M. Antonii Mureti Opera tomus 1. 5. Tomus 5. Commentaria Mureti in libros Ethicorum Aristotelis, continens in Aristotelis Oeconomica annotationes, interpretationem in Commentarium Alexandri Aphrodiensis ad librum 7. Topicorum Aristotelis

발행: 1730년

분량: 507페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

IN V. E Τ H I C o R v M c lassest in secunda figura. Nullus eorum qui agit aliquid eorum,quae ad caetera vitia pertinet, πλεονεκτει, aliquis iniuste faciens aliquis igitur iniuste faciens, nihil agit eorum,quae ad caetera vitia pertinent, Aut igitur omni se iniustitia contaminat, aut certa aliqua iniustitiae parte , cui idem quod toti nomen est , non est autem primum ; secundum igitur, primam illam sumptionem probat tribus exemplis: quorum in primo illud non indignum est , quod notetur, summam olim infamiam fuisse eorum, qui clypeum abiecissent, quos

κειὶ χαλεποτητα malui vertere asperitatem, quam, ut alii irae diam. Nam iracundiam puto esse φργιλοτητα .& ita hoc nomine Horatium usum censeo in illo

versu, i .

Asperitatis, o inviviae eorrector is Irae . Illud quoque animadversione dignum est, eum qui JI- Iiberalitate ab. ope alii ferendasimtardatur . videri iniuste facere , & ad versus leges . Quam is aenim nulla eius rei actio legibus prodita est, non obscurum tamen est eum facere adversus legem naturae, quae Omnibus hominibus inter se quandam, ut Iurisconsulti aiunt, cognationem constituit. l. ut vim Dig. de iust. & iur. Quin etiam id Charondas Cataneus in legibus suis posuerat; in quibus haec leguntur . Επιιινειθω-l1 Α

312쪽

M. ANTONII MURE et Isuppeditent autem iis , qui fortuna ad inopiam redacts sint ,

non iis , qui ignavo , o luxurioso vivendi genere. Nam fortuna quidem omnibus communis es : ignavia autem , est luxuriosa vita malorum hominum propria. , ,

Praeterea si duorum in Aliud argumentum quo idem probat . Videtur autem ita eme perspicuum , ut in eo deelarando opera sumenda non sit . Tertium autem hoe est . Praeterea omnia alia Praeter iniustitiam illam universam .

At si lucrum feeit in Lucrum dicit illielium & in

honestum a Unde constat Quomodo quam antea homonymam dixerat, nunc, quali mutata sententia , synonymam esse dieit y intelligendum est , inter ea , quae planae homonyma sunt, dc ea , quae plane synonyma , esse quaedam, quae mediam quodammodo naturam obtinent ; ea modo synonyma modo homonyma dicuntur : quavenus enim communis quaedam eorum ratio, c& natura est , synonyma dicuntur.' rursus quatenus non prorsus eadem , homonyma . Ut iustitia universa , dc ea , quae pars.Virtutis est , synonymae sunt, ' quatenus earum utraque Virtus quaedam est , quae refertur ad alium , at quatenus illa latius patet, haec angustior, & adstrictior est , homonymae . Sed haec quidem in honore) Sa Iutis nomine hoc loco intelliguntur omnia quae ad vitam tuendam neces- saria sunt : sive , ut simus , sue ut bene & commode' simus. Quod autem addit, Θ voluptatem , quae ορι- tur ex lures , eo pertinet, quod omnis virtus moralis versatur , 44M 3u- , λυπα-: ut dictum est lib. a. Non unam igitur esse iustitiam) Haec ita perspicua sunt e superioribus , ut nulla declaratione indigere vi

deantur. ἀ

Cum igitur iniustum In quadam admirabili exem

313쪽

IN V. E T Η I C o R U Μ . 3n plarium tum veterum , tum recentium varietate se cutus sum eam scripturam, quae mihi visa est optima, est autem haec : ἐπιιο τε ἄνι-,, ' παράνομν εἰ τὸ ἐν ,ἀω ετερον δε μέρος πρὸς ολον ' μὲν si ἄνισον ἄπο πικράνομον, et. 5 πιράνομον ου ποῦν ἄνισον V M' ἄδικον, η η ἀδικια, &c. quae scriptura , ut mihi quidem videtur, & Veram , & perspicuam sententiam continet. Quae ab aliis interiiciuntur de comparatione τ πλέονος ην δεμ, vera quidem sunt, sed nihil, ut arbitror , faciunt ad id quod

hic docetur.

Ergo iustitia illa quidem Quod vulgo legitur η μπ

ουν στωσλων ἀρετί τεταγμένη, malo legere, ut in aliis libris scriptum reperio , τι quoη. In his autem da

clarandis opera abutendum non puto I cum ea tantum ipsa breviter repetantur, de quibus supra satis fuse disputatum est . Totius autem virtutis in Primum admonebo me hic

Λntiqui legumlatores multa legibus sanciebant , de ratione adolestentum educandorum: eamque vel plu rimum momenti habere ad salutem reipub iudicabant, cum enim ea firmissime in animo haerere soleant , quae a teneris annis imbibuntur , qualiscunque tandem prima illa educatio fuerit, tales etiam in omnem vitam mores, taliaque studia consequi constat. Λetas autem succedit aetati: deficientibusque iis qui nunc rem publicam administrant, alios in eorum locum substitui, ac succedere necesse est . Qui si apte , ω ac

commodate ad eam rempublicam , in qua nati sun L seducati erunt, non remere quicquam in ea noVarum rerum molientur , sed eam, qualem acceperunt a ma toribus, talem studebunt etiam posteris tradere: ne que quorum una, eademque in pueritia fuerit omnium

institutio , valde uinquam eorum in tractandis publicis

314쪽

cis negotiis sententiae discrepabunt. Sin, ea tota re neglectui habita , alii aliis moribus imbuti , atque instituti ad rempubl. accedent, dum quo sua quem que natura ducet, eo etiam civitatis formam inflectε- re conabitur , non mediocre periculum est , ne variis discordantium , ae dissidentium opinionum , quasi flatibus agitata, in uno eodemque statu diutius permanere non possit. Itaque apud Platonem in Euthyphrone Socrates , primam in civitate curam instituendae iuventutis esse debere pronuntiat : dc libro septimo de

legibus Atheniensis ille hospes, sive ille Plato , sive

quis alius est , ait: si iuvenes , ut oportet, educati sint , atque educentur , bene ac prospere successura omnla : sin minus , ea eventura, quae ipse ne dicere quidem tuis, ne e quam Insiluit civitati videatur male om/nari. At istote

les quoque principio libri octavi poIiticorum , dc haede re idem sentit quod Magi ster, dc magnopere commendat Lacedaemonios , quod in instituendis publico pueris plurimam operam collocarent . Quod quidem cde Lacedaemoniis , & ex Plutarcho in vita Licurgi , de melius etiam e Xenophonte in commentario, quem de ipsorum republica scripsit, cognosci potest . Pro variis autem reipub. generibus variam quoque esse instituendi rationem oportet. Ubi enim aequo omnes iure utuntur , ita assuefaciendi sunt, ut olim alternis vicibus Ac parere , & imperare possint ut neque ipsi plus

possis se quam caeteros velint, neque quantum in ipsis erit, quemquam alium ad eam potentiam, ut unus caeteris imperet pervenire patiantur . Ubi optimatum eonsilio omnia gubernantur, ita ut ab eorum qui praesunt voluntate , ac iussis pendeant, eos observent, eis pareant, quod ipsi sciverint, ab eo discedere nefas putent . Ubi unus rerum potitur , ut ei omnibus in reis bus obtemperent, ut ipsius iussa , non hominis iussa ,

sed Dei propemodum alicuius oracula esse existiment,

neque

315쪽

IN v. ΕΤΗ Ico RUM. 3o 3 neque quod ipsi placuerit id iussum nec ne sit dubitare fas ducant . Atque in iis quidem civitatibus ubi communis imperandi, & parendi vicissitudo est, communis quaedam omnium institutio eme debet : ubi alii semper imperant, alii semper imperio parent , aliter illos institui, atque educari consentaneum est. Illa igitur publica institutio quae ad ipsum rei p. genus dirigitur, & accommodatur , effectrix est totius virtutis , id est , iustitiae illius universae de qua tam multa iam diximus. In generat enim in animis amorem quendam patriarum legum talem , ac tantum, ut suas quisque optimas putet, neque eas nullo modo mutari

Velit. Itaque qui in regno educati sunt, unius imperio parere optimum ducunt: qui in populari republica ab unius auctoritate pendere, mortis instar putant. Tantum educatio virium habet . Sed illa quidem publica bonos cives efficit, & amantes earum legum, qui bus patria sua utitur. Est alia quaedam privata, & respiciens ad ea tantum , quae simpliciter, & absolute Pulchra, atque honesta sunt. Haec viros bonos essicit, neque ut illa superior , pro rerum publicarum varietate alia , atque alia est, sed omnibus locis eadem. Nullus est enim locus , in quo non eos qui viri boni futu ri sunt ad iustitiam , ad sortitudinem , ad temper an tiam, ad liberalitatem , ad omnem denique honestatem institui oporteat. Neque haec alia sunt in regno, alia ubi praesunt optimates, alia ubi populus: sed eadem ubicunque terrarum , natura enim constant. De

hac privata cuiusque disciplina ait Aristoteles fore ut posterius disputetur , nunquid ea ad civilem sepultatem an ad aliam quandam pertineat. Nam in persecta quidem , dc optime temperata repub. eiusdem facultatis est bonos cives efficere , & bonos viros . Illic

enim is demum bonus civis est , qui vir bonus. At in vitioso, & deprauato reipub. statu aliud est bonum vi

316쪽

rum esse , aliud civem bonum . Nam bonus civis est qui praesentem repub. statum maxime amat, eumque modis omnibus conservare conatur. Λt ea quae vitio-1a sunt, Viro bono placere non possunt. Itaque Dio Syracusanus eo quidem ingenio, ac moribus fuit , ut neminem ex omni vetere historia eo meliorem , atque omni virtute ornatiorem virum proserri posse arbitrer. Idemque in repub. bene temperata optimus , ac Prae

stantissimus civis fu i stet . Sed Syracusis cum omnia unius impuri , atque impotentis adolescentuli libidine

gererentur, bonus civis esse non poterat . Non facile dixeris, cum haec urbs olim innumerabiles viros omni virtutis laude cumulatos extulerit, quem eorum M. Catoni anteponere debeamus. is & semper vir optimus , & dum stetit respub. optimus civis fuit. In regno, aut tyrannide nunquam vivere potuisset. Itaque vitam proiecit, ne Caesarem regnantem videret . SElgam Lacedaemoniorum in Pisidia Coloniam fuisse accepimus , cuius Omnes cives erant viri boni. Id si ve- .rum est , saliter enim ab aliis traditum est ) oportet eundem ibi fuisse & optimum virum , & optimum Civem . Contra Philippus Macedonum Rex oppidum quoddam in Thracia condidisse dicitur, in quod omnes , quos improbissimos cognoverat , congregabat . Idque ex re poneropolim , id est , improborum civi in ratem nominavit. Eo si casu vir bonus aliquis deductus esset, nunquam sane in illa taeterrimorum homi- num colluvione bonus civis esse potuisset. Hoc igitur est , quod Aristoteles ait non idem esse bonum virum,& bonum civem παντη , id est , ut ego interpretatus sum , quocunque In loco . Sed ea de re plura lib. 3.

Iustitiae autem illius Dividit eam iustitiam , quae

certa quaedam virtus est in duo genera,quorum unum

cernitur in distributione honoris , pecuniarum , ct si- . milium inter cives alterum in iis negotiis , quae his

mines

317쪽

mines ἰnter se contrahunt, ad aequalitatem dirige u dis. In illo habenda est ratio personarum : ut tantum Cuique tribuatur , quantum pro dignitate debetur . In hoc non spectatur personarum dignitas: sed tantum res ipsae , exempli eaussa , in emptione , ac venditione non laboramus qua dignitate sit is , qui emit, aut qui vendit: sed tantum quanti res ipsa sit, ut cum ex

pretium adaequetur. Sed de his agetur postea . Nomen σωυα αγματος , quo hic Aristoteles utitur , latius .hic patet,quam apud iurisperitos. Illi enim συιαλλαγρυι conrνactum modo vocant, id est , ubi ultro citroque obligatio est , ut Venditionem , locationem , & similia. I. luris gentium . Dig. de pactis . l. labeo. Dig. deverb. significat . Itaque subtiliter distinguunt eas obligationes , quae nascuntur e X contractu, aut quasi con tractu , ab iis, quae ex maleficio , aut e X quasi malefi cio. At Aristoteles ea omnia uno nomione comprehendit. Ut constat ex ea divisione , quae proxime sequitur.

Huius autem partes in Ea iustitia , quae in synallagma sin ad aequalitatem dirigendis eernitur duplex est . Nam synallagmatum alia sponte fiunt, quae dicunturalia invite, quae . ἐκ- . sunt, quibus consensus utriusque contrahentium principium dedit: ut quae hic enumerantur , quorum lingillati in naturam attingere fortassis non ab re erit. ι enditIo igitur est. cum ut res accipiatur datur pecunia . I. aturalis Dig.

de praescrip ver b l. i. Dig. de oblig.& aist. Hanc sponte institui constat . Uendere enim rem suam invitus cogitur nemo . L Non enim aequum est . Dig. de ach. re r. amot. Quod ostendit & Terentius in Adelphis . his verbis . Muid si ego illam nolo vendere , coges me pEademque ratio emptionis . Mutuum est, cum alienum rei nostrae, earum quae functionem in suo genere redi.

318쪽

piunt, dominium in alium transserimus , ea conditi ne , ut nobis aut eadem, aut eiusdem generis alia a que bona reddatur . l. a. & l. 3. Dig. si cer. petitur . Fideiusso quid sit , ita explicat Caius lib. a. aureorum. MI. I. Dig. de oblig. & act. Aut proprio nomine quisque obligatur, aut alieno . Qui autem alieno nomine Obligatur, fideiussor vocatur : & plerumque ab eo quem proprio nomine obligamus, alios accipimus, qui eadem obligatione teneantur, dum curamus , ut quod in obligationem deduximus, tutius nobis debeaturis Commodamus quod utendum damus , itaque Graeci commodatum vocant. Neque quicquam interest

commodare , di utendum dare , nisi quod illud in rebus tantum mobilibus dicitur, hoc etiam in reb. soli. I. i. Dig. commod. Dest tum est , quod custodiendum

datum est . l. I. Dig. Dep. Loeatio θ' condictio uno μι-Pώσεώς nomine a Graecis cem prehenditur . Locamus autem cum pro rei nostrae usu , aut pro opera nostra de mercede, quam exigere debeamus, convenimus .

Quod autem dicunt, interdum non eum qui locat, sed eum qui conducit, mercedem accipere, inane est . Nam qui opus faciendum conducit, operas suas Iocat. Haec autem εκ Mα, dicuntur, quod principio liberum est contrahentibus utrum velint facere : S si postea multa sunt,quae facere coguntur etiam inviti; ut venditor rem tradere, emptor pretium solvere, ut illud Chilonis dictum etiam censecratum suerit: ἐγγυα,ποι itidemque in caeteris. Sed ut dixi , principii ratio habetur. Eorum autem quae sunt invitet Hule omnia iu- iurisconsulti non synali agna ta, sed maleficia, aut crimina vocarent . Aristoteles autem synallagmata , sed acusia , id est, invite facta , quoniam praeter alterius

eorum , quorum res agitur voluntatem . Itaque cum

dictum sit libro tertio invitum aliud esse.per ignoran.

319쪽

llam , aliud per vim, horum quoque in aliis ignarantiam, in aliis vim intercedere videmus o Non erit a iratem alienum , ut in superioribus fecimus, ita in hi gquoque uniuscuiusque naturam breviter , di sirictim attingete . surrum ait paulus i. t. Dig de furtis; est, contrectatio fraudulosa lucri faciendi gratia, vel ipsiustei, vel etiam usus eius possessionisve . Adulteνium pro . prie in nuptam committitur, ut suprum in virginem. aut in viduam . s. inter liberas Dig. ad 1. Iul. de adult. servum alienum corrumpit, qui doso malo tale aliquid persuadet, quo eum deteriorem faciat . I. t. Dig. de ser . corr. Venefici , homicidae , falsi testes in erimine capitali , iure Romano , lege Cornelia de sicariis coercentur, toto tit. Dig. ad i. Cornel. de sie. Sed quid vocat Aristoteles tendi inium λ si enim id quod vulgo, habere mulieres prostitutas ad omnium libidinem. ex quibus quaesium faciat , elandestinum id esse noti potest . sed potius dieere videtur solicitationem alienae uxoris ad adulterium , inscio marito . In violentis mortem cum numerat, mortis nomine ea egem in-, telligit . ηανοπαλακισμὸν verti contumeliam ; ea aut in re posita est , aut in verbis , in re ut cum Demosthenes ait : ῖς Dημαιμιὰν ἐγω τε σωμαι . signifieans colaphum sibi a Midia impactum : in verbis uvapud Sophoclem in Oedipo Tyranno. ruis statτα 6 xρυνται, 6 τὸμ δε ςόρια

- utroque modo apud Romanos dabatur amo de ιπσ

Quando autem & iniussus' ostendit iussum a

quele eme r argumento a contrariis ducto 1 quod vide licet iniussum si inaequale . vis autem huius argu menti pendet ab eo Ioco , qui traditur primo Τopie rum , conuaria de eoarrariis disya probissisa esse.

320쪽

, Μ. A N T O N Il Μ σR E et ICum autem aequale Syllogismus est in prima fi

Lura, quo probat tu tum medium quoddam e me. Quoniam autem, quae statim sequuntur eo pertinent , ut ostendatur iusium in quadam analogia situm 'esse , idcirco mihi priusquam ea explicare ingrediar , de Analogia , quid sit, quot uplex quam sit, quantum ad haee tractanda satis , & breviter dimerendum est

Analogia est quatuor numerorum inter se cum quadam aequalitate comparatio . Eam ct si poteram latine proportionem dicere , malui tamen retinere. vocem grae

Hane de Analogia disputationem desiderari doleo . Erat enim magnu νhie hiatus , sve nondunt auctor Ilinalset , sive per negocia describere non acavit . Itaqae retendam censeo , quando aliud non licet , e Mich.ielis Ephesii, Divi Thomae, Donati, Λcciaioli, Petri victorii, & aIloium com

- Videtur autem quibusdam in Examinat opinionem Pythagoreorum de iustitia , ostenditque tum quid in .eatin sit vitii, tum etiam quomodo intellecta vera esse possit . Illi igitur censebant absolute , ac simpliciterius esse talionem : id est, ut quod quisque alii feci se

set, idem ipse pateretur. Habet haec sententia primo aspectu magnam probabilitatis 1 peciem , estque ut quodam loco Aristoteles loquitur Lοφθαλμωά σαι. Viis detur enim summam aequalitatem etscere. Itaque multis auctoritatibus nititur. Primum enim communi hominum sententia comprobari videtur: multaque dicta an ore sunt omnibus, quae tale quiddam significant: ut ,

- Ab alio expectes alteri quod feceris :Et,: ut sementem feceris , ita metes. . & apud Iuriscon .sultos celebre est, quod quisque iuris in aliam flatuerit , eo ut ipse utatur, quo in Edrino summam ait Ulpianusi esse aequitatem. Deinde divinarum .quoque laterarum i

SEARCH

MENU NAVIGATION