장음표시 사용
241쪽
LIληυ μικροις ) Soli ex interpretibus Latinis Arretinus , & Argyropylus intellexerunt hoc πλην quorum ille reddidit, verum in parvis , hic , in parvis tamen . Recte autem exponit Scholiastes graecus particula tamen ; nisi, tuterdum apud Latinos eam vina
Η δε ἀνελαθερία. Lia et ος ob in Id est, Avaritia autem insatiabilis est , & insanabilis : nam ct senectus , de omnis impotestia avaros emcere videtur. Est praeterea magis innata hominum generi, quam effusio : plerique enim ad amandas potius,quam ad largiendas pestcunias sunt propensi . Et vero late admodum pertinet multiplexque est : multi enim esse illiberalitatis modi videntur : nam cum duabus in rebus sita sit , pari rum dando , & nimium accipiendo , non in omnibus tota inest, sed distrahitur interdum, ac dividitur Λtque alii quidem accipiendo modum transeunt , alii minus dant quam oporteret : nam quos parcosi
242쪽
par est largiuntur , caeteroqui aliena non appetunt, neque accipiendi studio ducuntur ; partim quidem bonitate quadam, & rerum turpium cautione: videntur enim quidam, dicunt quidem certe se ob id ei, stodire sua, ne quando turpe aliquid facere adigantur. Horum autem est de is , qui eum in i sector dicitur , de quicumque talis est . Nomen autem invenit inde , quod supra modum obstinatus est in eo , ut nemini quidquam largiatur ιDe avaritia disserere incipit, quae, omnium malorum νadix , in sacris literis nominatur, quae sut ait Salu sius in fidem; probitatem , caeterasque artes bonas subia tertit: pro his superbiam , crudelirarem , Deos negligere, omnia venalia habere eEdcair,er quasi malis venenis imhuta , eorpus , animumque virilem effeminat, se re inst-ηItὰ , Θ insatiabilis est , neque copia, neque Ιηopia minu/tur. Eam ait insanabilem esse r non enim sanatur copia , & affluentia rerum . Recte enim Solon:
Crescit amor nummi, quantum ipsa poeuhsa crescit. Et Horat. epist. a. lib. 2.
si trbs nulla sitim finiret copia lymphae ,
Narrares medicis ς quod quanto plura parasti , ranto plura capIt : nulti ne fater re audes , Θαεκ dicto Aristippi Plutoni inu MMur τίας. Et idem rSemper avarus eget . Ut enim iis , qui aqua intercutem laborant,
Buo 'lus sitiit poetae plus plus sitiuntur aquain dita avari , quo plus habent, eo plus concupiscunt. De quo idem Horatius: Crescit indulgens sibi Hurres h drops , ους.
243쪽
a3o M. ANTONII MUR ET IItaque dici potest Pluto ,
' Και τα Mnιρα δῶ πολλῶ) suspicabar legendum , uia δῖν -- ω , - πολλῶ : nunc video ita & veterem Interpretem legere . Igitur sive parvo , sive magno foenore pecu.
niam suam locet aliquis sordidus , dc turpis lucri cupidus habendus est.
Α οξαι δε αν ακουθον Πληι υ μεγιαλιο RHιας in Id est , vi-- detur autem sequi , ut de magnificentia breviter disseramus : nam haec quoque videtur virtus quaedam esse , quae in pecuniis cernitur. Non tamen ut liberalitas ad quaslibet actiones , in quibus pςcunia intercedit , pertinet: sed ad ea tantum , in quibus magni faciendi sunt sumptus . Ut enim ipso graeco nomine indicatur, decorus sumptus est in rebus magnis . Περὶ τὰς δαπανηρὰς in forte , τα δαπανηρα praecipue, cum addat in Dinou . Nullius virtutis opera aut splendidiora , aut solidiora , & potentiora ad propagandam memoriam sui, quam magnificentiae videntur . Illa enim templa , theatra, Basilicae, arcus, aqua eductus, porticus, thermae , fornices , pyramides, obelisci , columnae , quarum ruinas, fragmenta , vestigia , quae temporis edacitati , & barbararum , atque immanium gentium', effrenato furori superfuerunt, tot saeculis post, per hanc urbem magna cum admiratione spectamus , nihil nobis aliud loquuntur , quam veteres illos Romanos, ut aliis virtutibus , ita magnificentia , longe caeteris omnibus populis, ae generibus praestitisse , De qua virtu.
244쪽
IN IV. ET H I Co R U M. , frie antequam explicare ingrediar ea quae ab Aristotele disputata sunt, pauca dicam necesse est , de quaestione quadam magnis olim inter homines doctissimoueontentionibus agitata . Quaesitum est enim, sitne ma-grifitentia certa quaedam virtus distincta tum a ceteris, tum a liberalitate , an portus parδ quidem liberalitatis ,
quae sub ea, tanquam sub aliquo genere contineatur . Mii quidem , quibus Placet , eam esse partem quandam liberalitatis, his fere argumentis moventur . Primum, quod eadem utrique materia proposita sit ; utraque enim versatur in usu pecuniarum. Deinde , quod Aristo eles ipse aperte git liberalitatem quidem late patere , ac pertinere ad Omnes actiones, in quibus pecunia in te cedit: magnificentiam autem non : sed ad aliquas tantum , nimirum ad eas, quae magnos sumptus requirunt . Si ergo liberalitas ad omnes pertinet, magni fidentia ad aliquas tantum , quam rationem habet genus ad speciem, eamdem videtur liberalitas ad magnificentiam obtinere . Tertio , quod idem Aristoteles ait: omnem quidem Μagnificum necessario esse liberalem , sed non contra , id autem tale videtur, ut
eum dicimus, Omnem temperantiam esse virtutem, sed non contra: aut omnem hominem esse animal,
sed non contra . Quarto , quod quamvis liberalitas in parvis, aut mediocribus sumptibus, magnificentia autem in magnis versari , cernique dicatur , tamen id satis non est , ut specie differant. Magis enim & minus, ut vulgo in scholis loqui solemus non constituunt diversam speciem , quod facile multis exemplis ostendi potest . Postremo quod si in usu pecuniae duas viris lutes esse statuimus , distinctas & separatas , unam in
parva , mediocri ve pecunia, alteram in magna, eadem ratione duas virtutes in voluptatibus constituere opor tebit, in parvis, & moderatis unam, alteram in magnis
245쪽
. Μ. ANTONII M UM E T Iram in magnis , quae si absurda sunt, ut unam temperantiam in omnibus voluptatibus , unam fortitudi nem in omnibus periculis ; ita in omni usu pecuniarum , unam versari liberalitatem necesse est , sed eius eam partem , quae in magnis sumptibus honesti , χdecori rationem habet; proprio quodam nomine ma
Quae cum ita sint, mihi tamen hoc tempore pro habilior eorum sententia videtur, qui eas duas esse vir tutes existimant, magna quidem inter se , tanquam assinitate devictas , sed distinctas tamen , ac separa ias . Primum , quod Aristoteles ipse de eis separatim disseruit, neque usquam docuit magnificentiam , esse partem liberalitatis . Deinde quod si magnificentia es set pars liberalitatis, sequeretur , ut ea quoqae Vi tia quorum in medio sita magnificentia est , par.es es sent eorum , quae liberalitas adversantur , ita ut βα
ναυπιοι esset pars estusionis , μικρ--εια autem avari
tiae , quod tamen a vero abhorrere satis e sequeatibus Intelligetur. Habent omnino inter se magnam similitudinem , sed tamen qui acuti, perspicacesque sunt, earum inter se discrimen faelio , ut spero suis locis vi-bunt. Tertio, quod quarum virtutum sines diversi
sunt de proximis , ac propriis cuiusque finibus loquor , scio enim communem omnium virtutum estis, honestatem in eas quoque diversas este oportet . At a lium sibi finem proponit Magnificus. alium liberali S . Nam liberalis quidem hoc unum spectat , ut prosit , atque opituletur iis singulis , quos & egere, di dignos esse, qui subleventur, videt. At magnificus, ut ipsum
. nomen indicat, magnitudinem , amplitudinem , pulchritudinem , splendorem , admirabilitatem Operum sibi proponit, & aut iis elaborat in rebus, quae neque privatim, neque publice prosunt, sed tannim ad ornamentum , & pulchritudinem ei vitatis pertinent, ant
246쪽
I H IV. ET III CORVM. 233 utiles sunt non huic, aut illi, sea publice : aut etiamsi cui proprie prodest, non tamen in agendo illius commodum spectat, sed eo tantum dirigit omnia', ut opibus suis aliquid amplum, memorabile, illustre , ct in suo quodque genere singulare perficiat. Postremo , ut multa liberaliter fiunt, in quibus tamen nulla inest magnificentia , ita multa fiunt magnificenti Dsime, in quibus nihil loci liberalitas habet. Divus
Augustus moriens gloriatus est, se urbem marmoream re
linquere , quam Iateritiam accep4set. Qui si ea in re honestatem secutus est , quod equidem de eo facile adducor , ut putem , vere magnificus fuit . Num igitur illum eo nomine, ut liberalem commendabimus Λliis quidem rebus fieri potest, ut liberalis fuerit, neque ego ei liberalitatis laudem ad imo , neque id nunc agitur, sed in urbe magnificis aedificiis exornanda, nulla liberalitas fuit. Nisi forte illud audiendum, atque accipiendum putamus,quod saepe a quibusciam dicitur, qui cum
neque magnifici sint, neque liberales, utramque tammen laudem falso sibi vendicare conantur. Infinita , inquiunt , vis est in urbe hominum egentium , fosso rum, fabrorum, architectorum , caeterorumque id ge nus artificum , qui nisi nos aedificaremus , esurirent. Nonne igitur liberales sumus, cum eis alioqui cessa-- turis, & esurituris damus , ubi se exerceant , & alios egerenda , alios aggerenda humo , alios caedenda materia , alios lapidibus convehendis, caedendis , com-- planandis , quadrandis, collocandi, alios metandis, ac describendis aedisiciis , alios denique , aliis rebus ita occupatos tenemus , ut interea lucrentur, unde sibi , unde uxoribus , unde parvis liberis , unde parentibus aetate fessis ea, quae ad vicitam necessaria sunt , suppeditent λ Μitto nunc id , quod verillime respondere possem totam illam orationem vanitatis, & mendacii
plenistimam esse : nihil enim facilius est, quam doce
247쪽
re istos , cum, ut ait Horatius , diruunt, aerificant , mutant quadrata rotundis , nihil minus spectare , aut cogitare , quam , ut egenos homines in opere contineant , & pascant, id tantum habere propolitum , ut animum suum expleant, eique obsequantur . Sed hoc
ut dixi omitto; illud aio , si maxime haec essent, aut etiam si isti vere essent magnifici , & in illis substructionibus suis nihil aliud, quam amplitudinem,& honestatem spectarent, liberales tamen propterea non
fore . Non enim qui alii reddit , quod debet , sed qui
de suo aliquid dat , liberalis est: neque qui eum , cu ius operam conduxit, debita mercede non fraudat, munificus est, sed qui fraudat, iniustus . Nam mercedem persolvere , & quasi mutuum reddere , ut non in eo faciendo benignitas sit; sed in non faciendo iniustitia , & crudelitas. Liberam esse liberalitatem nomen ipsum indicio est ; ita ut id tantum liberaliter
dari dicatur , quod liberum est , etiam non dare . At operarum merces , si leges, & iudicia valent etiam ab invito exigi potest . Nihil igitur vetat, quin actio ali qua magnifica sit, quae tamen liberalitatis laude careat . Λc videte ne quis sorte vestrum secus hoc accipiat , quam a me dicitur . Non enim dico fieri posse, ut magnificus sit aliquis , qui non sit liberalis ; quod si dicerem , Aristoteli ipsi adversarer , sed actionem aliquam posse esse magnificam , quae tamen nihil pertineat ad liberalitatem . Theatrum Marcelli , Theatrum Augusti, t.emplum illud pulcherrimum a M. Λ-grippa conditum , quod etiam hodie intuentes admiramur , arx Hadriani, Thermae Diocletiani , partim
fuerunt partim etiam sunt eiusmodi opera , ut eorum magnificentiam neque qui non viderit, mente concipere, neque qui viderit verbis exprimere posse videa
tur. At in eis nihil sibi vendicare liberalitas potest . Oportebat autem si magnificentia liberalitatis pars es-
248쪽
IN IV. ET HIC DRUM. set , nullum possie esse opus magnificum a liberalitate seiunctum . Sunt igitur hae duae Virtutes vicinae qui dem , ct cohaerentes inter se , sed tamen duae , quarum & utraque alteri propinqu3 est, & neutra tamen
Neque vero dissicile est ad ea , quae superius adversus hanc sententiam allata sunt, respondere . Primum enim non si utraque in pecuniis Versatur , continuo essicitur aut earn em esse , aut alteram sub alte ra contineri. Nam ea ratione in artibus quidem valet . Consideratur corpus a Geometra , consideratur ,
ct Physico; sed ab hoc, ut mobile est, ab illo ut quantum est, utque infinite dividi potest , Et politicus hominem considerat, & medicus; sed hic quatenus &bene valere potest , & aegrotare: ille quatenus ad societatem civilem aptus est , & felicitatis , ac miseriae capax . Sic pecuniam tractat , & liberalis , ct magni ficus ; sed ille ut instrumentum benigne faciendi iis , qui & egent, & indigni sunt, qui egeant: hic ut instrumentum ad perficienda magna , ct clara opera, &quorum memoria in omnem potieritatem duratura videatur: Quod autem afferebatur ex Λristotele liberalitatem ad omnes actiones, in quibus pecunia intercedit, pertinere , id ita intelligendum est , & in acquirenda , & in accipienda , di in conservanda, & in donanda, & in consumenda pecunia consistere & liberalitatem ,& vitia, quae cum ea pugnant: saepe enim diximus , qua in re cernitur aliqua virtus , in eadem
cerni , & vitia quae illi adversantur . Quare & in accipienda pecunia , quaerendave , potest aliquis esse avarus, si unde, aut quomodo eam paret , nihil pensi habeat: & prodigus si eam ne honestis quidem arti bus parare, aut unde honestum est, accipere velit, &liberalis, si modum teneat. Eadem dici pomunt in ratione conservandae, donandaeve pecuniae , & sumptuum
249쪽
ptuum faciendorum. Sunt autem haec quinque genera π άΘων . At magnificentia in donis tantum , & in sumptibus cernitur, neque iis quibuslibet , sed magnis , & ad quos ne adspiret quidem liberalitas. Vere enim Aristoteles hoc loco ait eam
δεῖ δατιθεΘαι . Praetereaque alium finem sibi liberalitas, alium magni sicentia proponit, ut tarn diximus . Iam illud alterum, quod asserebatur, ex Aristotele, omnem magnificum eme nece sistario liberalem, sed non contra, cum eo ventum erit, explicabitur a nobis, ita ut omnes . Intellecturi sint, nullo modo ex eo effici , ut liberalitas eamdem rationem habeat ad magnificentiam,quam ad speciem genus. Quartum argumentum ita demum aliquid concluderet, si nihil aliud tuter has virtutes interesset; sed docuimus inter fines ipsos interesse . Ne postremum quidem quidquam necessario efficit: non enim temperans est , qui leves & exiguas volu Ptates Contemnens , a magnis, & Vehementibus aufer- cri se sinit, neque fortis , qui levia pericula despicit, gravia reformidat: at liberalis etiam in parvae pecuniae usu cerni potest , eum magnificus nisi in magnis opibus elucere non possit. Positum sit igitur magnificentiam esse virtutem quandam per se,& a liberalitate distinctam . Nunc quid Aristoteles, de ea disserat , audiamus . Τὸ δῆμεγεθωκονός τι) nt latius docetur rn Categoriis Magnus igitur dicetur sumptus, habita ratione eius, a quo fit , & rei, in qua fit . . Tρ ηραρχφ, aracteus in Imo vem metior fumptus faciendus est τω Vrn ραρχω . Legem tulerat Solon , ut quotannis deligerentur trecenti ex populo opulentissimi , qui ea munera publica obirent, in quibus maximi sumptus necessario faciendi erant. Hi trierare hi vocaban- 'tur , quod triremes ad patriae defensionem , geren
250쪽
I N IV. ETHICORUM. 237dumve bellum omnibus rebus necessariis , & hominibus in tructas, privatis sumptibus totum illum annum habere cogerentur . Quia vero evenire poterat, ut qui cuipiam e civibus incommodare, eumque ad pauper talem redigere vellent, etim suffragiis suis trierarchum crearent enim quidam senex apud Aristophanem alii minans inducitur. ἐγω σε ποίησω ορο ραρχειν) ita huic rei occurrerat Solon . Quicunque creatus erat ex tre centis , si alios opulentiores praeteritos esse existimabat, poterat, quemcumque volebat , e civibus in iudicium vocare , ab eoque petere, ut aut ipse munus illud susciperet, aut secum bIna omnia permutaret. Qui autem provocatus erat, alterum facere cogebatur. Haec omnia constant ex orationibus Isocratis, is δετιδο--ς. Demost. ab ἀντιδεσεως. πώ ν πιπαρὰ ματίν, ab π φανου της τριηραρχίας. Θεωροι autem dicebantur stum qui mittebantur publice ad oraculum , aut ad pa negyrin aliquam, tum qui sacra publica curabant,tum
qui praerant ludis, & spectaculis. Horum princeps ἐρχιθειρος dicebatur . Cum his habebant quiddam simile Romae , aediles curules .
Ἐνο- - α) Λspasius legit QM 3, ait haec duo, ia, dicta esse ἐν o. cui assentior . δωκον αλη Ulyxis apud Homerum verba sunt. Od Iss. p.
Ἀλητας Cicero vocat in Phi ippicis eos qui Vagam , inopemque Vitam persequuntur . OlHν-μεγαλο επηυJ In Topicis docetur , cui inest quod maius est, in eo etiam inesse, quod minus qua re qui maximos sumptus facit honestatis caussa , quod est magnificentiae, multo magis exiguos, aut medio cres faciet, quod est liberalitatis, non tamqn contra .
