Theoria entium insensibilium sive Metaphysica universa sacra et prophana, omnium captui accommodata. Accessit rerum index alphabeticus, cujus ope totum hoc opus lexici metaphysici, seu philosophici vices gerit. Auctore abbate Para du Phanjas. E Galli

발행: 1782년

분량: 541페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

372 Theoria anim brutorum.

tibus aliud assequi potuit, quam ut hypothesim

hanc fabulosam magis , magisque lapsabundam ostenderet. Phys. I 384., I 39s., 1399. Probatio , qua hic bruta automata statuit , non magis stat quium stet illa , qua vortices statuere nititur . Vel in ipso sundamento labilis, probat tantum paradoxum esse, quod contra naturae, & rationis voces statuere vellet. I. Qua ratione constat , bruta magna malo rum copia gravari λ Species quaevis hominis commodo, universae naturae bono , Dei gloriae condita ubique , ubi a providentia locata fuit , quod ejus naturae necessarium est invenit , sive alimenta consideres , sive Conserva tionem , sive propagationem, sive naturae suae

consentaneam felicitatem . 946. iBruta de praeteritis non contristata , quibus amplius non afficiuntur, de futuris non solli- Cita, quae non praevident, in praesentibus tantum occupantur . Praesentia vero illis passim aut voluptatem creant, quum suis appetitibus satisfaciunt; sive torporis tempus sunt, quum frigoris vehementia species quasdam omnino sopitas, atque inertes efficit; sive laboris tem. pus sunt eorum naturae, & fini consentanei ;sive breve doloris tempus aut naturae deficientis vitio parti , sive ab extrinseca causa, Aqua naturae desectio initium habet, aut a qua natura destruitur.

Sensibilitas pb ea in brutis datur , ut in homine ; nihil tamen probra aeque exquis tam esse in irrationali sipecie , ac in rationali . Fieri potest , ut magis in homine perfectum sit princ0ium Iensitivum , magisque doloris , & voluptatis intensas sensationes admittat, quam in brutis ; atque admodum rationi consonum est arbitrari , nos saepius fa Iso judicare , quum de brutorum sensationibus voluptatis, & doloris, a nostris analogis judicium

ferimus. Potest nullo absurdo sensibilitas physi

372쪽

ejus Potentia. Sensibilitas . 373 ea multo major in homine supponi , quam in brutis; major in una, quam in alia brutorum specie; in hac vero hypothesi suorum malorum pars nobis intolleranda videtur non nisi , quia nulla ratione brutis aequalem nostrae sensibilitatem tribuimus.

Quaevis brutorum species generatim maiori

bonorum copia gaudere, quam malorum copia

an 'i videtur. Deus vero in operibus suis infinite sapiens , & in beneficiis conferendis infinite independens nulli animalium speciei majorem , quam qua fruatur , bonorum copiam impertiri tenebatur. II. Unde nam constat , naturam quamvissensibilam necessario postulare, ut supponit Malebranchius, ab iis malis physicis constanter,& perseveranter immunem eme quae aut a peculiari cujusque speciei constitutione , aut a genericis naturae legibus sponte proficisci deia bent Si ponamus bruta animam habere reipsa voluptatis , & doloris capacem quam. hypothesn Cartesius, & Malebranchius veramelle negant , dari posse non negant in ; qua

quaeso ratione probarent, Deum genericas gravitatis leges immutare, aut suspendere debui iase , ne malum jam maturum ex arbore labens bruchum, aut formicam enecaret, quibus brutis Deus neque perpetuam beatitudinem , ne que vitam servare tenetur ,

In nostra philosophia religionis ostendimus ,

malum phracum a genericis naturae legibus procedens divinae erga hominem providentiae non opponi; quarenam in brutis eidom divinae providentiae opponeretur III. Ex malorum excessu , quibus aliquando gravatur iustus in praesenti vita, rectissime inserimus, ad divinam providentiam spectare, ut. in alia vita hominis virtutes condigno praemio assciantur . At . enimvero perperam diceretur ad hanc eandem divinam providentiam tuendam s

373쪽

374 TheorIa anima brutorum. dam, eum, quem nos hominem justum nuneuia pamus, esse tantum purum automa sensu carens . Si Malebranchius assereret , praesentia brutorum mala compensationem a Deo exigere in

alia vita, Indum philosophum, aut Pythagoricum ageret metempsychoseos sententiam statuere conantem r3o4 .Quum vero ex idea Dei justi , & ex idea

malorum physicorum , quibus obnoxia videntur bruta, infert, ea esse pura automata sensu carentia; philosophum prosecto non agit. Si quid enim ejus argumentum probaret , potitis metempsychosim , quam bruta automata probaret. IV. Adorandis suis finibus , quorum aliqui nobis noti sunt , plurimi ignoti Deus innumera

bruta creat. Haec ad merendum, & demerendum inepta bonorum summam naturae suae congruam habere videntur. Quod mala quaedam patiantur, quae mens nostra non apte percipit brutis nostrum sentiendi modum tribuens , quae mala aut a brutorum constitutione, aut ab eorum fine , aut ab universali rerum ordine proveniunt; ὸicenda ne e

runt pura automata, & sensu destituta ; quasi vero, ni diceremus, Dei bonitatem , & justitiam nihil illis praeterea debentis laesuri essemus; atque hoc natura, di ratione ipsa contra clamantibus Ita ne vero sententiae de re grais vi inanibus fundamentis in philosophia statuen-dς sunt ita ne identidem etiam in magnis viris ratio dormitabit ' Ruandoque bonus dormi

tat Homerus.

Quo vero nomine eos appellabimus , qui ingenio, ratione , recte judicandi vi destituti se-ie Cartesii , aut Malebranchii discipulos praedicantes , summorum horum virorum somnia dumtaxat, & errores amplectuntur'

374쪽

ejus Potentia. Sensibilitas. 37sANIMAE BR TORIM PORTASSE PRINCIPINM INTELLIGENTIA ET RATIONE DONAT .i336. OBJECTIO U. Substantia intellectu , cognitione, memoria, iudicio donata necessario spiritualis est. Atqui hujusmodi est anima bru

torum .

Canis, exempli causa , herum cognoscit, eumque a quovis alio discernit . Ipse panem , qui nutriendi fas ultatem habet, a faXo hac facultate destituto opime distinguit . Equus citato cursu foveam offendens quam non nimis latam censet , eam saltu transilit . si vero ad voraginem pertingat , cnjus oppostam oram saltu assequi nequeat , sistitur , &alio divertit.

Ωuot memoria, intelligentia , animadversionis, o omparationis , 3 uileii ρεε nomena diversis aetatibus physici, sane ex observationibus, in bruis tis adnotarunt i Porro haec omnia nonne in brutis principium intelligens, dc spirituale indicant.

RESPONSIO. Certum est, bruta veras cognitiones habere ; at vero ex experientia , &observatione investigandum est, num cognitiones hae intellectuales snt , quarum objecta Asensibus non pendeant: an vero cognitiones sint tantum sensitivas, quarum objecta sint res materiales , atque sensibiles , quarum quoque Occasio snt tantum res hae mkteriales, atque sensibileS.I. Cognitiones intellectuales substantiam spiritualem indicant; necessario siquidem principium intelligens supponunt , quod supra sensus , &sensationes evectum abstractam rerum relationem, & intelligibilem ordinem assequatur. II. Cognitiones tantum sensitiva spiritualem substantiam nequaquam indicant ; neque enim

375쪽

3 6 Theoria anima brutorum: repugnat , substantiam mediam dari inter corispus , & spiritum sentiendi capacem , intelliis gendi vero facultate carentem : porro ex suis operationibus anima brutorum se prodit. 133 . EXPLICATIO I. Brutorum cognἰtio

nes animam spiritualem in Illis non arguunt .

Non nisi cognitiones sensitivas squidem in brutis deprehendimus. Hae vero in subjecto haberi possunt, quod spiritus non sit, sed quod sen- stiva facultate gaudeat , intellectiva careat .

Supponamus organico Neutoni , Cornelii , Cqiberti corpori, non cogitantem, & animadvertentem animam conjunctam esse , quae tam aeute 4nsensibiles physicorum, & moralium objectorum selationes assequi valeat ; sed anima. tantum θ sitivam; cujusmodi est, quam aqui-lacita ut leo, aut catellus obtinent.

In hac hypothesi entia hare humana figura

donata, sensitiva, non vero intelligentia , vi sonis, olfactus, tactus, gustus perceptiones habebunt iis, quas nos experimur, valde similes, quin animam habeant spiritualem : cognitiones habebunt fensitivas, quin intelligente, & animadvertente principio instructa sint . Non igitur cognitiones pure sensitivae substantiam indicant. re ipsa spiritualem. 1333, EXPLICATIO II. Brutorum memoria

animam Diritualem in iis non arguit. Memoiaria enim est tantum praecedentium perceptionum renovatio . Si vero pereeptiones hae δε - 1ἰυa tantum fuerunt; memoria, quae has tantum iterum excitat, nihil magis indicat, quam indicent hae ipsae perceptiones. I. In brutis , ut in homine vera datur memoria, vera scilicet facultas praeterita reminiscendi; at diversas notas in homine, ac in brutis saeuitas ista praesesert . . In brutis memoria sensibilium eventuum con-n xio est, ita, ut eVentus alicujus perceptio a L

376쪽

uus Potentia . Sensibilitas . 3 7 terius perceptionem excitet , trahat , ac prae sentem faciat. In homine memoria eum sensibilium re um ,

eum pure intellectualium operationum connexis

ess . Porro hac ratione a brutorum memoria

II. In btutis memoria a sensibili perceptione ad aliam quoque sens bilem procedit ex conne xione, qua olim conjunctae fuerunt ; Exempli gratia , serus molossus , cui ante mensem rictum gravi ictu percussi , tunc connexionem sensi inter perceptionem a praesentia , dc forma mea in illo excitatam , & perceptionen, abaculo, ac brachio meo in illo quoque excitaritam. Post haec prima perceptio in illo non exincitatur, quin altera quoque excitetur. In hominibus memoria a sensatione ad sensationem, ab idea ad ideam, a judicio ad judicium,

a ratiocinio ad ratiocinium, a comparatione ad comparationem progreditur ex connexione, quam

antea inter haec homini ostendit aut caeca seninsus impressio aut clara rationis illustratio. ia 39. EXPLICATIO III. Brutorum prosequutio , aversatio Diritualem animam in Iis non arguunt. Hae siquidem objecta tantum resispiciunt sensus assicientia; anima vero pure sensitiva affectivas, dc aversativas impressiones admittere potest . Exempli gratia :I. Canis herum beneficum amore prosequitur; lupum quem sibi insensum sentit, aversa tur; heri enim praesentia , seu recordatio Vo Iuptatis in cane sensationemo excitat , lupi vexo praesentia, seu recordatio molestiae sensati nem parit.. II. Quadrupedia serme omnia , & volatilia

zaetus suos ardantismo amore prosequunt ur, sed dato quodam tempore a natura statuto et hoc elapso amor hic cessat, & extinguitur : sensiationum enim prolixior , aut brevior series ab

infinita Dei sapientia disposita ad hos affectivos

377쪽

378 Theονἰa anῖma Arutorum motus ea inclinat toto tempore ad speciei conis servationem requis to . Cessat vero parentum amor, a sola sensatione prosectus quum sensationum series ista expletur : expletur ero , quum non amplius est necessaria. 134o. EXPLICATIO IV. Brutorum opera in telligent iam, Θ anima dυersionam in iis non a guunt. Haec enim, uti sunt avium nidi, apum alveoli, fibrorum casae , esse possunt mechani cum tantum caeci instinctus , & eaea snsationum fersei opus , quibus variae brutorum spe cies ad ita agendum pro diversis earum organis, & finibus determinentur I3I6 . Ceterum perpetua harum operationum uni sommitas, in quibus nihil mutatur, nihil perficitur, satis probat, eas ratione tace non fieri; quid quid vero mirum in his elucet, id omne abiin finita illa intelligentia consequitur , quae brutorum naturam condens eorum quoque eilaetus omne, mechanicos admotus, & statutarum sensationum leges disposuit, ac praedeterminavit. 134t. EXPLICATIO U. Nullum ex sthano

menis, qua in brutis obser Damus anιmadversi nem , comparationem , judicium , ratiocinium in

iis indicat . In phaenomenis illis si quidem , in quibus aliquid sensatione praestantius suspicari possemus; nullum est, quod philosophice inspectum, atque perpensum ad ea reserri non pos si, quae nullam intelligentiam, & sensationem

tantum praes erunt.

a 342. NOTA I. Physici nonnulli quasdam

brutorum operationes perpendentes effectus quoiadam fortuitos intelligentiae esse arbitrati sunt. Putaverunt illi, bruta deliberare , animadve tere , media ad finem referre ; in quibusdam enim phaenomenis nostris similibus ea deprehenderunt, quae a nobis prosciscuntur , quum ma tura animadversione ,l & deliberatione agimus, ct cum media cum fine , finem cum mediis

Monfecimus. Non

378쪽

ejus Potentia. Sensibiliιas. 379 Non tamen a fortuito, & solitario ρέa nomeno de phaenomenis in genere iudicium serendum est; imo ex phaenomenis generatim de fortuito, ac solitario phaenomeno est judicandum . Atqui phaenomena generatim sumpta permanen tem in brutis animadversionis, comparationis ,

judicii, ratiocinii desectum ostendunt . Quare: I. Si quis physicus , aut historicus referat , stimium eum Carolo Quinto latrunculis lusile;

ne credas.

Scimius , ut Ia trunculos moveat erudiri potest; nunquam tamen vere ludum ludere addiscet ; nequit enim unius latrunculi ad alium Uractam relationem unquam percipere. Sensatione sane noscit , regem pedite majorem esse. Nunquam tamen percipiet, num hic

pedes regem vicerit ; cognitionis enim hujus objectum est relatio abstracta , quae extra sensationis sphaeram sita est. II. Si quoque quis physicus asseveret , noctu lupos duos, ut molossum armenti custodem vorirent simul convenire; ut alter in insidiis prope domum sistat. dum alter si arulata fuga mo-'lossum extra domum trahit : quum vero fatis abduxerint, tunc ambos collatis viribus illum aggredi, & vorare; ne hoc quoque credas. Lupi duo fame stimulante sociari instinctu possunt: at instinctu simul consilium inire nequeunt, ut finem propositum assequantur; ut enim hoc facerent, abstractas relationes percipere deberent; cognitiones vero abstractas eorum natura ob tinere nequit.

Phaenomenon aliquo pacto contigisse potuit . Potest enim casu fieri, ut duorum luporum alter a moloss. fugiat, dum alter, qui retro latebat , molossum aggressus animos addere socio potest, illumque ad certamen revocare. In his omnibus vero, nullum haberi potest inter lupos agendi consilium Initum; si enim eorum natura in phaenomenis generatim consideretur ,

379쪽

eam ad abstracta percipienda , & ad operat Ionem quamvis consilio deliberatam permanenter ineptam reperimus siet 97, & rai 83. III. A brutis aliquando casu nonnulla fiunt, quae apta quadam connexione iis si initia sunt , quae ab hominibus fieri videmus; quoniam vero haec phaenomena ab hominibus ratione , dcconsilio peraguntur; nos natura ipsa eadem Consilio , ae ratione in brutis pelagi putamus . Hinc nostri hac in re errores emergunt. At vero qui ita philosophatur, casum prona tura sumit ; a phaenomenorum specie ad aliam omnino diversam illationem facit: nostrum bruti percipiendi , & agendi modum tribuit , ut eorum proprium percipiendi, atque agendi mo dum detegat. At vero hac ratione philosophiadi ratio pervertitur. et 343. NOTA II. Magna illa quaestio de bruintorum rationa in binas diversas sententias postremis hisce temporibus philosophos divisi ,

quae ambae aeque falsae esse videntur. Alii bruta vera νatione donari arbitrati sunt adeoque anima omnino humanae simi li; qua . Cumque talis animae natura sit. Quare, inquiunt, brutis intelligentiam, & rationem denegemuS, quum Omnia eorum opera ingenium, & intellectum praeseserant ΤAlii hanc affertam brutorum rationem nihil aliud

esse censuerunt, praeter ieram ρε cam necestatem e quae non magis veram animam in brutis

supponat , quam in planta vegetante , aut in planeta suam ellipsim describente. Quare , inquiunt, intelligentiam, & rationem brutis tribuamus, quum caeca, uniformi , certaque impressione omnes suae speciei proprias operationes peragant , & omnibus conservations necessariis consulant si brutis ratio tribuenda est , aequo jure plantis , ac planetis tribuetur . Si apum industriam tanto artificio favos construentium

admiramur. vitis quoque, di phaseolorum in-

380쪽

eius Potentia. Sensibiistas. 33rdustriam admirabimur , qui tanto ordine flo-xes , dc fructus suos producunt , ac filamenta sua, veluti totidem brachia, tam apte proten. dunt, quibus adhaereant, ac regantur. I. Evidens est aliquid brutis inesse , quod plantis non ines; si enim necessitas physica, sive causarum naturalium actio lassicit, ut omnia quae ad plantas spectant, explicemus, non tamen ad omnia, quae ad bruta spectant, explicanda sussiceret.

Et si enim dc apum industria in favis construendis, & vitis industriam In pampinis, ac racemis producendis admirer ; concipio tamen , dc sentio , in ape existere principium sensus , quod nulla physica necessitate explicari potest, quodque viti nullo pacto inest . Concipio , &sentio, etsi apis, & vitis operationes providena iam infinite intelligentem , dc activam supponant , quae & eas condiderit , dc eas conservet , dc agentes dirigat et non proinde sequi , apis , & vitis animas ejusdem speciei animas

esse

Quare postrema haec sententia a Bussenio promota, Gartesianae re ipsa non absimilis, in qua bruta necessitate pissa , is mechanica omnia Oserantur, nulla ratione admitti potest. Brutis inest vera necessitas physca ; cognitione enim reflexa carent, adeoque libertate. At υera sensibilitata donat sunt, quae ab hac

eadem necessitate physica plantas, planetas, naturam in animatam regente proficisci nequit. II. Evidens est , brutorum an a humana anima inferiorem esse; omnia enim in hominibus substantiam intelligentem , dc animadver tentem indicant; nihil in reliquis viventibus, de animatis similem substantiam indicat. Αu ne ex sola organorum diversitate proce dit hominis a bruto diversitas λ, hoc absurdum materialistarum paradoxum , & assertum est .

., Si equi ungula, inquit Helvetius, in huma-M nam

SEARCH

MENU NAVIGATION