Theoria entium insensibilium sive Metaphysica universa sacra et prophana, omnium captui accommodata. Accessit rerum index alphabeticus, cujus ope totum hoc opus lexici metaphysici, seu philosophici vices gerit. Auctore abbate Para du Phanjas. E Galli

발행: 1782년

분량: 541페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

tarie, non libere ad ubera fertur, quibus alitur, ad bellaria, quae illi sapiunt, ad crepundia , quibus oblectatur.

Pari modo beati in caelis Deum amant voluntarie, eorum enina propensio rationi maxime consona illos ad hunc amorem trahit; non tamen Deum amant libere ; neque enim non

amare possunt objectum infinite amabile, quod intuitive vident, & in quo nil nisi bonum vident.

III. Quare actus voluntarius ille est , quem anime ellicit cum delectatione , & voluptate , sive habeat , sive non habeat illum omittendi

facultatem. Actus libar est , quem anima ellicit habens in se plenam, atque completam facultatem illum pro libito omittendi, aut non omittendi. Anima internum sua libera determinationis actum producit, nempe volitionem ; actus au tem externi, qui hanc determinationem sequitur, aut comitatur, anima occasio est.

ERRORES, ATRNE HAERESES DEMBERTATE. xio . EXPLICATIO . Humana libertas diversis temporibus diversisque in nationibus plu-ximis erroribus, atque heresbus oppugnata , rede formata fuit. Praecipuas indicabimus. A fatalistis exordiamur. I. Graeci , & Romani , ex Homero & eo

Tum mytbologia universale Fatum passim admittebant , quod in omnia tum physica , tum moralia influebat , omniaque reddebat aeque necessaria.

In hoc systemate Catonis virtutes, & Maria ei Antonii libidines erant fati effectus nece iacarius; non secus ac corporis sibi relicti lapsi is aut duorum in caelestibus spatiis planetarum conjunctio.

122쪽

ejue Natura. Libertas.

Iuxta hunc errorem , qui usque ad diffusam ab evangelio lacem , qua idololatria profligata suit, perseveravit , Fatum omnia in physicis, & in moralibus regebat ssue in . II. Pharisaei, dc Essenii apud Judaeos ipsi quoque quandam Fasi speciem admittebant, quod tamen & in suo principio , & in contectariis a Graecorum , & Romanorum Fato omnino diversum erat.

Pharisaeorum , & Esseniorum fatum erat tantum effectuum , & causarum nexus a divina providentia dispositus , cujus decreta in sal libiles eventus reddunt, illaesa humana libertate. Sententia haec parum distat a Bannesi sententia, quae quidem parum philosophica est, nullo tamen pacto heterodoxa 998, & rorat .rio 8. : EXPLICATIO. II. Manes tertio perae Christianae saeculo, ut in Deo, ita in homine bina principia admisit distincta , & e diametro

opposita': principium boni, Ac princ0Itim mali . utrumque aeque in suo genere necessitatum. Quare in hoc ridicu Io, atque informi systemate, quum principium boni in nobis praevalet , nos ad bonum necessitat ; quum contra a praevalet principium mali, tunc nos ad malum necessitat ρας Quamobrem per Manetem virtutes nostrae , ac crimina nostra sunt semper binorum horum naturae nostrae principiorum effectus necessarii; quae principia invicem semper confligunt,& alterum modo vincit, modo ab altero su

peratur.

1ios. EXPLICATIO III. Pelagius, qui praeter modum naturae vires extulit , in qua Oullam originis labem agnoscebat, plenam , perfectam qua in homine ad bonum , dc malum libereiatem admisit. Hactenus philosophum , &Christianum agebat. At contendebat, humanam libertatem Mullo divina gratia auxilio indigere ; si ve hominem Tom. ΠL F pins

123쪽

posse semper solis naturae viribus, nulloque gratiae supernaturalis auxilio & bonum facere , &malum vitare; & a se posse & sanctificationem suam, & suam praedestinationem operari. Qua in re & a sana philosophia recedebat, &l plura praecipua Christianae fidei dogmata vertebat. xi Io. EXPLICATIO. IV. Lutherus, & Calvinus nullam amplius post originale peccatum veram libertatem in homine esse contendunt ;& originale peccatum hominibus liberum arbitrium , quo in statu innocentiae originalis gau-d bant, ademisse. Per ambos haeresarchas io flatu natura Iais

I. Aut Deus nobis denegat gra Iam omnem opernaturalem semper ad bene agendum necessariam; & tunc concupiscentia nostra , depravatio scilicet nostra naturalis, & in vitium ac malum proclivitas nos cssicaciter, & irre si

stibiliter ad malum , ct ad legis violationem

trahit misera necestate, quae tamen non impedit, quominus rei simus. II. Aut Deus nobis opernaturalem gratiam natura e sicaeam , is victricem impertitur, cui voluntas nostra nullo pacto resistere potest tunc

vero gratia haec nos irres stibiliter ad bonum trahit , a proclivitate ad malum irreli stibiliter retrahit, ad virtutem sequendam inducit stiri

necessitate, quae bonae actionis meritum nequaquam tollit. iiii. EXPLICATIO U. Recentiores theologi nonnulli, quorum sententia aeque rationi, ac fidei contraria est, dc quorum systema tum sanae philosophiae, tum christianae religioni opponitur , animam humanam , saltem in moralibus, fecerunt solentiam pura passi υam . quae in se, & a se agere nequit; at quar ad agendum adduci potest aut a concupiscentia, aut a

gratia; quae a se, & per se non se determinat ad bonum, aut ad Malum; sed quae ad alterutrum in

124쪽

eius Natura. Libertas. I 23

in quavis peculiari circumstantia determinatur

tia praponderantia : quae ad bonum, & malum libera est; sed cujus libertas est tantum intrin- sea mobilitas ad bonum , aut ad malum. I. In hac sententia, atque in hoc systemate anima humana in ordine ad moralia tantum est aut veluti campus , in quo gratia , & concupiscentia configunt ; aut veluti bitanx mobilis , cujus lances sunt ipsa animae substantia ;pondera vero opposita, quae lances has gravand& movent , sunt concupiscentia , ct gratia οῦ hac ratione humana libertas inane nomen tantum est ; neque anima humana magis in suis determinationibus libera est, quam in suis motibus rudis materia st. II. Hujus sententiae auctores , atque a sectae Contendunt , originali peccato humanam naturam intrinsecam potentiam amisse , qua imflatu innocentia, in quo creata fuit, gaudebat, sese a se, de per se determinandi. In praesenti. statu natura lapsa, nos a nobis& propria acti vitate neque eligere, neque agere , neque nos determinari ; sed irres stibiliter moveri , & determinari ad unum , ad bonum

scilicet, aut ad malum praeponderantia aut gra- - tiae, aut concupiscentiae, quae in nobis est. Humanam voluntatem, quae jam non est nis veluti potentia mortua , is actione carens , in suis determinationibus semper obtemperare viribus praedominantibus, de praeponderantibus aut gratiae , quae dicitur delectatio eatistis, aut concupiscentiae, quae dicitur deIectatio terrena .

. Si naturalis concupiscentia decem intensia iis, & virium gradibus me actis ad crimen quod vis inclinat, puta ad furtum , aut ad homici dium . & supernaturalis gratia novem intens-tatis , & virium gradibus me actu inclinat ad hoc crimen vitandum ; voluntatem meam superiori vi in ipsa agente motam , ct tractam F et irreia

125쪽

irresi hibiliter determinatum iri ad crimen per, petrandum : quum e contra irresistibiliter determinata sui stet ad illud omittendum , atque adeo ad opus meritorium faciendum inordinatam inclinationem vinces, si supernaturalis gratia in ipsam agens non novem , sed undecim , vel duodecim virium gradus habuisset. Me nihilo minus re ipsa liberum esse quum crimen perpetro irresistibiliter, illud enim perpetro voluntarie ; nec fieri potest , ne velim quod re ipsa volo. Humanam libertatem sitam esse & in potentia passiva , quam voluntas habet, ut seque ad bonum, ac ad malum moveatur a gratia , aut a concupiscentia dc in interiori delectationa sensus, aut rationis, voluptatis, aut approba tionis, qua Voluntas in bonum. aut in malum fertur ab actione praedon in ante 'ratiae , aut

concupiscentiae ; Liberum enim , & Voluntarium in actu juxta hanc sententiam , & hoc systema non nisi voces sunt omnino synon imae x iro6 . NEXUS RERNM, ET EVENTVIM, SIVE

HARMONIA PRAESTABILITALE IBNITII. 1. OBSERUATIO. Iuxta auctorem syste malis monadum , in universa natura nil vacuum est, & omnia simul connexa sunt . Ab initio temporum ad hanc usque diem monades omnes, sive substantiae omnes tum materiales, tum immateriales in se , & per se agunt , dc perpetua filiationum ferie harum monadum actiones alia ab alia nascuntur; ita, ut in lauavis monade primae actio fuerit causa necessaria

sequentis, haec tertiae, ista quartae, & sic deinceps in infinitum 9s 8, & iai 7 j.

I. In hoc systemate naturales eorporum , sive nonadum materialium vires subsunt omnes

126쪽

eius Natura. tibertas. ras . mechanicis legibus . Eorum motus communiis cantur , & ab uno in aliud corpus transmittuntur sese dividentes in infinitum , quin unquam in eorum actione, dcreactione destruantur . Quare semper in materiali natura eadem praelo motus quantitas perseVerat , nulla absoluta imminutione , nullo incremento ; et si motus ab uno in aliud corpus continenter transmittatur.

Exempli causa , actualis manus meae , aut mei pedis motus non nisi corpora , quae Circa

me premit, aut impellit , sensibiliter assicit ;at insensibiliter ratione pleni , & reactionis

transmittitur motibus in infinitum decrescentibus ad Sinas, ad lunam, ad solem, ad syrium, ad ultimos usque materiales mundi terminos ;atque ex hoc motu ita communicato, & diviso alii enascentur motus necessarii sensibiles , aut insensibiles usque ad finem temporum duis raturi . In hac necessaria motuum filiatiove Monas infinite inteΠigens, Deus scilicet, in isti ibi liter praevidit motus omnes mechaninos , & physicos , qui ab initio temporum ad hanc usque diem extiterunt, & usque ad finem temporum in universa materiali natura sunt extituri . II. In hoc syllemate Osritatim , sue mona- dum intelligentium vires naturales subjacent omnes moralibus legibus; in fluxui sei licet motivorum, sive id earum, & seri sationem. Quaevis monas intelligens existere incipiti deis, & 1eniationibus instructa , quae quoque filiationes suas necessarias habent ; ita ut prima idea necessario alia tri ideam producat, haec tertiam ἔ atque ita porro in infinitum . Idem dieas de sensationibus.

In hac idearum , & sensationum sitatione

monas infinite intelligens , sive Deus, indes ctibiliter praevidit quadraginta , aut quinquaginta ante annos cogitationes , & sensationes

127쪽

quas nunc habeo , quas habui , & quas omni meae vitae tempore sum habiturus. III. In hoc systemate homo materia, &spi ritu est compostus , infinitis nempe materialibus monadibus, quae corpus effciunt, & uni-c monade intelligente , quae est ejus anima rita tamen ut ejusdem hominis anima , cor

pus niώit in se invicem influant. Corpus in suis motibus regitur a legum, &Causarum mechanicarum nexu ; anima in suis

ideis, judiciis, volitionibus legum , & causarum moralium nexu regitur , quin operationes animae ullo pacto a corporis motibus pendeant, aut Corporis motus ab animae operationibus. Qua igitur ratione mei corporis motus tam bene animae meae volitionibus congruunt ; &brachium meum, exempli gratia , actu mOVetur eo prorsus modo , quo anima cupit , &vult Hoc est, inquit Leibnitius, ratione hammonia prastabilita , qua anima has ideas , has sensationes, has voluntates habere debet eo ipso temporis momento , quo humanum corpus hos datos motus habebit ; & reciproce. Monas infinite potens, & infinite intelligens animam meam creans , ipsi cogitationes , α sensationes indicit, a quibus necessaria, &yeτ- manente filiatione aliae prodire debent cogitationes, & sensationes; &res ita disposuit, a Cnexuit, ut sensationes hae , & cogitationes in

anima mea exoriantur ratione legum moralium

eo ipso tempore quo hi, & illi motus ration cilegum mechaniearum in meo corpore contingent. Haec analogarum operationum concordia& existentia simultanea inter hominis animam& corpus ipsa est Luibnitii harmonia praesta bilita, & in qua animae cum humano corpora unio sta est. Peritus artifex duo diversa horologia perficiae

prorsus exacta, quorum alterum indice carens, sono tantum horas nunciet, alterum mutum ino dice

128쪽

eius Natura. Libertas. Gralae tantum horas notet. Diversia haec duo horologia si semel in hora enuncianda , & indi-

Canda concurrerint, ex praevia ista concordia, ex hac ha monia prastabilita perpetuo congruent, ita ut alterum horam elapsam sono enunis ciet quo ipso tempore alterum eam elapsam in dice designabie, quin inter elastra , aut ponde-Ta, quibus moventur, ulla sit communicatio . Ita se habent corpus , dc anima : nulla inter

hanc , & illud connexio est i sunt veluti duo diversa horologia ab artifice infinite intelligente elaborata , dc simul concordata . Rationae harmoniae inter animam , dc corpus ab ambo Tum exordio praesta bili tar, motus hujus mecha

nici illius cogitationibus , dc sensationibus e xactae congruere debent, nullo mutuo influxu physico, vel morali.

IV. In hoc systemate eventus omnes tum ρθ- ό, tum morales sunt , is eventuum pracs-

dentium effrictus necessarii , is subsequentium

causa necessaria.

Exempli causa, pugna Pharsalica, ct Romanae reipublicae excidium sunt necessariae consequutiones operationis caesareae, quae matri Iulii Caesaris facta fuit . Matrimonium Maximi liani Austriaci cum Burgundiae haerede necessa

rio connexum est cum bellis omnibus, quae per duo saecula consequuta sunt, dc tot nationibus. exitio fuerunt. Praesens manus meae motus, seu pedis effectus est, non meam liberae voluntatis , sed primi motus, qui in mundo extitit, dc qui infinitis sese invicem complectentibus nexibus actu ad minum meam , aut ad meum pedem trania mittitur; quin anima mea ullo pacto hujus sit causa physica , essiciens, aut occasionalis. Fie. ri etiam potest, ut aliquando , post tria , aut quatuor annorum millia , innumera insertunia immensa perpetuarum filiationum necessariarum serie consequantur ex hoc pedis mei, aut ma-F 4 nus

129쪽

nus meae motu , qui eorum tristis causa latuis rus sit.

iii 3. CONFUTATIO. Quamvis nihil solidum, imo nec speciem veri praeseserens in hoc Leibnitii systemate sit ; non tamen inopportu num erit ejus falsitatem , & absurditatem brevibus verbis ostendere , hae prae χrtim aetate , qua philosophi nun nulli ejus principia aut igno-νantes, aut non e 1 pendentes, ejus tamen con

sectaria amplecti videntur. I. Ut hic causarum , & effectuum nexus a Leibnitio in materiali natura suppositus vere haberetur, nec somnium esset ; necessario , &vacuum in mundo visibili dari non deberet; &motus talis natura , aut essentia esse deberet , qui resistentia non periret.

Atqui recens physca docet, & demonstrat. binas has praecipuas propositiones , quibus labentibus totum labitur Leibnitianum systema .

omnino falsas esse, vacuum , illudque immen- sum in natura dari, & motum resistentia peri

II. Si filiationes non semper dantur in corinporum motibus , multo minus dantur in animae modificationibus. Exempli causa , cuina ira ratione utenti unquam persuadeas, diras frigoris sensationes , quas pertulit anno 17 9 , Vel 1768, vel 1776, in ejus animae fuisse secessariam consequentiam primarum sensationum k quas habuit in materna alvo , non vero essectum per accidens in ipsa productum ab horrendo trigore , quod organa corporis , quibus conjuncta erat, triplici supra memorata hyeme assiciebat, ae laniabat III. Patet, si Caesar natus non fuisset, ipsum belli civilis auctorem futurun non fuisse, quo Rempublicam extinxit. At enimvero Caesaris ortus ita ne bello civili alligatus est, ut posito primo alterum necessario consequi debeat

nequaquam sane: bellum enim civile , & resi- qui

130쪽

ejus Natura. Libertas . rastquἱ omnes eventus seu liberi , seu necessarii , quorum illud occasio fuit , primitus pendebanta libera Casaris determinatione: haec vero diu

tius incerta , & fluctuans non nisi in celebri Rubiconis transitu firmata, atque statuta fuit. Pari modo nuptiae Maximiliani Austriaci eum haerede Burgundiae nepotes procrearunt , qui ducentis annis contra Galliam bella gesserunt. At vero nuptiae ne istae , an plurium principum successive ex illo connubio descendentium libera, & determinata ambitio tot bella inter Galliae Reges , de Austriacos Imperatores ex

citavit , & fovit

Caesaris ortum cum Reipublicas excidio nectere , &, Maximiliani & haeredis Burgundiae connubium cum bellis , quae deinceps exarserunt; est in dialecticam peccare , & sophisma illud proferre , quod alibi diximus vocari sophisma causae non causae 736 . IU. In rerum laceessione eventus nonnulli sunt , quorum effectus alios effectus pariunt ;innumeri alii sunt omnino steriles . Even- , , tuum nexus , inquit Volterius , genealogiae comparari potest: in hac rami nonnulli sunt, is qui in prima generatione cessant, alii stiris pem propagant: eventus plures sine filiatione

quare generalis rerum , & eventuum nexus non datur, in quo causarum moralium actio a primo effectu ad alterum, ab hoc ad tertium,& se deinceps necessario transmittatur, continuata , & perpetua nexuum , & filiationum serie. Fatum , seu necessitas , quam nonnulli hoe sundamento, sive hac filiationum serie, in ordine morali statuere nituntur, & fabula est,& simul chimaera.

SEARCH

MENU NAVIGATION