장음표시 사용
71쪽
33 Μ. ANTONII MURETI poeta , pretium es sibi: sed ut eorum , quos integrius ,
ct incorruptius iudicare arbitrantur, de sua virtute te- simonium . Ita enim certius credunt, quod toto pectore cupiunt, se bonos esse: cum ad conscientiam suam alieni quoque testimonii accessit auctoritas. Ergone, dicet aliquis, de se quemque aliis, quam sibi verius credere est at id ne faciamus, sapientissimus poeta Horat. vetat. Notus est enim versiculus ille ad Quinctium . Seu vereor, ne cui de te plus, quam tibi. credas.
Et quidam alius m entior m Ausonium fui me aiunt lvirum bonum describens , illud ei vel inprimis tribuit, quod Iudex ipse sui totum se explorat ad unguem . Guiae proceres, quid leno pνocax, qnid opinio vu2I,
Sunt ista neque tamen ulla inter Aristotelem,& hos Poetas repugnantia est . Nam horum ille vetat contra Conscientiam suam adulantium vocibus credere : hic bonum virum , recte factorum conscientia fretum , negat curare , quid sentiant ii, qui vir utem negligunt. Aristoteles autem ait, compositos & modestos homines non audere suo de se iudicio confidere r imo praeterea non quidem adulatorum, neque procerum , ne que lenonum , neque vulgi, sed prudentium dc recte iudicantium virorum testimonium requirere. Itaque qui versicu Iurn illum Horatianum, & hunc Aristotelis locum perinde acceperunt, ac si uterque de eodem hominum genere loqueretur, ut mollissime dicam , ἀνθρω
Sed si virtus propter honorem non expetitor, neque honos praecipuum virtutis praemium est , qui fit, ut generosissimus quisque tanto teneatur honoris studio: re ut, quicunque ad virtutem cohortantur , non aliud fere iis, quos incitare volunt, quana honorem gloriam- que
72쪽
IN I. ET HIC RU Μ. 39que proponant ε' Certe ille Graecorum fortissimus etiam longitudinem vitae honori ac celebritati nominis post inposuisse memoratur: &sapientissimi viri filium dea sapientissima ideo sortem esse iubet , ut etiam a posteris
commendetur cum ait: H, I- τίς σε isti γόνων ευ εἴπη.
Prodicus quoque ille Xenophonteus Herculem a viris tute hoc potissimum argumento allici facit . Quid iam eius generis alia colligam λ obvia enim sunt omnibus philosophorum poetarumve scripta tractantibus. Ac de illa quidem, quae omnibus praeclaris ingeniis insita est , honoris aviditate, antea diximus: veramque illius caussam ex Aristotele patefecimus. Quod autem in adolescentibus ad colendam virtutem incitandi, honorem, quasi praemium, proponi videmus: intelligendum est eos , qui id faciunt simile quiddam facere, atque in puerulis prima elementa discentibus prudentes magistri solent. Nam quia puerulorum aetas infirmior est , quam ut adhuc perspicere possit utilitates litterarum : idcirco crustulis quibusdam , & sigillis , & aliis eius generis munusculis invitanda est , ut laborem capere in eis discendis velit. Simili modo adolescentum animos , quia pervidere , quam sit ipsa per se virtus amplexanda , nondum queunt, adducere oportet invitamentis, atque illecebris gloriae , ut eius se sudio dedant. Sed ut pueri gustata semel literarum dulcedine, cognitaque praestantia, non iam amplius ludicris illis praemiolis commoventur : ipsas per se literas amant : ita qui semel m tis oculis virtutis dignitatem penitus perspexerunt, non iam amplius honoris blandimentis , ut eam usque ad extremum per sequantur , indigent: ipsam per se amant: neque honorem requirunt , niti ut quemadmodum diximus, alieno quoque testimonio intelligant, se tales esse, quales maxime exoptant.
73쪽
Zητουα γουν) Hoc signo ostendit, verum esse, quod mo do dixerat, honorem ab elegantibus viris tanquam vir tutis testimonium expeti : non enim a quibuslibet coli cupiunt, sed a prudentibus, & quibus ipsi bene moti sint; ut maior in eorum testimonio sit fides : neque quolibet nomine, sed ob virtutem . Hector apud Naevium : Gaudeo pater laudari me abs te laudato UIro .
εἱ νὶ Quidam libri veteres , uti suν:' idque mihi
quodammodo concinnius videtur . . 'in Fortassis enim, inquit, existimet aliquis, non honorem , ut modo diximus, sed virtutem ipsam finem esse civili vitae propositum . Hanc autem sententiam tuetur ipsemet lib. I. ad Eudemum . --αιδευ Ut ut sit, id est, si ve civili vitae praepostus sit honos , sive virtus t non enim hoc nunc agimus I illud quidem certe constat, virtutem esse quiddam minus perfectum , quam ut ei deferendus sit honorum principatus : Omnium autem falsarum opinionum de summo bono , nulla est , quae aut tam prope accedat aaverum , aut tantam speciem , tantamque dignitatem habeat , quantam illorum , qui felicitatem in virtute collocant. Nulla enim de re splendidius ac magnificentius, quam de virtutis excellentia, disputari potest. Itaque defensores habuit non Stoicos modo pugnacissimos homines, & in disputando propemodum invictos, Verum etiam multis locis Socratem ipsum & Platonem . Neque quicquam facilius est , quam argumenta quamlibet multa reperire, quibus probabiliter colligatur virtutem esse summum bonum. PRIMUM igitur, Cum contraria de contrariis probabiliter dicantur , de omnes vitios eo ipso , quod vitiosi sunt, infelices sint, videntur etiam omnes virtute praediti hoc ipso esse felices . Propositio ipsius Aristotelis est primo topic rum . Assumptionem & consensus bonorum omnium
confirmat , dc Aristoteles ipse multis admodum locis,
74쪽
IN I. ET RICORUM. 6 Ire Plutarchus cum alibi, tum in libello εἰ ἀυταρκης η κα-
minis bonum, quod hominem maxime perficit . Talis autem est virtus. Est igitur summum hominis bonum. TERTIO. Si virtus non est summum bonum , oporte-hit aliquid esse virtute melius, nihil autem melius vir tute . Igitur, &c. Evagarer in hac parte longius, nisi haberem hodie multa admodum in unius horae curriculum concludere . Tantum igitur admonebo, ut, qui hac de re multa in utramque partem disputata cognoscere cupiunt, legant Ciceronis tertium & quartum definibus , quintum Tusculanarum , Senecae libros eum praecipue , qui est de vita beata, & Ale Randri Aphrodisiensis commentariorum, ἔτι ουκ ἀυτάρκης η αρε- η δς υμιρωνίαν . Nos autem ex Λristotelis sententia tantum quidem tribuimus virtuti , ut neque, qui eam habeat, etiam si ceteris omnibus bonis careat, miserum, neque a quo illa absit, etiamsi aliis omnibus affluat, felicem esse posse fateamur: neque tamen illud quoque damus, eam esse summum hominis bonum , aut in quo ea sit, nihil ei deesse posse ad bene beateqne vivendum . Atque hoc ita se habere, eademque opera, quomodo tum ea, quae modo attulimus argumenta, tum eiusmodi
alia dis&lvenda sint, e sequentibus liquido intelligetur .
Ἀτελες εραJ Si virtus , ut est apud Ciceronem quarto de finibus, est rationis perfectio, & ut Aristoteles ipse postea dicturus est, eum in quo est , perficit, quom do potest ἀτελες ερα dici λ Duplex est perfectio, ut docetur in libris de animo : prima & secunda . Primam
persectionem vocemus aut habitum, aut potestatem quandam otiosam, & nullo fungentem munere, qualis est ars in eo, qui illam non exercet, aut oculorum auriumve sensus in dormiente . Secunda est primae illius exercitatio e ut cum artifex aliquid agit ex arte ,
75쪽
ut cum aliquid videmus re ipsa vel audimus . Virtus ex primo genere est . Primas autem perfectiones nihil prohibet imperfectas dici, si cum secundis conferantur. Δοκει γαρὶ videtur enim , inquit, evenire posse , ut& dormiat is, qui virtute praeditus est, & in tota vita nihil agat: ac praeterea multis versetur in malis, fortunaque utatur maxime adversa : cum autem , qui ita vivat, nemo unquam felicem dixerit, nisi qui admirabilem aliquam senuentiam defendere ac tueri velit.
Δακει si in Dubitationem habet, quid sit, quod Λristoteles ait, evenire posse, ut qui virtute praeditus est, totam vitam dormiat . Hoc enim nemini evenire potest , neque in quo sit virtus neque a quo absit. At hociquidem facile explicari potest, si sciamus,docendi caussa licere interdum ponere ac fingere quaedam , quae, etsi nunquam sunt, eis tamen positis, nulla consequi inrabsurditas. Λεγω ο ὐδ εθαι, ait Aristoteles in prioribus,
toto vitae tempore , est . IG-των, fi naturam ipsius consideres , qua animal est. Neque enim semper vigilare , neque semper dormire ullum animal potest : ut docetur in libello de somno & viguia. Λt, virtutis quidem caussa , est M ἰν ομνων. Nam etiamsi ponas aliquem , qui virtutem adeptus sit, statim obdormiscere, di dormire totum reliquum vitae tempus: somnus ille non impediet, quo minus Virtutem retineat. Neque enim pugnant inter se haec , dormire & virtute prae ditum esse. Neque vir bonus cum dormitum it, ut ve se, ita se virtute exuit. Ut igitur illas aliquot horas, quas dormit , virtutem retinet , ita retineret etiam si totam vitam dormiret. Exempli caussa, si virtutem consecutus, statim opprimeretur lethargo, ita ut somni& vitae idem finis esset, illo tamen morbo virtutem ei ademptam non diceremus. Et si somnus virtutem tolleret
76쪽
leret , quoties expergiscuntur viri boni , totie, e s nova exercitatione ad virtutem comparandam opus foret. Ita ergo argumentatur Aristoteles . Eiusmodi bonum,
quod etiam ab eo qui semper dormiat , retineri potest, non est summum bonum . Tale autem est virtus. Non est igitur virtus summum bonum. Epimenides, qui totos XLVII. annos dormiisse dicitur, si quo tempore sopitus est , virtutem habuisset, retinuisset eam dormiens: neque tamen selix fuisset. Aliud igitur est virtus , & aliud felicitas. Καὶ ἀπνακτεινJ Fieri potest , ut ei qui virtute praeditus est , nulla unquam se offerat exercendae virtutis occasio . Talem autem , id est , τον ἀποικτουσα δἀβἱ nemo felicem dixerit.
Καὶ αιτυ ιν τὰ μέγιςαὶ ita ut nihil ei prospere succedat eorum quae agit .
Τουθ οἴτω πια Slinc quid sit , disces e primo topic
rum . Inde apud Ciceronem Καὶ- μων αλις in 'Eγκυκλίων libros duos hoe titulo scripserat, quibus ἐγτυκλια quaedam & pervulgata di sciplinarum,& philosophiae praecepta complexus erat. Τρέτω δέ-ο θεωρσικὸς) Libro decimo . o' uisi τιςῆς βία in τὰ ob) Dubitare aliquis poterat, Cur tres tantum vitas posuisset, neque addidisset quartam , eorum , qui pecuniae tantum & opibus cogendis ac congerendis student: quales sane multos videmus. Huic duhitationi duobus modis occurrit: primo, quod illi vix vivere videantur : sed sit eorum quodammodo αοῦ - enim lego , ubi vulgo est , βίαι , deinde quod satis per se constet, divitias non esse sum in
mum bonum: cum sint e genere bonorum utilium , quaeque tantum propter aliud e X petuntur. Διὸ μαMοι J Argumentum a maiori . Προς ἀυτ adversus ea ut in loco topicorum, quem
declaravi in libris variarum lectionum .
77쪽
Tο δε καθου Cum multa sunt in Philosophia, quae
disti ciles , atque arduos habent explicatus, tum quaestio de id eis tam multis est, tamque variis dimentientium inter se eruditissimorum hominum agitata contentionibus, ut si quis hodie in eum arbitrum se ac disceptatorem. idoneum profiteri audeat , vix ullo pacto apud cordatos , & harum rerum intelligentes homines impudentiae, aut potius temeritatis notam essu gere posse videatur. Λ qua quoniam semper quam longissime abesse studui , & mihi conscius mediocritatis meae sedulo cavi, ne quid unquam pro certo atque explorato traderem , quod ipsi mihi non satis perceptum ac cognitum esset , servabo eam , cuius me nunquam adhuc poenituit, consuetudinem , & , cum aperte ac dilucide, quantum in me erit, exposuero, quam Platonis , quam Aristotelis fuisse sententiam putem, quid mihi verisimillimum videatur , ita proponam, ut &suum cuique , & mihi meum, si quid postea probabilius occurrerit, iudicium liberum ac solutum relinquam. Alia fortassie ratio aliis placeat: mihi quidem Certe nunquam non incredibiliter arrisit illa in dispu- tando veterum modestia, qui, cum abundarent doctri-Nae copia , Vix tamen unquam de rebus, in quibus aliqua inesset obscuritas, asseveranter & amrmate pronunciabant. Corrupit hoc, ut pleraque alia sequens aetas, eruditionemque coepit ex confidentia pendere, eoque paulatim perducta res est , ut homines adolescentes reperias . qui quadriennio aut quinquennio in Philosophiae studiis utcunque consumpto, quovis facilius adduci possunt, quam ut se ulla de re dubitare fateantur. Me vero S timidum natura finxit,& experien tia atque usus rerum timidiorem etiam reddidit: cum saepe
78쪽
saepenumero mihi usu venerit, ut quarum me rerum scientiam habere animo conceptam ac comprehensam existimabam , earum me postea ipsarum amimadverterim magna in ignoratione versari . Itaque fio indies tardior ad affirmandum : neque ullum fere maiorem
ex studiorum laboribus fructum capio, quam quod mi nus quotidie mihi blandior, & si nihil aliud, fallem eduobus ignorantiae malis altero liberor , cum , quae nescio , consequor ea nescire me ut sciam . Non enim aut tam turpe, aut tam incommodum est, nescire aliquid, quam si , quod nescias , id te scire opineris. Sed haec fortassis alieniora sunt. Nunc illuc, quo institui,
veniam , eaque ut potero , explicare ingrediar , quae de idea boni adversus Platonem Aristoteles disputavit. Exordiar autem a nobili & admodum celebrata docti sis morum hominum sermonibus quaestione : sitne inter Platonem & Aristotelem verborum tantum , an rerum di sententiarum discrepantia, & num ea, quae tam multis locis adversus Platonem disputantur , ad ipsam Platonis sententiam reptehendendam pertineant, an Potius adversus eos, qui ex male acceptis Platonis verbis falsam aliquam sententiam elicerent, dirigantur. Simplicius quidem , cui ex Aristotelicis interpreti hus non facile quemquam aut ingenii acumine , aut doctrinae magnitudine anteposueris , convenire de re bus ipsis inter Platonem & Λristotelem arbitratur: idque cum aliis locis , tum in tertium de coelo testatur,
φαίνεται. eς αυτον. id est : Quod autem crebris usurpare
sermonibus soleo : id nunc quoque dicere operae pretium est , inter Philosophos Platonem autem & Aristotelem dicit nullam quidem esse de rebus ipsis discrepantiam , sed Aristo . E tete1
79쪽
ules saepenumero dam occurrit ei sententiae , quam quIs ex male accepta Platonis Oratione elicere posset ς eorum nomin ius parcens , qui Platonis verba modo , non sententias imulligant, ipsi Platoni adversarI ac contra eum dicere vid
tar . Sic & in secundum Physic. ait, Aristotelem non disputare adversus ideas , sed adversus vulgares opiniones de id eis . -ος τας δηρο δεις ita et in ἐννο-ς,. In eadem sententia & Ammonius fuit & Boetius, qui etiam in librum Mea semiab ιας, se de Platonis & Arist telis concordia scripturum esse profitetur. Et patrum nostrorum memoria duo admirabili eruditione praediti viri, Bessiario Cardinalis Nicenus & Ioannes Picus Μiaandulanus, id ipsum multis & exquisitis rationibus
Ego tamen nullo modo adduci possum , ut credam Λristotelem , cum Platonis sententias probaret, verba tantum illius reprehendisse , moveor autem his argumentis . Primum , quoniam hoc ab Aristotelis gravitate maxime alienum laret . Quid enim est tam leve, tam nugatorium , tam Sophisticum , tam Philosopho indignum , quam cum de rebus gravibus disputes, cuius sententiam probes , eius verba captare ac cavillari λSophistarum hoc eme ait Aristoteles ipse in Topicis ,
eius , qui cum disputant, verba non ita , ut ab eo senissum est , accipere, sed in aliam aliquam sententiam detorquere , in qua reprehendenda diserti ac copiosi esse possint. Praeterea si Aristoteles non adversus PI tonem , sed adversus eos , quos Platonis verba parum intellecta in errorem aut induxerant, aut inducere poterant , disputasset , videtur hoc , si non ubique , at certe alicubi, aperte ac di sertis verbis ex premurus fui s. se : idque duabus de caussis. Primum, ut effugeret iulam invidiam , in quam se incursurum apud multos Platonis amatores facile prospicere poterat . Ita enim
videtur gratus in magistrum fui me, di persolvi me ei
80쪽
IN I. ET HIC RUMO . praeclara δεδεκτρα, si dicta ipsius interpretando veram eius sententiam aperuisset. Nunc videtur multis , ut Herculem est in fabulis necem attulisse Lino,quo magistro in musicis usus fuerat, sic Aristoteles a quo Philosophiam dedicerat, hoc ei praemium reddidisse , ut omnes prope illius sententias iugulare ac confodere voluerit . Deinde quod ipsemet incideret in eandem illam culpam, quam in alio reprehenderet. Posset enim non immerito aliquis dicere. Quid in Platone repredendit Λristoteles λ dicendi genus . Quid ita ' quia
tale est, ut multis obiicere errorem queat. Λt ipsemet eodem vitio implicatus tenetur: si cum a Platone non dissentiat, ita tamen loquitur, ut vehementissime ab eo dissentire videatur. Quis autem est , cui ista ad reprehendendum via non pateat e aut quis unquam ita proprie atque exquisite locutus est, ut illius oratio nemini prorsus errorem afferre posset Quam multa sunt in ipsius Aristotelis 1criptis , quae , si quis nuda tan tum verba consideret, absurdissimas sententias contineant ut cum is secundo poster. analyt. in extremo ait, sensum esse ae aut cum in sexto Ethicorum, sensum esse mentem , aut cum , qui in categoriis *ecies & genera substantias esse dixisset , idem sexto σμε τἀ τἀ φ . docet nihil commune posse esse substa tiam , aut cum in topicis Deum animal esse dicit, aut cum in quinto de generatione animalium, animae ple
na esse omnia. Quid plura persequar quamlibet enim multa nullo negotio colligi possunt. Ergo si hoc tantum in Platone reprehendit Λristoteles, quod ex verbis ipsius ma Ie intellectis falsa quaedam Sabsurda colligi possint, suo se ipsemet gladio iugulaverit. Eadem enim reprehensio in ipsum retorqueri potest . Illud quoque non iniuria quaesierit aliquis, cur tanto studio Platonicorum princeps Plotinus, Proculus, Simplicius ipse Aristotelis argumentis respondere , ct adver-E a sus
