M. Antonii Mureti Opera tomus 1. 5. Tomus 5. Commentaria Mureti in libros Ethicorum Aristotelis, continens in Aristotelis Oeconomica annotationes, interpretationem in Commentarium Alexandri Aphrodiensis ad librum 7. Topicorum Aristotelis

발행: 1730년

분량: 507페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

cum instituit, ut ferreo tantum nummo uterentur ιNon igitur naturalis est vis, ac potestas nummi , nam quae naturalia sunt, hominum voluntate neque tolli, neque mutari queunt . Erit autem mutua Ut si agricola duplam rationem habet ad sutorem , etiam in permutango Opus sutoris habeatur tantum pro dimidia operis agricolae . Fuis. set autem hoc modo apertior oratio , si dixisset : ut quam rationem habet agricola ad sutorem , eandem habeat Opus agricolae ad opus sutoris, sed tamen nihil interest , revera enim cum duo inter se comparantur. unica tantum est proportio inter illa: ct si duobus nominibus afficitur . Ut inter duo, & qua tuor , est uni ca tantum proportio ; sed quae eadem cum sit , voca

tur dimidia, si a duobus incipias ; dupla si a quatuor, eodem plane modo, quo idem est actio, & acceptio sive perpessio : ascensus dc descensus, iter Athenis The. bas , dc Thebis Athenas. In figuram autem ) De sententia huius Ioci inter omnes Convenit: quamvis, quidam legant δεῖ ἄγειν, quidam is δεῖ ἄγειν , in qua librorum , di opinionum discrepantia , malui eos sequi qui particulam so delent . Hoc igitur ait , ducendos esse in figuram analogiae,. id est , comparandos inter se artifices, & eorum opera, antequam permutem : alioqui fore ut alterum , aut potius utrumque extremum s valde enim vereor , ne

ubi legitur ἔτερον legendum sit ἐκαπερσὶ id est, uterque Permutantium habeat utramque exsuperantiam, id est plus & minus. Alter enim plus dabit Ninus accipiet , alter plus accipiet , minus dabit. Sed cum sua habeat Sed cum ad haec quisque suum

habet, ante videlicet, quam permutent, sic tamen sunt aequales, non quidem re,& ut vulgo loquuntur, actu

sed potestate ; posivns enim ad aequalitat m redigi.

332쪽

3ao M. ANTONII MURE et r. Sublata autem J Nihil enim eam magis continet ', quam mutua illa utilitatum perceptio :

Indigentia autem in Illud, ac si unum quiddam sit,

videtur aut ad indigentiam , aut etiam ad societatem hominum referri posscte; caetera per se satis plana sunt. In permutationemὶ Si ego eo quod tu habes egeam, tu eo quod ego habeo, in praesentia non egeas : dotibi nummum quasi spontorem: ut certo scias, si quando usus venerit, ut tu quoque egeas meo, te id a me, eodem illo dato sponsore consecuturum. id autem accidit in Quemadmodum indigentia certa, ac stabilis mensura esse non potest: propterea quod eadem re alius eget, alius non eget, & idem eadem remodo eget, modo non eget, aut etiam aliquando magis ea indiget, aliquando minus: ita nummus quoque xidetur incertus, & instabilis esse. Iactatur enim frequenter , & modo pluris est , modo minoris ; sed tamen stabilior videtur , ideoque eo potius utimur a Quare oportet j quarum rerum certa , & definita pretia sunt , earum facillima permutatio est; neque enim ambigitur , quantum unius pro altera dandum sit , at ubi pretium incertum est , discordiae ac dissensori es existunt : cum fere homines permutaturi , sua pluris, aliena minoris aestimare soleant . Ut igitur permutandi ratio facilis , di expedita sit, oportet omnibus rebus, quoad eius fieri potest , pretia publice consi i tuta esse . Nummus igitur in Symmetra dicuntur, quacunque

eadem mensura metiri possumus . Λ symetra autem quorum nulla communis mensura reperiri potest : ut diametros , & latus quadrati. Euclides lib. Io. Nummus igitur symmetra omnia essicit quoniam eo metimur, quanti quaeque res sit. Symmetra es ommetr an

etiam latine loquens dixi , quia latinas voces quibus illae exprimantur, nullas esse arbitror , nisi forte quis

333쪽

symmetrian eommensum vccet, in quo habebit auctorem Vitruvium ; neque me quidem piguisset eum se. qui. si potuissem aeque commode dicere θmmetra. Quidam hoc loco interpretantur summetrian aptam. quandam rerum compositionem & convenientiam quam interpretationem neque probo, neque refellen dam esse duco. deque enim communicatio J Sententia per . se aperista est ; sed ad notanda est orationis concinnitas , quae in graeco magis etiam apparet. Rhetores gradationem vocant; cuius hoc ex Caluo afferunt nobile exemplum.

Non ergo magis pecuniarum repetendarum quam maiestatis, neque maiestatis magis quam Plautiae legis 'eque Plautiae legis magis quam ambitus , neque ambituΤ metu quam omnium legum iudicia perierunt.

Revera igitur in Graeca quibusdam in Iibris ita Ie

lius , & ni fallor, dilucidius , hoc modo r Ouία 'ς

terpreti magis placuit, & mihi. Hanc autem in Quod hic dieit Aristoteles , Id ab eo

acceptum , his verbis Paullus iurisconsultus exponit. L. I. Dig. de contra empl. Origo emendi, Peudendique a permutationibus coepit, olim enim non ita erat nummus; neque aliud merx, aliud pretium vocabatur; sed unusquisque secundum necessitatem rerum ac temporum utilibus utilia permutabat; quando plerunque evenit , ut quod astori superest, alteri aesit; sed quia non semper nec factae concurrebat,ut cum tu haberes,quae ego desiderarem,inrucem ero hab rem,quod tu accipere velles, electa materia est, cuius publica,

334쪽

gax M. A N T ON I I ΜUR ETIIarate quantitatIs subveniret. Et paulo post ad eam rem citat versus Homeri ex Iliad. H.

A ι δ' αυδι πόδεαι. quos ita interpretesmur licet. Dis parant igitur Graeci sibi vina comantes , Aere alii, ferro autem alii, pars terga boum, pars,s vfas laeta boves Bacchi pro munere mutat,t Pars et am eaptos bello.

Atque hac in re illud observatione non indignum iest , veteres illos , cum aliis quoque rebus nummorum Ioeo uti solerent, nulla tamen re saepius quam pecoribus usos esse . Ergo & Homerus cum quanti essent Glauci & Diomedis arma , significare vellet, illa quidem vocavit λαάμοια, haec vero ἔπνώοιἀ. Et cum . viri uxoribus , non ut nunc sit, uxores viris dotem dare solerent, Alphesibaean vocarunt puellam ea forisma praeditam, ut in Veniret, qui sibi multos boves do- stis nomine dare vellent, cuius generis etiam nomina lsunt πολυμηλη, πολυ ια . Et verba quibus Graeci in emendo & vendendo utuntur, fere a pecore ducta sunt. νωλεῖν, vendere , - ἀμωλων, id est , a pullis equinis. ωνM2 ἀι, emere a '-ο - , mutata litera brevi in longam . ἄρνυα, redimere . - - νων , id est ab ag s. Mulcta , ait varro , etiam nunc bubus ει ovibus dicitin . Et eadem de re Plinius : Multa, inquit, non nisi ovium, boumque impendio dicebatur. Non omittenda priscarum legum benevolentia . Cautum quippe est , ne bovem priusquam ovem nominaret, qui diceret multam. Festus: Ante aes, aut αrgentum signatum ob delicta poena gravissima erat duarum ovium, O triginta boum; eam logem sanxerunt T. Menelnius Lanatus , & Sex . Capitolinus Consules, quae pecudes , quam aere signato i

vti coepit populus Rom. Tarpeia lege cautum est, utbos

335쪽

INU. ET RICORUM. bos centusibus , ovis decussibus aestimaretur . Gellius

cap. l. lib. II. Coniectaνe autem eodem eamdem caussa

possumus , quod Italia tunc esset armentatissima, multam , quae appellatur suprema , institutam in singulos dies duarum ovium , trigiata boum , pro copia Icilicet boum , proque ovium penu Ia . Sed cum eiusmodi multa pecoris , -- mentique a magistratibus dicta erat , adigebantur boves , ovesque alias pretii pauci , AElias maioris : eaque res facie bat inaequalem multae punitionem , Meirco postea lege ate ria constituti sunt in oves singulas aeris deni, ρn boves rem teni . Minima autem multa es ovis unius . Suprema multa es eius numer , cuius diximus : ultra quem multam vicero in dies singulos ius non es : Θ propterea SVPREMA appe latur , id est summa , Θ maxima . Quando uitur nunc quoque a magistratibus populi Rom. more maiorum multa dicitur vel minima , vel suprema observari s siet , ut oves genere Diriti appellentur . Atque ita Μ. Varro verba haeelegitima, quibus minima multa diceretur, concepIt: Μ.TERENTIO QUANDO CITATUS NEQUE RESPONDIT, NEQUE EXCUSATVS EST, EGO EI VNVM OVEM MULTAM DICO, ae nisi eo genere diceretur , negaverunt

ustam videri multam . Haec Gellius . Ego autem iis rebus omnibus hanc subesme caussam puto quod. prisco rum hominum divitiae maxima in parte in pecoribus sitae erant, eorumque illustrusmus quisque , ut ait Var ro , pastor erat, Unde & πολυδετας, πολυ ς, ἀμηλπιπολυμάλης, πολύαρνας vocabant, quos divites volebant intelligi . Populus Rom. diu admodum nulla vectigalia percipiebat, nisi e pascuis. Unde etiam postea aucta repub. propagatoque Imperio, cum multis ex aliis rebus vectigalia caperentur, Omnia tamen , ex quibus populus reditus habebat in cen Prum tabulis τρι- v cabantur . Neque aut ovis illa aureo vellere, ad quam rapiendam profecti sunt Argonautae , aut aurea Hesperidum mala , quae rapuisse Herculea dicitur, qui

336쪽

quam aliud significant , quam summam illis temporibus peeudum caritatem. Ea ipsa caussa fuit, cur&a pecore Pecuniam dixerint, & primos nummos Ovium, boumque effigie signaverint. Bovem quidem apud A- . thenienses, & apud Delios nummi genus quoddam fui me constat: unde di bovem in lingua habere dicebantur , qui pecunia corrupti tacebant. Ne illud quidem praetermittendum est: permuta tionis nomen commune esse multis conir istibus , nam& in locatione usus rei, es pretium , aut Opera , per mutationem numerari a iurisconsultis inter contractus in nominatos, i. Iuris gentium . Dig. de pactis, nihil enim interest inter contractum , do ut des , & permutationem , nisi quod permutatio latius etiam patet et

nam etiam cum emimuS , aut vendimus, rem pretio mutamus, & cum locamuS , aut conducimus, usus

rei mutatur itidem pretio; & in plerique aliis contia-etibus idem perspici pote i . Itaque in permutatione

solo consensu non contrahitur obligatio . l. I. Dig. de rerum permut.

Quaesitum est autem ab hominibus eruditis, utrum magis e re humani generis fuerit, durare veterem illam permutandarum rerum consuetudinem , an consari ac percuti nummos . Plinius aperte pronuntiat aetatem illam sibi feliciorem videri, qua res rebus per mutabantur, nummusque,qui postea iactus est omnium scelerum, omniumque flagitiorum interpres quasi quis idam , & sequester ignorabatur . Verior tamen eoriam sententia videtur, qui negant nummis adscribenda esse hominum vitia , neque propterea deterrentur quin minus usum nummorum antiqua illa permutatione commodiorem esse pronuntient, quam sententiam Vir doctissimus Agricola tribus argumentis confirmat is Primum quod nummus longe est ad pretia rerum adaequanda ipsi a rebus accommodatior . Deinde, quod

337쪽

IN V. ETHICORUM. minoribus plerumque impensis pecuniae paucae , &Parvae portari, & vehi possint, quam multae, magnae

que merces. Postremo, quia nonnullae gentes nostris rebus non indigent, quarum tamen rebus nos in digemus . Neque tamen obstat moneta quo minus et iam nunc mercatores si velint, res rebus mutare possint. Sed satis iam , ut opinor , hac de re disputatum est . Quid igitur iniustum in In omnibus , quos ego quidem viderim libris ita tantum legitur νIν τὸ

τIN J; ιιον, ob ν εἴριπαι. Sed cum constet hic demum concludi totam disputationem αυτ ἀνπιπεπονθοτω , ne qile postea de eo verbum ullum fieri , censeo verba illa , quae aliquando post leguntur, πῶς ουν εχει τὸ ἀντιπεπονθος ηπὶς ἀδδενουμον εἰρ=παι ποτερον loco suo mota , a deiecta esse, di in eum restituenda ; quare illine quidem deleo , hoc autem loco lego: Τι-οτοτὶ το η νγον ε, η πῶς εχει τὸ ἀντιπρπονθὸς πεδε To AG ν, ειρη- ται Nimis me audacem fortasse aliquis iudicabit. Sed suus cuique sensus : mihi quidem ipsa rerum coniunctio, & continuatio aliter constare non videtur . In iis autem quae proxime sequuntur, quasi fiammam quamdam facit eorum , quae hactenus disnutata sunt, de addit alia quaedam eis consentanea cum ait:

His autem definitis ) Μedium autem inter plus &minus, est analogum , id est , quod cuique proportio ne debetur, quod quidem iustum esse docuimus . Non eodem modo I mee quoque ab aliis praetermi

adieci

Ceterae sunt inter duo extrema distincta, hie iniit sitia utrumque extremum occupat Nam Iudex sive plus, sive minus aliis tribuat, quam oportet iniustus est . In contrahendis tamen negotiis non & qui plus , ct qui minus aut petit, aut obtinet , iniustus est : sedis tantum , qui iniuriam lacit, non etiam qui accipit.

338쪽

M.A N TONII M o R E T iEt iussiti a quidem in Ex iis quae hactenus disputata

sunt colligit finitionem quandam iustitiae , & iniusti. tiae, in quarum utraqve nihil inest obscuritatis , si

quis ea quae antecesserunt cognoVerit .

Eodem modo in id est , semper a proportione disce

dens

Discedit autem in Quoniam modo huic, modo illi ,

modo plus , modo minus tribuit . Iniuriae autem ) Qui minus consequitur eo, quod

sibi debetur, iniuriam accipit, qui plus sibi sumit ; iniuriam facit. De iustitia igitur in Hac ἀνα γαλαιωσει utitur , ur po stea transeat ad alias quasdam quaestiones, quae ipsae quoque ad iustitiae, iniustiaeque naturam perfecte coingnoscendam pertinent e M plicandas. Quando autem fieri in Absoluta iustitiae, & iniustitiae tractatione , disserit de aliquot quaestionibus mirifiee pertinentibus ad utriusque naturam penitus pervidendam . Earum prima haec est . Quando non omnes iniustae actione, habent eam vim , ut eas , qui su seipit, propterea iniustus eme dicatur, quae tandem eae sunt, quae hominem in unoquoque genere iniustumessiciunt, ut furem, adulterum, latronem ' Non enim quicunque rem alienam invito domino contrectat , fur est: neque adulter quisquis corpus cum aliena uxore commiscet : nec quisquis alium spoliat , latro. Haec igitur est quaestio , quae hic proponitur. Quam nequis sit admiratus, sciendum est , non statim explicati . Μulta enim alia interierit Aristoteles, antequam eam dissolveret ; neque eam di Solvit, nisi eo demum loco, ubi scriptum est : Cum igitur trium generum sint ea damna , quae in societatibus inferuntur , dic. Quare nos quoque in eum locum illius explicationem reiiciemus.

sn si quidem nihil ) Multos locos antea in hoc libro indicavi, quibus aliquid accrevisset , hunc contraria

339쪽

I N V. E T HI C o R U M . garria quadam ratione corruptum existimo: veterum enim librariorum culpa omissae hic aliquot voces videntur . Atque idem ut opinor, sentiet, quisquis considerave rit, primum particulae, , nihil postea subiici quod respondeat: quod tamen ut notum est, contra fieri solet. Quod si quis dieat, & apud alios Graecos Scriptores ; re apud hunc ipsum reperiri eo modo quaedam ἀναπτα ποδοτα , cum hoc ei concessiero , petam ab eo , ut totius loci sententia diligenter inspecta statuat, num hic quoque tale quiddam ab Aristotele factum, an potius , ut dixi, a librariis aliud agentibus aliquid onii sum eme videatur. Certe quidem verba illa : Nam γfieri potest, dc quae sequuntur, non ostendunt nihil in interesse, immo potius aliquid interesse inter ea, quaae capto prius laedendi consilio , & ea quae repentino liquo motu animi , aut sine ulla laedendi alterius vo luntate fiunt. Ea causis est , cur eam notam apposue rim , qua vulgo iam notare mutilos, aut alioqui dein pratos locos selemus. Iam cum gravissimi scriptores medicinam esse dicant προβων, η ἀφαιρεσιν vellem , ut quaedam in superioribus a me detractione percurata esse confido , ita hic aeque facile divinare quid in te ciderit , eoque addito hanc lacunam explere possem . Quod cum optare magis quam sperare liceat, indicabo tamen, & quid librariis errorem obiecisse, & cuius modi quiddam ab eis omissum esse suspicor . Vix igitur existimo ullo in genere saepius ab eis peccatum esse , quam cum unam, eandemque vocem haud ita longo intervallo bis saepiusve positam reperiebant. Facita enim tum eveniebat, ut properantes, & operi suo non satis intenti, modo voces , modo versus , interdum etiam paginas totas transilirent. Innumerabiles propemodum locos, si opus sit, proserre possum ex Hippocrate, Platone, Aristotele, Polybio, Plutarcho, Athenaeo, Galeno, Laertio, & aliis optimae notae

lDiqiti su by GO le

340쪽

311 M. ANTONII MURE Trseriptoribus , in quibus per eiusmodi oculorum errorem factae sunt maxime , ac foedissimae labes. Tale quiddam etiam hic contigisse arbitror. Cur enim, ni fallor, dixisset Aristoteles , si quis actiones tantum ipsas, nulla adhibita distinctione , & ut Michael Io-quitur διχοι πνεοσδεροι υ proponeret, nihil interesse, sin finem etiam ipsum consideraret , interesser hoc sortassis aut his, aut non valde dissimilibus verbis expres

; id est et An sic quidem nihil intererit, si quis autem Mem, ad quem quaeque actio referaur inspiciat, IntereuIt. Bis igitur posita vox iliam , fraudi , ut opinor , librario fuit. Iam, ut qui amant, etiam cum ab amico longus me absunt, quocunque tamen convertunt oculos,

sibi eius imaginem cernere videntur , quod de se ait pastor quidam apud Theocritum ita fieri potest , ut ,

ego, quia meam banc opinionem amo, eius imaginem mihi, etiam ubi non est cernere videar. Sed tamen aut vehementer fallor , aut quoddam illius in stholiis Michaelis vestigium est ; explicans enim verba illa , ψ ουτω μέν ουδεν διοIσει , ita loquitur εςισ-ου- μὸν

ex verbis Aristotelis nunquam profecto elicere potui DLet , nisi aliquid amplius in exemplari suo , quam nos in nostris habemus , habuisset. Hoc igitur ait Λrist teles, fieri posse ut quis iniustum aliquid faciat, neque tamen sit iniustus, ut exempli caussa, si repentino a Ii quo libidinis ardore incitatus , alienam mulierem a1ibidine sua non abhorrentem praesto habens, quam ipse, neque donis neque pollicitationibus, neque blanditiis flexerit, cuius denique pudicitiae nullas omnino insidias fecerit, cum ea commisceatur. Non enim

SEARCH

MENU NAVIGATION