장음표시 사용
301쪽
IΗ V. ETHICORUM. attirum cum filia, quam in potestate haberet : marito autem non quemlibet. L. patri & l. marito Dig. ad l. Iul. de adul. caes. Sed quid hac in re Romani obser uarint, melius e pandectarum libris cognosci potest Damnatae quidem adulterii Romuli lege a viro, &cognatis ipsorum arbitratu necari poterant; quod qui
lege Iulia confirmatum esse tradunt , errant . Posterioribus autem temporibus cogebantur togam induere, di prostare ; togam enim e mulieribus eae tantum g e
rebant , quae impudicitiam profitebantur , unde est illud e secunda Philippica , sumpsisti virilem , quam satim muliebrem togam reddidisi, & quae a me in scholiis in eum locum iam pridem notata sunt. Uerbo autem υγων, quod ego interpretatus sum , alienae pudicitiae Illudere, stupra & alias nefarias libidines intelligit, de quibus plura dicere non est animus. Ita autem illudendi verbo utuntur optimi Iatinitatis auctores . In eos qui percussissent alium , ei ve maledixissent, dabatur iure civili Romanorum actio iniuriarum ; dc. apud alios populos alia quae ei responderet: ut υρεως,
Quod ait Aristoteles, legem alia quidem iubere, alia autem prohibere : iurisconsulti quoque aiunt, legis virtutem esse , imperare, vetare, permittere , punire δL. legis virtus Dig. de leg di senatust. & Chaysippus
ἀπαγορά τικον 5 ων ἡ ποιπέον. Ex eiusque & Zenonis sententia Cic. I. de legibus, & I de natura Deorum , ait, legem esse rationem summam infinitam in natura, quae iuberea, quae facienda sunt, probiberque contraria .
Haee igitur iustitia in Haec , inquit, iustitia, quae est obtemperatio legibus , virtus persecta , & omni ex
parte absoluta est: cum leges, ut diximus, omnis virtutis Praecepta contineant, non tamen simpliciter, sed quatenus ad tuendam , di conservandam civilem societa-
302쪽
diso M. ANTONII MURE Titem refertur. Persecta virtus tribus modis dicitur ἔ uno modo , quae rudis, & inchoata non est, quales sunt quas naturales virtutes dicimus : ut cum dicimus in hoc , aut illo esse naturalem quandam sortitudinem , aut liberalitatem , sed confirmata consuetudine , dc ad summum perdusta ; altero modo perfectam virtutem
vocamus cumulum Virtutum omnium . Postremo virtutem perfectam vocamus legitimam illam iuilitiam , de qua hic disseritur : quae est quidem quodammodo eadem cum illa secunda: sed hoc tantum differt, quod illa consideratur per se, haec in quadam ad alium rela- Iatione. Ac neque hesperus in Haec iustitiae commodatio poeticum quiddam olet. Sidus Veneris omnium pul-eherrimum est , solis & lunae, ut Plinius ait, aemu lum . Id & mane, & vespere cernitur . Mane vocatur phosphorus , lucifer , matuta . Vespere , hesperus , noctI- , vesper, vesperusto. Eius pulchritudinem minorem esse ait , quam pulchritudinem iustitiae. Virtus , ait . Plato , si oculis cerneretur, mirabiles exeiraret amores DI;& in proverbio est :Dsitio in sese virtutem a lectitur omnem .i Iustitiae virtus cumulatim est omnis in una:
Hic versus a Theophrasto modo Theognidi modo Phoeylidi tribuitur; in Graeco autem legendum est metri causa ανα, ἀρετη m, ut in Λldinis libris, non , ut in Florentinis , πασδε'. Lo . Et eo maxime persecta virtus Perfecta virtus usu eernitur , ac diiudieatur : estque usus quiddam quasi γνώρισμι quo persectam Virtutem cognoscimus, itaque quo latius patet virtutis usus, eo ipsa persectior cenissenda est . Inde igitur iustitiae persectio maxima intelligitur, quod eius usus ad totam civilem societatem pertinet. Nam multos reperias qui in suis , ac dome- α sticis rebus , satis commode se gerunt, ut cum uxore,
303쪽
eum liberis, caeterisque domesticis : in aliis quia torum usum non habent , idem praestare non possunGΛt is , qui hac iustitia de qua loquimur praeditus est snon tantum cum domesticis suis, sed etiam cum omnibus civibus ita se gerit, ut oportet: scit enim qui geuique debeatur idque in tota vivenili ratione sequi
Et propterea recte a Biante in De hoc dicto ita seri.
locum eκplieans scholiastes, ta μευ, inquit, τιά γνώμων, εἰ θ βίαιτι, ετι. 'Αρχῆ άν ἄν-a δει--ν. Melius autem legatur: δείκνυον, an ut in libris Florentinis scriptum est , & ut ego interpretatus. sum , , non facile dixerim . neque ad sententiam interis est , illo modo est dimeter acata Iecticus, hoc catalecti. cus, quales sunt plerique Λnacreontis . Sed ad sententiam ipsem quod attinet, quod ii Ie pater Teren tianus ait, se non potuisse ingenium filii sui noscere sDum aetas, metus, magister prohibebant: neque Denique , donec liberius vivendi fuit potesas , , Id in hominum vita latius patet, neque enim potest euiusquam hominis ingenium plene: perfecteque cognosci dum privatus est, neque eam facultatem ha ber, ut omnia more, ac modo suo sacere audeat. Μultorum enim libidines in privata vita legum , ac iudiciorum metus domitas, ac compressas tenet : quae postea in magistratu, atque imperio licentiam nactae, erumpunt,produntque se,& quasi solutae vinculis, huc
304쪽
illue & in suam, & in aliorum perniciem ruunt. ΜuI-ti etiam fuerunt in omni aetate , qui diuturna virtutis , innocentiae.frugalitatis simu Iatione , viam sibi ad amplissimos, maximosque honores munierunt, quos consecuti, retexerunt naturam suam , dc quasi exuta persona , omnibusque involucris & integumentis nequitiae abiectis, ac repudiatis pro modestia superbiam, arrogantiam , pro contemptu pecuniae avaritiam ,& rapacitatem , pro continentia libidinem , pro clementia crudelitatem prodiderunt, Itaque qui dum ad illum honoris gradum affectarent viam , ultro omnes obvios salutabant, iidem quod Volebant consecuti, neminem as noscunt , ' uos amplectebantur, vix eis obsculandam manum porrigunt, quos sibi fratrum loco semper fore iurabant, eos vix in mancipiorum numero habere dignantur: quodque omnium turpissimum est , quarum artium opinione illo conscenderunt, eas
ipsas in aliis despicunt, ac fastidiunt, Neque usquam magis verum est, quod alicubi ait Plautus: .Fere maxima pars morem hunc homines habent :Iuod sibi volunt, dum id impetrant boni sunt . ed id ubi iam penes sese habeat , Ex bonis pessimi, oe fraudulentissimi sunt.
Μ. Cato ille Censorius in oratione, quam in cenissura de vestitu ,& vehiculis habuit, cum alia multa. sapienter , ac graviter dixi x, tum illud in primis :Periurium es , inquit , cum mihi ob eos mores, euos prius habui ; honos detur , ubi datus es , ramen uti eos mutem , atque alii modi sim . Non ira multi qui mutata velle, a o fortuna , ita repente alii fiunt, ut honorum accessio nomores mutari factum iam sit tritum consuetudine proverbium . Plerique enim usque eo se dignos honoribus praebent, dum eos adipiscantur et adepti ita se gerunt,
ut illud honoris insigne Circeum aliquod poculum 'sui me videatur. Qualia mihi non nunquam intuenti, enit
305쪽
Φenit in mentem clamare , o Bias , Bias . Merito esct apud aetatis tuae homines , dc postea in omni posteritate opinionem magnae cuiusdam , ac singularis sapientiae consecutus. Tu praeclare intelligebas, multas esse in hominum animis latebras, multos recessus: multos reperiri qui luxuriose : intemperanter flagitiose vivere ι superbiam , iniustitiam , crudelitatem exercere non tam nollent, quam aut non possent, aut non auderente eos versare , ct regere naturam suam ad tempus : ubi ad honores , dc ad potentiam pervenissent . alios fieri: itaque de millius naturas ingenio, inoribus, istis certo iudicari posse dicebat, quamdiu privatus esset, ut aurum igne aut lydio lapide, si e hominum ingenia ὸ magistratibus , potestatibiis , imperiis , explorari, & patefieri δ Nam ut non attingamus exempla aetatis nostrae , orationemque abducamus ab iis , quae quo plures sciunt in se dici posse , eo plures - ire se dicta suspicari queunt, Tiberium Caesarem ita mutatum esse a de to imperio, accepimus , ut dictum sit ab historie is , eo neque meliorem servum, neque detreio rem dominum unquam fuisse. Λt contra Cimon Athe niensis cum in adolescentia stupidius , & excors habi-ctus e Set, populi suffragiis ad munera publica evectus. multa dedissi e , & virtutis, di prudentiae documenta dicit r. ita in utramque partem verum est quod a Biante dictum ess e Λristoteles ait magistratus, & im peria eam vim habere', ut neque vitia , neque virtuotes , eorum a quibus geruntur , atque obtinentur, occultas esse patiantur. . Λtque ob eam ipsam caussam Capitalis, & pes Hera, Olim multorum animos occupaverat opinio, iust tiam stultitiam quandam esse, iniusti tram autem, quati modo cum consilio ac calliditate coniuncta esset si prudentiam veI maximam ; quod qui defendebant . aiebant hominem iustum , negligere utilitatem suam ,
306쪽
ciliorum, Commoda procurare, iniustum autem sibi prospicere,& ex aliorum simplicitate, ac stultitia commodum suum pomparare . Hanc sententiam ita expri
mit Iolaus apud Euripidem principio Her plidarum
Αυ δ' πος. id est , Iam pridem ego hoc apud animum flatui meum susum virum aliis esse narum , non sibi,
cuius animus fertur omnis ad lucriam , - Inutilis ille eimbus quidem est βιis , . . . Et eoni hendis asper in negotiis , .n: istii ipsi optimus , Θ utilusimus il z , Itaque multa Thrasymachus apud Platonem di da
reperire non dissicile est. Glauco etiam secundo eorum librorum ulterius prog editur , ac contendit O mnes homines, & si sedulo dissimulant , tamen ita sentire , neque se alia re. quam metu ab iniust ilia abstinere , neminemque esse qui si talem aliquem annulum habeat , qualem Giges habui sse dicitur, aut alio quo modo prorsus impune latiustus esse possit , non dicturus sit iustitiae multam salutem . seque to tum iniuilitiae, ut rei optimae atque utilissimae traditurus. Haec omnia Socrates copiolim me , & accuratissime refutat : neque aliud fere in eis dialogis Plaxonis propositum est , quam ut per Socratis pex nata
307쪽
IN U. ET HI COR UM. 2's' doceat, meliore semper conditione eme iustum , quam iniustum : & iussit iam cum omnibus multum , tum possesbribus suis plurimum prodesse . Ex iniustitia autem ad nullum plura aut graviora mala , quam ad ipsum iniustum pervenire. Sed Aristoteles ex eo natam esse illam opinionem docet, quod iustitia ea fa- Cit , quae aliis potius , quam ei, in quo est prodesse videantur. Quod dc Cicero ita expressit lib. a. de repub. Iustria foras spectat, Θ proiecta tota es, atque eminet. Et in eodem libro : Iuae virtus praeter caeterat tomyam se ad alienas utilitates porrigit, atque explicat
Ergo pessimus quidem ille Non est dubium quia
ut quisque agit in ea, in quae agere difficilius est, ita natore quadam vi in quoque genere praeditum iudi- . cetur; exempli cauma, si e duobus gladiis unus ligna - modo scindat , & dividat, alter etiam ferrum: ma-hrem in hoc , quam in illo scindendi , penetrandii ue vim esse statuemus, & cum audimus sublatum ab - 1b Aenea saxum tantae magnitudinis, ut vix illud bis sex lecti cervice tulissent ,
Qualia nunc hominum producit corpora tellus . . . t v. , Ex eo intelligimus multo maius in eo robur, quamitin po1feris aetatis hominibus, fuisse . Ac ne in re pedi picua sim longior, dissicultas eius quod efiicitur,,vim metus a quo efficitur arguit. Cum igitur vix quisquam 1sque eo improbus reperiti posse videatur, ut in: eo improbitas vincat eam quae cuique a matura indita est
in suos benevolentiam ct caritatem , si quis existat αγiasmodi , pessimum eum esse , & singulari quadam inprobitate praeditum iudicamus : sui fallere, ait Terentius, insueris patrem ι . L .
Ita qui in uxorem , aut in patrem , aut in liberos, i a fratres , in amieos erit triturius, multo se minus ab imponenda iis, quibuS nullo ta It vinculo coniunctus
308쪽
M. ANTONI i M D R E T Iest , iniuria abiti nebit . Sed non ut SA maxima quae dam iniustitiae vis cognoscitur, si in eos quoque grassetur , quos carissimos habere debet, ita & ea maxima.
S persectissima iustitia habenda est , si quis se in suori ustum praebeat ' immo vero is iustissimus qui non tantum in suos ; sed etiam in alienos talis est ; id enim di melle est , & qui iustus est etiam in alienos , multo magis talis erit in suos. Sed quid est, quod ait
Aristoteles. IN SE IPSUM , cum ut infra docebitur, nemo in se ipsum neque iustus , neque iniurius empossit ὸ An eo loquendi genere eos qui quodammodo idem nobiscum esse videntur intelligit λ Tales autem sunt parentes: eorum enim i psi pars sumus liberi: suae enim pars nostri, uxor, emcitur enim unum, & idem cum Viro, fratres, ab eodem enim semine oriundi sunt, di sunt quibus videatur frater dictus esse, quasi fere a ter r quod tamen lepidum, dc acute excogitatum P.- eius videtur esse, quam verum in amici, scitum est eniri illud Pythagorae , ετερος ἐγω: ut quod eis qui . que boni, aut mali facit, id ipse tibi sacere videatur. Aristotelis graeca leviter depravata eme arbitror; quolen i m v v l go leg i tu r: τῖν si εργον που, pu to, m uco ut ita dixerim, eme, deberique -μυλ ιαι, abstersa illi voce Pλεπου, quam glossiam esse ostendunt libri quidam, in quibus scriptum est, τοι τημ εργον τουτ'. χιώγον autem saepe idem valere quod ἐργῶδες aut ita notum est,ut putidum sit in eo probando velle op. - ram sumere , & ita quoque a Latino poeta dictum ei r
Haee igitur iustitia non pars Quae hic dicuntur , satis per se aperta, dc perspicua sunt: nisi quis sibi scr- te id apertius ostendi postulet, quod in extremo diei-aur eme quaedam , quare eadem sint, sed ratione d D serant, in quo tamen nihil obscuritatis est . idem homo . est , di filius, & pater : non tamen eadem ratione:
309쪽
Iu v. ETHICORUM. a 7se8 huius filius , illius pater. Cum medicus seipsum curat , idem est qui curat, & qui curatur: non tamen
eadem ratione, curat enim ut Medicus k euratur ut adi grotus . Sic eadem animi consormatio, vocatur di virtus simpliciter, & iustitia legitima non eadem tamen Tatione i sed quatenus refertur ad alium iustitia, quatenus est talis quidam habitus , virtus . Quaerimus autem eam iustitiam in Nunc demum in-i greditur in id, quod sibi proprie, ac praecipue in hoc. libro proposuit, ut disserat de ea iustitia , quae certa quaedam sive pars , sive species virtutis est , deque ea iniustitia, quae ei adversatur . Nomen autem generis . aut totius , interdum proprie ad aliquam partem accommodari , neque novum , neque inusitatum est . In Categoriis diathesis , id est , assectio, dividitur in af etionem proprie dictam , & habitum . Adoptionem iu-xistonsulti dividunt in eam, quae proprie adoptio dicitur , & in arrogationem l. r. Dig. de adopt. Iidem
cognatorum eos qui per virilis sexus cognationem coniunguntur, agnatos Vocant, eos, qui per Reminas nullo proprio nomine assiciunt, sed cognatos vocant; l. iurisconsultus Dig. de grad. & ad finibus . Ita genus, ac certam quamdam generis partem eodem Iocabulo no- . tant. Nos quoque Iustitiam, & commune quoddam nomen esse dicimus , quo omnis virtus continetur , dicertam tamen quandam virtutem eodem nomine adfi-eimus. Michael Ephesius hoc ipsum alio quodam si mili illustrat. Ait etenim ita proprium esse huius
virtutis id nomen , quod caeteraruin quoque comm Rine est , ut olim nomen hominis , quod omnibus hominibus commune est,cuiusdam olympionicae proprium suit. Id male a quibusdam accipitur, qui putant eum, , qui vicisset olympia, quocunque tamen nomine TO caretur, cum victor pronuntiaretur a praecone , non suo proprio , sed communi omnium nomine hominem
310쪽
vocati solitum esse . In quo errore versatus est etiam vir clarissimus & ornatissimus Franciscus Connanus , Cap. a. lib. I. commentariorum iuris civilis. Quod tamen a me quasi vituperandi ipsus eaussa dictum accipi nolim ; non enim mirum est , si homini in gra vissimarum rerum tractatione occupato , quas ita persequebatur, ut quemadmodum Apellis Venerem nemo repertus est qui auderet absolvere, ita iis , quae ille inchoata immatura morte praereptus reliquit , nemo unquam ultimam manum impositurus esse videatur, aliquid excidit , quod olim puer in grammaticorum commentariis legerat, in aliis, qui hoc litterarum gemere praecipue censentur , idem minus serendum est . 'Nam vel ex verbis Μichaelis ipsius intelligere poterant , eum non de omnibus olvmpionicis , sed decerto alio quo loqui': cum ait: μεῖνος ο ολυμπιονίκης. quod ipsum satis ostendunt verba Aristotelis e septimo et hicorum , ubi de hoc ipso ita loquitur: δαπερ Ανθρωπαο ἐ
φερεν, ἀλλ' ομως ετερος - . Omnem autem dubitationem tollit Eustathius in Iliados λ , cuius haec verba sunt ,
ἐλυμπιονικης τις κυριωνυαίαν ἐκλήθη ' Ανθρωπος . Sed nos ad institutum revertamur.
Else autem , id argumento est Disputaturus de ea iustitia , quae pars virtutis est , primum ostendit eam ess e, id enim in omni disputatione primum esse, docet ipse in posterioribus Analyti eis. Esse autem ostendit ex eo, quod est quaedam iniustitia, quae certum quoddam vitium est . Unde fit , ut sit & iustitia quaedam, quae ad virtutem eodem modo assecta sit, ut illa ad Vitium. Atque afl hanc rationen, Jocendi te se sibi Viam munivir, .cum principio huius libri docuit,ex uno rentrariorum ala rum faepe cum es . Esse autem talam quandam in iussit iam, Frobat tribus argumentis , quae ordine explicaturi surius , Eorum igitur hoc primum
