장음표시 사용
211쪽
I 2 Inat. Theol. Lib. IV. de Deo Trino ete. Spiritus Sanetus, eur Filius dixit: de Patre praeedit ' Cur
ptitas, nisi sicut cid eviri solet referre et quod ipsius est, et de quo ipse est p S. C. Atqui laudatum testimonium de solo Patre intelligendum est, et nullo modo do Filio. Ergo etc. Prob. Scripturarum testimonia intelligenda sunt juxta interpretrationem Eeclesiae , praesertim in Conciliis adun t e. Sed Ecclesia in Concilio Constantinopolitano laudatum Christi testimonium interpretata est de sola Processione a Patre , quoniam contra Ilucreticos Macedonianos in Symbolo Nieaeno intexuit: Oui et Patre proeedit Ergo eic. v. Constantinopolitana Synodus habita suit ad damnandam haeresim Eunomii , qui impie docebat, Spiritum Sanctum esse creaturam, et a Filio Productam . Ut itaque catholicam fidem de Dixinitate Spiritus Sancti stabiliret, illum a Patre procedere professa est , id quod IIaeretici negabant. Nihil hautem dictum est de Filio , primo, quia
nondum exorta erat quaestio de Processione Spiritus Sancti a Filio , Seeundo , quia Conciliorum mos est id tantum decernere , et exprimere , propter quod Concilia adunantur.
ls. Atqui Ecelesia in Coni illis adunata lassa est Spiritum Sanctum a Filio non procedere sed a solo Patra Ergo etc. Prob. In Concilio Ephesino publice a Carisio Pre bytero lectum fuit Symbolum Nestorianti in . in quo Ex- Pressum erat, Spiritum Sanctum non esse Filium , et nec habere substantiam per Filium , et Coue ilium id nec improbavit , nec damnavit. Quinimo nec S. Cyrillus Alexandrinus , nec Pontifex Caelestinus Nes: orio adversati fumrunt. Sed silere hoc in casu , idem est ae approbarD. Ergo etc. v. p. min. Ideo nihil in Concilio Ephesino pronuntiatum est contra Nos ortii in , qui dieabat Spiritum Sanctum non habere Suhsi uni iam per Filium , et cum i yrillo tacuit Caelestinus Pontifex , priano quia verba NE-storii exponi poterant in seu su Orthodoxo, scilicet, SP
212쪽
Brra III. do Proeassionibus et . 2 3 ritum Sanctum factum non esse a Filio, sicut blaspho-mabat Eunomius , cum Macedonianis. Secundo, quia tunc agebatur de una Persona in Christo , et quaostiones voluti incidentes omittebantur.
2o. C. Atqui Ecclesia agnovit Processionum Spiritus Sancti a solo Patre, et non a Filio. Ergo etc. Prob. Iuxta Romanensium Doctrinam Pontifex, pruesertim cum noneelebratur Coucilium , in fallibili lor regit Ecclesiam, et est infallibilis Conciliorum interpres. Sed Leo tertius Pontifex fortiter restitit Carolo Magno , qui per Legatos illum rogavit , ut sineret legi in Ecclesiis Gallicanis S m-bolum cum adjecta Particula Filioque , qua asseritur Processio Spiritus Sancti a Filio. Quinimo non solum id no-gavit , sed et jussit fieri duas tabulas argenteas , in quarum una Graece , et in altera Latine , describe rotur Symbolum sine particula Filioque ; et ut ab omnibus legero-tur , jussit suspendi ad vulvas Ecclesiae. Ergo etc. Non restitit Leo Carolo Magno , quasi non recto sentiret de Proeessione Spiritus Sancti a Filio aequo aua Patre: ipse enim legatis dixit: &α sentio, ita teneo, ut refert Baronius historicus Ecclesiasticorum Annalium illorum temporum. Alia itaque fuit causa. Et quidem
trimo , quia jam illa particula Filioque in Ecclesiis gal
icanis , apposita fuerat inconsulta Sede Apostolica: II. quia nolebat Pontifex , Gallicanam Eculesiam dessecterea consuetudine Ecclesiae Romanao, tu qua Symbolum decantabatur sine illa Particula et ac tandem, quia nulla tunc erat necesSitas particulam illam addendi , quia non, dum exorta erat Photii haeresis. 2 l. C. Atqui revera Ecclesia reprobavit Processionem Spiritus Sancti a Filio. Ergo etc. Prob. Non do- fuerunt , qui in Concilio Ephesino postularunt , ut in Symbolo adderetur Processio Spiritus Sancti a Filio ,
te tamen Patres renuerunt: et sic Pariter servatum est
a Patribus Concilii Chalcedonensis. Ergo dicendum, quod revera tuna Ecclesia reprobavit hujusmodi Proeossiouem;
213쪽
2lsi sistit. TheoI. Lib. IV. de Deo Trino etc. et consequenter , quod nullo jure in Conciliis Lugdunense , et Florentino addita est in Symbolo particula ipsa FilioqMe. s. In Conciliis Ephesino , et Clialcedo non se agebatur de haeresi Nestoriana , et Eutychidna , non vero de schismale Grsecorum quoad Processionem Spiritus Sanctia Filio: et propterea queae ad utram ne haeresim prostigandam salis ei aut, decreverunt, nihil solliciti de Pro
cessione Spiritus Sancti a Filio, quia (iterum dico .
Conciliorum mos est illa tantum discutere , et determi-ndre, Propter qssae adunbntur. Quoad vero Concilia Lugdunense Secundum , et Florent iuum , quae in Symbolo addiderunt particulam Felioque , dico, suo jure usa suisse , et eodem quidem , quo a Concilio Nicaeno primo addita in eodem Symbolo fuit vox Consubsiciniicilis contra Arianos , et a Constantinopolitano primo addita suerunt verba: qui locutus est Per Prophelcis contra Ma
22. Vai ia insuper sophismata a Photio proponuntur. Et quidem. I. dicit. Si Spiritus danctus a Patre procederet, et Filio, ipse originem haberet a duobus principiis. Sed hoc absurdum est. Ergo etc. II. Vol Spiratio activa est prοpi ietas essentialis , vel personalis. Sed diei nequit essentialis , quin tunc conveniret omnibus tribus Personis , et sic Spiritus Sanctus seipsum spiraret , et produceret, id quod repugnat. Ergo e,t personalis , et
Propterea uni Personae Patris convenit. III, Est ne Spiratio activa Patris sufficiens per se ad Processionem Spiritus Sancti, an vero insufficiens . ita ut necessaria quoquo sit Spiratio Filii Z IIoc absurdum est . quia nihil im- Perfectum esse Pol est in Deo Patre. Ergo illud : et pro- Pterea rejiuienda est Spiralio activa Filii. v. Ad Singula. Et quid im ad primum dicimus. Etsi
Pater , ut Filius sint duae distinctae Personae, una tamen , unica , et eadem est in ipsis Natura , et Essentia
Divina , a qua et ut est in Patre , et ut est in Filio , '
214쪽
Pura III. do Proeessionibus etc. glioriginem habet Spiritus Sa eius : ex quo lit, ut unum sit principium , a quo ille procedit. Ei enim iuxta Concilia, et Sanctos Patres, omnia in Divinis sunt unum e idem, ubi non obviut relationis oppositio ; sed inter Spirationem Patris , et spirationem Filii nulla est oppositio relationis; ergo virtus spirandi Spiritum Sanctum una et eadein est in Patre et Filio. Clarius : virtus spirandi Spiritum Sanctum in Filio est illa ipsa, quae est in Patre, quippe omnia, quaecumque trabet Pater, Filii sunt, Joann. in ., excepta relatione paternitatis. Ergo Spiritus Sanctus a Patre et Filio procedendo non a duobus Principiis , sed ab uno eodemque Proeedit Ad alia duo satis apparet responsio ex iis , quae diximus de constitutivo Personarum in Divitiis. Repetantur itaque . Personae in Divinis sunt tres intrinseci distinethmodi existundi unius Divinae Naturae Essentiae , sivis Substantiae: Ot hi tres constituuntur a duabus operatio-bus cia Ditim, quassi sunt concipere, et spirare. Priucipium Primae operatiouis , utique non disjunctum a Natura Divina, est Paler, et terminus simul cum ipsa Divina Natura, est Filius: Principium activum nilerius operationis , spirationis scilicet, est eadem Natura Divina et ut Pater , ut ut Filius ; et terminus passivus talis spirationis est Spiritus Sanctus tertia Pe sona. Eu ergo ex duabus operationibus quatuor termini, seu relatioues ;et quia terminus spirans est uterque terminus prioris operationis , scilicet Pater , et Filius , en ergo tres Personae nec plures , nec pauciores. Ecquis itaque non videt terminum secundae operationis, scilicet Spiritum Sanetum aequo Procedere a Patre , et Filio Z Ad quid ergo Photii interrogationes , est ne spiratio activa essentialis, an vero Personalis 2 Sussicit nec ne sola Spiratio Patris ad Proeessiouem Spiritus Sancti Z Spiratio activa est qui dem essentialis Naturae Divinae , quia est oporatio ad intro. Sed cum personalitas non sit per so quid suta stantiale , sed modus existendi Substantiae Divinae, id,
215쪽
2 6 Insi. Theol. Lib In da Deo Trino aie. ipsum nec assimari, nec negari potest de Personis, modo
abstracte concipiantur separatae a Natura Divina. Et laesum dicatur de altera interrogatione.
23. Relatio terminus abstractus a verbo Resero, est reserte aliquid ad aliud, et observare quid sit respectu illius, et utrum Praesertim unum ab altero quovis mo
do pendeat. Ipsa duplieiter distingui solet , alia enim dicitur ideatis , si fundamentum in rebus non habet, sed
tantummodo tu nostra mente cogitante , ut cum rem aliquam ad suam essentiam referimus . aut etiam ad suum modum existendi : et alia dicitur realis , quae fundamentum habet in rebus ipsis extra mentem existentibus. Et haec etiam duplex est , altera cum una res ab alia pendet, ita ut sine illa concipi nequeat, uti est relatio inter Patrem, et Filium, Magistrum et Discipulos, Dominum et Servum etc.. quia nec Pater sine Filio, nec Filius siue Patre eoncipi potest: et altera habetur cum dependentia isthaec non adest, uti e . g. cum aliquam realem quantitatem cum alia pariter reali conferimus. 2 . Quibus breviter Praenotatis , ne tempus frustra teratur in examinandis exosis quaestionibus, quae ventilari solent inter Scholasticos , maxime illis , quae in Divinis Pendent a distinctione formali Scotistarurn , nonnulla tantum libabimus de Relationibus , quae in Deo sunt res Pectu Personarum. Et quoniam in Deo tres realiter distinguuntur Personae, quisque videt, quod de relationibus sermo est, et de illis, quae dependentiam inducunt , sive cum una res ab alia pendet, ita ut sine illa in- tolligi nequeat. 25. Itaque cum duae sint in Deo operationes, sive ut Scholastici dicunt ad intret , actio scilicet generans,
216쪽
Pura III. da Proees misia ela. et Tot Spiratio aetiva; inde sequitur, sicut jam diximus , ut quatuor sint relationes. Et quidem cum quaevis
istarum operationum suum terminum necessario habeat,
hinc habemus Generatum et Spiratum. Et quouiam actio Spirans aeque pertinet ad Personas Patris et Filii eamdem Divinam Naturam habentes, inde fit, utitres sint Personae in Deo realiter distinctae, scilicet Pater, qui est Principium generans, Filius, qui est terminus generatio nis, et Spiritus Sanctus, qui est terminus Spirationis activas Patris et Filii. 26. Ergo in Deo sunt duae operationes permanente Generatio , et Spiratio et sunt quatuor Relationes , scilicet quae intercedunt invicem inter terminos activos , et Passivos ipsarum operationum et et sunt tres Personae , quia actio spirans aeque pertinet ad duas constitutas Personas , Patrem scilicet, et Filium. 2T. Item reales sunt hujusmodi Relationes , quia habentur Per realem oppositionem , ut quae intercedit i ter agentem , et effectum actionis. Dependentiam quoquo inducunt, quia terminus actionis originem habet ab age te et unde in Divinis Filius originem habet a Patre, qui est Persona concipiens ; et Spiritus Sanctus originem habet a Patre; et Filio , qui sunt Personae Spirantes. 28. Realiter ergo inter se Personae distinguntur , quo uiam opposita prorsus habent constitutiva. Sed tamen quia unaquaeque eamdem prorsus habet individuam Naturam Divinam , indo sequitur, ut licet unaquaeque Persona sit verus Deus , unus tamen est Deus , quia una est Diviana Natura , sive Essentia , aut Substantia tribus comm
2s. Et tandem sequitur, ut laedi una Persona originem habeat ab altera, nulla tamen est nobilior , aut in ferior altera. Et ratio est, quia omnis perfectio est a Nam tura Divina , quae est una prorsus, et eadem in omnibus.
217쪽
2 8 Insui. Thaol. Lib. IV. A Deo Trino sic.
De Notionibuis in Divinis. 3o. Ex iis , quae brevissime dicta sunt de Relationibus, quae sunt constitutiva Personarum, apparet esse in Divinis etiam Notiones. Nolio est character , signum , tessera sussiciens ad discerendas inter se Divinas Personas. Tria ad rationem Notionis requiruntur. I. Ut explicet originem , quia per originem Personae inter sedistinguntur. II. Ut dicat aliquam dignitatem, quia Persona est nomen dignitatis. Tandem, ut sit charactor peculiaris , non vero communis.
3 . Quinque communiter assignantur Notiones in Divinis, scilicet Innascibilum s sit venia vocabulo , hoc est nullum agnoscere sui principium, et reternitos, idest virtus generandi, qui sunt characteres primae Personae; Filviis , idest esse genitum , qui est character Secundae Personae ; Spiratio velisci, qui est character Primae, et secundae Personae ; et Spiratio Possitici character tertiae
32. Patet igitur, Relationes , Proprietates Personales , et Notiones esse unum et idem in Divinis, et distingui nominibus pro variis respectibus , quibus considerantur. Etenim quae dicitur Relatio respectu ad terminum , eadem dicitur Proprietas respectu ad Personam , cujus est proprietas , et dicitur quoque notio respectu ad nostrum intellectum, qui Personas invicem distinguit. Itaque Paternitas est Relatio, ubi accipiatur relate ad Filium. Est proprietas personalis, ubi spectatur prout designat primam Personam Divinam. Et est Notio , si sumatur veluti Character , quo primam Personam ah aliis distinguimu
218쪽
da. Missio generatim spectata in Divinis est exitus unius Personae ab alia ad aliquem effectum supernaturalem in creaturis producendum. Missio generatim sumpta triplici modo fieri potest , scilicet imperio, consilio, et origine. Fit per imperium, cum mittens jus imperandi quο- vis modo habet super personam , quae mittitur; ut cum Dominus mittit servum. Fit ex consilio, cum quis etiam inferior , aliquem consulit, ut eat ; sic Medicus 'dicitur mittere Principem ad aliquem locum salubrioris aeris. Tandem missio ex origine est, cum una Persona ab alia Proeeedit. da. Quoniam in Divinis nulla Persona est alia n bilior , aut superior, quia eadem in omnibus est Nathra Divina , ex qua habetur omnis perfectio, licet una Per
sona ab alia procedat, ut diximus ( o8 , inde patet,
quod nee primo , nec altero modo missio locum habere potest in Divinis, sed tantum tertio. Et idcirco hoc se
Danetir in Diuinis Missiones. 35. Prob. oannis cap. III. v. 6. habemus: Sie enim Deus dilexit mundum, tit Filium stium tinissenitum siret . . . Non enim misit Deus Filium suum in mundum tit judieet mundum. Et saeipissime ibidem Christus dicit, se missum fuisse a Patre , et praesertim cap. m. v. 58. ait: Sicut misit me vivens Pater, et euo vivo Propter Patrem. Ergo Filius missus est et quidem a Patre , a quo originem habet. Item Christus ipse ibidem cap. XI. v. 26. loquens de Spiritu Sancto ait: Cum autem Dem
219쪽
22o Atate. TheoI. Lib. IV. de Deo Trino reo.nerit rimclitus , quem esto mittam vobis a Putre. Ergo
Spiritus S. qui a Patre, et Filio procedit , a Patro ,
ut Filio mittitur. 36. Quemadmodum veteres Ariani abulebantur doctrina Missionis ad inficiendam Divinitatem tu Personis, quae mittuntur , in Filio scilicet , et Spiritu Sancto , quoniam qui mittitur inferior esse debet mittento; ita contra orthodoxi illam adhibebant ad proiligandam illorum Perfidiam , et ad stabiliendam realem distinctionem trium
Personarum. Etenim cum talis Missio non sit ex imperio, neque ex,consilio, sed ex communicatione ejusdem Naturae Divinae, necessario sequitur, eamdem Divinam Naturam esse in tribus Personis. Et quoniam nemo seipsum mittit, et inter mittentem , et missum realis est
distinctio, realem indo deducebant distinctionem Personarum inter se.
3T. Advertendum tamen est, quod exterior effectus qui ex missione Personarum Divinarum in creaturis producitur , nonnisi per appropriationem tantum tribuitur Personae missae. Etenim ex regula Fidei habemus, omnes operationes ad extra, ad tres Personas aeque pertinere, ut quae procedunt a Natura Divina, quae est una , et eadem in tribus Personis. Et inde factum est, ut Scholastici invexerint illud tam improprium vocabulum, scilicet Circuminsessio, quo indicare volunt mutuam Personarum ad invicem inhabitationem , juxta illud Ioannis cap. XIv. v. o : Non creditis, quia esto in Hire, ei Puter in me est pEt haee breviter dicta sint de augustissimo Trinitatis Mysterio , do quo quantum brevior , lautum melior , et lutior erit Sermo.Finis Lib. III. et IV.
220쪽
DE DEO UNO, EIUSQUE ATTRIBUTIS .
Septem partibus expeditur hic liber. In I. demonstra-iur Dei existentia : In II. ejusdem unitas. In III. se mo erit de Dei Natura , et Essentia. In IV. disphtalux de divinis attributis in genere. In V. de iisdem, sed in
specie. In VI. breviler loquemur de obscurissimo praedestinationis Mysterio : et tandem pauca dicemus do aI
Proprie loquendo Deum existere pro certo potius a Theologis poni, quam demonstrari deberet. Etenim, si ut dictum est in superiori libro, unicus fons, unde Sua a gumenta desumere debent Theologi , est doctrina a Deo revolata , quomodo suum munus Pxercere poterunt in hac parte , quin POnant pro certo , quod assumunt demonstrandum , scilicet Deum existere , et etiam locutum e
se hominibus 2 Ast, quia fieri potest ut quis hanc scientiam ingressus sit , quia Prius salis operae dederit Phi-