Theoria entium insensibilium sive Metaphysica universa sacra et prophana, omnium captui accommodata. Accessit rerum index alphabeticus, cujus ope totum hoc opus lexici metaphysici, seu philosophici vices gerit. Auctore abbate Para du Phanjas. E Galli

발행: 1782년

분량: 541페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

NERNIT NE OMNINO DEUS ANIMAM HNMANAM A SE CREATAM AD NIHIL M REDIGERE 'xos . OBIECTIO II. Asserere animam humanam eorporis solutioni superstitem esse , est

asserere, Deum hanc animam , quo temporis momento corpus perit, non destruere. Patet , Deum omnipotentia sua posse tune animam ad nihilum redigere; unde, & qua ratione novimus , Deum non ita facere RESPONSIO. Ut valeat hoc ratiocinium, necessario aut supponit , Deum nihil nos de anima docuisse, aut Deum, postquam nos do-euit animam corpori esse superstitem, possie absolute omnipotentia sua animam hanc ad nihilum redigere , quo momento temporis cor

pus perit. -

I. Ratio aeque, ac revelatio a Deo est; utraque ergo Dei vox est. Quare si Deus vel raritione, vel revelatione nos docuit, animam corpori esse superstitem, eorti sumus, Deum, etsi

omnipotentem, animam, quo momento corpus

perit, ad nihilum non redigere rso, o ast . Atqui plures solidae rationes probant, ut binis praecedentibus propositionibus ostenὸimus ,

Deum, pereunte corpore, animam non destrue re; revelatio vero rationem confirmans , illi

quidquid claritatis, & roboris deesset, abunde

fussicit . . Quare quum Deus nos ratione docuerit, animam cum corpore non interire , quum revelatione certos nos fecerit, eam immortalem es .

se, fieri nequit, ut animam humanam destruat ;nequit enim Deas illusor esse , & deceptor. II. Ratio, & revelatio docent, divinam omnipotentiam ceteris divinis attributis opponi non posse adeoque , quantumvis infinita sit

omni.

102쪽

ejus nanum . Immortalitas. Ioromnipotentia, nihil Deum facere posse sapientiae suae, justitiae, veracitati oppositum. Duobus diverss modis hic divina omnipotentia attendi debet, nempe antectaenter , &cOnsequenter ad divina decreta.

Anteeedenter ad diviva deere a consideratast

ad omnia possibilia divina omnipotentia nullo limite sese extenditis

Conseque eν ad diυIoa deerata consideratae divina omnipotentia ad nihil hisce decretis contrarium sese extendit : repugnat enim in sua voluntate Deum esse mutabilem.

roso. OBIECTIO III. Revelatio docet, Deum ad finem temporum mundum, & materiam ad nihilum redacturum. Cur & animas hominum ad nihilum non rediget RESPONSIO. In hoc argumento ab ince toe ad certum, ab ignoto ad notum , aut potius a salso supposito ad certam veritatem ita Iatio fit. Quod omnino praeposterum esto Quid post extremum judicium materiae fire Ignoramus; quid enim hac de re Deus decreverit nec ratio dolet, nec revelatio. Non itae tamen quid hominum animis post extremum judicium fiet ignoramus: mani seste enim nos do-eet revelatio q id de illis Deus adorandis suis deeretis statuerit I. Docet revelatio, diem givinae ustionis fore, ut magnae in caelo, dc in terra revolutiones praecedant. Mundum, quem incolimus ignis

ἡiluvio absumptum, Ac purgatum iri, dc ad sinem temporum, novam terram habitam iri , dctoelos novos. Non tamen nos docet revelatio, ferram πο-vam, ealos noυos nGVA materia tempore caelestis ultionis creata condendos sere, aut veteri hac materia initio temporum creatae , dctune Dei ultoris ira perpurgata. H. Docet revelatio, universos homines, quῶ

103쪽

ro et Theoνῖa anima humana.

ab initio ad ea usque tempora extiterunt, re furrecturos; quo fiet, ut quaevis anima humana, nulla excepta, iterum , & aeternum illi ipsi corpori conjungatur, cui primitus hic interris con uncta fuit. Falsum est itaque, universam materiam nunc ex jllentem in fine tem porum ad nihilum redactum iri; ex revelatio ne siquidem materiae nunc exilientis portio post eum, quem dicimus finem temporum, innumera humana corpora eis cere debet re ipsa iis similia, quae jam extiterunt , sed quae destrui non poterunt, & aeternum duratura sunt. III. Si qua materiae nunc existentis portio ad nihilum redigi debet , ratio hujus erit , quia quum non nisi ad viventium generationum bonum creata fuerit, nullum jam habebit finem, quem assequatur, quum non amplius in mundo visibili viventes generationes sine. Contra Vero anima humana quum adhuc finem permanen

tem habeat, nihil in se habet, quo ad nihilum redigi postulet.

iost. OBJECTIO IU. Nostrarum cogitatio num, & mentalium sensationum spiritualitas non obest, quominus hesternae hae diversiae modificationes hodie amplius non sint, & hodieris

nae cras: destruuntur ergo . Quare anima, no

fra spiritualitas permanentem , & aeternam existentiam postulabit RESPONSIO. In hoc argumento a modisiacationis proprietatibus ad substantiae proprietates illatio fit; pari ratione a trianguli proprietate ad circuli, vel quadrati proprietates illatio fieret . I. Animae nostrae modificationum spiritualitas earum intrinsecae destructibilitati non Opponitur. dc hoc duabus praecipuis rationibus , quae ipsam animae substantiam nullo pacto alia

tingunt.

Primo , quia non alium finem habent hae

104쪽

ejus Natura. Immorta Ilias. Io 3

modi scitiones, nis animam hoc, vel illo modo dato tempore modificare; quo fine expleto, nullus alius superest obtinendus. Deinde quia modificationes hae natura sua necessario successivae sunt , & simul stare nequeunt; ita ut unius exissentia se principium destructionis alterius. Exempli gratia, modifiri Catio gaudii essentialiter oppositae modificationis tristitiae destructiva est ; ut modificatio figurae cubicae sphaericae essentialiter est destructiva a II. Evidens est, neque has rationes, neque

harum similes cessationem existentiae in spirituali substantia postulare, quae semper finem in se habet obtinendum, neque ullum destructionis principium habet, quod ejus existentiae cessationem in serre possit. VALIDE NE RATIONE , ET REVELATIONE' ANIM E NUM MAE IMMORTALITAS STATUTA Esae roset. OBIECTIO U. Certum est primo, ani

mae humanae immortalitatem sola ratione perfecte demonstrari non posse : ratio enim sibi. relicti, nec revelatione suffulta noscere nequitquid Deus de hominis anima decreverit. Deus

vero aeque decernere potuit , ut aeternum existeret, aut tantum dato tempore pro imperscrutabilium suorum judiciorum ratione. Neque satis xevelatione haec immortalitas confirmata videtur: nonnullae siquidem scripturae locutiones hominem in morte brutis comparare videntur; & nonnulli ecclesiae Patres primis christianae religionis saeculis de anima humana ut de substantia tantum materiali loqui videntur. RESPONSIO. verae philosophiae munus estres ut sunt considerare, neque illas praejudiciis, aut enthusiasmo deformare; neque proba-

105쪽

tionibus, aut oblectionibus aliam vim , quam quae illis debetur tribuere. Ex his objectionis propositae binas partes perpendemus. I. Sola ratio revelationis lumine non illustrata demonstrare potest, humanam animam is stantiam esse essentialiter a materia distinctam, intrinsece spiritualem, simplicem, & omnis in natura sua compositionis expertem ,icujus nihil destructionem postulat, quae extra Corpus , quod animat, existere potest, quae suarum virtutum, suorumque vitiorum ratione re ipsa post

compositi , cujus pars est, solutionem existere

debet. At so Ia ratio reveIatione non adjuta plena, perfectaque certitudine scire nequit solo naturali lumine , animam hanc aeternum existere debere; hoc enim a tib/νo Dei deerat ν est , qui eam immortalem creare voluit, & qui potuisset ita creare, ut tantum dato annorum, aut saeculorum numero existeret , quo expleto ad nihilum redigeretur; quando tamen aeternae sum dispositiones semper ab omni , quod ipse nota est, essentialiter independentes , non amplius postulassent, ut existeret, sue ut virtutum suarum praemium obtineret, sive ut vitiorum pG nas lueret, sive ut suas intelligendi , & sentiendi facultates exerceret. taque duabus praecedentibus propositionibus, ut animadverti potuit, tantum demon stravimus, dogma immortalitatis animae non modo rati ni non repugnare; imo illi optime consentire

ne semper fuit verae religionis basis, ac fu damentum ab initio temporum, usque ad hos dies in patriarchis, in prophetis, ut in apostolis, & sanctis patribus; qu. in nostra philo

sophia religionis ostendimuς. Si vero aut in sacris scripturis, atat in sanctorum patrum operibus aliqua est affuivoca locutio , quae praecia Puta

106쪽

mo huic veteris, novique foederis dogmati coi eors non videatur; patet , hanc ex innumeris aliis perspicuis scri murae locutionibus interpretandam esse, dc ad veram suam simi Ma tionem reserendam, in quibus ubique dogma hoc aut statuitur, aut supponitur; & ex perpetua, ac permanente tum veteris, tum novi populi Deo .sdelis traditione; quae apud utrumque hoc dogma fidei suisse nobis testatur .ro 38, o Ic3s . Exempli causa , quum sacrae Paginae, ut vanam hominis superbiam deprimant , illum in

extremum vitae tempus revocant, & morientem ut jumenta exhibent ; patet hic tantum absolutam moriendi necesstatem illi ante oc Ios ponere, quae & homini , & bruto communis est . hinc vero inferre hominis animam interire, ut illa brutorum interit, est duo ὸeducere, quorum neutrum principio , unde insertur, includitur . Quum enim secer auctor in locutione , a qua haec absurda dedincuntur, homini miseram illam conditionem objicit, qua bruto similis est, omnino ab utriusque animae sorte praescindit. III. Supernaturati infallIbilitatD ρνHIIQtam semper habent aut insipiratione , aut impulsa omnes sacrorum librorum auctores, eorum Iibri, eorumque singulae partes . Porro libri hi perperam explicari possunt, intrinsecum sibi errorem continere non possunt , ut in philos phia religionis ostendimus. Non tamen eodem privilegio gaudent GeIesar patres, qui & falli potuerunt, & aliquando re ipsa falsi sunt neque in fallibiles sunt, nisi quatenus inter apostolos , & nos nexum constituunt ut historici irrecusabiles fides eorum aetate, & in eorum ecclesiis admissae, nexum ,

inquam, generalem dogmatica traditionis.

107쪽

ros Thestrya anἰma humana. Ieam ecelsa traditIonem referentes . . Primo mo do eorum auctoritas nulla est; eorumque sententiae tantum valent, quantum rationes, quibus eas comprobant, & nihil magis . Altero modo eorum testimonium multo maximi momenti est; & quum unanimis est eorum consensus, irrefragabilem aeque, ac Evangelium , auctoritatem habet; ut quoque in philosophia religionis adnotavimus. IV. Certum est, dogma immortalitatis ani- , mae humanae omni firmitate in diversis Patrum operibus depositum reperiri . Si vero eorum quispiam de hoc dogmate philosophatus aliquid fortasse protulit aut falsum, aut absonum, jure dicemus , hac in re ipsum hallucinatum esse, nec recte philosophatum fuisse; nec plura

PARAGRAPHUS PRIMUS.

phia omnes ingenii vires contendit, ut vel statueret , vel oppugnaret humana tabertatis existentiam, sue liberi arbitrii, sive illius actiυa volun talis nos virtutis, quae earum omnium, quas die terminationes nostras liberas nuncupamus

108쪽

ejus Natura: Libertas. I 7 Ianus , vera causa effoiens est tum eo-Tum nmnium, quos actus nostros liberos dicimus, sive internos, sue externos, causa physica essiciens, aut occasionalis. I. Lockius opere suo de humano intellectu id curasse videtur, ut omnia in theoria de kuma a libertate perturbaret, quam modo in intellectu statuit, modo in voluntate, quam modo natura activam , modo passivam potentiam facit, modo liberam, modo in suis actibus necessitate ductam: nimium saepius in his animae actibus 'confundens quod tantum voluntarium est cum eo, quod vere Iiberum est.. Lockius tamen hac in re humanarum cognitionum explicationem aliquatenus juvit ; satis apte veram causam physicam explicans , a qua diversae determinationes nostrae liberae prosei.

scuntur, nempe incommodus anima status , quem jure censet praecipuum humanae activitatis stimulum , cui tamen aliquando nimium in voluntate imperium tribuit. 'II. Collinus in suis de humana libertate philosophicis disquisitionibus humanam libertatem

facit potentiam pure passiυam , & omnino ne cessitate ductam a motivis agendi, aut non agendi, quae illi intellectus objicit : ita ut quum motiva haec intellectui proponuntur , qui po4tentia pure passiva est, voluntas semper irresiis stibiliter trahatur, quo motiva haec inclinant;

komines vero esse Vult omnino agentia Mecessa stia, ut brutum herbam carpetas, ut arbor vegetans, ut aqua ad mare sua gravitate decuria

Nemo ex recentioribus philosophis in impugnanda libertate artificio, & sagacitate cum Collino comparandus. . t i i lIH. Clarkius Collini sophismata valide pr terensi humanam voluntatem facit , Potentiam natura activam , is in fuis actibus liberam ;quodque proponit lolidissi,nis rationibus confi)E 6 mat,

109쪽

mat. In Clar hii opere Collini sophismata eam

apte evoluta sunt, tam accurate detecta, tam solide confutata , ut quidquid virium habere videbantur penitus evanescat. At adversarium omnino proterens Clarhius sese ipsum criticae castigandum exhibet; primo quia animam validissime, demonstrans potentiam in actibus suis liberis activam esse , humanam libertatem in potentia movendi , se amotum producendi statuit ; ita ut ubi eum fue

haec potentia si, ibi sit vera libertas ; & ita

ut lactentes pueruli, & bruta quum hanc potentiam habeant , veram habeant libertatem , Bon tamen veram moralitatem . Deinde quia libertatem ponere videtur facultatem essentialem humanae naturae, ab eaque in amissibilem . ita ut actus quilibet voluntatis , etiam in infantibus , & in beatis fit semper essentia ipsa

actus liberis Q In hae consutatione demonstratum est , rationem pro Collino nullibi militare . at evidens est non ubique stare pro Clarkio ; qui si optime errorem profligavit, non semper veritatem est assequutus. Post onmia , quae de libertate Clarhius scripst , diligenter discussa . deprehendimus nondum propositam esse libertatis notionem , nec ejus theoriam explicatam , atque statutam.

IV. Non ualli recentiores philosophi, ut auctor rumilli , & auctor Henriadis , nonnulla Collini sophismata in suis operibus, praepostere sane, e tenebris evocarunt. Voluntatem humanam facere studuerunt potentiam pure passivam, cui necessitatem inducit id, quod vocant Fudi

Ipsi ne effoetis jam Collini sophismatis tanea vi a Clarhio contritis . dc a pluribus post Clarhium philosophis, re vera decepti fuerunt non ficile putandum . Quare ergo illa iterum in majorem Iucem Proserre conati sunt For

110쪽

tasse in novis paradoxis excudendis laus aliqua Ingenii Collino est tribuenda ; at quam sibi Iaudem comparandam sperent recentiores philos phi paradoxa haec jam contrita , & profligata ad aurium fastidium repetentes V. Leibnitius in suo monadum systemate

animam vult in ordine ad libertatem Monadem passive activam , quae semper in suis volitionibus necessario determinatur & ab actio, af-ctiis , aut aver a , quam ad res habet , &quae propen fiones suas facit , a sensibili Impressione , quam in ipsam res faciunt , aut re rum motiva tot 7 . Intimae hae animae propensiones , sensibiles hae impressiones, quas in animam res faciunt, aut rerum motiva, id animae sunt, juxta Leib-nitium , quod bilancis lancibus sunt pondera utrimque imposita. Quae in nostris determinationibus contin-3, gunt , inquit hic auctor in sua Theodicea , is explicari possunt , supponendo hominis v luntatem veluti bitaneem esse , quae aequis, , ponderibus utrinque. gravata quiescit , de- ,, scendit vero qua parte lanci gravius pondus, , imponitur. Nova ratio gravius pondus est: no- va idea Vetere magis elucet : gravis poenaeis metus alicui moluptati praevalet . Quum bi- , , ni affectus simul confligunt , sortior semper, , victor est, nisi si alter aut a ratione, aut a, , concurrente alio affectu roboretur . Calvinus, ct Lutherus antarum humanam fataciunt potentiam pastaam , quae semper in volitionibus suis aut a concupiscentia , aut a gratia earlesti determinatur, & necessitatur. Leib-nitius Lutheri assecla in philosophico suo sy stemate a sui haeresiarehae doctrina non admodum recedit , at a rerum veritate omnino recedit saIIo . UL Philosophi ea thoIici animam humanam in ordine ad libertatem Potentiam activam a s serunt ,

SEARCH

MENU NAVIGATION