M. Antonii Mureti Opera tomus 1. 5. Tomus 5. Commentaria Mureti in libros Ethicorum Aristotelis, continens in Aristotelis Oeconomica annotationes, interpretationem in Commentarium Alexandri Aphrodiensis ad librum 7. Topicorum Aristotelis

발행: 1730년

분량: 507페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

Id Deit aut ἐφ' eξεως , aut in ποια r ως, sed subito quodam animi motu , qui nonnunquam ita vehementer urget, ut superari vix queat. Ita neque fur est quicunque furatur, non enim si quis furenti, & aut se aut alium interficere paranti, gladium subtrahat. Neque adulterum vocabimus, si quis, ut patriam liberet, Cum aliter ad tyrannum interfieiendum pervenire non possit , corrumpit uxorem illius & ita in tyranni eu-biculum perducitur, eumque obtruncat. Adulter enim Iididinis , & intemperantiae nomen est, quam ab hoc abesse constat. Atque haec eo pertinent, ut intelligatur, quaestionem illam , quam paullo ante proposuit, mn sine caussa propositam fuisse. Non est autem ignorandum Non statim dissolvit Propositam quaestionem , ut iam ante admonui: sed

multa interii eit , & ad eam , & ad illas, quae postea

Proponemur, explicandas, necessaria. Ac primum cum ius multis modis dicatur , commonefacit nos, se

in hac tota disputatione loqui de eo iure , quod simpliciter, & proprie , ct sine ulla dilectione ius dicitur, id est , de iure Civili. Sunt enim atra quzedam iura , minus proprie , ct cum quadam adiectione iura dicuntur , ut ius patris in liberos, domini in servos, viri in DXorem: de quibus paulo post quaedam dicentur. Quid autem iuris civilis nomine intelligat; ipse explieat his

Id autem est Aliter hie accipitur ius civile, quam in iurisconsultorum libris ; illi enim ius civile vocant, quod unaquaeque civitas sibi proprie constituit , idque

distinguunt ab eo, quod omnium gentium commune est. Ita enim Caius scriptum reliquit: omnes popuγ ,

qui legibus , oe moribus reguntur, partim communi omnium Bominum iure utuntur . L. omnes populi . Dig. de Ius .

di iure. Nam quod quisque populus ipse sibi ius con-Atituit , id ipsius proprium civitatis , vocaturque ius civile,

342쪽

3 ιγ Μ. ANTONII MURE Trcivile , quasi ius proprium ipsius civitatis , quod vero

naturalis ratio inter omnes homines constituit, id apud omnes peraeque custoditur et vocaturque ius gentium, quasi quo iure omnes gentes utuntur . At Aristoteles omne illud ius, quo omnes populi reguntur, sive commune omnium sit, sive alicui Vs civitatis proprium , iuris civilis appellatione complectitur. Itaque paulo in-

Ra dicturus est , ius civile aliud naturale esse , aliud legitimum . ubicunque terrarum igitur coetus aliquis est hominum , qui ς ivitatis nomine censeri possit , ac debeat , quo illi inter se iure utuntur , id ius civile ab Aristotele vocatur. Nam ius civile est, quo cives non huius, aut illius, sed cuiuscunque civitatis utuntur. Noluit autem uno verbo cives dicere , sed quod uno verbo dici poterat obscurius , id perspicuitatis caussa ,

in plura sparsit . Eor , inquit, qui vitae societatem inierunt, non tam ut unis , iisdemque moenibus septi es sent,quam ut unis, iisdemque legibus uterentur. Narnisne moenibus esse civitas potest , ut Sparta , sine legi - . bos non potest . Deinde ostendit cuius rei caussa initio congregati sint homines, & quam ob rem conditae , ac celebratae civitates: αννος ἀυτάρκων, inquit, id est,

ut quando unus homo omnia , quibus indiget, ipse ex se sibi suppeditare non potest , collecti , ac consociati,& suam quilque quasi symbolam conserentes, tradentesque operas mutuas, nulla re ad vivendum necessa

ria egerent. Quod si ab Homero dictum est , duos simul euntes facilius omnia perficere, dc virtutem hominum etiam per se imbecillorum , tamen collectam , ct conglobatam multum valere, quanto idem de Civitate dici verius , ac iustius poterit Addit, liberi: ut intelligamus, servis non esse huius iuris communionem , qua de re non ita multo post accurratius diseseremus . Addit etiam , aequales: ut intelligamus hoc itus aliud esse ab eo, quod est. inter pareat es,ac liberos, . inter

343쪽

IN U. ETHICORUM. inter virum , & uxorem , quos natura ipsa aequales non esse constat. Sed aequalitas, ut ante diximus, duplex est ; altera geometrica , quam hic vocat ad analogian ,.altera arithmetica, quam hic vocat , ad numerum . In quibusdam civitatibus , ut quisque virtuti, aut opibus , aut nobilitate praestat, ita ei plurimum tribuitur, ut in paucorum , aut Optimatum gubernatione . In aliis aequa est omnium civium dignitas , ut in statu populari . In illis cives ad analogian , in hoc ad numerum aequales esse dicuntur .

Quibus hoc non est in id est , inter quos non est illa

aequalitas, eis inter se non est ius civile, sed ius quod

proprie , sed ex quadam tantum similitudine ita vo-

Carum est.

Est enim ius in Brevia haec sunt , sed multis obstructa dissicultatibus . Quare attentione opus est , ut intelligantnr . Probaturus, ius civile non esse inter patrem , & liberos, dominum , & servos , utitur hoc argumento , quod ius inter eos tantum sit, quos inter etiam lex. Ex quo aperte intelligitur eum negare legem ullam inter eos esse , est enim syllogysmus in secunda figura . cuius hic ponitur tantum conclusio quae probanda est , & maior sumptio . Conclusio est . Inter patrem , & liberos , dominum & servos non estius civile. Maior sumptio. Est enim ius inter eos , quos inter etiam lex. Sequenti igitur viam illam quae in primo Analyticorum tradita est , constat minorem sumptionem non posse aliam esse, quam hanc . inter patrem , & liberos , dominum , & servos nulla lex est. Eodemque modo ostendi potest , ex iis , quae hoc loco ab Aristotele ponuntur, intelligi inter eos non esse locum iniustitiae : neque patrem in liheros, dominum in servos quicquam iniuste face: e posse: quae omnia

multas, magnasque dubitationes habeat . Quare de eis

344쪽

eis paullo accuratius disseramus. Λ e primum illud exquiramus, nullamne dominus servo iniuriam facere posse videatur . Certe enim videmus quandam servitutem iustam nominari, ita enim severe ille ex Λndria libertum suum alloquitur. Ego postquam te em a parvulo , ut semper tibi Iustii, ex clemens fuerit fervitus , scis .

Quod si iusta servitus est, in qua nihil iniustum imperatur , ex contrario intelligimus iniustam esse eam, in qua multa imperantur iniusta , & talem dominum in servos suos iniustum esse. Deinde cum res homi- . num incertae , instabilesque sint, neque quisquam sit ea virtute , nobilitate , opibus , potentia , qui non aliquo casu in servitutem redigi possit: immo veco saepe eveniat, ut deterior meliori serviat: absurdum videtur , si vilem quempiam , & abiectum hominem , Propterea quod alium multo se praestantiorem bello fortasse captum, mercatus sit, eo pro sua libidine abuti , & nullam ipsi in eo iniuriam facere posse statua amus. Serviit sapientissimus ille fabularum scriptor Aesopus, seruiit perfectissimum optimi animi in pessima fortuna exemplar Epictetus, seruiit Diogenes Cynicus , seruiit ciarissimum illud doctrinarum omnium lumen Plato: digni omnes, qui non iis modo a quibus empti erant, sed qui populis , ac gen

tibus imperarent . Etiamne in tales viros dominis

quicquid libuisset , sne iniuria licuisse dicemus 'Qui quam non servili animo , atque ingenio sue

rint , res ipsa declarat . Aesopus quidem cum emtus

esset a Xanthippo: mis , inquit , si tibi bene esse vi ,

ut mih' pareas Nec iniuria . Ea enim erat sapientiae magnitudine, ut miser esse non posset, si quis eius praeceptis paruisset. Epictetus autem qua taeterrima. ct foedissima servitute maior pars hominum praemi ur,

libidinum , & cupiditatum , ab ea , non tantum i Pinliber

345쪽

I N V. E T HI C O R U M . liber fuit, verum etiam quomodo nos ad tam rnu Ita

saecula liberi esse possemus , edocuit . Nam quid di-

eam de Diogene λ qui cum in auctione venderetur, interrogarentque eum , qui eum emere volebant, quid facere stiret , liberis , inquit , imperare . De quo viro nobilis est illa vox Alexandri , si Alexander non essem , Diogenes esse vellem . Qui tamen si vere de se atque illo iudicare potuisset, multo Diogenem esse se quam Λ lexandrum maluisset. Non ebrietati , non irae , non ambitioni servi isset, non totos nonaginta dies per po lasset; non inter pocula Cly tum Q is manibus trucida sistet, non Callisthenem, nares, auribusque amputa tis , in cavea serrea inclusum , tanquam saevitiae , ac rabiei suae quam plurimos testes colligens circumtuli Dset, non stultissima ambitione Iovis se filium haberi , Praedicarique voluisset, non insatiabili , & ne mundi

quidem contenta terminis imperandi cupiditate totum orbem terrarum sanguine, ac caedibus miscuisset . Sed ut institutum pertexamus, si dominus in servos saevus supra modum sit , si sine causta eos verberibus laceret, si alimenta deneget, si in compedibus habeat, si ad impudentiam , aliave turpia, aut inhonesta adigat, nullam ne eis iniuriam facit λ Haec ut explicentur, principio dicendum puto, non omnium servorum ea n dem esse rationem . Alia enim cauta est eorum, qui servi nati sunt, alia eorum , qui cum liberi essent, aut bello, aut praedonibus capti, aut quo alio inodo in a lienam potestatemi pervenerunt. De hoc posteriori ser Vorum genere dubitandum non albitror , quin eis iniuriae fieri possint. Neque eni in fortuna ita potest na turae iura vertere, ut qui heri par tibi, aut etiam fur

lasse superior fuit, is hodie , quia a te captus est , ita vilis abiectusque sit, ut tibi in eum pro tua libidine illudere , aut saevire sine tu iuria liceat, alioqui ne

Carthaginensos quidem in M. Atilium Regulum in-

346쪽

33 M. ANTONII ΜUR ET I

iusti fuissent , cum eum Omni acerbi Ilimorum suppliciorum diritate excarnificatum enecarunt, servuS enim eorum erat iure belli, & tamen omnia secula huius fidem , ac iustitiam deprae dieabunt , illorum iniusti- tiam, ac crudelitatem execrabuntur. Omninoque semper immanes , ac seri habiti sunt, qui in captos saevierunt. Quin etiam, qui bonis , ac claris parentibus nati sunt , ii ne bello quidem capti satis proprie servi Vocari queunt. Non enim magnificentius quam verius apud Theodectem loquitur Helena.

Fatu Deorum stirpe ab utraque editam, Muis quaeso servam me vocandam dixerit Tales igitur non solum qui tractant immitius, verum etiam qui ad sordida ministeria adigunt, iniuriam eis faciunt , quod qui ex eis maiori animo sunt, si aliter non possunt, morte effugiunt: ut puer quidam Lacedaemonius feciste dicitur, cui cum recens empto de . praedio dominus turpe quiddam imperaret , & verbera , nisi id faceret , comminaretur. suaere, inquit,

alium , cuI talia imperes . LacedaemonIJ , cum volumus ,

liberi fimus . Simulque cum capite parietem maximo impetu percussisset, a turpi dominatu se morte voluntaria vindicavi e . In iis etiam, qui servi nati sunt duplex ratio ei . Aut enim eos consideramus qua servi sunt, aut qua homines, si simpliciter eos consideramus ut servos, ct summo iure agamus, nulla eis a domino iniuria fieri potest . Nam omnis iniuria , aut attingit ex illimationem, aut pecuniam, aut Corpus.

Existimatio servorum laedi non potest ; nulla enim est. Ne in pecunia quidem iniuriam accipere servus a domino potest . Nam ipse quicquid acquirit , domino acquirit, & quamvis interdum domini permissu, ser- ivi peculii aliquid habebant , tamen domini arbitratu suo

347쪽

IN V. ET NICORUM. 333suo, & servo, di peculio uti poterant. Corpus quoque domini est ; qua de re apud Aristophanem ita

quaeritur Cicero :Τοῖ-g ουκ ἐα τὸν κυριον

Nam corporis non quemque fors finit sui , Dominum esse , sed illum qui pro eo nummos dedit . Itaque verberibus, inedia, labore, laceret, absumat, enecet servum dominus: nemini in eo iniuriam facit. Nam servus , ut ait Aristoteles , quoddam est

ipsius domini , & quicquid est, illius est. Ut igitur

si equus , aut canis mihi generosus sit , etiam si aut pernicitate sua, aut viribus me a periculo mortis eripuerit , pomum tamen eum , si mihi commodum sit , aut etiam si collibuerit, interficere, ita servis olim domini idem facere poterant, habebant enim in illos plenissimam vitae necisque potestatem . Quem autem animi caussa interficere licet, in eum quid non licet λΛtque ut si quis vestem , aut etiam praedium suum animi caussa comburreret, ita si quis servum verbera. ret , vulneraret, occideret , nemini iniuriam facere putabatur. Tam enim suos servos esse ducebant, quam vestes , aut praedia : & eos non in huminum , sed in rerum quae possiderentur loco, ac numero habebant. Ideoque legibus servi cum pecudibus exaequamur ; &si quis in alienos servos saevitiam immoderatam exerceret coercebatur, sin in suos, culpabatur tantum, non etiam coercebatur. Ita veteres illi in consuetudine , atque in legibus habuerunt. l. a. Dig. ad i. Aquia. &I. si constante matrimonio Dig. sol. nat. Ut servos e nim eos, non ut homines considerabant. Nam qui humanitatis ac naturae communis rationem habere voluerunt , multo mitiores ac molliores suerunt. Qui

mihi videntur primum cogitasse,saepe accidere id quod ait Euripides:

348쪽

3 36 Μ. ANTONIt MUR ETI

Deinde cuiusmodi essent, tamen homines esse , Ac inter illos, ac pecudes discrimen aliquod esse oportere. Itaque Claudius Imperador cum quidam servos aegrotos exponerent, Omnes, qui exponerentur, liberos esse sanxit nec si convaluissent, in domini ditionem redire, quod si quis necare mallet, quam exponere, caedis erimine teneri. D. Hadrianus Umbriciam quandam matronam in quinquennium relegasse dicitur , quod ex levissimis caussis ancillas atrocissime tractasset. Idem servos occidi noluit eosque iussit damnari per iudicessi digni essent. l. r. dc l. a. de iis qui sunt sui, vel alieni iuris. D. Severus inter caetera munera praefecti urbi hoc quoque esse voluit, ut audiret servos, qui ad statuas confugissent, non quidem si accusare vellent dominos: neque enim id eis permittendum esse , niti ex caussis receptis: sed si verecunde expostularent, si saevitiam , si duritiam , si famam qua eoS premerent, si obscoenitatem , ad quam eos compellerent. Atque id ei negotii dedit, ut tueretur mancipia, ne prosti' tuerentur. I. I. Dig. de off. praesec. urb. Extat oc D. Antonini Pii epistola quaedam ad Aelium Marcianum procos. Africae eodem pertinens. Ex his quomodo servis iniuria fieri non possit, quomodo possit , intelligi puto . Eadem prope de parentibus , dc liberis dici possunt . De qua patria potestate Iurisconsulti Iegendi, Romuli item leges, Sophocles, & Euthyphron .

Non sinimus in id est, non censemus utile , & repub.

esse. Rationem autem vocat legem, quae neque gratia, neque odio, neque ira , neque misericordia flectitur , estque omnibus una, atque eadem . Cum homo etiam optimus tamen illis animi motibus carere non possit .

Itaque ipse lib. 3. politicorum cum disputasset utrum melius

349쪽

melius sit regi ab optimo viro, an ab optimis legibus ,

multaque in utramque partem a gum Pnta collegisset, ad poliremum ita concludit: o μ ἐν οἶν τὸν νομον κελανναργεμιν, δεκει κελd ν αο ρον - τον θεοὶ, εὐπυὰ νηος. α δ' ἄνθρωπον κελον , προοπιθησι νου θηρioν. ὴ, τε μ ει θυμι α πιουτον, sθυμὸς ἄρχ'ντας διατρεφρι, 6 του DKς ανδρας. Bias eam rem p. optimam esse dicebat , in qua homines legem, tanquam tyrannum timerent : Νομγ' κρατυνει, ait

Polybius principio eius libri : -ι'γονης, qui Hippocrati tribuitur. Et Demosthenes νουν vocat 'irasta πόλεως. Est autem magistratus in I yranno opponit Verum , & legitimum magistratum, quem ait esse custodem iuris , unde & Plato νομοeυλακας vocat. Is igitur , nou, ut tyrannus ad se trahit omnia, sed custodit aequalitatem . Ius enim aequale esse antea docuimus . Quoniam autem nihil in Verus magistratus ex administratione ac lectione reipublic. non quaerit lucrum suum, neque ditari studet, neque sibi nummo uno plus sumit eo , quod sibi proportione debetur, quare constat eum laborare aliis, non sibi. Ea caussa est cur iustitiam quidam esse dicant ἁ οπιον μῆν ἀγαθοi Oiκείαν δἰ 6-μis'. qua de re antea diximus . iam nihil negutii est repetitis exemplis e vetere historia doeere , eos, qui olim in gubernandis ei vitatibus excelluerunt, pauperes fuisse , neque gerendis publicis muneribus domos uas collocupletasse . P. Valerius Poplicola ita angusta resamiliari fuit , ut eo mortuo non tantum repertum sit domi , quantum opus esset ad faciendum funus . Qua de re ita Livius : P, Valerius omnium consensu princeys belli , paci ite artibus , Agrippa Menenio P Posumio consulibus moritur , gloria ingentu , copiis familiaribus adeo

exiguit , ut funeri sumptus deesset, de publico es euruo . Ipsi Agrippae Menenio idem contigit , de quo idem

Livius . Eodem anno Agrippa Μenenius moritur, vir amra

350쪽

νior plebi factus . Huic interpreti arbitroque concordIae e Piu m , legato patrum ad plebem, reductoνi pleb=s Romanae in urbem , sumptus funeri defuit. Extulit eum plebs sextantibus collatis in capita . P. quoque Valerius Poplicolae F. ut virtutem paternam imitatus est, ita p pertatem retinuit , qui eum consul pro republ. pugnans interfectus esset , in eius, ait idem Livius, mortui domum plebes quadrantes, ut funere ampIiore esterretur, iactasse fertur . Neque se alitest gestit Epaminondas,

late suisse dicatur Aristides , qua Cimon , qua Fabri eius , qua Camillus , qua L. Aemilius Paullus, cui mortuo vix repertum est unde uxori dos solveretur et qua Μ. Cato ille Censorius , cuius illa sunt. Neque mihi aedificatio , neque vasum , neque vesimentum ullumes in manu pretiosum , neqne pretiosus fervus , neque auilla ; & paullo post : Vitio vertunt, qu a multa ereo: t ego illis quia nequeunt egere. Gellius cap. 2 a. lib. 13. Mis , & similibus exemplis movebantur ii, qui iustitiam alienum bonum esse dicebant. Danda igitur Ji Ostendit quam quasi mercedem p tant veri,& legitimi magistratus ac principes; ea qui

contenti non sunt , tyrannos esse pronuntiat . Hunc locum alii copiosius tractent. Ego neque necesse esse, neque expedire arbitror : omninoque hanc camarinam

movere nolo.

lus autem domini in servos non enim sunt a quales , sed tamen sunt mutua quaedam inter eos ossicia . Neque enim proprie dicitur in Mancipiam verti μἀcum autem in aliis libi is legatur , αν ὲ πηλι-. χωριον, quos ego seeutu, sum , in aliis Q μη cui hoc placebit, vertet , quamdiu cretae cus dum ae ratii es , neque a patre seiunctus. Utroque auten

SEARCH

MENU NAVIGATION