M. Antonii Mureti Opera tomus 1. 5. Tomus 5. Commentaria Mureti in libros Ethicorum Aristotelis, continens in Aristotelis Oeconomica annotationes, interpretationem in Commentarium Alexandri Aphrodiensis ad librum 7. Topicorum Aristotelis

발행: 1730년

분량: 507페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

IN U. ET MICORUΜ. a 73 vis utis officIa quodammodo iusta sunt. Ostendit etiam qui sit finis legum : Cum ait eas spectare, aut id quod

communiter omnibus utile est , aut id quod optimatibus , aut iis qui principatum in civitate obtinent, seu propter virtutem, seu quo alio tali modo. In quo non videtur multum abesse a sententia Thrasymachi qui apud Platonem primo de rep. pronuntiat iustum esse

in quaque civitate id quod utile est potentiori . Non enim dubium est serri leges ab iis , qui plus possunt . Ubi igitur iumma rerum penes populum est, ibi leges ad utilitatem populi diriguntur , ubi penes paucos, ad

utilitatem paucorum : ubi penes unum , ad utilitatem illius. Itaque putabat Thrasymachus principes, re

ctoresque populorum in sciscendis legibus nihil aliud

spectare , aut i propositum habere, squam commodum suum : neque curare commoda eorum quibus praesunc

nisi quatenus ex eis aliquid etiam commodi ad ipsos redundat. Atque in eam sententiam accipiebat id quoaab Homero multis locis dictum est, reges esse populorum pasores . Ut enim pastor studet oves suas , quam optime pascere , a furibus , lupisque defendere, ab eis frigus imbrem, aestum , caeterasque coeli iniurias pro pulsare , easque quam maxime potest curatas , & nitidas habere, non quod eis bene cupiat, sed ut ex ea ,rum lacte , Iana , foetibus , carnibus ipse quam maximum lucrum capiat: ita Reges, caeterosque qui im perarent , curare quidem , ut bene sit populis suis, non tamen ipsorum populorum caussa : sed quoniam intelligunt in eo sitam eme potentiam suam : quoque PO pulus copiosior , & abundantior est , eo plus ab eo tri butorum , ae vectigalium exigi posse. Sed eam Orationem Socrates diligenter refellit,ostenditque omnem qui in quacunque re imperat , si officio suo fungi velit , alienam in eo utilitatem spectare , non suam . Medicus cum imperat pharmaca aegrotis, non suam ,

292쪽

aro Μ. A NTONII M U R E T Ised illorum utilitatem respicit; quod etiam si merce

dem aliquam ex eo Consequitur, non tamen potest lucrum illud spectare ea ratione qua medicus est , sed ea tantum, qua artifex est cogendae, ac conciliandae

pecuniae , & quidem ut Graeci loquuntur , Nauta in regenda navi , non suam , sed vectorum salutem propositam habet: &quamvis ipse quoque cum eis servetur , portumque attingit , id tamen evenit , non qua ratione regendae navis peritus est , sed qua ipse quoque unus ex iis qui vehuntur . Pastor , quatenus pastoris munus exequitur , id tantum spectat ut oves saluberrimas , pinguissimas , nitidissimas habeat. Quod si ea res cum ipsius utilitate lucroque coniuncta est, quoniam ita demum ipse quoque ex eis maximam pecuniam facit : at quatenus lucrum illud facit, non iam amplius pallor , sed quidam quasi mercator est . Ipsum quidem pastoris munus nusquam alio , quam ad ovium ipsarum salutem refertur . Pervenit autem ad eum quoque utilitas , quia earum non tantum Pa- .stot est , sed etiam dominus . Sic & Princeps , rectorque civitatis , cui populi, ut ait Homerus , commissi, ac

concrediti sunt, si vult is esse qui dicitur , in ferendis legibus debet, non quid sibi, sed quid in quos regit,

utile sit, intueri . In hanc fere sententiam Socrate S . Aristoteles autem videtur hoc loco non abhorrere aesententia Thrasymachi , si verba tantum leviter inspicias: si quidem ut ille iustum esse ait , quod utile est ei qui in civitate plus potest , ita hic leges ad utilitatem potentioris referri, ac dirigi, eumque finem

sibi propositum habere. Sed si sententiam ipsam Aristotelis bene penitus inspiciamus, longe aliud eum , aliud Thrasymachum sentire intelligemus. Nam Thrasymachi sententia tyrannica, & inhumana est ;cum qui se aliorum rectorem profiteatur, in eo munere obeundo servire utilitati suae , negligere alienam :

293쪽

IN V. ETHICORUM. 28 Inisi quatenus ea sibi quoque fiuctuosa est . Quid igitur est cur magistratus tantam venerationem habeant Cur tanto opere colantur cur prope in Deorum loco ,

ac numero habentur Qui si ei magnum ullum habere honorem potest , quem sibi tantum servire , ac consulere , cogitare nihil aliud nisi de commodis suis , &omnia sua caussa facere arbitretur δ An quisquam eum consulem esse ducat , qui sibi, non rei publicae consulat ' Immo vero ii semper in ei vitatibus clari, ac prae nantes viri habiti sunt, qui cum ad reipub. guberna cula admoti essent, in illius praeclari muneris procuratione commodorum suorum obliti de utilitate publica toto, ut dicitur pectore cogitarunt. Qui autem ita imperat, ut non de publica , , sed de sua utilitate laboret , ac solicitus sit , ut populorum , quOS regit , domos exinaniat, facultates exhauriat, sanguinem ,

di medullam ipsam , si potest exugat & exsorbeat, ut non pro populo excubet , sed populo incubet , ut in Iegibus ferendis non ad dignitatem, & ad id quod publice expedit, sed ad fiscum , & ad praedam suam ,

oculos intentos habeat: eum nos non rectorem , sed raptorem: non pastorem , sed lupum : non Regem,

sed Tyrannum: non hominem, sed importunissimam,& taeterrimam belluam , sed pestem ac perniciem civitatis esse dicemus . Recte enim dicebat optimus Imperator Traianus, idem esse in republica Fiscum, quod in corpore lienem , Non posse eum supra modum crescere , quin caetera membra contabescant . Lon ge igitur abest Aristoteles ab hac tam turpi , immanique sententia . Neque cum dicit leges spectare id quod utile est iis qui in civitate imperant , eam utilitatem dicit, quae cum caeterorum damno ac detrimento coniuncta sit : sed eam potius , qua totius civitatis salus continetur. Quod ut magis

perspiciatur , utar similitudine & perspicua , & val-

294쪽

aga Μ. ANTONII ΜUR ET Ide , nisi me fallit animus , ad id quod doeere instio

tui, accomodata .

Cogitemus rempub. aut civitatem similem esse corinporum nostrorum,&singulos cives singularum corpo ris partium rationem obtinere . Ut igitur non omnium corporis partium eadem est dignitas , ita neque civium . In corpore nostro quaedam sunt non magni momenti , ut pili, ut ungues , ut dentes. Itaque capillum tondemus ; ungues resecamus, dentes ipsos , si

quando aut computruerunt , aut vehementius condoluerunt , eximi, evellique patimur . Tales sunt qui dam etiam in republica cives. Aliae quaedam partes sunt magni illae quidem momenti , quasque nemo sa-nu s non carissimas habet: sed tales tamen, ut sine eis vivi possit: cuius generis sunt, aureS, oculi, nares, manus , pedes . Itaque haec quanquam valde amamus tamen , & dolorem saepe aliquem eis afferri patimur,& eorum quaedam interdum , salutis nostrae caussa , aequo animo amittimus. Aliae sunt in quibus vitae iac salutis, quasi domicilium constitutum est : ita ut eis noceri sine manifesto interitus periculo non queat, tale sunt cerebrum , Cor , pulmones , iecur . Λc quod sunt haec in corpore hoe sunt principes , ac rectores in republica. Quae illis in corpore partibus utilia, ac salutaria sunt, ea talia toti corpori censenda sunt.

Sic & quicquid utile est bono principi, idem etiam

toti reipub. utile est . Quod si casus aliquis partium utilitatem separet ac distrahat: ut aliquid exempli caussa , utile sit oculis , aut cruribus , sed cordi, aut pulmonibus noceat, nemo dubitat, quin iis sit potius, in quibus plus momenti ad vitam est , consulendum. Sic & in rei publicae procuratione ea potissimum quae renda sunt, quae vere utilia sint iis , a quibus ea gubernantur . Ex eis enim caeterorum quoque salus , re incolumitas pendet. Neque pugnant quae a Socrate

295쪽

ΙM V. ETHICORUM. 283 disputantur , cum iis , quae hoc loco Aristoteles tradit, dum utraque recte intelligantur. Sed Aristoteles, quasi aliud agens, tetigi z tria genera rerum publica rum , statum popularem , gubernationem optimatum,& imperium unius , de quibus singulis alio loco dicendum erit . Cum autem ait, seu propter vIrtutem , seu quo tali modo , Ostendit, non unam esse rationem eorum populorum qui ab uno reguntur. Quidam enim sunt, apud quos qui Virtute caeteris aut antecellit , aut certe antecellere putatur , ei aut populi , aut

certorum quibus eligendi ius est , suffragiis summa omnium rerum poteitas permittitur ; ut sit in Pontificibus maximis , re ut aiunt fieri apud Polonos, & fortassis ita creantur Imperatores . Apud alios Imperium haereditarium est , & cuicuimodi sit, is qui mortuo principi suus, ac legitimus haeres est , imperat, ut fit in Gallia , & Hispania , ct in plerisque Italiae civitatibus . Et apud Lacedaemonios quamvis Reges su D frao iis deligebantur , tamen erant semper ex genere H gaelidarum . Narrat etiam Λristoteles , quosdam Indorum populos in mandandis Imperiis olim formae pulchritudinem , & corporis proceritatem solitos sequi . Quare uno quidem modo in Vel ex hoe perspici potest ea demum dici utilia principibus , quae publice utilia sunt , sive , ut ipse hoc loquitur , civili societari . Felicitatis autem partes quas dicat ex nullo melius , quam ex ipso cognosci potest . Cuius e primo libro rhetorices haec verba sunt: Εἰδου ob ν LΛιμονία τοιου -

enim illae partes felicitatis magis singulos attin gere

296쪽

videmur, non obscurum tamen est ea idem esse partes felicitatis publicae: & leges id spectare, ut haec omnia, quoad eius fieri potest , aut in quam plurimis civibus reperiantur. Ac primum videre est , quasdam leges pertinere ad conservandam nobilitatem civium . Ut olim Romae cautum erat , ne patribus cum plebe ius connubii esset , quamquam id postea sublatum est ; &postea lege Iu i ta senatoribus libertinas , aut infames uxores ducere non licebat . L. lege Iulia Dig. de rit. nupt. Apud Venetos quoque non quascunque uxores hodie fas est nobilibus ducere , & ignominia quaedam inuritur , si quis parum se dignam duxerit. Ad amicitias parandas , & conservandas pertinent leges omnes quae de collegiis licitis latae sunt. Ad divitias, omnia in quibus census, & facultatum ratio habetur . Ut a pud Athenienses ii qui pauperrimi erant quos theras vocabant nullum magistratum gerere poterant. Et in hac urbe prima classis erat opulentissimorum , & senator ex censu legebatur, eques ex censu ; & decocto- .ribus in quatuordecim primis theatri gradibus sedere non licebat. Quae omnia excitare videntur Civium aetnimos ad rem familiarem honestis artibus parandam , conservandam , amplificandam . Ad bonos liberos, illa lex Solonis, qua cavebatur, ne filius eum parentem, qui ipsum nulla arte imbuendum curasisset, alere coge retur . Ad eorum copiam poena της ἁγαμίας apud Lacedaemonios , in hac urbe leges de maritandis ordinibus, lex Papea poppea , immunitates quae tribuuntur iis, qui tres, aut plures liberos habent. Ad corporis Virtutes, leges publicorum certaminum , ac ludicrorum AEt apud Lacedaemonios leges σωαιασκiari & illa quae olim fuit apud Gallos, qua multabatur is cui venter supra modum excrevisset. Idem in caeteris facile videri potest; neque nos omnia persequi, sed tantum rem ipsam propositis aliquot exemplis illustrare voluimus.

297쪽

IN U. ET ICO RVM. a 8s Imperat autem lex ) Distinctius & enucleaaius explicat id quod antea universe dixit , leges omnia virtutum ossicia praescribere . Proponit enim aliquot virtutes, ostenditque ea quae cum illis coniuncta sunt legibus imperari. Atque in iis proponendis, quae fortis viri esse ait, non iniuria su spicetur aliquis eum respexisse ad sacramentum quo olim Athenis ephebi a

distebantur; eius enim hoc principium erat: ου κατασωγω

χησω. Caeterum deserere ordinem, quod Graeci aut λιαύιν τὶ ταξιν dicunt, ut hic , aut etiam uno verbo iuncto λειποτιεMrMν , duobus modis dicitur : nam & in aete, qui ordines turbat, locumque suum non obtinet,

dicitur & is qui munus aliquod publicum

deserit ac subterfugit cum suae partes sunt illius obeundi . Ulpianus in Olynthiacam tertiam : λε πιν τά N,

sm λιπων . Plato in Symposito : ἐρων β ανηρ. - παιόμωνοφθυῖαι, μιαων ταξιν, ἐν ἔπλα. gratae λὼν .Hον αν δε πῖ υτῶ παντων HI αΓλων . Posterioris significationis exem pla aliquot sunt in oratione , vide etiam ora tionem Lysiae κατ' αλκιβια. Prioris generis λειποτακτων poena erat, ut interficerentur , & abjicerentur insepulti , quemadmodum Eustathius tradit ino Iliados posterioris generis pro muneris quod sub terfugerant magnitudine poenam infligi solitam puto. Militiae quidem desertores varie puniri solitos e iu-xisconsultorum libris cognosci potest . L. non omnes desertores Dig. de re milit. De iis autem qui se in fugam dedissent, ita proditum est: eum qui in acie Prior fugam fecit, spectantibus militibus , propter exemplum , capite puniendum esse . Fugit tamen aliquando Demosthenes , defenditque se illo notissimo

298쪽

Μ. ANTONII MUR ET IIui fugerit pugnabit etiam denuo . Arma autem non tantum abiici, sed ne amitti quidem , aut alienari honeste possie , vel ex Μodestino iurisconsulto intelligitur,a quo scriptum est, militem, qui in bello arma amisit, vel alienavit, si seimmo iure

cum eo agat Imperator , capite puniri , sin humanius, militiam mutare . L. desertorem Dig. cod. tit. Immo vero cum caetera fere quae in hostium potestatem Venerunt, iure postliminii reverti, ac recuperari possint , id in armis non obtinet . Consuerunt enim ea non si

ne flagitio amitti . L. a. de capi. postlim. & red. ab host. Ac puto apud Lacedaemonios , praecipue obser vatas esse summa diligentia eas leges , quae ad forti tudinem pertinebant . Eorum enim tota reipublicae ratio ad virtutem bellicam potissmum dirigebatur: ut est apud Platonem r. de legibus . Itaque multaS mu lieres Lacedaemonias legimus, cum filios suos abiecti Sarmis e bello redeuntes vidissent, lanceas eis per Pe diora exegisse , eosque manibus suis confodisse . Quarum etiam una filio in bellum proficiscenti clypeum tradens : Fili , inquit , ηυὸ, u . id est, aut hunc

ad me facito reseras , aut in hoc ad me referare . Ergo

hac disciplina imbuti trecenti ad Thermopylas cum se infinitae Persarum multitudini certi mortis opposuis sent , diuque cum illis conflixissent , ad postremum non victi , sed vincendo fatigati, ipsis interfectoribus

suis terribiles occiderunt. In quos Simonides :Dic bospes spartae nos te hic vidisse iacentes :Dum sanctis patriae legibus obsequimur , Leges igitur invictam illam , & cedendi nesciam in

eis animi fortitudinem effecerunt. Sed ea omnium Graecorum , Latinorumque monumentis satis superque celebrata est ; nosque de ea plura &diximus alias, di dicturi sumus.

299쪽

IN V. ETHICORUM. 287 Imperant etiam leges ea quae sunt temperantis : ut

non facere adulterium , id autem qui fecissent, aliter Olim apud alios puniebantur . Apud Locrenses ei qui

adulterii convictus esset, eruebantur oculi, conditore eius legis Zaleuco : de quo illud memoriae proditum est, cum eam legem tulisset, primum qui adversus eam commiserit, fuisse filium ipsius. In quem cum pater , ut lege ageretur, imperasset, populus ipse misericordia motus , pro filio patrem deprecatus est . Ille ulterius inflecti non potuit, quam ut iuberet , u num oculum filio erui , alterum fibi. Ita unum ex oculis filii populo , unum ex suis Iegi dedit: & paterna caritate patefacta , severitatem tamen in observanda lege retinuit . Demonassa Cypriorum Regina lege sanxerat , ut mulier adulterii convIcta, tonderetur,& in lupanari ad omnium libidinem prostitueretur . Huius quoque filia prima maternae legis poenam tu lit. Gortynii adulterum convictum reliquo vitae tempore lana coronatum infamiae caussa incedere iubebant : neque ei ad publicos honores patebat aditus. Lepraei adulteros triduo vinctos per civitatem ducebant et mulieres autem undecim diebus in foro discinctas , & veste amictas pellucida sare cogebant , &utrosque notabant infamia . Apud Arabas & Osroenos Non tantum adulterii convictae occidebantur: sed ne impune quidem ferebant quae aliquam suspicionem adulterii dedissent . Eusebius lib. 6. viis' ἀν-Ψασκ. Λ-theniensium legibus adulterum deprehensum interfi-Cere fas erat , ut e Plutarcho in vita Solonis , di Ly

sia in oratione de caede Eratosthenis constat; id quod ita demum intelligendum est , si deprehensus esset '

ργου , L. Quod ait lex. Dig. ad i. Iul. de adult. Crest seu ut ait iocans Lucianus ,-ἐν ἀρθροιι ἔχων. Alias Poenas Videre poteris apud Horatium Sat. a. lib. I. re Scholiasten Aristophan . sis νεφέλας. Laeedaemonio

300쪽

188 Μ. ANTONII ΜUR ET Irum autem Ieges in hac parte mihi quidem absurdae ,

ac ridiculae videntur. Nam cum filios optimos, & robustissimos habere cuperent , intelligerent autem id fieri non possie , si aut uterque, aut alter parentum vel aetate confectus , vel alioqui imbecillo corpore es et . hanc rationem , quam dicam tenebant . Si quis apud eos senex , aut alioqui parum validus uxorem formosam ac florentem habebat, permittebant ei ut iuvenem aliquem honestum , ac formosum deligeret , cui faceret copiam sui, ipsemet si aliquem nactus erat ex animi sui sententia ducebat eum ad uxorem , hortabaturque eos ad commiscenda corpora , idque in beneficii Ioeo habebat : Eodem modo is, cui livor erat honesta& formosa, interdum eam utendam dabat amicis, quibus uxores aut deformes , aut steriles essent, ad liberos ex ea procreandos. Ita natos alebant, & educebant pro suis. Neque talia , aut ab alio petere, aut alii gratificari turpe ducebant. Quinetiam Lycurgum aiunt hae in re solitum irridere stultitiam aliorum homi- . num : qui si equam aut canem generosam habeant , omni studio quaerunt canem aut equum optimum, ex quo illa gravida fiat: in uxoribus idem non faciunt . Cum tamen multo pluris intersit valentes , ac robustos liberos, quam canes , aut equos habere . Iis mΟ-ribus cum uterentur , nullum adulterio supplicium

proposuerant. Quin etiam Geradas quidam Lacedaemonius interrogatus a quodam hospite quonam apud ipsos supplicio afficerentur adulteri : ne sunt quidem, inquit, ulli apud nos adulteri . Tum ille, quid si quirexisteret δ Cogeretur, inquit Geradas, taurum pendere

eius munitudinis , ut capite supra Tauetum montem exerro , pol et ex Eurota fluvio bibere. Miranti , & quaerenti quomodo ullus ea corporis vastitate reperiri post et raeque facile, inquit, atque Lacedaemone ullus adulteresset. Apud Romanos patri ius erat occidendi adult

SEARCH

MENU NAVIGATION