장음표시 사용
271쪽
a18 Μ. ANTONII ΜΠ RETI Habere autem dubitationem aliquam potest , cur Α-ristoteles ad explicandam iustitiam , & iniustitiam , iusti & iniust nomina adhibuerit, quae videntur nihilo notiora dc clariora esse iis , ad quae illustranda, & patefacienda afferuntur: cum coniugata sint. Sed hoc facile dissolvemus, si revocabimus in memoriam id quod in categoriis, ubi de qualitate agitur, doceri solet , multo nobis notiora esse concreta , & composita simplicibus, &, ut vulgo vocantur, abstractis: S ut Graeci expeditius, & significantius dicunt , ταμετεχοντα σ
Neque enim eodem modo in Quoniam iustitiam ad ea , quae iusta, iniustitiam ad ea , quae iniusta sunt,
propensos emcere homines dixerat, docet nunc, aliam scientiae , & facultatis , aliam habitus esse rationem . Nam eadem est facultas, seu potestas contrariorum,
ut idem sensus albi , & nigri , idem calidi , & frigidi,
idem dulcis , & amari : eadem etiam scientia contrariorum e ut Galenus principio Artis parvae ait , me dicinam esse scientiam salubrium, insalubrium, ' neu trorum at non etiam idem habitus contrariorum, sed
Contrarius ; non enim eadem corporis constitutio, aut quatuor humorum , ex quibus constamus temperatio
emcit , & integritatem, ac firmitatem sensuum , &eorumdem imbecillitatem , & facilem cibi concoctionem, & cruditatem : & ut partes corporis suum quaeque munus sine ulla dissicultate obeant, & ut in eo obeundo laborent : immo vero ut haec inter se contraria sunt , ita emciuntur ab habitibus contrariis: Partim a bona valetudine, partim a mala . Itaque quem incedere videmus erecto corpore , firmis passibus, non anhelantem , non insistentem nisi cum libet, eum valenter ambulare dicimus: at quem tremebundum, lapsantem, aegre trahentem Vestigia, tertio quoque passa recipiendae animae caussa , interquiescentem 2 nunquam
272쪽
quam euna valenter ambulare dicemus . Atque haea ut videtur , horum Aristotelis verborum sententia est :sed in eis quaedam praeterea diligentius excutienda , di examinanda sunt . Primum igitur non iniuria suspicetur aliquis , haec in Platonem dirigi, cuius in disputationibus scientia , facultas , oe virtus non satis accurate interdum distingui videntur . Itaque in extremo Hippia minore, So-ς ratis verba sunt . Responde mihi denuo; nonne iustitias acustas quaedam est , aut scientia, aut horum utrumque fan non necesse es, unum certe aliquod eorum esse iustitiam cui quidem interrogationi hoc loco ita respondere Α-xistoteles videtur . illa vero neque scientia est , neque facultas, nam si eorum alterutrum esset, contrariorum ellet, & actionum tum iustarum , tum iniustarum efficiens : quod secus est , iustae enim actiones, ut dixi, a iustitia manant. Quod autem scientias verti, ut sere ceteri solent , scio esse qui non probent, con tendantque scientiam latine dici, scientias non dici. Ego autem non sum nescius , eas etiam , quae a nobis scientiae dicuntur , a latinis scriptoribus adeoque Cicerone ipso saepillime artes vocari; neque mihi peccare visus essem hoc quidem loco , si eo vocabulo usus essem . Praesertim cum hic non habeatur ratio discriminis illius, quod alibi constituitur inter ςημlis &τεχνιω : immo vero utraque ut saepe alias , eodem no mine comprehendantur . Sed in iis disputationibus , quibus Philosophi τας ἰλςημας, τας τέχνας, tam accu rate distinguunt, quaeso quomodo me, latine loquenS, explicabo , nisi artes ex scientias dixero ' Nam quod id negant ab bonis latinitatis auctoribus unquam factum
esse , videlicet fugit eos , ita scriptum esse in Catone maiore . suid multa λ β mili persuasi, sic sentio: cum
tanta celeritas animorum sit , tanta memoria praetoritorum, suturorum prudentia , tot artes , tot scientiae, tot indenta. S a non
273쪽
non posse eam naturam , quae eas res continet esse mortalem; ita enim legitur in optimae notae libris , non , ut in vulgatis , tot artes , tantae scient,ae , ct ita legisse constat eruditissimum virum Theodorum Gagam, qui ita
interpretatus est: σαυται τ ναι τοσαυται ς ημM , Sed haec fortassis alicui γραμματικωτερα videantur: quae tamen praetermittenda non erans. Nunc ad rerum ex plicationem reVertamur .
Quod dicitur eandem esse scientiam contrariorum , ita verum est, ut sit tamen quaedam adhibenda distinctio.
Nam cum contrariorum neutrum altero melius aut
praestantius est, tum aeque utrumque ab eodem artifi- sice consideratur ut par, & impar ab arithmetico :cum eorum alterum bonum est, alterum malum, tum ars illud per se considerat , hoc autem non nis-σ-ocηκός , ut in Talubri , ct noxio, in iusto , & iniusto videri potest . Est etiam cum cura inspiciendum , ac distinguendum quod hic dicitur : eandem esse faculta.
rem , seμ potestatem contrariorum . Primum enim potes alia est emciendi, alia accipiendi quasique patiendi. Potesas patiendI, Ilae accipiendi eadem est contrariorum: & hoc est quod saepe a philosophis dicitur, conistraria μνε αι ina' το το - κεμον . Exempli caussa , quod potest bene valere , potest & aegrotare . Idem e nim est Φοκεέψον & bone & malae valet utinis , nempe corpus animalis . Idem virtutis , & vitii , animus humanus. Et hoc est, quod docetur in categoriis, substantiam , cum una eademque xvmero fit, vicism excipe.. re contrarias qualitates ; sic in materia prima inest potestas excipiendi formam ignis , & formam aquae . Quare si de hac potestate intelligamus, recte , & vere dicitur, eandem esse potestatem contrariorum ; id est in quocunque inest vis , ac potestas excipiendi unum e contrariis, in eodem esse etiam potestatem accipien
274쪽
stinguendum est . Earum enim aliae sunt logicae saliae alogi : id est aliae cum ratione coniunctae, aliaetationis expertes . Quibus nihil cum ratione commune est , eae agunt quadam necessitate naturae, & si sit in quod agant , neque quicquam impediat, necessario agunt,ut ignis si paratum sit an quod agat, neque
impediatur , necessario agit : tales autem potestates non continent in se essicientiam utriusque contrarii :sed alterius tantum . Ut ignis non potest & calefacete, & refrigetare, sed tantum calefacere . At eae quae cum ratione coniunctae sunt, cohibent in se essicientiam utriusque contrarii , ut grammaticus potest &emendate, & vitiose loqui : medicus & quo levetur morbus dare, & quo intendatur. Quibus de rebus Aria
notelis haec verba sunt ex octavo AEt μετα ταφυMia , qui latine nonus est . Constat etiam potesatum alias esse cum ratione coniunctas , alias quae cum ea nihil commune habeant . Atque eae quidem quae cum ratione coniunctae sunt, omnes sunt eaedem contrariorum ;quae autem sine ratione sunt , una unius : ut calidum habet tantum vim calefaciendi : at ars medendi , eadem est & morbi , & bonae valetudin s. Alia quae dam quae puto ad hanc totam rem intelligendam non inutilia esse , iam pridem disputata sunt a me eapite septimo libri octavi Variarum lectionum ἐSed quaerendum est, quomodo haec inter se conveniant , esse eandem seientiam contrariorum, & tamen non esse eundem habitum contrariorum. Nam si scientia est habitus , ut est , & eadem est scientia contrariorum i sequitur ut & idem sit habitus contrariorum.
Hoc vulgo ita dissolvunt, ut di eant nomine habitus hic intelligi solum habitus practicos , non autem eos squi sunt cognitionis & intelligentiae, qualis est scientia . Sed mihi magis probatur alia solutio : qua docetur a nullum Omnino habitum , ne scientiam quidem
275쪽
Μ. ANTONII MUR ET Iipsam , ea ratione qua habitus est , esse contrariorum . Nam scientia duobus modis considerari potest , qua ratione refertur ad ea , quae sciri possunt , & qua ad ipsam scientiam, relata ad ea quae sciri possunt, scientia est : & sic est eadem contrariorum : percipit enim contraria , ut iam docuimus. Relata ad ipsum scientem est habitus, id est certa quaedam qualitas acquisita , ac Comparata , quae firmiter in illius animo in haeret : & hoc modo non est contrariorum, id est non .emcit contraria . Ut enim bona valetudo non em civin corpore ea , quae malam valetudinem comitari solent, sed ea tantum , quae sibi convenientia sunt rita scientia non emcit in animo ea quae inscientiae de ignorationi coniuncta sunt, ut errorem, ut impotentiam docendi , ut instabilitatem & inconstantiam opinionum : sed ea tantum , quae sibi propria sunt: id est liberat animum erroribus, eum in quo Est aptum ad docendum facit, stabile dc firmum de iis, quae sciuntur iudicium essicit : ita ut semper de iisdem eadem , ct dicat & sentiat, quemadmodum ait Socrates in Gorgia . Scientiae igitur, quatenus est praeceptio qua
rundam rerum sibi propositarum, est eadem contrariorum : at quatenus est certa quaedam animi consermatio, & firme inhaerens assectio, non est contrariorum , id est non essicit in eo contraria: ἐνοπιέ- η αυτη λεγεται τημη , a. Topicorum . Restat; ut exponam , quae me caussa commoverit ,
ut hoc loco ab omnibus aliis interpretibus discederoe ausus sim , etiamque graeca ipse aliter legerim, quam in omnibus pervulgatis libris leguntur. Cum enim
eorum nullus sit in quo non ita legatur ερις δ' ηεναντι α ἐναντιων ἡ . eamque scripturam omnes interpretes sequantur : ego pro η ἐναντία legendum censeo η αυτὰ : idque in interpretando 1 um secutus. Movit me primum ipsa orationis consecutio& quae, si quia diu
276쪽
Iu V. ETHICORUM. 2ς Idiligenter inspiciat, postulat , ut , non η ἐναντία legatur; deinde sententia ipsa , quae quamvis eadem
quam nos volumus e vulgata quoque scriptura utcunque elici potest, multo tamen planius multoque ut ita dixerim , rotundiu S exprimitur ea quam nos sequimur. Immo vero ut recte dc vere dicitur ἐναντ&ἐν τίων, Hippocr. ἐν φλτων, ita Vere dici potest. ἐναντjus Id ἐν-τί- . Exempli caussa , contrariae actiones a contrariis habitibus proficiscuntur . Itaque principio suspicabar, legendum esse , μναντώντων ἐνιπτιων , deleta tantum particula , quae negandi vim habet . Ut hoc diceret Aristoteles, non modo non esse eundem habitum contrariorum , sed esse contrarium . Sed cum postea reperissem in margine unius eorum librorum quibus utor notatum hominis eruditissimi manu , in quibusdam Veteribus libris legi η ἀντὶ I ἔναντιων , non habui dubium , quin ex αὐτὶ factum esset αν- τὶ , librariorum errore propter characterum & soni vicinitatem : deinde ex ἀοῖ, cum vox illa hoc loco nullam idoneam sententiam emceret, ἰνουντία, duabus litteris principio , una ad finem addita . Duo praeterea fuerunt, quae me ita in hac sententia confirmarunt , ut omnem dubitationem sustulerint: unum, quod Michaelem quoque Ephesium ita legi me probabili argumento adducor ut credam; hunc enim locum tractans, his verbis utitur : οτι δἰ αἰ ἀρεταὶ εξεις λεγωνα, ε, εἰῶ τῶν
profecto enim, si ita legi stet, ut nunc vulgo legitur , non dixisset αἰ αυταὶ, sed potius ἐναντίαι . Alterum quod cum liber quartus moralium ad Eudemum cum hoc nostro unus idemque sit, is qui eum olim interpretatus est , Leonardus Aretinus manifeste osten.-dit, se in libro suo scriptum habuisse η αυώ, non, ut vulgo nunc legitur, η D-τία. Huius emendationis meae approbatorem, atque adstipulatorem habeo Ioan-
277쪽
as Μ. ANTONII MORET Inem Antonium Luca tellum , acutissimo hominem in
aenio , ct in Philosophiae studio diligentissime exercitatum . In illo autem Aristotelis quod paulo post sequitur . Valenter ambulare, est ita ambulare, ut ipsa ambulatio significationem bonae, ac firmae valetudinis habeat.
Saepe igitur contrarii in Quoniam ex eo quod iniu- sitia multis modis dicitur , demonstraturus est , iustitiam quoque multis modis dici, & earum utriusque naturam e subiecto , id est iusto , iniustoque , explicaturus , ne cui sorte ea docendi ratio absurda, & aliena Videatu et, prius admonet, eam & aptam, & usitatam esse. Saepe enim evenit, ut duorum contrariorum habituum unus altero aut notior sit, aut facilior cognitu . ac tum commoda docendi via est , ex eo quod
notius est , ad id quod minus notum progredi; neque dubium est , quin ea in quibus habitus insunt, quae
vulgo subiecta dicuntur , quam vocem ne nos quidem in docendo refugiemus, notiora habitibus ipsis , aut certe ad cognoscendum faciliora sint; igitur eκ eis quoque ad ipsiorum habituum cognitionem pervenitur. Atque illud in omnibus sere iis contrariis, quorum at terum bonum est , alterum malum , animadverti potest, maiorem & acriorem esse sensum mali, quam boni : meliusque sentire bonum ab iis , qui malum quoque senserunt; ut magis sentiunt pacis commoda qui experti sunt belli calamitates : meliusque intelligunt quantum boni sit in bona valetudine , qui aliquando aegrotarunt. Quod Μ. Tullius in oratione ad Quirites post reditum , copiosissime , & ornatissime, ut solet expressit his verbis: Et si homini nihil est magis optandum , quam prospera, aequab iis , perpetuaque fortuna , secundo vitae , fine ulla offensone , cursu : tamen , si mihi tranquilla Θ placata omnia fuissent , incredibili quadam ,2 pene divina , qua nunc vestro beneficio fruor, laetitiae
278쪽
IN U. ETHICORUM. 26sqvoluptate earuissem. Cumque enumerasset magnam par tem eorum , quae in vita iucundissima sunt , addit rIuibus ego omnibus antea rebus sic fruebar, ut nemo magis. Sed tanquam bona valetudo iucundior est eis , qui e gravi morbo recreati sunt , quam qui nunquam aegro corpore fuerunt , sic ea omnia deserata magis, quam assidue percepta, delectant. Cui loco alterum ex eodem Oravore geminum citat Ammianus Marcellinus lib. I s. quem ipsum quoque lubet adscribere. Et quamquam optatissimum est perpetuo fortunam quam florentissimam permanere : illa tamen aequalitas vitae non tantum habet sensum, quantum cum ex faedis , o perditis rebus ad meliorem statum fortu
Nam &, si bona in Quod dixerat, ostendit exemplis:
proponit enim duo contraria , bonam corporis habitudinem ,& malam: quarum qui utramlibet noverit, ambas noverit, utraque etiam e corporibus ipsis agno
sci potest ; ac vicissim qui, quid bona habitudo sit, te net, is etiam quae sint bene habita corpora intelligat. Ex uno autem contrariorum alterum intelligi posse , docent etiam Iurisconsulti , ut Caius lib 1. Dig. de iis qui sunt sui , vel alieni iuris . Videamus, inquit, de iis personis , quae alieno iuri subiectae sunt ; nam si cognoverimus quae istae personae sunt , ut intelligemus , quae sui iuris sunt . Edexian , quo verbo hic Aristoteles utitur , malui
interpraetari ut Argyropylus bonam corporis habitudinem , quam ut alii, bonam constitutionem . Propterea quod bona corporis constitutio videtur potius esse Θίεια at longe aliud est evexi a ; etenim bona corporis con-ssi tutio potest esse etiam in iis qui gracili, ac tenui sunt corpore , neque multa carne , neque admodum densa , atque compacta , at tales nunquam dicemus evecticos . Sed eos qui carnem habent multam, & solidam , ut neque ab aere laedi sacile possint, neque a
279쪽
166 M. ANTONO MUR ET Iceteris rebus externis . Talem evexiam olim sibi, miserrimum hominum genus, athletae plurimo cibo, plurimisque laboriosissimis exercitationibus comparabant, ut postea spectante populo gravissimos ictus, quibus se mutuo contundebant, facilius excipere , ac perferre possent . Itaque Hippocrates aphorismo tertio primae partis pronuntiat evexiam , cum ad summum pervenerit , summe periculosam esse . Extat & libellus Galeni quem qui legerit , sciet aliud esse evexi an, aliud bonam corporis constitutionem . Docet autem Galenus duplicem esse evexi an : unam quae simplici- iter , & absolute dicitur, alteram athleticam : quarum illa quidem est optima corporis constitutio , & ut ipse loquitur nareen ς τις της υγιείς, altera polita est in copia , & firmitate carnis, & de hac posteriore Aristotelem loqui constat . Hanc latini interdum corpulentiam vocant . Plinius : Somno concoquere corpulentiae utiliusquam firmitati. Et evecticos homines, corpulentos . Plautus Epidico . Euge corpulentior videre , atque agilior . Talem quandam corporis affectionem significat Cicero in Antonio , cum in secunda Philippica ait eum esse gladiatoria totius corporIs firmiIare . Plautus in eadem , quam modo citavi fabula .
Iuid herilis noster filia valet λPugilice , atque athletice. Interdum habitudinem . Terentius: Viden me ex eodem ortum loco in sui color , nitor vestiIns, quae habitudo es corporis. Habitudinem dixit evexi an . & in eadem fabula.
Virgo est Virginum nostrarum , quas matres student
Demum humeris esse , vincto pectore, ut gracilas fient. Si
280쪽
IN V. ΕΤ HICORUM. 267 Si qua es habitior paulo , pugilem esse aiunt, deducunt
Tametsi bona es natura, reddunt euratura iunceas
Habitiorem dixit QDιτικωNραν . quod ipse statim ita expressit. suid tua istaec δ nova figura oris , papae . Color versus I corpus solidum oe succi plenum . Eodemque modo Lucillius :me corpus solidum invenies , hic flare papillas
Pectore marmoreo . Itaque hoc nos secuti, diximus πυκνοτατα σαρκος, car-nIs soliditatem : quam alioqui Pliniano verbo usi, spiss-tatem , aut spissitudinem dicere poteramus . Sabinus Hassurius lib. 7. memorabilium t citat Gellius i ib c. Eo.
Censores P. Scipio Nasica Θ Μ Pompilius cum equitum censum agerent , equum nimis frigosum , & male habitum, sed equitem eius uberrimum, oe habitissmum viderunt . Et cur , inquiunt , ita es , ut tu sis , quam equus curatior λIuoniam , inquit, ego me curo: equum Statius . Male ha bitum equum dixit macilentum , & tenuem, equitem autem habitissimum , δεκτικωτα - , id est , pinguem , & nitidum & bene curata cute, ut alicubi de se loquitur Horatius . Duobus etiam modis dicitur cachexia , uno modo , ut hic Aristoteles loquitur , quaedam raritas carnis, & assimilis spongiis mollitudo quae in quibus est , delicati sunt , & ad omnem coeli ac ceterarum externarum rerum accipiendam iniuriam paratiores . Altero modo genus quoddam tabis quod disefert a phthisi & ab atrophia : eo quod phthisis quidem est , cum a capite in pulmones descendens destillatio
eos exulcerat; atrophia quoties corpus non alitur, descendentibus semper aliquibus , nullis vero in eorum locum succedentibus. Quo malo assectos Plinius vocat qui cibum non sentiunt. Cachexia Vero, cum malus eorporis habitus est : ideoque omnia alimenta corrum in
