Theoria entium insensibilium sive Metaphysica universa sacra et prophana, omnium captui accommodata. Accessit rerum index alphabeticus, cujus ope totum hoc opus lexici metaphysici, seu philosophici vices gerit. Auctore abbate Para du Phanjas. E Galli

발행: 1782년

분량: 541페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

as 1 TLroria anima, brutorum.

generatim inter bruta, vegetabilia admittit PAb homine ad brutum, in ejus sententia, falistus arduus est, a ratione scilicet, ad rationis desectum. Arduus quoque illi videtur saltus a vegetabili ad fossis; ab organica nempe structura ad

organorum defectum ; at enimvero saltus a bruto ad vegetabile nonne seque arduus est, a sen

IV. Hic entium nexus dari aliquo pacto videtur in animali regno , & ad bruta limitatus; in regno quoque vegetabili intra vegetantium terminos concluso , & a regno animali sejuncto. Lex ista evidenter abrupta , sertasse etiam generatim fabulosa in physicis, aliquo pacto vigere videtur in politicis, in quibus crescente,& decrescente graduum serie magnates populum regi, & regem populo connectunt. OBIECTIONES SOLVENDAE . Praecipua, quae objiciuntur subsantia medἱa a nobis in brutis admissae , quam principium pu-νa sensitivum asserimus voluptatis , & doloris capax , intelligentia, & animadversione destitutum, huc tandem redeunt; ut contendant , vel phaenomena, quae in brutis videmus, esse posse dumtaxat motus locales, mechanicos proprietatum materiae effectus, sive naturae legum vel non nulla ex his phaenomenis principium

intelligens in brutis indicare; vel substantiam mediam inter materiam, & spiritum esse quid absurdum , & repugnans adeoque ostendere substantiam, quae detur, non esse materialem,

esse illam spiritualem ostendere.

352쪽

ejus Potentia. Sensibilitas. 333SRUTOR M OPERATIONES FORTASSE NOT TANTIM LOCALES. 1328. OBIECTIO I. Omnia, quae in brut Isphaenomena videmus , motuum localium series tantum sunt , qui omnes mechanicis legibus conformes sunt, Zc est e debent ἔ brutorum eis nim corpus non nisi materia est organis instructa I materia vero sive rudis , sive in organa

Consormata, contra mechanicas leges nec mois e tur , nec moveri potest .

Quae enim re ipsa in brutis phaenomena videmus λ organa vitalia in ipsis deprehendimus quae augentur, successive perficiuntur , deinde pereunt. Sanguinis, & humorum circulationem in iis invenimus, unde & spiritus animales in iis circuire suspicamur. organa videmus, quae Contrahuntur, protenduntur, moventur, sue ut id apprehendant, quod nos eorum praedam dicimus, sive ut id effugiant, a quo capi possent, sue ut nutritionis , propagationis , aut

alia quaevis munera exerceant. In pluribus vo ces, seu cantus audimus, qui aer tantum modulatus sunt, & quos ut voluptatis , aut doloris, aut sensus cujusque expressiones nos sumimus : at sensus iste non magis iis inest , quam tibiae inst, aut cytharae, aut organo , quum in illis musici aut laetos , aut lugubres sonos modulantur. Ergo in brutorum operationibus , seu phaenomenis non nisi motus locales , 8c mechanicos videmus. At motus hi non nisi automata indicant; ergo nulla ratione sensum, & senissus principium brutis tribuimus. RESPONSIO. Inanis haec objectio omnia Cartesianorum iundamenta continens re ipsa

merum sophisma est nihil solidum continens , imo nihil imponens: in hoc quae in brutis per

353쪽

3s4 Theorsa, anima brutorum.

sensationes dignoscimus cum iis, quae ratiocinio deprehendimus confunduntur. I. Saurationibus nos in brutis dignoscimus phaenomena tantum, quae motus locales sunt; haec enim tantum sensibus percipi possunt. Num propterea bruta pura automata censeninda sunt non fane; ceterum pari jure homines pura automata censere possemus; in iis eis nim non nisi motus Iocales mechanicis legibus consormes sensu percipimus. II. Ratione in brutis, ut in hominibus, prin-eipium sensitiυum detegimus a materia omnino diversum, quod solis mechanicae legibus nequaquam regitur; omnia enim in brutis sensibilitatem indicant, quae materiae convenire ne

quit principium vero sensus effectibus indicatur , qui a puris mechanicae legibus obtineri

nequeunt.

Phaenomena omnia, sive operationes omnes, quas in brutis videmus , re vera motus Lunt Oeales, is meehan et at motus sunt, qui in 1llis invisibile sensus, & motus principium indicant, quod puris automatis convenire nequaquam potest: motus sunt a simplici materia non producti; sed quorum causa effciens, aut Oc- ea sito na lis est principium omnino a materia natura diuinctum. Motus hi locales, & mechanici in brutis , ut oc an homine iuxta mechanicae leges fiunt, sua juxta certas, & immotas leges illas, quas

in motus prodictione, & communicatione natura servat. At aeque in brutis, ac in homine horum motuum causa, aut occasio est substantia a materia diversa , principium nihil main terrae commune habens, & a solis materiae Iegibus non directum. Aut nos natura perseveranter, dc in vincibi

liter fallit c aut certum est , diversa motus phaenomena, quae in brutis videmus , in iis

354쪽

minis ane' simplici materiae convenIr btuta nempe οβφ Pμ λ μ in suis motibus

automὸ ' -- r, statueretur , ostendς ψ

355쪽

RESPONSIO. In brutis phanomena sensus

sunt, quae in plantis non habentur. Non ergo mirum si phaenomena haec immaterialem animam in brutis an nunciant, non in plantis . Falsum ergo non majori jure animam immaterialem brutis, quam plantis adscribi. Schola peripatetica vegetabilibus animam vegetatἰvum attribuit a materia, ejusque modificationibus distinctam . Recens philosophia in vegetabilibus materiam tantum in organa Cori sermatam deprehendit ; & animam hanc vegetativam- inter fabulas ablegavit , unde olim emerserat. Ad sensus phaenomena, quae in brutis cernimus , explicanda , aliquid requiritur praeter materiam , & motum; & materia, Ac motus satis est, ut vegetationis phaenomena , quae in plantis cernimus, explicentur Physi137, 1 I, 294 . I. Dico primo, ut plant arum vegetatἰo, augmentum, reproductio, interitus expIicentur , fatis esse germina quaedam materialia cujusvis

speciei a Deo primitus condita, & organis inis structa, ac praesentes naturae leges. Ad haec, inquam, satis est materia, & motus; nullaque in primitivis hisce germinibus. anima vegetati v a supposita , aut forma plastica eorum ortu i , atque actioni praesidente, fore, ut possint illas bi proprios succos attrahere, in hoc potius , quam in aliud vegetabile assurgere; peculiares naturae suae proprietates adipisci, & a se ipsis

356쪽

eius Potent ἰa . Sensibilἰtas . 337ἰnnumera germina producere illis milia, a quo orta ipsa sunt , & quibus perpetuo speciem suam

Propagare valeant. Exempli causa. Quid requiritur, ut peculiare germen opportuno solo fatum sensim sine sensu in speciei suae

vegetabile assurgat λ ut peculiares succos attrahat, ac lueluti seligat naturae suae analogos, eosque rejiciat, qui inepti , aut hetero genei sunt satis est, si generiea quadam dentur reatura leges is permanentes impulsionis , attramonis, asnitatis, quales nos dari perseveranter observamus Phys. 77, 88 . Ex immutabilibus hisce legibus a Deo latis,

atque perpetuo servatis, nullius animae Vegetativae , aut naturas plasticae ministerio , quas

sequiori aetate peripatetici commenti sunt siet 17 , glans quercus , pomi semen , mali armeniaci nucleus, tuli pae bulbus, ranunculi radix, brasia scae, & frumenti grana , quae omnia ὸ iversa substantia constant, diversis tubis instructa sunt, organa habent speciei, a qua procedunt , &quam propagare debent analoga, dirue a m habebunt singula diversis terrae succis assultatem : peculiarem singula naturae suae consentaneam, suisque organis tum intimis, tum exti

mis substantiam ebibent; atque ita totidem vegetabilia necessario efformabunt suae speciei 34zὶ: ut satis ratione, & experientia duce in nostra entium sensibilium theoria ostendiamus Phys. 363, 368, 338, 132, 136 ὶ . Quid opus est, ut planta dua in eodem lo crescentes longe diversae crescant, & altera, uti quercus, magnum robur ostentet, altera , uti vitis , aut cucurbita , laxis fibris serpat fatis est, si nutritii succi ab illa affinitate sua attracti sese invicem constringere , atque invicem arcte adhaerere apti sint; ab altera vero nutritii succi attracti natura diversi sint, nec invicem eadem vi, eademque tena cit2-

358쪽

ejus Potentia. Sensibilitas. 339 aut quidpiam definire voluisse; neque Cartesi, aut materialistarum in sententia de anima brutorum veluti praecursor fieri. quid igitur volui t Moyses innuere verbis in objectione allatis λ Dux ipse asperae nationis , ferat, crudelis, sanguinem appetentis ejus mores lenire voluit horrorem illi ab humano santuine effundendo incutere in directe contendit , quum ferino sanguine vesci illi vetuit,&religiosam sens in illi innuere ab animalium

sanguine aversonem conatus est. Vox anima, vitam aeque sgnificat , ac animam ipsam, quae vitae princisum est . porro prima prorsus significatione hic vox ista sumen

Sanguis vita meehantia, vitae corporis organici in homine, & in bruto principium est . At neque in homine, neque in bruto sanguis anima proprie dicta esse potest , sive in vis bile illud principium, cui in homine sensus competit, & cogitatio, in bruto sensus, non cogitatio io 2, is Io 6 .

ΣOOPWTA PROBANT FORTASSE SENTIENDI FACILTATEM MATERIAE INESSE.133o. OBIECTIO III. Quae recens naturae studiosi de xboophytis, seu animalibus plantis de texerunt materialistarum sententiae plurimum favere videntur ; & eorum praecipue philosophorum sententiam proterere , qui in brutis animam immaterialem, seu intimum sensibilitatis, ct amonis principsum admittunt a materiae substantia, & modificationibus re ipsa distinctum. I. Certum est ex doctis Linnaei, Suvam mer damii, Donati, Pallatii, Trembleii, Iussi adii , Roau murti observationibus ; magnum dari in

359쪽

tione, brutis sensu similium ; quae nexum sacere videntur, quo natura a specie tantum animali, ad speciem tantum vegetabilem transitum

II. Certum est, in puris vegetabilibus animam immaterialem non esse a materia, ejusque proprietatibus, & modificationibus reapte di stinctam. Quare ergo immaterialis anima Σooriphytis inesset, quae tantam habent cum vegetabilibus nascendi, crescendi, pereundi ratione similitudinem' Si vero sysmbrio aquatico, exempli gratia, immaterialis anima non inest,

quare fluviatili polypo insit prope ipsum , &ferme ut ipsum vegetanti Idem de marinis polypis dicas. RESPONSIO. Quae de Eoophytis recentio

res detexerunt materialistarum sententiae nequaquam favent, neque philosophorum immaterialem animam in brutis admittentium sententiae ossiciunt ex iis enim, quae recens detecta sunt, sequitur, incertum adhuc esse existantne αoopista; si vero etiam certo existant, phi Iosophorum opiniones de animalium, & vegetabilium speciebus non immutare debent. In iis , quae Eoophyta dicuntur, aut vera sensibilitas datur, aut non datur . Si datur , quaecumque eorum figura sit, vere species animales sunt , quae , ut elephas, ut salar , ut bruchus , anima immateriali donatae sunt ; si non datur, Eoophyta verae species vegetabiles sunt, quarum intimum suorum munerum principium non est nisi materia , & motus juxta eas generi cas, di permanentes naturae leges , quae vegetabilis regni sormationem , & propagationem respiciunt.1331. DEFINITIO. Zoobta , seu animalia plantas postremis hisce temporibus dictae sunt quaedam naturae productiones , quae simul es plantarum vegetationem , & animalium 1ensum obtinere vidcntur.

360쪽

ejus Potentia. Sensibilitas 36r I. In peculiari hac substantiarum classe, quae aut omnes, aut fere omnes aquaticae sunt ,

aliae immobiles sunt, eidem Ioco , plantarum more adhaerentes , & motu omni progressivo destitutae; aliae mobiles seruntur, & motu progressivo admodum lento quidem , .sed vero , ab uno ad alium Iocum transire posIunt ; utili maces progrediuntur, lumbrici, atque insecta alia plurima lentissimis evolutionibus. II. Ex hac peculiari substantiarum classist aliae in mari tantum nascuntur , & vivunt ; atque haec potissima est earum pars ; aliae in aquasluviatili tantum nascuntur, & vivunt; atque has accuratius physici norunt , atque obser

varunt.

Inter marina eoophita, quae recenti ores physici in plura genera , ac in plures species pamtiuntur, recensere possumus cum Rui schio , Cinnaeo, Donato, Pallasio, Suvam merdamio , sepiam, loliginem, leporem marinum, trito nem, Holo thuriam, Theciam, pulmonem ma rinum, pirum marinum , pennam marinam , urticas marinas , stellas marinas , corallinam cellulosam, spongiam marinam, atque alia plu

rima .

Inter Eoophyta su viatilia recenseri possunt polypi cristati, polypi longi mani . Hos postre-inos Tremblejus diligentissime observavit atque in tres species distribuit Phys. sis . I 332. NOTA I. Plurimi praeclari physici

αoophpta, sive animalia plantas dari arbitrantur. inter complures alios ita sentiunt Trem-

bl ejus, qui elegantissimas de fluviatilibus polypis observationes peregit; Linnaeus, qui in suo naturae systemate Eoophyta in plura genera , pluresque species partitur; Donatus, qui in sua naturali historia maris Hadriatici vel unam immobilium Eoophytorum classem intrestenturias distribuit; Palla sus medicus, qui in ecenti de Eoophytis opere hanc entium claslem

SEARCH

MENU NAVIGATION