장음표시 사용
221쪽
Sυμιαμ ατωνὶ Ita proprie vocabantur ea , quae adoleba ntur in sacris, summenta . Unguentis perfusi , ac delibuti veteres accumbebant , ubi se largius, ac liberalius invitare constituerant: itemque cum Veneris operam daturi erant. Quorum utrumque e multis poetarum locis facile intelligi potest . Horatius :Hac vina, Θ unguenta , er nimium Metes Flores amoenae ferre iube rosae . Idem τCur non sub alta, vel platano , vel hac Pinu aeentes , sic temere , er rosae Canos odorati capillos Dum licet , riseriaque nam o Potamus uncti, i ,
Unguentum fateor bonum dedisti Condidis here, sed nihil scidisti , lRes falsa es bene olere oe esurire ,
sui non coenat , er ungitur Fabulle , Is vero mihi mortuus videtur . Horatius :Iuis multa gracilis te puer in rofa . Perfusus liquidis urget Oaoribus Catullus :Nam te non viduas lacere noctes .
Sertis es Drio fragans olivo. Obsoniorum autem odore duci eorum tantum est , qui gulae , ac ventri , & abdomini serviunt. Ιδει δ' ἀντις Non quicunque obsoniorum odore dele elatur, ita tim intemperans est ; nemo est enim quidum esurit, Odore illo non oblectetur: at intemperanistes etiam cum fames non urget.
Τουτωνεὶ τοὐπν , ut & vetus interpres : & Argyr.ouκεm θ ουδε τοῖς αμοις μεις) Diligenter animadvertandum est, quod hoc loco Λristoteles ait, cetera prae
222쪽
I N III. E T H I C O R U M. 2oster hominem animalia duobus tantum sensibus voluisPtatem percipere, tactu,& gustatu : caeteris aut omnino oblectari, aut ex consecutione tantum quadam, &propter aliquid , quod ad duos illos pertineat. Atque id docet exemplis. Quanquam enim canes ubi lep rem odorati sunt, gestiunt, suumque gaudium & crebro latratu , & exultatioue quadam significant, non tamen ipso per se odore gaudent, sed quia se, quod edant, nactos vident. Sic leo audito bovis mugitu laetatur , non quod ex illa voce , tanquam nos ex musico aliquo solemus, voluptatem capiat, sed quia prope adesse intelligit, quod voret. Eodemque modo , ubi Cervum , aut capream Videt, gaudio perfunditur, non quod per se suavis ei sit animalium illorum aspectus rsed quia adesse praedam dentibus suis sentit; iccirc
que oculorum , aurium , nariumque propriae voluptates ad temperantiam,intemperantiam ue non pertinent, quod illae in iis tantum cernuntur , quae communes
sunt homini cum bellu is , quales sunt, quae gustatu capiuntur, quaeque tactu. Quod ipsum tradit etiam
ut emendarem ; nam in pervulgatis exemplaribus mirifice depravata sunt. Totum autem illum Aristotelis locum diserte sane in latinum convertit A. Gell. cap. I. lib. 16. Item etiam docetur lib. 3. Dubitationem tamen haec res aliquam habere adhuc potest. Neque vero illa nunc repetam, quae Poetae tradiderunt de Orpheo, cuius Lyra leonum, & tygrium rabiem mollire potuit, mulierum non potuit, nec mi rum: insigni enim eas , & non ferenda iniuria affecerat. Sed enim quae nobilissimus historiarum scriptor Herodotus de Arione narrat, si vera sunt, ostendunt
223쪽
aio M. A NT NOΜUκκrt pisces cum vocales ipsi non sint, mire tamen assici suavitate vocum, & ut Graeci loquuntur, Sed illa quidem , & eiusdem generis alia aut voluptatis caussa ficta sunt , aut pro monstris , & prodigiis habenda . Et ad ea respiciens Aristoteles in Eudem eis
GOM τερατωδες. Quid igitur ad ea respondebimus, quae vere, ac serio tradita sunt ab iis, qui animalium naturas, & ingenia posteris prodiderunt ρ Cerv=, ait Plinius, mulcentur fistula pastorali , ω cantu , quomodo si nullam auribus voluptatem capiunt ρ Delphinus , ait idem, non
homini tantum amicum anima verum Θ mvificae arti, mulce-rur samphoniae cantu praecipue sedrauli sono, qui potest, si nisi gusta tu , & tactu voluptatem percipere nullam potest Gotthicarum rerum scriptores narrant regio-riem illam ursis abundare, qui saepe in pastores impetum faciant eosque devorent , cuius tam gravis peri culi effugiendi caussa solere eos secum assidue tibias Circumferre, quas instant , simul atque ab urso aliquo peti se vident.Fexam autem eantu illo captam subsiste Te, ac ubi se aliquantisper oblectavit, alio se ad pastum
quaerendum convertere . Haec & alia eiusdem generis argumenta fecerunt ut Plutarchus ab Aristotele dissenserit, eumque quodammodo hac in parte reprehende rit. Ita enim apud eum lib. . συμποσιαικῶν loquens indu citur Callistratus: δο ῖ δέ μοι μηδε Αριτοτελης αἰ Ωι άγκαία
224쪽
IN . III ETHICORUM. ara Ita enim totum illum locum , qui vulgo depravatus ita est , ut intelligi non possit emendandum puto. Idem etiam confirmat in commentario, quo disputat utra animalia prudentiora sint, quae in terra, an quae in aquis degunt, ubi ita scribit: ηδονῖς Λ μὲν δί'
διαφέρειν. Aristoteles quoque ipse non dissitetur bestias quasdam cantibus oblectari . Itaque & Polit . ait adolescentes ingenuos usque ad eum finem debere musicam
luptates percipiunt homines ex aspectu pulchrarum terum . id est , quarum partes inter se cum quodam lepore consentiunt , earum negat sensum esse in bel- vis: neque enim illae intelligere possunt ii Iam partium convenientiam , & ut graeci loquuntur, συμιλεπίαν, in qua sita est pulchritudo, ideoque neque quid formosum , neque quid deforme sit, iudicare ullo mode possunt. Quod Cicero ita expressit lib. I. de ossiciis;
eorum , quae aspectu sentiuntur , nullum aliud animal pa chritudinem , Penustatem convenientiam partium sentis: eademque ceterorum ratio. Non enim sentiunt animalia in vocibus , ac cantibus quid ευρυθμον si zάρμουον:quid contra αρυθμον uia ἀναρυοτον , ut illo oblectentur , hoc ostendantur: neque iis, quae suavem spirant odorem oblectantur : ab iis autem , quae taetrum abhorrent et ideoque ait Philosophus ea ex pertia esse voluptatum , ac molestiarum , quae sunt illorum sensuum propria.
225쪽
Περὶ τοις τοιαυτας ) Verisitur igitur temperantia, Ad Intemperantia iis in voluptatibus, quae communes sunt homini cum caeteris animantibus, quae ob id serviles, & ferinae videntur. Sunt autem eae , quae gum satu capiuntur , quae tactu . Porro serviles esse eas,
vel ex comoediis constat, in quibus servi, & parasiti
abiectissimum hominum genus inducuntur ventris caussa omnia patientes: Ex iisdem etiam cognoscere est, eos, Qui meretriciis amoribus intricati sunt, ad alienum nutum dicere, ac facere omnia,& servire durissimam, atque acerbissimam servitutem . Constat autem easdem , & acerbissimas, & omnium maxime noxias esse. Nam ct corpus, & animum insigniter laedunt , & totas saepenumero labefactant civitates. Corpori quantum noceat cibi, & potus intemperantia, constat ex eo, quod nobilissimi medicorum amrmant
si consideremus omnes morbos , quibus hominum genus expositum est, longe maximam eorum partem immoderatione cibi, & potionis gigni reperiemus . Illinc cruditates, gravedines, destillationes. Illinc sensuum omnium debilitatio: illinc nervorum interdum contractio , interdum resolutio : illinc anginae , articulorum dolores ; illinc foedissimae vermium , & pediculorum toto corpore eruptiones , tanquam ex quo dam perenni malorum omnium fonte manant . Itaque
Persae , quos negat Xenophon , quidquam ad panem adhibere solitos praeter nasturtium, & optima valetudine utebantur , & diutissime vivebant. At istos, qui sibi omne bonum in ventre, ac visceribus condiderunt, semper sudantes , semper ructantes , qui in mensam vomunt, qui de conviviis auferuntur, qui se crudi .
postridie rursus ingurgitant, & gravissimis , ac periculosissimis morbis conflictari videmus, &vix unquam ad
226쪽
ad senectutem pervenire , Vereque Theognis in piluvie multo plures ait perire, quam fame . Πωλοῦ τε πλεονεις υμοῦ κορ ν ωλεσεν ηι81. Cum contra frugalitatem, & continentiam in victusccitas, & integritas valetudinis consequatur . Recte igitur Timotheus Λtheniensis Platonicas coenas etiam postridie iucundas esse. At coenae asotorum saepe iatotam vitam sunt iniucundae . Eleganteri, ut solet Horatius: Accipe nunc, i n quit,v1ctus tenuis quae commoda secum Asterat, in primis valeas bene I nam variae res in noceant hominet, credas , memor illius escae, suae simplex olim tibi sederit. At fimul ossis Miscueris elixa , simul conchilia tardis , Dulcia se in bilem verrent, fomachoque tumultum Lema feret pituita , vides ut pallidus omnis Coena desurgu dubIa 'Et ut intelligamus talem coenam animo quoque, non tantum corpori nocere, statim addit: in corpus onustam Hestern s Pitiis, animum quoque praegravat una Atque affligit sumo divinae particulam aurae. Neque sane recta mente uti queunt, quorum corpus cibo , & potione completum est . Unde veteres ebrietatem , voluntariam insaniam esse dixerunt . De ebrietate vide Plinium cap. a a. lib. I . Vinum enim ut v e
re cecinit Hesiodus ηρωιναις .Συντε ποδας χειρας τε δέει γλωοσάντε νόοντε Δεσμοῖς αφρατοις.
Exemplo est e potest Alexander , tum cognomina ,
227쪽
tum rerum gestarum praestantia , magnus , qui quo eari Timos habebat, eos per ebrietatem interfeci me per hibetur . Quare & veterum legumlatorum alii ab aetate aliqua , alii ab aliquo sexu, alii ab ordine aliquo,
vinum amovendum censuerunt . Plato adolescentibus
usque ad annum duodevicesimum vini usu interdicit. Apud veteres Romanos mulieribus vinum gustare nefas erat, ita ut quidam, qui uxorem, quod vinum bibisset, fuste percussam interemerat, non accusatore tantum, sed & reprehensore caruisse dicatur. Apud
Carthaginenses autem lege cautum erat. Primum, ne ullus omnino in exercitu vinum attingeret , 1 ed dum bellum gererent, aquae potu omnes contenti essent. Deinde ne in urbe servus, neve serva vino unquam uteretur . Praeterea ne praetor eo anno , quo, ut dicturus erat, tum ut neque gubernator, neque iudex ,
quamdiu eo munere fungerentur . Ne is quidem, quicumque in senatum , ubi quippiam alicuius momenti agebetur, Venturus emet. Postremo ut interdiu quidem vinum sumere nemini liceret, nisii forte corporeae alicuius exercitationis, aut morbi caussia r noctu liceret ,
dum vir , & uxor , qua nocte liberis operam daturi erant , vino se penitus abstinerent. Quas leges vehementer commendat Plato lib. 2. de legibus . Huius urbis fundatorem Romulum alii abstemium fuisse, alii parce admodum vino uti solitum eme tradunt. Quid iam ea commo morem , quae de Curii , quae de Fabricii , quae de ceterorum, qui temporibus illis fue-tunt, frugalitate ac parsimonia scriptis omnium celebrata sunt Tamdiu stetit res Romana , quamdiu eos mores coluit , & tamdiu imperavit Roma exteris gentibus , quamdiu suis voluptatibus imperavit. Simul ac rem ista est prisca illa severitas, in deterius ferri coe- .perunt omnia . Victa Asia , Victores 1 uos pordidit rquosque neque Cimbrorum , neque Gallorum , neque
228쪽
Iu NI. Ea HICORUM. MICarthaginensium arma superare potuerant, eos illatae in urbem Asiaticae delitiae perdiderunt. iEx iis, quae a me hactenus disputata sunt, puto utineunque intelligi posse quanto opere & privatim , &. publice noceat intemperantia cibi & potus. Idem etiam de rebus Venereis dici potest; quarum usus
immodicus , quantum corpori noceat, .vel illud argumento est , quod Clinias Pythagoreus interrogatus , quando eis opera danda esset, cum homo , inquit, seipso deterior fieri volet. Et Pythagoras admonere solitus e
rat , πυκνα τὸν φανθρωπον π ἀνθρωπη, raro venere uin
tendum significans. Epicurus quoque ausus est dicere, nullum earum usum salubrem esse , qua in re , quanis quam a Galeno reprehenditur qui cum in libro qui in , scribitur, ars parva, eam suo tempore utilem, tum in lib. 6. de locis affectis quibusdam etiam necessariam esse confirmat: hoc tamen Galenus ipse non dissitetur, immodico, & intempestivo Veneris usu , nihil bonae valetudini magis adversarium esse . Neque vero aliter sentire poterat, nisi ab eo, quem prope, ut Deum quendam veneratur , Hippocrate dissentire voluisset . Is enim prior amrmaverat coitum partem quandam esse taeterrimi morbi , quem Graeci , Latini, comitialem , nominarunt. Neque vero animo Venus minus insigniter, quam corpori nocet, nulla enim res aut ingenii aciem magis retundit, aut memoriam magis debilitat,aut mentem denique ipsam a sublimium , divinarumque rerum cognitione , & intelligentia magis avertit . Quod si veterem historiam excutere libeat , a libidinis intemperantia gravissima bella exorista , turbulentissimas seditiones concitatas, potentἰ ma Imperia subversa , florentissimas respublicas ad interitum redactas videbimus. Troianum bellum, quod ut antiquissimum , ita nobilissimum est, excitavit,
Europamque cum Λsia commisit libido, iisdemque fa-
229쪽
eibus intemperantis adolescentuli pectus , & urbs eo tempore omnium potentissima , & opulentissima deflagravit. Λnnos ducentos & quadraginta,& eo amplius
Roma sub regibus fuerat. Quid igitur causinae fuit ,
cur assuefactus iam regni Imperio populus aliam rei p. formam deposceret e effrenata , & praeceps unius ado- Iescentis libido. Quid, cum plebs Aventinum occupavit , neque se inde prius deduci passa est quam decemviri magistratu se abdicarent, quae res tam periculosae seditioni caussam dederat λ Appii Claudii X- viti libido. Semper enim qui Iibidini suae imperare Non poterant, indigni habiti sunt, qui aliis imperaxent . Persecutus sum olim adolescens, elegia quadam , mala , quae eX Venere enascerentur, neque Ve-xebor ex ea recitare hoc loco versus aliquot, qui mihi nunc in mentem veniunt, qui si invenusti, ut sunt , videbuntur , vos tamen aequum erit ignoscere , non enim mirum est, si Venerem non habent, quae adversus Venerem scripta sunt. Cum igitur in Venerem , multa alia maledicta cumulassem, ac congessissem , hoc . quoque me subiungere memini . Illa suis fraudat resolutos viribus artus Ilia Peternosos , invalidosque facit. GId loquar, ut podagram Veneris commercia ducant Ante suum canos accelerentque diem qIuod multos , nitidae medio sub fore Iuventae Elumbes dubiis passbus ire vides . Tardosque fractosque . o nullis usibus aptos ,
Languorem hunc miseris attulit una Venus :Sed levia hoc aliquis , quamvis sunt magna, putarit , cluantum animo noceat si Venus ipsa , notet. Ingenium Veneris, repetIto obtunditur usu
Et si hebes senon , quod prius acνe fuit . Eelligio , integritas , probitas , pietasque , fidesque, Cumque sua iucunus simplicitare sudor .
230쪽
I N III. E Τ Η I Co R U Μ. 2II mee simul oppressa potitum iam mente libido in Boreae nubes flatibus acta, cadunt .vΙ a Venus , prolis maculavit I anguine matrem Armavitque feras in sua damna manus. Illa patri natas inceso foedere iunx t ius ut genitrix ΜΗrba , sororque foret . Illis o Pasiphaen docuit succumbere tauro , Armenti pellex esset ut ipsa sui . Quid memorem Alcidem furia haec ut adegerit ipsum Mollia robusta carpere pensa manu λIuique peragratum monstris purgaverat orbem bellis Dominae mollia ivssa pati λNam urbes , ut totas ima ab radice revellat Materies vatum Troia docere potes .
Plura neque memini , neque si memini Sem , reser rem , ne frigidam per se anni tempestatem , frigidissimorum Versuum recitatio magis etiam refrigeraret.
Et alioqui satius est , quando diu iam evagati sumus , ad Aristotelem reverti . Qui cum duos sensus esse di-diisset, quibus immodice oblectarentur intemperantes, gustatum, & tactum, nunc addit gustatu eos, aut non admodum , aut nihil omnino uti , tantum tactu volu ptatem percipere . φαμονται si , inquit , τη γα σειμικρον, η , quod ipsum lib. ad Eudemum
sat sane eos, qui se vino obruunt, & ingurgitant, qui tota in se dolia invergunt, qui infundunt , quod sta tim effundant, tanquam ad percolanda vina nati, non posse de sapore vini subtiliter , & exquisite iudicare . Ne illi quidem ciborum suavitatem sentiunt , qui in explebili quadam aviditate quantum plurimum, re quam citissime possunt, in ventrem tamquam in saccum congerunt, non aliter quam si id modo operis ha,
