Theoria entium insensibilium sive Metaphysica universa sacra et prophana, omnium captui accommodata. Accessit rerum index alphabeticus, cujus ope totum hoc opus lexici metaphysici, seu philosophici vices gerit. Auctore abbate Para du Phanjas. E Galli

발행: 1782년

분량: 541페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

Si qua ab humano corpore solida ratio esset animae destructionem inserens , profecto haec

esset Aumani eooporis dissolutio, qua omnia eius principia corrumpuntur, organa omnia destruuntur, partes omnes integrantes , 8c constituen

tes separantur. Atqui humani corporis dissolutio animae destructionem inferre nequit . Ut enim hoc contingeret, deberet anima vdum humanum corpus partium separatione, &perturbatione destruitur, id ipsum pati; aut eghac corporis dissolutione. & ipsa simili partium

separatione , & principiorum corruptione deinstrui. Atqui omnino repugnat, animam, quae

essentialiter spiritualis est, simplex, & natura indivisibilis, partium, dc principiorum compo-stionem excludens , partium separatione , de principiorum corruptione destrui; ergo mani se ste repugnat , humani corporis dissolutionem animae destructionem inferre si o4 , θ' rost .

II. Nulla ab anima fiamana solida νatio essa jus des usionem inferens. Hoc quoque brevi bus verbis ex rerum idea demonstro.

Si substantia in natura existit, quae ex is nulli intrinsecae corruptioni obnoxia i sit, quae nulla in se principia habeat invicem pugnantia, in qua nihil usu teratur, immutatur, disis solvatur, patet, hanc nullum in se habere deis structionis principium, unde ejus destructio con

sequi possit; Atqui hujusmodi est anima hu

mana . - ,

Ergo ab ipsi nulla vera causa est destructioianem inserens . Nulla ergo ab anim1 humana solida ratio est, cur ipsa natura non immorta lis censeri possit. 1 'III. Nulla a Deo Iolida ratio ast anIma Aia mana destructionem , aut anuisitation/m inferens. Hoc quoque ex ipsa rerum idea breviter demonstro. Docet nos ratio, Deum sapientem, adeoque voluntate constantem, atque immutabilom re in . bus

92쪽

ejus Natura. Immortalitas . natius creatis existentiam auferre non debere donec perleverat finis , ad quem eas condid it Exempli gratia, non debere solem destruere . donec tellus, ct planetae perseverant illustra nistia, calefaciendi. Cur enim Deus nudia rarit Ione, datam rebus existentiam au rret Si ergo entia sunt , quorum nulla ratio dein nructionem postulat, dc quorum natura munus, ad quod condita sunt, semper exequi possit entia haec nunquam existentiam amittere debent. Si ergo anima humana permanentem finem , & perseverans munus habet, semper exi stere debet.

Atqui anima hu1usmodi sinem, dc munus bainbet ; quod est vorum eo noscere, o bonum amaste , quem finem a corpore separata non amitin

, r.um est ent m. , corpus humanum sentiendi, cc cogitandi incapax animae cogitationes, di sensationes suas non impertiri ἱ atque has cogitationes , ac sensationes , quas animRcorpori conjuncta habet, quum animam ipsam principium, aut subjectum habeant, in anima a corpore sesuncta aeque , ac in illa corpori confuncta existere posse Io4a, Io46 in. Λ Deo itaque nulla ratio est animae destructionem , aut anni hi lationem postulans.Nisi ergo Deus aperte revelaverit , se post humani corporis dissolutionem animam ad nihilum redigere I nulla a Deo desumpta solida ratio est. ut . ni humana non immortalis censeatur. IV. Ex quibus omnibus sequitur, nullam solidam rationem esse neque ab humano corpore, neque ab humana anima, neque a Deo desumptam , qua animae humanae immortalitas opinpugnari possit; atque hoe christianae sdei dog--, quo Deus animae immortalitatem nobis revelat, nihil rectae rationi , sanaeque philosophiae oppositum continere. Q. E. D.

93쪽

es ehνῖ Iana fidei dogma, quod sana philosophim

non modo non rejicit, imo approbat, ac tuetur quum olida , etiam Delusa revelatione, rationes adsint , qua probant animam, corpori, quoaisformat, operessis debere; quod si es , nihiι jam vetat, quominus sit ἰmmoνtalis. DEMONSTRATIO. Praecedenti propositione ostendimus, nullam esse rationem, cur anima humana simul cum corpore, quoὸ animat . sive dissolutione, sive anni hi latione perire debeat. Hac propositione ostendemus, solidas rationes esse, cur anima post corporis se Iulioneira supersit; sive animam consideratam in Da natura, ἰn fua mora litate, in suo a terni boni de- , siderio , in sua futura vita persuasione permanente, se , dc ex intrinsecis suis enunciare, se debere soluto eorpori esse sup2rstitem , α natura intrinsece immortalem esse. I. Anima humana in natura sua eonsidera- ea se substantiam prodit corpori superstitem . hujus enim solutio illius destructionem inducere nequaquam potest. ιIn mixtorum materialium pereuntium destruis ctione nullas Deus substantias destruit , sed compositiones tantum, & modificationes. Quare ergo Deus materialem substantiam, quae hominis pars est, conservans, spiritualem substantiam, quap altera ejus pars est, destrueret Brutorum anima, fortasse inquient, ad nihilum redigitur, quum corpus ab ipsa animatum dissolvitur. Quis hoc novit Z nihil de re haenos ratio, aut revelatio docet. Si Deus brutorum animam, soluto corpore destruit; hoc ideo certe est, quia nullum amplius illa innatura finem , aut munus habet. Non tamen idem quoque est de anima humana, cujus praecipuus

94쪽

ejus Natura. Immortalitar. 93finis, & maximus etiam soluto corpore perse verat si o8s .

II. Anima humana in sua moralitate eon dera ea , si ve in facultate virtutem, aut vitium

sequendi, in ordine morali merendi , aut demerendi, se substantiam suo corpori superstitem Prodit. Siquidem, Nos docet ratio, Deum existere infinite iustum; eumque vel in hae , vel in sutura vita diverso modo crimen, & virtutem habere debere; illud plectere . hanc praemio assicere;

Nos experientia docet , non semper hoc in praesenti vita contingere; saepius enim crimen triumphans, virtutem oppressam videmus; iniquitatem exaltatam, & bonis affluentem, innocentiam ignominia , ct malis affectam . Uel ergo Deus nec justus est, nec providus; aut praeter hanc altera vita esse debet, in qua crimen debita poena, virtus condigno praemio assiciatur. Atqui repugnat, Deum aut injustum esse, aut improvidum; ergo necessario vita furietura haberi debet, in qua anima pia praemium Consequatur , impia poenas luat 946ὶ . III. Anima humana io δεο aterni boni de derio eo derata se substantiam prodit corpori superstitem. Nos enim docet sensus intimus , nos desideria nostra ad brevem hanc, & miseram vitam non limitare, & in nobis esse inexsaturabilem boni intensitate immensi, & aeterinnum duraturi cupiditatem. Quibus positis se procedo. Inexpleta haec illimitati boni desideria, quae experimur, me ius ille, spes illa, quam ad ea, quae post obitum eventura nobis sunt , extendimus veluti nec volentes; quae omnia , ut nos , sentiunt

quoque, ac senierunt nationes Omnes tum veteres, tum nostri aevi, excultae, & rudes, christianae, & ethnicae; haec, inquam, omnia alicui fini in humana natura sunt destinata ; ni

hil enim sine aliquo fine naturae auctor in ho

mine

95쪽

mine statuit. At enimvero quis eorum in nobis finis est data ne nobis sunt, ut illudant. aut ut aliquam veritatem nos erudiant Si data sunt nobis haec omnia, Me nos deciapiant , & ut aut chimaeras appet mus, aut inais nia phantasmata timeamus; patet, Deum ipsum in nobis hos communes erroris sontes posuisse;

adeoque Deum esse, qui nobis illudit, nosque decipit; quod infinitae ejus sapientiae , & veraei tali evidenter repurnat . Si vero desideria haec , timor , spes ad nos

de aliqua veritate erudiendos destinantur, patet , nos monere, perituram hanc vitam finem nostrum non esse; nos ad immensam extensone, & aeternum duraturam selicitatem aste- quendam natos esse; Deum infinite magnum, infiniteque sapientem, hominem visibilium operum suorum praestantissimum non creasse , ut

paucis diebus & affectibus suis, & adverss rerum vicissitudinibus agitaretur, di deinde post

has aerumnas ad nihilum, unde emerserat, ite- lrum redigeretur. IV. Anima humana in conflant; sua alearius vita persuasione considerata se substantiam prodit humano corpori superstitem . Ut enim in rostra philosophia religionis ostendimus, & ut vel increduli ipsi non dissilentur, docet historia , nationes omnes Veteres , ac recentiores ,

cultas, ac rudes tenuisse, homini aliam vitam post obitum paratam esse; sive communis haec, di permanens persuasio quoddam si primitἰυο revelationis primis humani generis parentibus factae residuum . sive tantu D religionis uaturAID OOx ista sit omnibus hominum animis insculis

Hoc posito se procedo . Potuerunt ne tot nationes multitudine innumerabiles, locis, legibus , re Iigione, moribus , opinionibus maxime diversae, hac in re omnibus aetatibus, Omnibusque mundi regionibus si inui unanimiter,

96쪽

rius Natura. Immortalitas. 93& perseveranter consentire in futura vita post obitum expectanda ι quin permanens haec , &unanimis persuaso aut primitivae alicui revelaiationi primis parentibus factae a Deo ipso, qui sallere nequit, tribuenda sit, aut intimae naturae voci, quae semper est fidelis veritatis interpres, quum constans, & universalis est , nec a sensuum illusione, aut a pravis animi affectibus proficiscitur λU. Porro ex his omnibus sequitur, humanam animam neque dissolutione, neque anni hi latio ne cum corpore esse perituram , sed post praesentem vitam alium verum habere adeo

que hunc, soluto corpore, assequi posse. Si vero anima, soluto corpore, finem hune suum vel per diem unum assequi potest cur non per sarculum, per saeculorum millies millia , infinitum assequi poterit quin si anima, soluto corpore, adhuc finem

suum habet , poterit ne Deus sine miraculo formali, inviolatis naturae legibus, illi existentiam adimere ' Nonne naturae lex est, Deumentia non destruere, donec finis, ad quem condita sunt, perseverat Non potest ergo anima humana, soluto corpore, sine vero miraculo ad nihilum redigi, quod miraculum nunquam farictum iri nos docet revelatio de animae immortalitate . quaqua ex parte igitur humanam animam perscrutemur, nihil apparet ejus immortalitatem oppugnans; contra vero plurima elucent,

quae ejus immortalitatis dogma comprobant , ac tuentur; quod dogma non modo lanae philosophiae principiis, ac rationibus non oppositum, imo vero maxime conforme deprehenditur. Q. E. D.

97쪽

96 Τό OrIa anIma humana. OBIECTIONES SOLUENDAE. Praecipua media, quibus anima humana λ- mortalitas oppugnatur haec sunt; eam scilicet, soluto corpore, quod animat , nullum alium finem habere videri, quem assequatur 2 eam ,

etsi nullum in sedestructionis principium ha beat , posse tamen a Deo in nihilum , unde educta fuit, redigi ; ejus immortalitatem non nisi revelatione persecte probari posse; aliquas vero scripturae, & sanctorum patrum auctoritates illam videri reddere problematicam. Tribus hisce objectionis mediis aliquando

quartum additur , quod est : quoniam anima brutorum perit, soluto corpore, quod animat, id quoque humanae animae contingere debere . At quum omnino praeposterum sit hoc medium , peculiarem consutationem non meretur; neque enim scimus quid animae brutorum sat, soluto bruti corpore; supponere autem , brutorum animam perire, ut inde & humanam perire inseratur, est incertum supponere ad certum op

pugnandum ; est ab ignoto in quarundam entium specie ad notum , dc demonstratum in specie omnino diversa rejiciendum argumentari . quod est sanae dialecticae manifeste repugnare. Ratione, & revelatione simul consentientibus docemur, animam humanam posse , is debere soluto corpore perfeυerara; non tamen quid animae brutorum, soluto corpore contingat ab

illis erudimur: Hujus rei incertitudo nihil alterius officit certitudini. Quare sive brutorum anima soluto corpore pereat, sive superstes sit,

res est animae humanae omnino extranea ,& αδ ix ο ρα, quum nihil haec illi commune

habeat.

98쪽

ejus Natura. Immortalitas.

ANIMA HIMANA , SUESTANTIA SOLUTO CORPORE FORTASSE IN TILIS. xo38. OBIECTIO I. Ut anima humana statuto corpore sinem habere, dc assequi posset ,

deberet etiam nullo corporeorum organorum

ministerio posse perceptiones , dc sensatiores

habere. Atqui experientia novimus , nos perceptio nes, aut sensationes habere non posse, nisi comporeorum organorum ministerio . Ergo anima ab organico corpore separata omnis cognitionis,& sensationis expers sutura videtur, ad verum cognoscendum ad bonum amandum inepta οῦ adeoque nec uiuum amplius finem habere, qui ejus conservationem postulet, aut ejus destiu-ctionem impedire postit.

RESPONSIO. Ut hoc materialismi argumentum valeat, adterutrum ex duobus falsis supponere debet; aut scilicet, animam humanam a se intrinsecam cogitandi, dc sentiendi facu tatem non habere, nec nisi organorum, quibus conjuncta est , virtute sentire , dc cogitare; aut si hanc a se facultatem haberet, hanc ipsam facultatem ab organis corporeis dependentem reddi non posse. I. Ratione nobis demonstratur, organa corporea mimae rogitandi, is sentiendi facultatem non impertiri; evidens enim est, quod cogitare, & sentire nequit, cogitationem, & sensa tionem, aut cogitandi , dc sentiendi facultatem impertiri non posse ao4a, Io68 .

Si ergo anima in corpore, quod animat, Cogitationes, & sensationes habet , non has ab organis corporeis habet; s ergo has in humano corpore habet; in se, di a se, non a corpore, cogitandi , ac sentiendi habet facultatem. Si ergo anima cogitationes, dc sensationes habet in corpore inepto eam cogitantem, &

99쪽

98 , Theoria anima humana.

sentientem escere; nulla est repugnantia, has ipsas extra corpus habere nullo materialium Organorum ministerio. Si ergo inhumano corpore anima est substantia sentiens, & cogitans, quod corpus nullam in se virtutem habet, qua animam cogitantem,& sentientem effciat; nihil repugnat, quominus ipsa adhuc extra corpus, & ab ipso sejuncta sit substantia sentiens, & cogitans.

- II. At, inquies, si anima in se, & a se fa

eultatem introferam habet eogitandi, is fentiendi, quare in corpore non nisi mediis organis, quibus conjuncta est, sentit, ct cogitat λquia Deo summo rerum domino placuit, quum humanum compositum condidit , libere decernere, substantiam intelligentem , & sentientem non agerς nisi dependenter a substantia organica .

Deus naturae auctor, & dominus humanum compositum condens , & mutuam inter binas substantias diversas, quibus constituitur , dependentiam decernens, velle potuit, & re ipsa voluit, substantia spiritualis actiones a materialis substantiae actionibus pendere; & animae actionem aliquo pacto adnexam esse, atque alligatam magis minusve perfectae , aut infirmae

organorum corporeorum structurae. Hoc autem

probae, non jam animam in is, & a se, seclusis organis, quibus adnexa est, cogitandi, ct sentiendi facultatem non habere; sed hanc facultatem semper omnino a Dei voluntate pendentem , posse sis conditionibus a Uringi , is obsiet, quas Deo placuerit ejus activitati

Donec anima corpori conjuncta est, magis, minusque facilis, aut vividus organorum motus causa occasonalis est , a qua pendent Cius ideae, cogitationes, judicia, ratiocinia, sensa tiones, Omnes demum, aut ferme omnes ejus

100쪽

ejus Nattira. Immortalitas. 99

cogitationes , & sensationes suas intimae suae substantiae impressas sentit, quae se sentit judicia sua, & volitiones suas efficere, non a minplius cogitationes, judicia, volitiones, sensa tiones habere posse , quum corporeis organis, quibus in mortali corpore alligata est, soluta

suerit. III. Quas cognitionum , aut fensationum oeetes anima a corpore soluta habitura sit noscere, aut definire non possumus. At facile concipimus, ipsam intelligentem , atque sentientem adhuc verum cognoscere , bonum amare posse; ut verum, ac bonum suis

intellectivis , ct affectivis facultatibus sese objicient. Quid vero repugnat, substantiam hanc intelligentem , atque sentientem hac vita functam sensationum, atque id earum, quas corpori conjuncta habuit, memoriam serVare, eventuum, quorum testis fuit, hominum, quos novit, &dilexit, bonorum , malorumque operum,

quae fecit, meminisse' Quid quoque repugnaret , si Deus illi concederet ideas, & cogitationes suas sensuum vinculis solutas ad mirum naturae spectaculum ex tendere, ad universam rerum oeconomiam , ad adorandos Providentiae fines in iis omnibus , quae ad naturatalem, & supernaturalem ordinem spectant Nihil sane probat , in his animam corpore solutam occupatum iri; nihil tamen horum repugnat, nisi apud materialistas , qui animam ciunt materi in cogitantem, aut animam coingitare faciunt ope materiae natura ipsa ad cogitandum ineptae. Potest igitur anima humana etiam a corpore sejuncta verum finem habere, ad quem ordinata sit. φ

SEARCH

MENU NAVIGATION