Theoria entium insensibilium sive Metaphysica universa sacra et prophana, omnium captui accommodata. Accessit rerum index alphabeticus, cujus ope totum hoc opus lexici metaphysici, seu philosophici vices gerit. Auctore abbate Para du Phanjas. E Galli

발행: 1782년

분량: 541페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

7o TLeorIa anima humana.

Iliadem longe superans ἔ aut ea in philosophia detegere, quibus Neutoni, & Cartesii inventane comparari quidem mereantur. Quum enim omnes materiae proprIetates non cognoscamus, neque peculiarem ullam ρ roprietatem , quae cum hisce phaenomenis stare nequeat; quare in luto , aut marmore , qu' fa ne materia sunt , occultam aliquam virtutem non supponam, occultam a Ii quam entelechiam, ignotam aliquam proprietatem , quae haec portenta operari possit si objectionis ratiocinium stat, cur retorsio nis non stabit ratiocinium λ Si vero istud absurdum est, cur illud rectum erit 'II. Ut philosophico jure virtutes,'proprietates Ignota materiae tribuantur, quae illam cogitantem essicere aptae sint, satis ne est in il - la vires dignoscere impulsivas, attractivas, repulsivas, gravitantes, aliasque hujusmodi Nequaquam . Neque enim certum , imo nec probabile est, notas has vires materiae intrinsecas esse; potest enim has ab extrinseca, & immateriali causa obtinere, quin ex intimis sitis constitutivis eas nanciscatur . Quin si quoque materiae intrinsecae essent mirer hanota; non propterea ratio suppeteret, cur alias facultates aut vires notis nihil analogas , & cogitationi .oppostas materiae tribueremus Io4a . Exempli gratia , quod in aqua forti notam proprietatem deprehendam, qua aes , & argentum solvere apta est , jure ne quoque aliam ignotam proprietatem supponam, qua stomachum refrigerare apta sit , aut qua intelligens actu ,& cogitans fiat , & in ode aliqua eleganti , a Wt tragoedia , aut in politica , aut morali , aut altronomica lucubratione concinnanda st occupata

IlI. Philosophum ne dicas , & recte ratione utentem, qui pro libidine sua ignotas proprietates, occultas energias, nondum detectas leges

72쪽

ejus natura . Spiritualitas. IIn materia supponat, ut impia adstruat paradoxa , ut veritates passim receptas dubias reddat, atque suspectas' Nequaquam sane. Atqui haeeipsa est materia limi philosophia , quum quae ratio, de fides solide statuunt, evertere nititur. Quum sibi mole ilam Dei mundi hujus creatoris, & conservatoris , Dei physici, & moralis ordinis auctoris, & conservatoris ideam abjicere vult in materia ignotam energiam somniat, quae substantiae infinite intelligentis , dc activae munus gerat. Quum incommodum miraculorum phaenomea non eludere vult , quod Mosaicae, &Christianae religionis veritatem confirmaret; in visibili natura ignotas leges somniat, quarum munus est generalium legum, quibus perpetuo regitur Ec sustinetur, tenorem, &actionem identidem suspendere, dc intervertere. Quum terrorem exuere vult, quem necessa rio impiis , ac nefariis hominibus incutit molesta animae spiritualis , & immortalis idea , animae proinde, quae post corporis obitum meritis poenis torqueri potest; in materia humanum corpus constituente ignotas quasdam proprietates somniat, quibus immaterialis animae admittendae necessitas eludatur ; quibus sentientes , de cogitantes atomi illae reddantur , quas omnia praedicant natura ipsa ad sentiendum, & cogitandum ineptas.

o Peripateticorum barbara, & vetus philosophia r etsi tota occultis qualitatibus inniterere minus tamen recentiorum materiali starum philosophia caecutiebas , minus barbariem praeferebas ir inlio 7 1. EXPLICATIO II. Spiritualisarum

Ientent i et quaim rectae rationi , ac sanae philosophiae magis conformis si facile quisque intelliget . Hi squidem quum entia cogitantia dari videant, materiam vero plane ad cogitandum ineptam dignoscant, praeter materiale ,

73쪽

& organicum corpus Diritualem Iobstantiam in homine admittunt , cujus existentiam tam solide experientia , & ratio demonstrant; nec nisi inanibus sophismatis decepti , aut rationem potius , quam impium systema ejurare parati

in dubium revocare aut impugnare possunt ro49 . ΦΙ. Ut philosophico jure a firmem , materiam cogitandi, is sentiendi incapacem esse , non Ο-mes mihi materis proprietates explicite cognoscendae sunt; satis est, si illas in sente, a quo

emanare, in radice , a qua assurgere, in germine , a quo erumpere debent , implicite cognoscam. Porro omnes materiae Proprietates i dieite , ct ira e yrum prineipia cognoscimus. Percipimus enim , omnes materiae proprietates , si modo materia activam natura sua proprietatem ullam

habet in aut ab impenetrabili ejus extensione ,

aut a figura magis, minusque varia, aut amo

tu simplici, vel composito enasci debere atque ab horum nullo cogitationem, aut sensa tionem oriri posse. Constat enim , cogitationem , & sensationem , quas semper & extensionem , & figuram ct mobilitatem, dc soliditatem partium excludere concipimus , nunquam ex eo oriri , aut

proficisci posse, quod semper necessario partium extensionem , figuram , mechanicam mobilitatem , & soliditatem continet. II. Ut jure assirmemus materiam cogitar non posse, satis est , vel materialismo fatente,

in materia peculiarem proprietatem agnoscere , quae natura sua cum cogitatione componi nequeat . 4tqui in materia proprietatem agnoscimus, quae eam ad cogitandum ineptam necessario reddit , intrinsecam nempe , is natu-νalὸm in Irtiam , quae ad ideas concipiendas ,

ad judicia ei formanda , ad quidpiam ratione , si animadyei non ς stis tuς udain, ad cxperimenta

74쪽

ejus Natura . ubi uantas . 73ta invicem comparanda, ad observationes perpendendas, ad theorias, & sententias excogitandas , ad progrediendum a consequentiis ad

principia , aut ab his ad illas , atque ad alia hujusmodi materiam ineptam reddit 739, &tro . Patet , sne absurdo eidem subjecto eontradiactorias proprietates , aut qualitates tribui non posse, sive illae notae, sive ignotae sint; adeoque si . in materia qualitas aut proprietas, quae necessario cum vi cogitandi stare nequeat, deinprehendatur, hoc satis esse , ut dicatur , nullam in materia qualitatem , aut proprietatem esse, quas eum vi cogitandi stare possit . III. Ut jure statuatur , materiam cogitandi Incapacem esse, satis est vel ideas ipsas atten- qere , quas materiae , dc intelligentiae experi mentali sensu concipimus. Patet enim, duo sese invicem necessario excludere , quum eorum ideae natura diversae , oppositae , invicem pugnantes sunt, cujusmodi, exempli gratia, sunt circuli, & quia rati ideae. Atqui Materia, dcutelligentia idea manifeste diversae sunt , op positae, invicem pugnates. Siquidem,

Quid materiam, aut corpus concipientes concipimus λ Substantiam solide extensiam , diversis figuris suscipiendis aptam , diversos mechanicos motus, massa in velocitatem ducta , suseipi entem. Quid contra intelligantiam , seu potentiam , intellectivam concipientes concipimusὸ Sub stantiam solida extensione carentem, nullam figuram admittentem, nullum motum mechanicum fieri aptam; quaecumque massa per quamvis velocitatem multiplicetur. Quare Iussantia materialis, dc substantia intelligens duo sunt natura diversa , opposta ,

invicem pugnantia , quarum una nunquam altera fieri potest, nec una alterius nancisci pro

75쪽

MATERIA FORTASSE SIPERNAT RALITER COGITATIONIS CAPAX FIERI POTEST.

1 oret. OBIECTIO U. Etsi materia naturais lem eogitandi facultatem in se non habeat a

potest saltem omnipotentia sua Deus materiam ad separnaturalem cultandi saeuitatem ele

vare a

Nonne enim improbus esset qui Deo omni-rotenti diceret: tu mundum universum e ni-ilo eduxisti ; tu quidquid mirum in natura video, aut concipio effecisti; at materiali substantiae vel tenuissimae, vel persectissimis organis instructae vim cogitandi tribuere nequis Ergo etsi materia , inquit Lockius , ex naturalibus suis proprietatibus Cogitare nequeat non propterea asserendum est , Deum illi superna rurali virtute cogitandi facultatem impertiri non posse. Hinc sequetur, asseri Mon posse, homini substantiam cogitantem inese ab humano corpore distinctam; feri enim potest per Lockium, humanum corpus omni spirituali substantia desti tutum a Deo supernaturalem cogitandi iacultatem habuisse.

RESPONSIO . Quum Lochius celebrε hoe paradoxum protulit, id nulla ratione suffulsit, ac inerme suae sorti tradidit . quum vero paradoxum hoc utcumque oppugnatum tueri νο-

luit, ut aliquo pacto illud statueret, falso supposito inniti debuit, &Cartesi sententiam putavit esse , quae nunquam Cartesi sententia fuit ; bruta scilicet es pura aώtomata , sed sentienti ac dicere ; Deum , qui machinassentientes secit , aeque machinas intelligentes

. Patet primo , si probari velit , materiam in homine cogitare posse, propterea quia in bru-- tis

76쪽

ejus Natura. Spiritualitas. 7 Itis sentiat rem controversiam ex incerta , de

fortasse manifeste falsa probari ; quod est praecipuis dialecticae principiis repugnare 38 .

II. Patet deinde , euitationem , ut cogitan iis potentiae actum consideratam , esse modificationem spiritualem, quae , s existat , necessario spirituali substantiae inhaerere postulat. Absurdum itaque est supponere, Deum, qui nihil in se repugnans effcere potest , cogitationem materiae tribuere posse; seu illam eff-eere materiali substantiae inhaerentem , quae

Deus, cujus omnipotentia ad chimaericum .& αδ-ατοε non extenditur, non magis materiae cogitandi facultatem tribuere potest, quam circulo quadrati proprietates, finito infinitatem, rei creatae praecedentem aeternitatem tribuere possit. Neque magis absurdum, aut improbum est Deo dicere , omnipotentiam suam materia vim eo itandi tribuere non posse, cui repugnat cogitare; ac dicere, nequire se e eere, ut cir cuius sit quadratus , ut pars toto major sit , ut res creata aeternum extiterit , aut infinite

Ampullosa, & resona verba, quibus parado xa sui efferunt recentiores philosophi non nutrili , multa auribus dicere videntur : at ad philosophiae lampadem perpensa , nihil ferme intellectui dicunt ratione utenti. III. Ut periculosum hoc paradoxum funditus diruamus, simplici hoc dilemmate, quod invictum arbitramur , illos petimus . In hypothesi materiae supernaturaliter ad cogitandum eleva tae . necessario haec euitandi saeuitas materiae essentialis esse debet, aut accidentalis . Atqui neutrum omnino diei potest. Patet primo, in hac hypothesi facultatem hanc

materia essentiatim non futuram; neque enim

illi inerat priusquam a Deo ipsi tribueretur et D a di non

77쪽

& non modo materiam hac facultate carentem concipimus , imo vero hac facultate donatam concipere nequimus.

Patet deinde, in hae hypothesi , hujusmodi

facultatem ut materia accidentalem nullo pacto ad materiam pertinere. Ut enim recentior quidam philosophus optime notat , a subjecto qualitatem aecidentalem illi supernaturaliter adjectam , atque conjunctam separando is dice- , , mus id , quod materia adjectum est, Θ eQI- tat, esse essentialiter distinctum Zc eum hae,, coniunctione , dc sine illa , dc ante aeque , is ac post hanc conjunctionem .' nos vero hoc ,, additum materiae superveniens subsantiam

is spiritualem, Animam nuncupabimus. ,, Quare materia nec erit , nec unquam a

se liud esse poterit, ac id quod natura sua est: ,, Subjectum scilicet essentialiter passivum , in ,, quod spiritus agit, nihil sibi naturale amitiari tens, nihil subjecti obtinens, a quo ejus a is elio determinatur. Uro 3. NOTΛ. Paradoxum hoc celebre, quod

consutavimus , perperam supponit , potentiam νeatam a Deo ad effectum quemcumque pro-

dueendum semper elevari posse; quod in geneto evidenter falsum est. Potentia enim creata a divina voluntate eIevari nequit, nisi adactus producendos, ad quos jam natura proportionem aliquam habeat i persectain , atque incompletam . Porro huju modi potentia supernaturaliter elevari quidem potest ad actus producendos, qui supra ejus naturam sint, seu qui ejus naturae sibi relictae vires excedant; non tamen ad eos elevari potest qui ejus naturae essentialiter oppositi sint. Ruid quid vero ad hujusmodi paradoxa statuenda excogitabitur, non nisi sophisma erit, & mentis

78쪽

dus Natura . ubiiuamas. 77MATERIAE ORGANIS INSTRUCTAE VIRES, ET PROPRIETATES. to 4. OBIECTIO VI. Io materia organis Φnstructa proprietates . i& vires esse debent ,

quas rudis non habet . quare ergo structura haec eogitationem, & sensium, seu cogitandi , M sentiendi uim illi non impertiatur

Si ut materia organis instructa cogitans, ac sentiens videatur , substantia indiget natura a

se distincta , & immateriali , in qua tantum cogitandi , ac sentiendi facultas sit ; ad quid

haec organa tanta arte persecta aeque substantia haec cogitans, & sentiens in silice , ac in organico hominis, aut leonis corpore locari po

tuisset.

RESPONSIO. Materia organis instructa materiales proprietates habere debet , & re ipsa habet, quas rudis non habet . Num propterea ex organica structura immateriales proprietatos habebit , quas ejus natura necessario respuit

nequaquam.

I. Alibi ostendimus, eovorti organa necessario in visibili natura spiritualem substantiam supponere , a qua saltem primitus haec organa

effecta suerint; & absurdum esse, organa sine ulla intelligente substantia , & a materia distincta admittere 878, & 897 .

Quare evidens est , praeten materiales subinstantias etiam increatam , & creatricem substantiam spiritualem existere , a qua visibilis natura condita fuit .; & a qua animales , &vegetabiles substantiae organicam structuram salistem primitus habuerunt. II. Alibi quoque ostendimus , materiam sive organis praeditam , sive destitutam aeque ad coingitandum, & sentiendum ineptam esse. Quare cogitatio, &sensatio, quas in homine deprehendimus, sensatio sine cogitatione, quam

79쪽

ra Theoria a sima humana. ,

In brutIs observamus , ostendunt utrobique Dbstant iam imma epia Iam inesse , cujus natu-xa nihil materiae commune habet, quaeque ipsa tantum cogitationis, &sensationis principium,sve subjectum est.

In homine cogitationes , & sensationes di . gnoscere, quas procul dubio ad immaterialem

substantiam pertinere possunt, nullo autem modo ad materiam pertinere videntur ,' & eam era,

s euitationes ac sensationes materia tantumoribuere ; est barbarorum, ac Θ lvestrium hominum more, ut mihi quidem videtur , philosophari . Haec tamen materialistarum omnium tum veterum, tum recentiorum philosophanis di ratio est. III. Petere quem usum habeant animalis organa in hypothesi substantiae immaterialis ea regentis, atque animantis , est quem usum haheat ergata , aut grus architectonica in hypothesi , quod a mechanices perito moveantur haemathinae, ac dirigantur. organica animalis, aut vegetabilis stritistura in corpore organico eam partium mobilitatem, eum deiectum , eam assinitatem statuit , quae sine hae structura non haberetur. Hi ne in materia organis instructa proprietates materiatis sunt quae in rudi non reperiuntur .

In silice immaterialem hominis , aut leonis animam colloca: non ibi visus, olfactus , auditus , ceterasque perceptiones habebit , quas illi sive ut causa essiciens , sue ut occasionalis parit mirabilis organorum structura, quibus in animali corpore conjuncta est. PRAESTANTIORIs S BSIANTIAE

INDE PENDENTIA .

xo s. OBIECTIO UII. Si in homine praetereorpus organicum obstantia spiritualis est , cui tantum facultas insit cogitandi, atque se n.

80쪽

ejus Natura. ποῦ Au nutar. Is hiendi depengenter ab organorum, quibus eo nia

jungitur , libera , & ordinata actione . sequitur . spiritualem substantiam , quae nobilior ,

atque praestantior est , a materiali , quae inserior est , dependere: hoe autem infinita Dei faiapientia indignum videtur. RESPONSIO . Deus compositum humanum condens, infinita sua sapientia, Ac independentia libere decrevit mutuam , atque raeIprocam animae, & corporis, spiritualis . & materialis substantiae dependentiam ao6IAnima spiritualis corporis , quod vivifieat , & incolit, bono, & conservationi invigilat . Corpus organicum animae spirituali , cujus si des est , a qua animatur , innumeras, sive ut causa, sive ut occasio , cognitiones , & sensationes continenter impertitur , quarum o animis sui s milibus communicat , tum & di- . versis substantiis, quibus circumdatur , caelo , terrae , naturae uniyersae ; neque has haberet nisi ita eorpori conjuncta esset , ab eoque deinpenderet .

Quid ergo absurdi est, supremum spiritualia

o matινἰalti obs antia dominum, quarum u-.nio hominem constituit , alteram ob altera in suis muneribus utriusque bono pendere decre

visse

s BSTANTIA ITA MATERIAE ALLIGATA POTEST NE NON ESSE MATERIA 'io 6. OBJECTIO VIII. Quid nobis exhibee

hominis anima analysi subjecta Ipsa cum cor pore nascitur, quod animat; qua ratione corporis organa evolvuntur, roborantur, perficiuntur, eadem ratione ipsa quoque vires acquirit e sano corpore valet , infirmo male habet , dormiente dormit, organis corporis agentibus agit, laesis organis, aut perturbatis vini vapore, aut

SEARCH

MENU NAVIGATION