장음표시 사용
231쪽
118 M. ANTONII ΜURETibeant, & eum reserciant , ac distendant, quos etiam videmus , ubi quid in mensam allatum est , nihil tam
male metuentes , quam ne aliuS occupet , atque ante
vertat , serventia iura exsorbere, ferventia obsonia deglutire , ac devorare . Et tamen illo immodico fervore necesse est , & obtundi , & hebetari, & ut Horatius loquitur, exsurdari palatum , ut nullo modo saporum discrimina sentire possint. Est tamen aliud quoddam
intemperantium genus, quos graeci λιχνοὐς vocant, mundos, lautos , elegantes optimis coquis, pistoribus, piscatu, aucupio, Venatione, his omnibus exquisitis , qui optimae notae vina , qui ciborum cupedias summo studio persequuntur, qui omnium condimentorum rationem tenent, qui bibentes pilissant, edentes liguriunt, quales erant, qui olim primo statim gustu lupum Tiberinum inter duos pontes captum ab eo , qui captus esset in alto, diiudicabant, quales P. Gallionem Gurgitem , in Hortensium , L. Lucullum Μ. Apicium fuisse accepimus , qualem quendam elegantissime describit Horatius Sat. q. lib. a. quales nimium multos hodie quoque novimus, iis quin palatus sapiat, negari non potest . Sed Aristoteles hoc loco de iis proprie loquitur , quos ipse paulo post vocat
ελαργης. Vide quae scripsim . lib. q. v r. cap. 8.Tῆς si γοεώς Ubν η κρέας πιλωνὶ Gustatus enim proprium est iudicare de saporibus , quod ii faciunt, qui vina praegustant, ut iudicent, quod dulce sit, quod austerum , quod lene , ut illa apud Terentium meretrix , de qua ita conqueritur senex , pitigando modo mihi quid vini absumpsis ὸ si hoc vicens asperum Pater est ; hoc aliud lenius sodes vide ; itemque coqui, &qui optime obsonia , & pulmenta condiunt, hos enim
uocat τους τα 'Mα ἀρτυον τας , quorum etiam ars οὐ τιμὰ
vocatur. Quam multi veterum , & Graecorum & Latinorum suis scriptis complexi sunt, cui muneri apud
232쪽
I N III. ET HICORUM. 2I9 eumdem Terentium Syrus se praepositum esse significat , cum se ait conservis ita praecipere, hoc falsum est, hoe a sum est , hoc lautum est parum , illud recte, iterum sic memento . Non admodum autem, aut nihil omnino gaudent huiusmodi rebus intemperantes, neque Voluptatem capiunt explorando , ac praegustando vino, ciboque, sed utroque plane , atque arbitratu silo frui poscunt : quod totum & in cibis, & in potu, & in rebus Venereis positum est in tactu . Διὸ ηυξ era τις-ων) Confirmat hoc , quod dixerat, helluonis cuiusdam voto, qui collum sibi dari optabat longius collo gruis, ut diutius ciborum Voluptate frueretur . Hoc autem turpissimo voto aperte
ostendebat , se tactu delectari, non gustu , non enim collo gustamus , sed lingua , aut palato . Plinius lib. I I. cap. 37. Intellectus saporum est caeteris in prima lingua , homini & in palato , quam linguam ob id
Magis id etiam ostendebat Pithyllus quidam cogno mento , τι,θης, id est, helluo, quem traditum est, cum ad convivia itaret, non tantum manus armasse digitalibus : Verum etiam linguam , membrana quadam obvoluere solitum esse , ut calida , & prope ardentia obsonia sine ullo impedimento devorare posset. Hunc
autem satis constat lingua ita involuta nihil gustare potuisse . Sed eum de quo hic agit Aristoteles , hoe quidem loco non nominat, et si in quibusdam depravatis libris nomen eius ipsum quoque depravatum legitur, quod & Argyropylo imposuit , & olim mihi rin Eudem eis autem vocat eum Philoxenum Eryxidis filium. Διο, inquit, οι ὀψοφάγοι οὐκ εὐονται τώ γλωδε ἔχειν tu ακρα- , α λἀ τον φαρυγγα γεράνου , ωαερ φλορενν οἰ De quo libet mihi commemorare ea,quae ali
bi legi. Fuit igitur hic Philoxenus genere Cytherius ,
233쪽
llaci M. ANTONII Μ URET 1 Poeta, dithyrambos, & poema, quod inscripsit δειπνω, quo lauta edulia & instruendi, apparandique convivii
rationem exposuit. Hunc narrant non tantum ipsum
studiosum fuisse laute , opipareque vivendi , Verum etiam curam adhibuisse , ut Cives sui bene conditis epulis vescerentur. Itaque eius rei causis quotidie cum lavisset, urbem circuibat comitantibus pueris, vinum, oleum, acetum, aliaque ad cibos condiendos neces Ἀ-ria ferentibus, & singulorum domos ingrediens inspiciebat . quid cuique: in coenam paratum esset , ac si quid minus recte conditum erat, ipse de suo condiebat. Tum ita lustrata urbe , domum reversus epula batur. Hic cum aliquando Ephesum venisset , ac forum cupedinarium vacuum ossendi et, perconatus quid esset rei, cum accepisset , quidquid erat obsoniorum , in aedes cuiusdam, qui nuptias celebrabat, de Iatum eme , ipse quoque quanquam & hospes , & invocatus , eodem ad prandium profectus est , & cum ceteris aceubuit. Cumque dominus epuli , eius inge nio delectatus dixisset : Philoxene , nunquid, cras quo que nobiscum epulaturus es λ etiam , inquit , si, ut hodie ἡπihi Ierit in macello . Adhibitus ad mensam aliquando a Dionysio Tyranno , cum ipsi quidem Dionysio ingentem mullum.sibi autem multo minorem appositum videret, suum a patina sublatum ad aurem admovit , simulavitque quasi quiddam ex eo percontaretur. Quaerenti caussam Dionysio , ego , inquit, o Rex poema quoddam de Galatea scribs, quare quaerebam ex hoc pisce, qu/ddam de Nereidibus , quo poema meum exornarem , sed ipse iuniorem se captum ait , quam ut illa per aetatem cognoscere potuerit ; e grandiore illa , qui tibi appositus est squaeram , illum mihi facile , ea quae dolo , explicatu Tum .
Coii versus in risum Dionysius, piscem, qui sibi appositus erat, ad Philoxenum misit. Ab hoc tamen ipis Tyranno, coniectus est in latomias, cuius rei haec
234쪽
IN III. ET HICORUM. 222 caussa a Plutarcho traditur libro de Fortuna , & virtute Λlexandri. Dionysius, ipse quoque poemata scribebat, eaque cum inconcinna , & illepida essent, optima videri volebat . Cum igitur tragoediam quandam scripsisset, eam Philoxeno inspiciendam dedit, ut corrigeret , si quid forte corrigendum videretur . Ille vero una litura totam emendavit. Indignatus Dionysus compegit eum in illum carcerem , quem modo nominavi . Unde tamen postea liberatus, cum iterum Dionysium audiret sua poemata recitantem, adulan tibus, & plaudentibus caeteris , exurgens ipse, mitte me , inquit , denseo in latomias , illic enim aetatem dege rere satius es , quam tam mala poemata audire . Athe neus paulo aliter . Narrat enim , ea poena affectum ,
quod deprehensus fuimet, cum Galatea tibicina, quam Dionysius ipse amabat. Quin etiam in ipso carcere conscripsisse poemation in Galateam, in quo se quidem Ulissem faceret , Dionysium autem Cyclopa . Sole bat hic in balneis non modo manus in aquam ferven tem demittere, & sic assuefacere se ad perserendum
immoderatum illum calorem , verum etiam eadem a
qua os sibi proluere, & ut Graeci dicunt , γαργαρέων ,
ut postea in mensa, cum ad rem gerendam Ventum
esset, facilius, & contrectare, & deglutire calidissima
quaeque posset. Quin etiam orabat coquos ut omni R ferventia in mensam inferrent, ut caeteris calorem ii tum reformidantibus , ipse bulgam arbitratu suo im pleret . Narrat Plutarchus foedius etiam , & tetrius quiddam, quod legentibus prope nauseam mO eat. Spuere eum ait, solitum , & emungere se in patinas, ut caeteris a tanta foeditate abhorrentibus , solus ipse impleretur , idem & Gnathonem quendam Siculum factitasse . Hoc autem votum ipsius, cuius hic mentio est, refertur etiam apud Athenaeum lib. r.& 8. Nar ratur & mors , ipsius vitae consentanea . Emerat Sy
235쪽
ara M. ANTONII Μ V R E T iracusis polypum bi cubitalem , eiusque praeter caput nihil reliqui secerata Ex cruditate igitur ita laborara
coepit, ut nulla spes salutis esset. Quare cum admonitus esset a medico, ut ordinaret suprema sua , sibi enim ante horam septima in esse moriendum . De cae interis , inquit , non magnopere laboro , sed quando moriendum est , inerte mihi bic polypi caput, ut id quoque comedam antequam oculos claudam .
Ηυντί τις Non est quidem dubium quin Philoxenum intelligat, sed tamen idem votum Melanthio cuidam tribuit apud Athenaeum Clearchus his verbis:
a ον φάρυγγα in Videtur φαρυγγα posuisse αντι τ οἰσοφαγη .
Nam φαρυγς est proprie canalis iste a faucibus ad Pulmones pertinens , per quem spiritum ducimus , dc emittimus , quem medici τραχειώ αρτροιαν vocant, latini gutturem , aut guttur , idque manifesto docet Aristoteles ipse, lib. . de partibus animalium his verbis:
Galenus quoque lib 6. de usu partium corporis huma ni manifesto accipit Pharynga pro arteria aspera , ubi disputat , quod artificio naturae saetum sit , ut aer non attrahatur a corde statim , δια της φάρυγγος , sed pulmonibus interiectis. Et libro a. de placitis Hippocratis , dc Platonis , aperte ait asperam arteriam alio nomine vocari Parynga . Paulus enim Aegine-
236쪽
I M III. ET HIC ORUΜ4 223ta libro 3. Parynga vocat non totam arteriam a spe in ram , sed summam illius partem , ut videlicet idem sit in arteria Pharyne, quod in οισοφαγν stomachus. Sed Philoxenus fortassis respiciebat ad eam voluispiatem , quae bibendo capitur , Veteres enim puta bant potum accipi ab arteria aspera , ct ad pulmones pervenire . Unde est illud celebre Alcei , σι γγε
I in quidam iubet alium bibere, ut et O s κι-ος τὸν σοι κον εὐυρον φορη . Et Citatur Eratosthenis versus clβαθυν ἀκράτω πνzμονα τεγγοιδος , & ex Euripide οἶνος περλασας πνἀμον- διαρροάς. Λtque hanc opinionem Plato in Timaeo aperte confirmat, sed Aristoteles libro 3. de partibus eam & reprehendit , & ut sa- tuam , & deliram exagitat . Inter medicos non convenit. Erasistratus in Platonem invectus est, multisque argumentis docere conatus est cibum , && potum Oesophago , spiritum autem solum arte ria accipi , neque ad pulmones praeter spiritum quicquam pervenire. E Veteribus autem non deerant , qui Platonem defenderent . Nam & Philission Loerensis , & Dioxippus ab eo erant , & A. Gellius ait , eius sententiae , quae Platoni placuit , Hippocratem ipsum auctorem fuisse . Galenus lib. 8.de placitis Hippocratis , dc Platonis mediam quandam viam sequitur ; non negat enim eodem canalie&cipi , & cibum & potum , idque ipsum Platonem
sensisse contendit; sed tamen exiguam quandam par tem eius quod bibitur , pervenire per arteriam a spe ram , roris in modum ad pulmones, eosque irrigare, idque ipsum esse , quod dixerit Plato, eiusque rei hoc argumentum affert. Quod si animali sitienti aquam, aut caeruleo colore insectam, aut minia tam bibendam dederis , idque statim iugulatum aperueris , pulmones eodem colore tinctos deprehen-
237쪽
ar Μ. ANTONII ΜUR ET Idas. Sed hanc sententiam, hocque ipsum argumentum sumpsit ex Hippocrate in lib. καρni 1ς prope totidem verbis . Fortassis etiam prisci illi Pharynga vocabant non asperam arteriam , sed gulam ipsam . Homerus certe Cum Cyclopem ebrium, ac vomentem describeret , ait ex eius Pharynge & vinum , dc frustra earnis humanae erupisse. Et Cyclopi apud Eurypi
multis aliis eadem famula locis , & apud Λristoph. saepe . Nisi forte Cyclops ut unicum oculum pro duobus habuit , ita unicum etiam canalem , per quem , &cibus , & potus , dc spiritus mearet. Sed haec medicis , quorum propria sunt , relinquamus . Mἀκριντερον γερανηὶ Trium cubitorum, ut ait Μachon comoediarum scriptor.
mie voto simile est illud Catulli: Iuod tu cum olfacias, deos rogabIs , Totum ut te faciant Fabulle nasum. Et illud Platonis . ει ι οἱ μειουμος, &c. apud Gellium sΚοινοτατιν δεὶ Nam caeteris sensibus genera quaedam animalium Urent: taltu nullum, ut docetur in libris
de anima iso. Καὶ si αἱ ελἀθεριωταταιὶ Ne omnes quidem voluptates tactus ad temperantiam, & intemperantiam pertinent: sunt enim quaedam ingenuae, & liberales, ut ea , quae in gymnasiis capiuntur ex frictione caloris , admotione , ac concitatione . Caetera per se satis facilia videntur.
238쪽
Hμὸ, ων δε Illud μῆ, puto eme λον η compentadium aliquod scribendi, hinc errori caussam dedit, cum una littera μ. addito aliquo significe
nci ἀν- σὸλωνὶ Ieg. est καλων, etsi Graecus Sch liast. aperte legit καλῶν .
Finis Commentariorum M Lb. s. Ethicorum Arsotelis. Q. M. AN
239쪽
Oθεν μῆ δεῖ Neque Vespasiano amentietur , dἱ-
Ne male lucretis, mala lucra aequalia damnis reaepeteψειν) non G ει τὰ του ιρθου λογη μέπον . Sed exsuperat, si consideres id , quod sibi retinet , paucis enim contentus est , at multis gratificari cupit. Ἐλάιθεριωτεροι δε Σὰ δοκουανὶ Plato a. πολιτειων. Ποτερον
240쪽
the τα δόματα α άω ν, A εργον δε των , 6 ου τιῶ δειο περ οἱ δελοι. Vide quae notavi apud Catullum in epi-rrammate in Fufenum .iΔιο η εγκαλεῖ ιι Vulgus ant; quorum opes a fortuna lari, adimique credebat, quod autem plerumque contingit , ut qui opibus dignissimi sint, egeant, contra- aue improbissimi, & iniustissimi abundent, coecam, &rationis expertem Fortunam esse dicebant , quod bo hos quidem egestate premi sineret, sagitiosos autem, lacinorososque ditaret . Quidam autem negabant eam esse coecam, eiusque rei acutam rationem adferebant. quod si coeca esset , nunquam posset ita certo bonos a malis internoscere , atque illos qui deni premere , hos vero fovere . sed Aristoteles ait seu stra accusari fortunam , vanasque atque inanes esse, quae vulgo in eam iactantur , querelas . Μanifestam enim caussam esse , cur liberales vix umquam ad magnas divitias pervenire possint : nam neque in eis parandis , neque in conservandis , augendisve magnum studi tim ponunt , & facile largiuntur . Inepte autem Lambinus . hoc loco legendum esse ait , νκαλειται η Φων. qui , si
quid tale Perionio excidisset, dii boni, quomodo eum exciperet ρ . . Ωιατερ --αὐωνὶ in eruditione, bona valetudine , omnibus iis denique , quae diligentia , studio , cura,
