M. Antonii Mureti Opera tomus 1. 5. Tomus 5. Commentaria Mureti in libros Ethicorum Aristotelis, continens in Aristotelis Oeconomica annotationes, interpretationem in Commentarium Alexandri Aphrodiensis ad librum 7. Topicorum Aristotelis

발행: 1730년

분량: 507페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

bor, exaestuante ab imis praecordiis sanguIne , labis quatiuntur , dentes comprimuntur , horrem , ac subriguntur capilli , spiriuis coactus , ac stridens , articulorum seipsos torquentium s onus , gemitus , mugitusque , parum ex planatis vocibus praeruptus sermo, θ' complosae saepius manus , θ' pulsara humus pedibus , 6r totum concitum corpus , magnasque irae minas agens , foeda viju , 'horrenda facies depravantIum se , intumescentium. Nescias utrum magis detestabile vitium fit , an deforme. Ut igitur Hippocrates ait gravissimum esse morbum , qui aegrotantis faciem maxime mutat ; ita sciamus licet, gravissime aegrotare animum , cum in corpore

tanta sit commutatio.

III. Haec prava animi affectio latissime diffunditur.

Non omnes metuimus : non enim imbecilliores; non omnibus invidemus, at omnibus irascimur notis, ignotis , inimicis, amicis, superioribus , paribus , inferioribus , liberis , servis , senibus , pueris , viris , mulieribus, fratribus, uxori, patri , liberis , bestiis ,

rebus inanimis , Deo denique ipsi . Caeterarum rerum exempla quotidiana sunt, in oculos incurrunt . Bestiis autem irasci nos fatebitur, si quis secum cogitet, quam saepe iratus fuerit equo, aut mu- Io , quo vehebatur, quam saepe cani , aut feli , aue praetervolantibus muscis . Itaque dictum Socratis An si equus , aut mulus me calce perculisset, ei irascerer ς non in omnes valet. Quid Θ non saepe scripturi, audcalamo irascimur, aut atramento λ Xerxes dicitur mare iratus verberasse , & compedes, quasi eis Neptunum vincire posset, in aquam demisisse. Misit etiam ad montem Athonem litteras , quibus et , si se impe

262쪽

Iu IU. ETHICORUM. 2432ευ πάτερ ουτό σε ιο θεῶν eMωτερ γ α ω . obsidente Tyru m Alexandro , Tyrii Apollini Deo suo irati, simulacrum illius aurea catena devinxere , araeque Herculis cuius numini urbem dicaverant, inserue re vinculum, quasi illo Deo Apollinem retenturi. Curtius lib. q. IV. Διέα ὶ aiani τικὰ της ὀργῆς τἀ μν ιιοος, τά δἰ Ἀτου τὰ ἐντὸς πέα, η VαMς, ut qui sunt calidi , & sicci natu

ra , & biliosi , facile irascuntur, & ebrii, & qui esu

riunt , aut sitiunt, aut diu vigilarunt: n ἀθDεια, ut pueri , mulieres , senes , aegroti , convalescentes . τοlio , quod maximam vim habet . Horat. anamum rege , qui nisi paret 1 erat, hunc frenis, hunc tu compesce catenis . Τα ,κτον , opinio iniuriae. Aristoteles libro s.

Opinione iniusitiae ira commovetur, opinio contemptu S. Καὶ το αλλως συμ ωινειν ἐκMνα et ει' ἁ-η ως βολο

μεθα, ut qui currere Vult, irrascitur equo tardo, qui dormire , muscis, qui legere, libro minutioribus literis scripto . Et Plutarch. Διὸ-γι-αῖκες ανδρῶν

ακουσας, &C. Nero qui se canente discederent, aut dormitarent, in eos erat implacabilis . Alexander , quod erat gloriae cupidus , cum legerentur illa Homerica , Ζευ πατερ ὁ Α ταντα λαχίῖν ii τυδος κου

occidissem, inquit, ere. non adulantes sibi Clytum , de Calliit lienem interfecit. V. IrR

263쪽

aso M. ANTONII Μυ RETIV. Ira plurimorum , & gravissimorum malorum

Oaussa est . Horat. Dae Thyesten exitio gravi Stravere, etc. Seneca cap. a. lib. I. de Ira. Iam vero ; effectus eius, damnaque intueri velis , nulla pestis humano generi pluris stetit. Videbis caedes , venena, et reorum mutuas sordes , oe urbium clades , ef totarum exitia gemtium , o principum sub Civili hasta capita venalia subiectas tectis faces , nec intra moenia coercitos ignes , sed ingentia spatia regionum hostili flamma relucentia . Aspice nobilis arum civitatum fundamenta vix notabi- Iia . Haec ira deiecit . Aspice solitudines per multa mil- uaria fine habitatIOne desertas ; has ira exhausit. Aspice tot memoria proditos duces , mali exempla fati . Alium ra in cκbili suo confodit , alium intra ocra mensae ira percussi, alium inter leges , celebrisque spectacula fori lancinaυit , alium filii parricidio dare sanguinem tussi, alium servili manu regium aperire iugulum , alium in cnaces membra dividere. Adhue singulorum supplicia narro. Muin tibi si libuerit , relictis , in quos ira viritim exarsit , aspice caesas gladio conciones , θ' plebem immisso milite contrucidatam , er λn perniciem promiscuam tot populos capitis damna passos .

VI. VII. De sexto & septimo iam in libro secunda

di sse avIII. Remedia vero haec esse poterunt. Socrates speculum esse dicebat. Ac sane monet quemque aspectus sui . Primo, Exemplum in Minerva abiiciente tibias ne minem fugit . Sed qui potest eo animo in speculum

inspicere , iam non videtur iratus . Secundo , utilius est , quam saepissime de irae tur pitudine cum pacato animo sumus , cogitare . Tertio, Considerare levitatem caussarum . Seneca,

264쪽

Frivolis turbamur , Θ inaaibus , aurum color rubicundurexcitat , ad umbras aspiι ex Uit, ursos , leonesque mappa pror tat . Omnia quae natura fera, ac rabida sunt, conis consternuntur ad minima . inquietis , stolidis ingeniis evenit, suo cione feriuntur . Quarto , Num quid ipsi quoque tale seeerimus, aut iterum possimus facere. Quinto, Fugere occasiones. Augustus vasa vitrea

comminui iussit. Fugiendi , qui incitare nos ad iram possint . Vide de Caelio oratore apud Senec lib. r. de ira, cap. 8. Sexto , Μora . Consilium ab Athenodoro Philosopho ipsi Λugusto datum, de Alphabeto Graeco . Est autem turpe non posse rationem in nobis, quod in stultissimis

valet mora.

Septimo , Considerare quam saepe utilius sit dissimulare, quam ulcisci; nec est semper verum illud , veterem ferendo iniuriam irritas novam . octavo , Exempla magnorum virorum , & sapientum sententiae . Exempla . Catoni caussam agenti Lentulus in os, mediamque frontem , quantum PO-tuit , attracta pingui saliva inspuit, Plutarchus , Demochares parrhesiastes Philippo. Senec. libro 3. de Irac. cap. 23. Tum Philippus , ite , inquit , annun- cIate Atheniensibas , multo superbiores esse , qui isa di 'cant, quam qui impune icta audiunt . Λntigonus , ducibus , militibus, manipularibus, Longe discedite, ne Sos rex audiat. Idem , maledicite Antigono , sed bene precamini ei, qui vos audivit. Caesar Catullo ignovit , Augustus Timageni . Lycurgus , qualis in eum extiterit, qui oculum ipsi effoderat, narrat Plutarchus :Sententiae , ut Philaemon.'

265쪽

Et similia quae passim occurrunt a

Finis Commentariorum in lib. 4. Ethicorum Aristotelis.

266쪽

DE Iustitia autem , & iniustitia in Cum contra

ria , qua ratione contraria sunt , inter se conferantur , eorum autem , quorum Vis , & natura in coni tione , ac comparatione ad alterum sita est , unum sine altero definite cognosci non queat, ita ut utrumque , aut neutrum ignorari oporteat, neces.sario fit , ut omnibus in rebus contrariorum tractatio ,

ct cognitio ad eundem artificem pertineat. Sic pariS,& imparis cognitio arithmethicorum est, recti , & curui geometrarum , sic quid consonum , quid ditanum sit , musicus, quid salubre , quid insalubre , medicus iudieat: sic denique haec nostra philosophia, & eius alumna Iurisprudentia non iusti modo, sed etiam iniusti cognitionem complecti se se , ac tradere profitetur. Haec caussa est cur , & Aristoteles de iustitia, &iniustitia quaerendum esse dixerit , & L iustitia Dig. de iust. & iure , Ulpianus iurisprudentiam definiens non iusti modo eam , verum etiam iniusti scientiam vocaverit. Cum autem paullo post tradituri simus, iussit iam , iniustitiamque duobus modis dici, interdum enim iustitiae nomine totam virtutem , iniustitiae totam vitiositatem intelligi, interdum iustitiam certam

267쪽

quandam virtutem , iniustitiam certum quoddam viatium vocari, non est ignorandum, hoc posteriori mo do utrumque nomen hic accipi . Quaerendum igitur esse ait: Tum cuiusmodi In actionibus Istae sint, omnes enim virtutes morales , & quae eis adversantur vitia in agendo cernuntur: ut temperantia, & intemperantia in capiundis , praetermittendisque voluptatibus t fortitudo, & ignavia in subeundis, refugien, disque periculis: liberalitas , & avaritia in dandis,

accipiendisque pecuniis r eademque caeterarum ratio. Actiones autem in quibus iustitia versantur , sunt δια νομεῖ συναmάγματα, id est, distributiones, de negotia , quae inter homines contrahuntur , ut e sequentibus magis intelligetur. Tum euiusmodi mediocritas ι iustitia , et ius , quarum rerum medium sit. Non enim eodem modo mediocritas est iustitia quo caeterae virtutes, de quibus antea disputatum est . primum quod in illis non spectatur mediocritas ex rebus ipsis, sed ex animo eius , qui agit. Non enim qui mediocria pericula subit, sortis est, neque qui mediocri volupta te fruitur , temperans r sed qui in maximis periculis,

maximisque voluptatibus moderationem animi retinet , neque illa supra modum extimescit, neque has immodicas concupiscit . At iustitia rerum ipsarum medium inquirit, modo geometrica ratione, modo arithmetica , ut suo loco docebimus . Deinde eae lquarum naturam hactenus pertractavimus, medium quodammodo Iocum inter duo extrema vitiosa , quintum unum ab altero distinctum est , obtinent: ut sortitudo inter audaciam , & timiditatem , Iiberalitas inter effusionem , dc avaritiam M at iussitiae una ad inversatur iniustitia . Postremo in caeteris quicunque a medio abest , in vitio est , sive medium non attingat, sive transeat; huius alio ratio: non enim qui

minus consequitur quam p.r est iniustus est, sed is qui

268쪽

sibi plus occupat, quique alium fraudat. Ius autem Medium es , inter plus & minus, qui enim neque plus,

neque minus aut tribuit, aut consequitur , quam o

portet , is ius suum cuique tribuere , & ius suum obtinere dicitur: atque ita accipitur nomen iuris in dein sinitione Iustitiae apud Iurisperitos . In his autem rebus exquirendis Nimirum ut non

accuratas , exquisitasque rationes consectemur , quas harum rerum tractatio non capit, sed probabilius nitamur , eisque contenti simus. Itaque cum ea vel

maxime probabilia sint, quae videntur omnibus, apte admodum , & convenienter instituto suo , exorditura communi quadam omnium hominum opinione de Iustitia , hoc modo :Videmus igitur omnes in Est autem haec quaedam nominis ipsius interpretatio potius , quam rei definitio ; neque obscurum est ex analyticis , prius aut intelligendum , aut explicandum esse is τι ni τ ονοματω, quam intelligi axplicari ve possit ώτι-τ . Iustitiam igitur vocant omnes , non impetum quen dam animi, neque susceptam ad tempus voluntate

agendi ea quae iusta sunt, sed Habitum quo homines propensi sunt, & suapte sponte inclinantur ac ferunt Drad agenda, oec. Neque tantum eo propendent : sed etiam, cum omnis virtutis laus in actione consistat, ea quoties datur occasio, ω i agunt, oe volunt. Quod . PO-s remum eo additum est , quia voluntas in hac virtute praecipue spectatur; eiusque maior etiam , quam ipsarum actionum , habetur ratio. Multis enim modis evenire potest, ut etiam homo iniustissimus multa faciat, quae iustitiae consentanea sint: ut simu Iate , ut pro errorem, ut infamiae, aut supplicii metu. Potest etiam evenire ut homo iustissimus , aut iustum aliquid non faciat : ut si casu aliquo ad inopiam reda eius, non reddat mutuum: aut etiam iniustum ali,

269쪽

quid faciat : ut si praetor falsas testamentis tabulas se. Cuius , adversus quas nihil satis firmi ab eo , qui eas impugnat allatum sit, secundum eas bonorum posse se sonem dederit , & haereditatem a legitimo haerede abiudieatam alii addixerit. Et horum tamen neuter erit iniustus dum & ille eo animo sit, ut velit, si quo modo possit, creditori satisfacere : & hic nihil aliud spectare , quam . ut Ulpianus loquitur , I. Illicitus Dig. de off. praesidis : fidem eorum quae probantur . Ideoque praeclare idem Iurisconsultus , iustitiam esse,

ait , constantem . ω perpetuam voluntatem ius suum cuique tribuendi. Non enim satis est ad iustitiae laudem, ut quis suum cuique tribuat: nisi id & facere velit, de constanter , ac perpetuo, & ut Aristot. ἀφ' ἔρεως velit . Atque haec constans, & perpetua Voluntas iustitia est, etiam si quis casu aliquo impeditus suum cuique tribuere non possit, dum in eo nulla ipsius culpa sit . Quanquam autem , ut hoc praeteriens admoneam , in illa Ulpiani definitione verbum tribuendi, magis videtur exprimere το --, pertinet tamen etiam πνος τὰ διορθωτικὸν . nam is quoque, qui mutuum, commodatum , depositum reddit, qui pro re empta pretium soluit, suum ius alteri tribuere videtur. Sed, ut ad institutum redeam , ea , quae ante dixi, cogitan tes veteres illos puto interdum legibus, edictisque cavisse , non , ne quis quid faceret: videbant enim fieri posscte ab invitis: & invite factis veniam dandam eme et neque etiam , ne quis quid facere vellet: voluntas enim legibus alligari non potest , & nudae voluntatis, sive ut Ulpianus loquitur, l. cogitationis Dig. de poenis , cogitationis poenam nemo patitur : sed ne quis fecisse .ellet. Quo loquendi genere significabant voluntatem, quae foras erupisset, seque iam actione aliqua prodidis set . Eius quod dico, exempla haec sunt. Livius lib. 39.

Ed xerunt deinde, ne quit quid fugae caussa vendidisse ,

270쪽

IM V. ETHICORUM. 237 neve emuse vellet. Macrobius lib. a. Saturnaliorum . Lapidatus a populo Vatinius , cum gladiatorium munus ederet , obtinuerat, ut aediles edicerent, ne quis in arenam ,

nisi pomum , misisse , vellet. Et ex illa consuetudine dictum est ab Horatio :Ne quis humasse velit Aiacem, Atrida vetas eur pquod tamen usque adhuc a nullo eorum, qui commentarios in illum poetam scripserunt, animadversum est,& a Catone in tradendis villici ossiciis . Ne quId emisse velit insciente domino , neu quid dominum celavisse velit Et mox : Harusspicem, augurem , hariolum, chaldaeum nequem confulisse velit. C. Graccus in oratione de legibus promulgatis scitat Gellius cap 3. lib. Io. Caleni ubi audierunt, edixerunt, ne quis in balneis lavi se vellet cum magistratus Romanus ibi ei et . Terentius Hecyra :Interdico, ne extulisse extra aedes puerum usquam deus. Supersunt etiam pauca quaedam, quae in his Aristotelis verbis consideremus , primum illud, hane iustitiae , ut Michael Ephesius eam vocat, Vπιγραφους, tum in eam iustitiam, quae omnem virtutem complectitur, tum in eam , quae pars virtutis est, communiter conis venire . In illis autem verbis exprimendis , α 'κτικοἰ-δεν ων εἰσὶ, non Lambinus modo, & Perionius,

sed ipse quod magis mirum est , Argyropylus lapsus est : ita enim vertit: quo homines apti sunt ad res iustas agendas . At non iustitia, sed natura ipsa homines ad res iustas agendas aptos , & idoneos enicit, & iniustissimi quoque apti sunt ad agenda ea quae iusta sunt: alioqui ne iniusti quidem esse possent. Sed vox Μακτικοὶ hoc loco significat propensionem quandam , & , ut

praeclare interpretatus est S. Thomas, inuinationem ad opus iustitiae . si c lib. q. ληέικου, φυλακτικου, προοετικος, θωματικος, ἐπαινετικος , dicitur non qui aptus, & idoneus, sed qui propensius est ad accipiendum, ad custodiendum cetera. s Ha.

SEARCH

MENU NAVIGATION