Theoria entium insensibilium sive Metaphysica universa sacra et prophana, omnium captui accommodata. Accessit rerum index alphabeticus, cujus ope totum hoc opus lexici metaphysici, seu philosophici vices gerit. Auctore abbate Para du Phanjas. E Galli

발행: 1782년

분량: 541페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

V. Tandem in hanc hypothesi post consecrationem permanebunt eadem panis, dc vini apparentia; quum re ipsa mutatio facta non fuerit nisi in insens bilibus panis, & vini partibus; partes vero hae insensiles sensus non aia

In sensiles panis, dc vini partes quum singulae seorsim intrinsece transubstantientur , dc fiant sngulae infinite minimum humanum corpus, sensibiliter positione non mutantur. Erg earum collectio eandem sensibiliter in organa, quibus attingetur , impressionem facere debet a I as. CONFUTAΤIO. Hoc Varignonii systema methodo, usu , consectariis maxime philosophicum, non aeque principiis est . Quum ad Cartesi i sententiam tuendam excogitatum fuerit, quae Transubstanti aetionis musteriis non Congruebat, quidquid illi deerat suffecit , aptius explicavit , ac protulit; eadem tamen principiorum vitia continet, ac n6va adjecit. I. In Varignonii , ut in Cartesii Systemate Transubstantiatio eucharistica est simplex trans formatio, dc transmodificatio . Quare Eucharisti cum Christi corpus non idem individuum est, quod in cruce pependit: ipsum majus est in majori hostia, quam in minori , quod catholicis principiis non est consenta

neum.

II. Praeter vitia systematis Cartesani, alia

habet propria Uarignonianum , quorum praecipuum est singularis illa corporum animatio, di individuatio .

Per Uarignonium, & in systematis sui principiis, suppo, poterit animam humanam fmuIanimare corpus in terra, alterum in luna, ter

tium in Saturno, quartum in Syrio, quintum in cydosiura, indes nita alia corpora in totidem solitariis syderibus, nulla inter illa communiacatione . dc omnium horum corporum col lecti

in nem

472쪽

4 a Theorἰa metaph Da materia. nem ita inter se distinctorum , ac sejunctorum unum tamen, atque unicum corpus humanumessicere; quod sane recta philosophia nunquam admittet. Et si enim non satis fortasse dignoscamus qua ratione anima humana smul diversas animet ejusdem humani corporis partes ἔ satis tamen experientia, & observatione scimus, ad habendam eommunem animationem necessarium esse perpetuum organorum nexum inter partes; eamque cessare quum inter animales partes datureontinuitatis solutio. Anima brachium animat quum illud organorum machinamento adnexum est. Simul ae vero vel pollieem distet brachium a reliquo eorpore ; illud non amplius animationis particepserit, quam ab anima obtinebat. COMPENETRATIO, ET REPRODUCTI PHAENOMENA FORTAsSE RENAGNANTIA, ET CHIMAERICA. 416. OBIECΤIO VII. Philosophus id tantum admittere debet, quod evidenter in rebus eonei pit. Ergo compenetrationem, &reproductionem admittere non debet , quae concipi nequeunt, & rectae rationi adversantur. REsPONSIO. Philosophus principia meditam ri assuetus, quaeque iis adnexa sunt, atque ex iis fluunt percipere, omnia, quae ex eert , is In eoneussa veritata destendere necessario videt admittere debet . Si ergo compenetratio, &reproductio necessario ex certa, dc inconcussaveritate descendant, ex catholico scilicet dogmate realis praesentiar Iesu Christi in eucharistia ; illas philosophus admittere debet, sue concipiat, sive non . I. Compenetratis non est dogma formale fidei ; at ex formali fidei dogmate consequi vi detur ; ex eo scilicet, quo docemur, Christum

473쪽

eius essent;a uno ea. 47s totum, ideoque ejus corpus , di animam, esse in quavis sensibili panis, & vini consecrati particula. Nunquam ratio directe, dc a priονι demonstrabit , compenetrationem dari posse o γε neque enim formaliter concipit qua ratione miraculosum hoc phaenomenon haberi possit. At nunquam probabitur a posteriori, miraculosum hoe phaenomenon , cujus possibilitas ex facto probari videtur, in se repugnare; nulla enim solida ratio probat, elementum A existere non posse in elemento B . At vero hoc demonstrandum est , ut compenetratio , qua non clare concipitur , dari non posse osten

datur .

Iam monuimus, recentiores nonnullos in eueharistia eondensationem tantum admitteret atque sententiam hanc, quae nobis non adridet, catholicae fidei non adversari. Si magis compenetratione sententia haec plaeeat, admitti potest : modo in aliam ex confutatis sententiis heterodoxis non dilabatur. II. Reproductio ipsa quoque non est sor male fidei dogma; sed omnino ex sor mali fidei dogmate necessario consequi videtur, quo docemur, Christum realiter, dc substantialiter in omnibus hostiis consecratis esse, dc in singulis ea rum partibus separatis. Non ostendet ratio a priori mirum hoc phaenomenon dari posse; at neque ratione demonstrabitur , phaenomenon hoc, cujus possibilitas a possὰνiori demonstrata est, haberi non posse. Miraculum reproductionis , a quo plerique heterodoxi maxime abhorrent, adeo ne repugnans est, ut contendunt ca)ὸ Anne demon-- stra- a Quum da Aateradoxis Ioquimur Lut e ranos excipimus qtii quum consubstantiationis

474쪽

4:6 Theor;a metaphst rica materι a. stratum est, indisiduam substantiam, quam Deus alicubi locavit , .non 'posse eodem tempore alibi etiam existere Exempli gratia. Individuum quodvis X ex possibilibus contemplemur. Certum est per heterodoxos, ac philosophos omnes Deum credentes, posse ejus omnipotentiam individuum hoc possibile existens ffcere . . At qua ratione probabunt, Creatoris actionem semel in hoc individuo exercitam ut illud existens essiciat in Ioco Α, non poste iterum in illo ipso individuo exerceri, ut illud reddat existens in loco B Qua ratione probabunt divinam omnipotentiam prima Creatione in hoc individuo exhaustam esse i Nequit, inquient, humana mens concipere qua ratione Deus iterum existens redderet in is dividuum X. At vero melius ne humana mens concipit qua ratione Deus hoc individuum e sciat primo existens Postremam hanc veritatem admitto , quot solidis, & inconcussis rationibus certissima eluiacescat. Quare primam quoque non admittam,s seque solidis, & inconcussis rationibus certissima fiat λ . ox4i7. NOTA. Corporum compenetrata O, C reproductio duobus posterioribus saeculis ab omnibus philosophis heterodoxis, & Cartesianis acriter impugnata fuit. At enimvero quid tandem objecerunt nihil solidum, imo nihil solidum apparens; ut enim utramque oppugna. 8 rent ,

nomine realem Christi prasentiam in eveLarisia admittant, debent in illa quoque cum Caikolicis veram , is realem reproductionem admitte

res qua Christi eorpus, is anima possint simul ex ere in calo, ct in tarra, Dresda , o MM-

475쪽

ejus essentia ignota . 477rent, dixerunt tantum, neutram concipi posse; quasi vero rem negare possis , quod eam non concipias. Concipimus ne exempli gratia, materiae creationem λ & eam ne negare licet, quod concipi nequeat Quum Carte sani vehementius in corporum compenetrationem, & reproductionem insurrexerint ; duo haec , quibus adeo indignantur,

cum eorum principiis conferamus. I. Debet ne Cartesianus adeo a corporum re productione abhorrere, qui en tium conservatio nem perpetuam esse creationem tenet, qu que

vult , transitum a loco in locum idem esse , ac corpus ad nihilum redactum esse in loco A,& creatum in loco B Sso ὶ . At si Deus quovis instanti potest ad nihilum corpus redigere in puncto A , & hoc ipsum

corpus creare in puncto B ; quare illud creare non poterit in puncto B quin destruat in pun- -Ucto Α λ Si vero potest, & facit, jam habetur

reproductio. II. Adeo ne Cartesianus a duorum eo porum eompenetratione abhorreat, qui in materiali natura omnia plena vult, & in ea tamen Deum,

angelos, animas humanas admittit Si omnia in vis bili natura materialibus substantiis plena sunt; quomodo in ea sine vera compenetratione existet divina substantia λ Si vero haec materialibus substantiis compenetratur, quas mo vel , & perpetuo per Cartesianum creat ; qua ratione probabit , materialem substantiam Anon posse alteri substantiae B compenetrari Neque melius spiritualis substantiae cum maiateriali compenetratio concipitur, quam duarum materialium; & tamen in Cartesianis principiis fatendum est , aut divinam substantiam nul-

tibi existere , adeoque omnino non existere, aut existere compenetratam universae materiae, aut saltem alicui materiae parti t. 93a .r i 8. OBIECTIO VIII. In Opothesi compe-

476쪽

4 8 I heoria metaphstoa ma steria. netrationis corporis Chrilli in hostia consecrata circumscripti, aut hoc non erit corpus humanum, aut monstrosum erit; in hac enim hypothesi caput, pedes, latus dexterum, & laevum simul confusa, & permixta erunt , nullo ordine, nulla humani corporis symmetria. RESPONSIO . Hypothesis compenetrationis aut det cendit , aut descendere videtur aperte ex dogmate realis Chri iti praesentiae in Eucha xistia. Ergo utcumque hujus compenetrationis consectaria in intelligibilia sint, adhuc admittenda sunt.. II. Deus revelans, Christi corpus real iter,& substantialiter esse in eucharistia , nos non docuit qua ratione ibi existat , neque utrum ibi sit modo simili humano corpori, an secus. III. Compenetrationis hypothesis nullam moniastrosam , ut objicitur , partium permixtionem inducit; utcumque enim parva hostia si, aut ejus particula . ut corpus Christi contineat ,

sensibilis esse debet, ' adeoque hujusmodi , ut infinitas insensiles partes continere possit alias

extra alias i τε27 . . rQuare in minima hostia, vel in minima Iensibiti ejus parte existere poterit exiguo spatio humanum Christi corpus eodem ordine, eadem que organorum dispositione , quam in persecta statura obtinet. Exempli causa , partes caput constituentes ad certum limitem inter se com

penetratae hostiae extremum occupare poterunt. partes pedum aeque inter se compenetratae aliud oppositum extremum occupare poterunt; atque ita de ceteris. - .

Iv. Non siane philosopho dignum est supponere, corpus aliquod uno santum modo existere posse. Nonne magis philosophicum esset censere, Deum, qui certum cuique viventi , &vegetanti existendi modum tribuit , potuisse .

eorum natura non mutata, innumeros diversos

existendi modos illis tribuere Qua

477쪽

eius egentia ignota . 479Qua igitur ratione probabit philosophus, δε- pernaturalem exHendi modum , quem Chri si corpus obtinet in eucharistia , non esse proprium humani corporis existendi modum' imo sorta sisse persectiorem, dc praestantiorem illo, quem in naturali suo statu obtinet r4iyi OBIECTIO IX. Ut Christi eorpus s-mul esset in caelo , & in terra, Romae, &Parisiis ; necessario unicum esse deberet, &non unicum , in se circumscriptum, & non circumscriptum: quae repugnant. REsPONSIO. Quod existit non repugnat . Atqui fide constat, infallibili stilicet Dei testimonio, reproductionem dari; & Christi eorpus esse s mul in caelo & in terra , Romae , & Parisis; ergo reproductio non repugnat. I. Corpus, quod reproducatur , non propterea unicum corpus esse desinit ; & in se circumscriptum ; hie enim reproductionis idea alteritatem non inseri , imo identitatem dici e

naturae .

Locorum multiplicitas in corpore reproducto naturae multiplicitatem non inducit οῦ corpus enim reproductum eum diversis locis, quae occupat , non est identificatum, nec quidquam ex illis est . II. Non coneipit mens humana quomodo eorpus reproduci possit, & in diversis locis simul esse. Ex his inseres, reproductionem incompre

hensibilem esse, non impossibilem a ).

478쪽

i REALIS EXTENSiONIS HTPOTHESIS IN EUCHARISTICO CHRISTI CORPORE FORTASSE HETARODOXA .

141o. OBJFCTIO X. Si realis extensio in eucharistico Christi corpore admittatur, pleris inque Sanctis Patribus, catholicis doctoribus, &orthodoxis cathechismis, qui de eucharistia egerunt, contradicitur . Per hos squidem. I. Corpus Christi in eucharistia existit admodum spiritus; ergo sne ulla reali extenso ne existit; saltem sine ulla extenso ne materiae simili. II. Christi corpus in qua vIs hostiae consecratas parte totum est; ergo nullam realem extensionem babet. Si enim haberet, quam nos admittimus, in hostia consecrata , non totus esset in quavis hu us hostiae parte; patet enim, hostiae partem , quae caput contineret , pedes non contenturam & vice versa.

RESPONSIO. Quum in eucharistico Christi corpore realis extensio admittitur , id admittitur, quod in ipso materiae, & corporis qualitas semper necessario supponit ; ut jam alibi ostendimus i 394 in . Reliquum igitur est, ut ostendamus, sanctis

-At profecto nco hae esse videtur ea tholica daeueharisico Christi corpore sententia ; Ied idem

omnino CBristi eorpus, nullo pacto it .rum creatum, aut reproductum, e fa simul divina omnipotentia miraculo ct in ea Io, is in quovis terrarum loco, ubi ho ia conserata sunt . Ωuamobrem supra monuιmus quam auctor repreductionem . vocat, eam re=Iicationem appιllari . Porro psrema hae et M tat colica dcct ιna magii conmoruero Ui.etur. InterpreS.

479쪽

ejus essentia ignota. 48r

patribus, catholicis doctoribus , cathechismis orthodoxis non adversari qui realem, variabi. Iem, at senaper postivam in eucharistico Christi corpore extensionem admittit. I. Facile est primae objectionis hujus parti satisfacere . Quum patres, doctores, catechismi catholici docent, Christum in cucharistia es ead modum spiritus; non hoc omni terminorum

rigore accipiendum esse voluerunt.

Entia omnia specificum suum existendi modum habent aliquo pacto aeque ac essentiam ipsam sibi proprium. Ut vero repugnat, Ihirtis

tum omni terminorum rigore ad modum corporis existere; ita quoque eorpus omni terminorum rigore ad modum spiritus existere repugnat .

Patet itaque, si patres aliqui, doctores,cathechismi catholici doeent , Christi corpus in eucharistia existere ad modum spiritus I eorum locutiones necessario aliqua modiscatione ad veram suam fgnificationem esse adducendas. Qua itaque significatione sumendae sunt hac ipsa. Ex spirituum propi ietatibus una est , ut alieubi existere possint , quin ab eodem loco aut alium spiritum, aut corpus quodvis excludant. Porro hic est Christi in eucharistia existendi modus. Ibi innumerae adorabilis hujus

corporis partes elementa res invicem compenetratae miraculo in eodem spatio existunt, quin sese ex eodem spatio, quod sngulae totum ocricupant, invicem excludant. II. Non magis urget altera obiectionis pars.

Ut diluatur satis est in ejus probatione quod ex fide est ab eo, quod non est, separare. Ex fide est, Christi corpus totum , atque integrum in tota hostia consecrata exissere, dein quavis sensibili ejus parte , quum ab hostia integra pars haec ejus separata fuit: sepaνatione facta νυνὶ . Non vero ex fide est, Christi corpus eo tum, Tom. m. X atque

480쪽

Theoria metaph ca materi a.

atque integrum esse in quavis hostiae cons Cratae parte ante veram, & effectam hujus hostico divisionem in partes. Quum materia omnis in infinitas partes di visibilis sit, si totum Christi corpus integram in quavis hostiae parte esset, jam totus Christus in una , eademque hostia infinities osset Porro hac ratione frustra , & nulla ratione miracula multiplicarentur , non vero hic est Deli infinite sapientis naturae, & religionis auctoris agendi modus .i et r. NOTA. Essentia cujusvis saeramenti importat , ex permanente Ecclesiae doctrina, ut sit riuum Dusibile. Hi ne sequitur, ibi fa-cramentum cessare , ubi sensibilitas cessat . Quare a I. Iuxta ecclesiae doctrinam s hostiae consecratae pars adeo exigua fiat, ut in se amplius sensibilis non sit; tunc quum sacramentum es se desinat, desinit quoque Christi corpus continere; dc novo miraculo, aut primi cellatione id redie, quod erat ante transubstantiationem.

At quantumvis parva hostia sit , aut ejus pars, modo sensibilis sit iu se, patet veram extensionem habituram, & aptam reati exten--ni respondere, quam nos euchaeristico Chri- isti corpori tribuimus, ut jam supra adnotavi- lmus, ct explicavimus 1418 in. Ergo intactis fidei principiis vera, dc realis lex tensio eucharistico Christi corpori tribui po- 1 test, major quidem , aut minor , sed semper lpositiva; extensio scilicet maejor , aut minor , leui hostias consteratae species respondent. II. Juxta ecclesiae doctrinam quum hostia eon- seerata dividitur, Corpus Christi , quod unice totum erat in tota hostia consecrata, totum est lpost hujus hostiae divisionem in quibusque li- lbuerit siensibilibus ejus partibus separatis. Non tamen hinc sequitur, hostiae consecratae

SEARCH

MENU NAVIGATION