ταυτἀ lege , ut Arret. at alii, circa haec. male , ut puto . Καὶ οἱ μιν θαρσεῖς) Pulchre utrumque exprimit Homerus in Troianis & Graecis. Φμοντα επενιαν in ut fecit Apicius , de quo Seneca . Apicius nostra memorsa vixit, qui in ea urbe , ex qua HI quando philosephi , velut corruptores iuventutis abire iusssunt , scientiam popinae professus discipi na sua faeculum infecit , cuius exitum nosse operae pretium est, cum m. miLIles in culinam congessisset, cum tot congiaria principum, efingens Capitolii vectigal sutilis commessationibus hausisset, aere alieno oppressus , rationes suas tunc primum coactae Inspexit, superfuturum sibi in centies computavit, Θ -- Iut in ultima fame victuras, fi m. centies v xisset, veneno vitam finivit. Ηἐρῶτα) ut Evadne , ut Laodamia. τιλυ Ira1ρονὶ ut Pomponius Atticus.

Μartialis , Rebus in adversis &c. Vide quae dixi in capite 7. libri quarti variarum

Iectionum ι

Λένανται Gemmas fictilias , & falsa medicamenta,& omnia denique , quae salsa cum sint, verum imirantur, nosse prodest. Η πολnuti in Hane videtur Plato in Lachete pro ve ra sortitudine describere , legendus est Plutarchus in Agide. TIM' οἶς οἱ δειλαῖ) Nestor Iliad. o.

SEARCH

MENU NAVIGATION