장음표시 사용
311쪽
I . Garcia Guipacus Rex Congi Lusitanis & nostris insensissimus, exoptae Loandae nuntio, & mutatis rebus, timere coepit meritas poenas. Praesectus enim, Rege Dongano fidissimo Lusitanis vocato cum suis , bellum indixit Congensi regno. Ne bellum vastaret ejus ditionis populos, sine mora alium, atque alium Legatum ad Praesectum misit, pacem orans. Enixis i me rogavit P. Dominicum Cardodum, onus sumeret adeundi, ac placandi Praesectum. Sciebat enim Societatis homines non curare illatas iniurias. Concessa est pax ea sub conditione, ut insula urbi proxima inposterum foret ditionis Regum Lu- stantae r redderet Lusitanis mancipia, quae in ipsius regnum etiam eo invitante transfugerant.16. Misias litteras a Rege Ioanne IV. ad Congi Regem tulit jussu Praefecti P. Antonius Coutus, magno apparatu a Rege exceptus, se reputavit selicem, quod tanto honore ab Joanne afficeretur. P. Antonius substitit m eo Collegi olo, ubi duo incolae numerabantur.
vi stator, divitii inAngota itinere eapia
REcepto Angolano Collegio, misit Provincialis novos incolas, quatuor sacerdotes, Visitatorem & Rectorem Emmanuelem Marium, Franciscum Cabralium, Petrum Coelium,& Vincentium Palvam ; tres coadjutores, Mathiam Sousam, Emmanuelem Fernandium, & Antonium Ferretram. Conscensa nave praetoria de sacramento vocata, sublatis anchoris in altum provecti sunt x7. Junii, aliis navibus concomitantibus, quae paulatim alio direxere pro
a. Multa fuerunt, quae ab initio vectorum animis ingessere occultum metum alicujus infortunii. Dux navis vecors, tenax sententiae suae, quocunque res caderent. Gubernator, qui jam Indiam adiverat, tanquam vellet emendare pristinos ejus navigationis moderatores, a communi via deflexit. Ut iter si faustius, solent ejus viae gnari ad trigesimum gradum post aequatorem versus Promontorium bonae spei cursum intendere et deinde versis proris descendunt ad gradum octavum, ubi est Angola. Non acquiescens Gubernator salubri consilio, superato aequatore, quin praediistos ad gradus accederet, in Angolam dirigit proram. 3. Haud multo post inducit navem in torrentem Zairi fluminis, qui violentus magna aquarum mole subit mare, intra quod per triginta leucas dulces Conservat aquas, nec ejus torrens superatur, nisi acres venti compleant vela. Multus hic navigantibus labor fuit: passim lactae anchorae, lublatae passim. Tandem post multos dies victie moras ab flumine injectas.
Nihil motus est iners Praefectus. Navis vehebat centum & septuaginta homines : abundabat armis, di nitrato pulvere. Batavus appropinquans displodit omnia tormenta; tria duntaxat e triginta Lusitanus Praefectus. Batavus navem impe tit, ac sine multo certamine expugnat cum alia pari magnitudine illius socia. Stupuit pirata, vix credens fecisse, quae secerat.
Onultae criminosis ex carcere ad remos detractis Eos ad poenitentiam exhortari, erat surdis canere; adeo in suis vitiis obduruerant. Illud animos Patrum perculit, quod Crucifixi simulacrum e collo nostri Emmanuelis Ferretrae pendu- Ium, revulsum cruce in soros concidit. Casum reputans, in cruce roposuit firmatum clavis, sed denuo delabitur, omen secuti postea infortunii.
tior, & P. Vincentius de Palva e Praefecti conclavi, quo se receperat, exiret, horeticus nostro indutum habitu videns transfixit pilo. Deinde cadentem alius calce Projecit ad tormenti carrum; ibi vir piissimus,&a sociis vocatus Martyr, animami ema-
312쪽
emavit. Illud contigit admirandum, quod Vincentii cadaver in undas conlectum, sit visum flexis genibus, & manibus in Coelum levatis instar precantis DEUM super undas serri. Urbs Portus illi patria : praeter alias virtutes humi
litate conspicuus.7. Quae sint capti in navibus perpessi, quae jam expositi, & quanto Iahore nostri Loandam pervenerint, longiorem postulat narrationem, quae mei instituti non est. Illud non tacendum, quod in itinere multos mortales sacro sente abluerint, quorum bono praelusere tot labores. 8. Desunso Romae nona die Junii P. Generali Vicentio Carrata heroe Comitia post
virtutis rarae, habitus Provinciae Conventus Ulyssipone in Domo Prosesia. Pra ποῦ latat P. Petrus Rochia Provincialis, quem Romam ire Rex vetuit, quod nolui iis .set nominare, ut Rex petiit, pro Transtaganis Collegiis Visitatorem. Electi sunt ad suffragandum in comitiis univertae Societatis Ludovicus Brandanus Do.ctor Theologus, Franciscus Tavora,& Bernardinus Sampayus. Haec suit nona Congregatio Generalis indicta a P. Florentio Montmorancio Vicario Generali. Celebrata est mense Decembri, cum nondum Romae essent PP. Lusitani. Idcirco distulerunt electionem Assistentis Lusitaniae in eorum adventum. Renunciatus est Generalis P. Franciscus Picolominius Provinciae Romanae: Ludovicus Brancinus Lusitaniae Assistens. s. Eodem mense Decembri Eborensis Academia apparatu prorsius rega- borae Mumli persolvit justa Infanti Eduardo Regis fratri, qui proximo Septembri post ar-
tam custodiam in arce Mediolanensi toleratam inter catenas obivit. Factum solemne sacrum a Rectore nostro, qui totam regit Academiam. Habita sunebris oratio ab Prosessore sacrae scripturae. Inanis tumulus in altum sublatus, &parietes templi poematis omnis generis ornati. Quae omnia Regi, & Principi Theodosio oblata sunt a quodam de nostris mita. Uterque gratias habuit
Academiae.1o. Ex Congensi Collegiolo ad perennaturae vitae regionem. evocatus Moritur p. est P. Michael Almonsus, natus Arrayoli in dioecesi Eborensi. Multis annis strenue laboravit in ea Congi missione. Ibi inter innumeras rerum varietates k'' 'μ' aequo semper animo, habitus velut communis omnium parens. Decima Octava Aprilis solutus corpore tam quiete, ut potius dormienS, quam mortuus appare ret : vultus primum fuit rubicundus, dein persimilis alabastritae. Mores illi innocentes, antiqua bonitas.
II. Ebora ad Patres nostros transmisit 7. Octobris P. Gasparem Pirium P. Giam pia Brigantinum. Fuit e melioribus sui temporis concionatoribus. Postremis an- - nis caligante visu frequentes habebat exhortationes ad sanctimoniales. Rogabat etiam Superiores, darent aliquem socium, qui sibi legeret conciones jam alias dictas, ut refricans memoriam posset caeteros in pulpito juvare, di populum ad virtutes incendere. 1 a. Alterum P. Gasparem Macedo Alcohassensem, ad moderandas scien- P. Gaipv-- , tiarum cathedras, & ad sacras conciones peragendas inter praecipuos suae aetatis Α' nomen promeruit. Amabat plurimum labores pro DEI gloria. Missionem habens Cetobricae, erexit lodalitatem S. Francisci Xaverit, in cujus Albo primus ipse conscriptus est. Id contigit, antequam Societas illic conderet Collegium. Omnes Academici doluerunt tanti Doctoris immaturam mortem. x3. Hos duos bini alii in eodem Collegio consequuntur. P. Didacus P Didaeva Luisitus 13. Martii. In Eborensi Academia tradiderat Theologiam ae nactus si R iuerat Doctoris insignia. Ortus Alpalami dioecesis Portalegrensis. Vir m 'na sapientia, & incorruptis moribus. Joannes Rex nominaverat Episcopum onensem. Antonius Gonlalvius as . Decembris, qua die Deus in terris ortus , de vivis abiit. Ibidem non paucis annis docuerat scientias morales. Ultima aetate amisit usum mentis. id notatum est, quod nec in eo statu verbum pronunciarit minus decorum. ΑΝbant omnes, non posse non placere DEO
hominem, qui vel amens nihil fecerit, aut dixerat absenum suae professioni. A uonius Franco. Pp 14. D
313쪽
14. Domus Prosessa Ulyssiponensis tres sacerdotes utiles & magnae autho inritatis misit ad quietem perpetuam. Secunda Augusti P. Joannes Musa praeceia sit, frater Balii Lessensis, Portuensis Collegii Coadiutoris. Cum nobilitate priis
maria conjunxit prosendam demissionem, quae basis est caeterarum virtutum. Decima Augusti secutus P. Doctor Didacus Lopius Bringalensis. Τradidit Eborae Theologiam non vulgari nomine, egit Cancellarium eiusdem Acade- P Ande Grumiae. Typis excudit Harmoniam divinae Scripturae. Tertius Andreas Gomeissius Conimbricensis r . Octobris eximius Concionator. s. Conimbricae Coelo dedimus P. Antonium Lemium Portuensem. Renutritus est sub disciplina avunculi sacerdotis, qui vix extra suusn conspectum evagari admittebat. Studens Latinitati ostendit felix, & acre ingenium. Audivit, scholasticos, qui vellent esse Religiosi, intra anni periodum voti fieri compotes, si recitent horas B. Virginis. Sine mora illas coepit recitare. Nec deis fuit Virgo clienti suo. Nondum annus abiverat, cum admissus ad Societatem. Religiosa vita illi erat suavissima. Biennio finito Ulyspone studiorum causa migravit Conimbricam. Mire a sciebatur B. Aloysio, cujus legendo vitam curabat in suos transferre mores, quidquid in Gonzagae virtutibus suspexit. Cum intuerentur externi ad scholas euntem, dicebant invicem: tolum videre hune Patrem generat intuentium animis virtutis amorem. Factus sacerdos diebus festis excurrebat per pagos urbi vicinos sacram explicando catechesim, dein s dens audiebat confitentes. Si quis invitaret ad prandium, non comparuit, sed noctu domi nostrae coenabat. Malum nullo remedio extinguendum hausit ab aegroto in carcere, posuitque pro fratre animam 9. Augusti, retusta apud socios singulari virtutis Aloysianae Opini QRς' . . o , e
. Andi. Feris I S. Mortuo, ut paulo ante memoravi, P. Didaco Luisio designato Japo nandiu nensi Episcopo, ad eandem infulam nominavit Rex nostrum Andream Fernan- ' d 'um, Iheologiae Prosessorem in morensi Academia, virum omnibus magnis
rebus agendis parem. Concessit Ulysponem acturus Serenissimo Regi gratias,
sit, pisto & explicaturus, quo voto impediretur, quo minus eam acceptaret dignitatem.
' i'ρ'' ' Mi iuG Regi placuit virtus, gravitas, & maturae mentis prudentia, quam Rex vir profundi judicii reperit in Andrea. Tum subridens, inquit, noli turbari, tua Dponia eris in Lusetania. Vix explicari potest, quantum Princeps Theodosius sit gavisus Andreae conspectu. Credidit majorem fama, quae de illius dotibus volitabat. Confessarium Principis eum Rex elegit, ac postea suum. Nec, dum vixit, alterius magis est usus consilio, quam P. Andreae. Natus fuerat Vianae in dioecesi Eborensi. .
larium Vale. I . Crevit Eborensis Collegii aedificium incepto valetudinario P. Frania amant Minciscus Cabralius Collegii Rector I 3. Junii divo Antonio dicata jecit primum i 'φ' pidem: erat quadratum marmor, his verbis incisis: Ecce, quem amas, infirmatur. In Elvensis Collegii templo institutae sodalitates, annunciatae Virginis pro scholasticis; & S. Francisci Xaverit: hujus author fuit Antonius Messius C strius plurimis beneficiis a Divo affectus. Eidem Collegio concessere cives
aquae venam derivatam ex publico urbis aquaeductu. Donationem munivittas litteris Rex erga id Collegium benevolentisiimus. . 18. Tres sacerdotes suppetias tulere Indis. Inter eos Antonius Franci scus Cardimius, qui venerat Procurator, quanquam aetate, & affecto corpore gravatus, accedente insuper facultate, ut in Lusitania ad finem vitae iubsisteret, noluit, ne suo exemplo alios ab eo itinere retardaret. Comites habuit Ani nium Francilcum, & Joannem CardoZum. Naufragium passi sunt ; at sospites Ad M,,tim ad littus non longe a MOAmbiquio emersese. In Maragoniam Antonius Mel- - . Iius, de Emmanuel Riberius sacerdotes ad milites in spiritu juvandos naviga- Missio Ceae. 19. Ceam oppidum in dioecesi Conimbticensi excoluit saetis sermonibus P. Josephus Figuetredus cum alio de nostris. Inter alia pietatis incit menta unum luit Omnibus acceptissimum, videlicet Conceptionis immaculatae
314쪽
B. V. Iuramentum: id ab omnibus magna fictum solemnitate, praevia missa, dcconcione. Adsuerunt Oppidanae cohortes,quae repetitis stlopeiorum displosi nibus auxere communem laetitiam. Addita supplicatio multis Divorum sercu iis premi Etiam agitatum est de condenda Sodalitate Coaceptionis.
Uperiore anno vulgari coeperat in Algarbiis pestilentiae eontagium, hoe anno petati continuavit numerosa strage edita. Vis major incubuit Urbi Farensi, ubi Societas habet Collegium. Octo erant incolae, quinque sacerdotes, α tres rei temporalis adjutores. Post incensam lue Taritam, & quo tempore asedebant Lagus, & Sylvia, flamma eorripuit Farum, & late omnia terrore complevit. Praelusere tanto malo non dubia signa Iustitiae divinae scelerum ultricis. Fuit, qui noctu sibi oblatum dixerit Christum sub rubicunda umbella circum
ferri per urbis compita manentem sanguine, ceu kriretur flagris; qui comit bantur, ibant nudatis ensibus in altum levatis, populus sequebatur veste pulla indutus ῆ plures viris erant faeminae: quarum pouea perivit major numerus. Sonuit alta nocte per plateas tintinnabulum domus dictae a Misericordia, quo denuntiari solent defunctorum obitus. Tribuerunt aliqui pestis originem ceto mirae magnitudinis, qui mari ejectus putruit, donee aestus iterum in mare re
a. Uerum his in incerto relictis, ubi cumulatis funeribus vagari licentius incepit lues, devoverunt se nostri salvandis corporibus, & animis. Ne simul perirent, aliqui sunt missi in villam, inde ituri miseris auxilio, quocunque vocarentur. In Collegio substitere P. Emmanuel Femandius, qui postea fuit a con fessionibus Regi Petro secundo 1 Andreas Moura vice-Rector, dc madiutore aliqui. Illi remedium & solamen urbis, sive die, sive nocte, quacunque horipullatum ostii tintinnabulum ad vocandum Consessarium, praesto erant. Domos identer intrabant, nullo mortis genere deterriti. Par fiat prodigio peste non
infici. Solus P. Fernandius contactus est brachio e sine mora signavit novies signo S. Crucis horridum tumorem. recitata toties Angelica salutatione, in honorem novem mensium, quibus Virgo Dei para Christium gessit in utero. Hoc uno remedio tumor evanuit. Eodem usi plia es ab Emmauuele edocti timatus medicamentis mirabiliter sanantur.3. Etsi Collegium tenui est reditu, pro viribus suis non pepercit sumptui
ad succurrendum egenis, unum illis refugium. Parochi metu pestis oves filas deseruerunt. Unus quispiam se jacti abat duorum duntaxat confessiones exc pisse ; vocatus ad alios ire recusavit: hic in poenam tam vecordis jactantiae, malo perculsus, sine consessione obiit. Chirurgus natione Gallis Calvinita, adole Icens, si haeresim excludas, honestis moribus, egenis favens, peste insectis assiduus, lethaliter malo correptus, decubuit moriturus. Accurrit P. Fernandius, & instillat monita salubria: si haeresim abominetur, ipsi patere salutis visam. Convicta solidis rationibus mente detestatur errores suos, amplectitur Orthodoxam religionem ς nec multo post magno suo, & omnium solatio e vivis discessit. . Antonius Vasaeus Coadjutor Patris iscius chirurgum amplectitur. Exi--lis. νευctimatum est, ex eo contactu ipsi pemiciosam haesisse tabem: nam coeperunt illa , Varquibus explicatur, eminere signa, oeuli languinei, dolor acutus in inguine, do sum noxio fluxu gravatissimum, torpor brachiorum. Ne Collegium inficeret, in semotam domum vehitur; ibi vincente malo remedia animam ad mortem sanctissime comparatam placi)issime effudit i 6. Januarii. Hae unica de nostris εvictima iram Numinis placavimus, omitto referre parta per nostros pro DEI gloria, & animarum bono plurima. Una vox omnium erat, se morituros instar animantium brutorum, nisi fuissent societatis homines. Bene precabantur Fe
315쪽
nando Mastarento Episcopo, quod eos suae urbis incolas, aedificato Collegio, se-
. eisset. --s. s. Inter res illustres, quae ea tempestate animos & sermones hominum
Reginu chri in se converterunt, fuit Christinae Suecorum Reginae ad salvificam fidem re- ductio. Lux prima illi affulserat ex familiari sermone P. Antonii Macedi C nimbricensis. Redditus patriae e MaZagonia, ubi strenuam, ut supra retulimus, operam Lusitanis adiuvandis impendit, desgnatus est Confessarius Iosephi Pinti Feretrae Legati Regis ad Sueciae Reginam. Elegit comitem Ioannem Andradam sacerdotem. Vela solverunt et . Junii e Cetobrica, 3o. Julii Holmiae appulerunt. Erat Antonius a secretis Legato, ut sub hac persona tutius lateret , orthodoxis esset auxilio, & haberet faciles aditus in aulam. Utrumque feliciter obtinuit. Vix dici potest, quam charus suerit Reginae, vir praeclarus & et mens in sermone Latio citra affectationem; eminebat in vultu, quae fuit illi innata, gravis & amabilis modestia ; vultus ingenuus, praese ferens innocentis
6. Singularitas hominis observantiorem circa ipsum fecit Reginam. Venit in mentem , soretne Jesulta Apud eas nationes magna erat de Iesiuitis existimatio, ipsos virtute & sapientia caeteris praestare ἔ ad quaeque grandia cunactis aptiores. Tandem inquirendo, percontando, observando, id, quod erat, cognovit. Hinc statis horis, quibus ad prandium secedebant aulici, in privatos sermones admittebat Antonium. Paulatim suspicati haeretici Jesultam latere sub saeculari veste, illum oderant; Lusitani quanquam occultarent, quid homianis foret; invidebant ei gratiam Reginae. Multi de vera fide,& Ecclesia, quam Regina adhuc absconditam ex falla suorum doctrina opinabatur, illi fuerunt cum Antonio sermones. Eadem secum conferendo, ut erat mentis egregiae, comperit, in quibus viveret erroribus. . Quoniam, conclusis negotiis, instabat Antonii reditus in Lusitaniam; nec eum morari poterat: Augusti duodecima sequentis anni cor suum aperuit Regina non sine suavibus lacrymis, quas de Antonius affudit, sibi mentem esse deserta patria, ejusque erroribus, vitam regno extorrem degere. Rem esse secreti summi, quoniam imminebat tempus suae prosectionis; nee integro silentio, posset ipse in Suecia manere ἔ velle, Romam pergeret, declararet Societa tis Generali animum suum; rogare, ad se mitteret, quam dissimulanter posset, duos viros Societatis notae sapientiae sub mercatorum habitu , quibus magistris amoveret dubia, & totum negotium ad exitus Optatos perduceret. S. Antonio datur abunde viaticum: nihil super his, aut itinere suo communicavit cum socio, aut Legato, sed occulte, illis nihil scientibus, Hamburgum navigat, inde magnis itineribus festinat Romam; quo evitatis aliquot periculis advenit as. Octobris. Rei gravitate in consilium adducta P. Gos inus chel Vicarius Generalis; nam paulo ante naturae concesserat Generalis, minat in id egregium opus perficiendum Paulum Castum in Collegio Romano Mathesis Prosessorem, & Franciscum Matinium Taurini Theologiae Magistrum. Ambo instructionibus Antonii Venetias prosecti, mutata veste, hyberno tem pore Sueciam adivere. Ubi ad votum Orbis Cbristiani tantam Reginam ore thodoxorum albo adscripserunt. P. Antonius Romae subsistens obedientiae jussu
plurimis annis egit in Vaticano templo Poeni tenuarium. Illius virtutes circum-- feruntur typis vulgatae.
s. Ad Orientis regiones transsee runt septem sacerdotes Lusitani. Gmnibus praeerat Nonius Garrima, qui venit ex Iudia. Reliquorum nominasiant, Emmanuel Coellius, Dominicus Regus, Emmanuel Barretus, Dominicus - Lima, Emmanuel Carvalius, ct Balthasar Sa. Hic postremus, praeclaris ortus duinis a. natalibus, haeres patrimonii pinguissimi, omnibus conculcatis, se dedit Societati: deinde servore incredibili crebris epistolis Superiores fatigavit, ut sibi concederent Indiam petendi facultatem: post multas preces vota effectus compos, in ipsis itinere piissime migravit ad portum stlicitatis aeternae.
316쪽
ro. VigesimI quinta Junii ad P. Petrum Rochiam Provincialem litteras Deciis. dedit Praepositus Generalis, in quibus ad verbum referebat decretum Comitiorum Generalium Patrum Carmelitarum excalceatorum nristrae Societati valde αὐhonorificum. Nam fuerat scriptor tam advertus Societati , ut in lucem edide- hoo Mum. rit vitam S. Theresiae truncatam, relictis locis, quibus diva nostram Societatem,& ejus filios plurimum commendat. Hujusmodi scriptoris factum detestata venerabilis illa Congregatio, declarat,' quantum improbex ἱ & vetat a suis h mominibus legi tam invidiosae mansis characteres, divis, & hominibus tam inj
riosos. Monet suos Societatis moderator, gratiam reserant PP. Carmeluis obsingularem amoris significationem. II. Ad miluones ultramarinas fovendas, authore nostro P. Andrea Fernandio, Τheodosii Principia Consessario, voluit Rex creari de novo tribunal, cujus essent curae, missiones promovere : hujus Praesidem, dum vixit, egit idem is, Miriis Andreas Regi in paucis charissimus, cui se totum in negotio conicientiae regen dum dedit. Volui huic anno inserere, quod fixum non reperi. I a. Con imbricae I 8. Novembris terminum vitae posuit P. Bartholomaeus Mora P. sv. Peretra, natus Monsami dioecesis Bracharensis, in obeundis sacris excursionibus vindefessus, Scripturae sacrae Prosessor Conimbricae sapientissimus. Opus egregium in Tobiam jam bibliopolae tradiderat imprimendum, sed vel ejus malitia, vel negligentia disparuit. Typis mandavit versu heroico martyrium nostri Francisci Pacieci; quod opus in eo genere tam expolitum est, ut inter excellentes Poetas jure merito ejus author habeatur. I 3. Praematurus obitus Emmanuelis Sarzedae Theologi nondum sacer----- dotis evenit Eborae: orrum habuit Casteldevidit in dioecesi Portalegrensi paren R M'tibus nobilibus juxta, ac opulentis: unicus ille haeres cum parentum, tum amitae praedivitis, contempsit res ac spes omnes, & se conjunxit Societati. Jam a teneris eum ferebat innata propensio ad virtutem: nam etiam vestem suam dabat egenis. Multus erat in volutandis, ac meditandis asceticis libris. Semel facturo totius vitae homologesim & accedenti ad consessionum tribunal obstrutit specie ferox malus daemon, inde conatus arcere, sed vanos impetus risit Emmanuel; dictoque citius turpis larva ex oculis evanuit. Apud nos erat cael tis religiosae sanctimoniae vivum exemplar. Illius patientiam exercuit alius ado lescens, status sui tam oblitus, ut eum tandem Societas a se expulerit. Hic ver his scurrilibus, mordacibusque jocis data occasionς non cessat arrodere Emma Duelis invictam modestiam e tolerabat patientissime, nonnunquam significana gestu tantum dolorem animi; non quod intus turbaretur, sed quo videret, an
posset fraenare petulantiam Deo injuriam. Dum feriatis diebus laxatur animus in villa suburbana, Prauectus Iuniorum dat Emmanueli servienti ad mensam serculum singulare, ut apponat suo inter socios amicissimo: eo intentis omnia um oculis, serculum donat illi juveni adversus ipsum supra modum importuno δtanquam neminem pluris haberet. Supremum decumbens vultu laetissimo prae
I . Abgrotabat vicinus Emmanueli in eodem valetudinario P. Francia Mora Pseus Gama, quem lancinarunt dolores acerrimi. Hic per quendam, Emmanuein 'vi' - 'lam rogat, ut, cum seuetur Dei conspectu, sibi impetret quamprimum solvi cor pore. Recepit Emmanuel facturum. Audita responsione, extemplo P. Fra ciscus postulat laci um viaticum, & extremam unctionem. Non videbatur uringens necessitas; sed tam constanter institit, ut ei fuerit mos gerendus. Illud mirabile contigit, quod, Emmanuele Io. Septembris obeunte, Franciscua praeter expectationem sequenti die spiritum exhalaverit.
317쪽
3oa Duo is Anna iure Societatis IESU.
Indi orae I ortuo I . Junii foetetatis nostrae Praeposito Generali prancisco Piccolo
minio, indicuntur universae Societatis comitia ad creandum novum Ge neralem. De his dicemus anno sequenti, & cur non habita sit Congregatio Proviacialis. P. Petrus Rochia Provinciae Praepositus i 3. Maji absol-
Provincialia verat triennium: cum decretum Innocentii de non excedendo triennio in ma- gistratibus, vetaret continuare, nominavit Vicarium Provincialem P. Hierony-
' mum vogadum. Per id tempus erat Visitator Collegiorum Transtaganae Pro- P. Petrus vinciae P. Doctor Petrus Moura, designatus a Provinciali ex imperio P. N. Ge- v viii- neralis, qui jusserat Visitatorem esse non subjectum Provinciali, at sub nomine diverso pari fiui potestate circa praedicta Collegia. Id factum, ut sereretur mos Regi duas in suo Regno volenti Provincias. Coepit regere 8. Februarii hujus anni. Aperitur pri- a. Aagrensis Collegii templum novum i . Junii magna solemnitate aperitur, dicatum S. P. Ignatio: cujus P. Antonius Moralius, cum esset Rector Col Iesii, as. Martii anno I 638. posuerat primum lapidem. Opus est amplum, &valde puchrum. Vix credetur tam paucis annis absolutum expensis Collegii tantum templum. Sed praeter aliorum industrias plurimum valuit diligens Mid cura P. Petri Barro Ei Collegii tunc Rectoris. Iabi mixta. 3. Non minori pompa texta die Maji Scalabi migratum a nostris ab do-- 3 3d Regi micilio prope aediculam divi Sebastiani ad novum Collegium in palatio, quod Di donaverat Societati. Habita est processio ornatissimis Divorum serculis& mille iucunda varietatibus. Circumtulit divinam Eucharistiam Petrus Rochia Provincialis. Pro concione dixit celebratissimus Autonius Vieira. Regebat Collegium pranciscus Manlius. Consecraverunt intemeratae Virginis Conceptioni. Adificium nostris attemperatum usibus adhuc praesesert majestatem prorsus regiam. psimi vi q. Postrema octobris Princeps Theodosius consilio parum maturo ton- Moiων it scensa noctu scapha trajecit Tagum, & maximis itineribus, Rege inscio, festinavit Helviam sedem armorum in Regni confinio. Magnos & juveniles animos urebat studium militaris gloriae: putabat indignum suis annis torpere iub umbra Regiae, & se totum emancipare studiis mitioribus, cum tempus arma unice possularet. Ea novitas aulam & Regem turbabati variis hominum sermonibus ansa praebetur. Cognita persectione, die sequenti misit Rex nostrum Andream Fernandium Principis Consessarium, & alios dynastas, qui abeuntem sequerentur. Illic est moratus usque ad vigesimam Decembris. Qua sit usus affabilitate erga nostros, dici vix potest. Eos diligebat tanquam rem suam. Collegium rexerat Emmanuel Luisus Doctor Theologus. Cum indidisset festa S. A Xaverit dies, sciretque Princeps Sodalitatem Divi coalescere ex viris militaribus, voluit scribi talis sodalitii Praeses perpetuus. Erexit in nostro Collegio mathesis cathedram, data magistri sustentatione: is primus fuit P. Audoenus Belgarauditores habuit, quotquot erant belli duces, inter alios Andream Albuquertium equitatus summum Praesectum id temporis formidandum hostibus. Tenuit ille cathedram annis aliquot. Per figilio Nastentis Domini Princeps Ulyssi ponem jussu Regis adventavit, a quo acceptus vultu tam gravi, & verbis paternis
in adeo severam sormatis reprehensionem, ut existimatio sucrit hinc duxisse originem lentam tabem, tandemque moriem Theodosii. diret Eae. I. Qui haud diu nobiscum degebat, multa explevit tempora Emmanuel si Camerius, ortus Chamuscae dioecesis Ulyssi ponensis in provincia Transtagana. A teneris, ut Munt, unguiculis coepit inhiare virtutum studio. Ludos, ct aetatis
318쪽
tis primae erepundia instar viri maturi declinabat. Nondum attigerat annum decimum , & jam jejunio transigebat sabbatha, quadragesimam, & caeteras dies, quibus fideles ex praecepto jejunant. Cum cicilio careret, rubo haerente carni
6. Nostrae insertus Societati sibi proposuit imitandum B. Stanislaum. Post biennium dum humanis litteris, & Philosophiae dat operam, vixit in statu Juniorum integro sexennio: propter morum exempla cunctis spectabilia id flagitanti Majores libenter concesserunt. Absolutis studio destinatis horis, vacabat frequenter divinis commentationibus, & piorum librorum lectioni. Qui intuebantur orantem, sensere inflammari corda. Summis obsequiis colebat DEUM panis specie velatum, ac rius Matrem sanctissimam. . Ille author est in Lusiuana Provinciae piae consuetudinis qua lectores mensae stantes pedibus, ac aperto capite quot mensibus recitant epistolam S. P. Ignatii de obedientia scriptam ad socios Lusitanos; cum ante legerent sedentes. Sed Emmanuelis exemplum eam vim habuit, ut caeteri in tota Provincia sint amplexi, hodieque teneant. Adeo modestus, ut in Gymnasilo nescitum fuerit, cujus coloris haberet oculos. Nunquam ullam Instituti legum transgredi no
g. Ardebat telo saluti asserendi animas: ideo Dequens erat in obeundis peregrinationibus, ut catechesim rudibus explicaret. Indicam missionem a denter petiit, & tandem adeptus est. Hos conatus intercepit mors, cum docebat Ulyssipone Grammatices prima rudimenta. Quo die Beatiuima virgatri mula in templo est praesentata, felicem sui clientis animam Coelo lavexit, donumque obtulit Regum Regi. .
PRincipio hujus anni instituta sunt Romae comitia ad eligendum novum Prae.
positum Generalem. Decima sexta Ianuarii fuit electus in Moderatorem universae Societatis Alexander Gottistedus Romanus, praeciaris natalibus, at praeclarioribus ornatus virtutibus. Hunc Societati solum ostendit Deus, neque ultra esse sivit; nam post unum supra quinquagesimum ab electione, hoc est, I a. Martii morbo absumptus est. Cum nondum esset soluta Congregatio , in demortui locum sufficitur Gos nus Nichel Assistens Germaniae. Id factum Martii Iet. Data Generali potestas eligendi Assistentem Lusitanum: elerigit P. Franciscum Tavoram absentem. Lusitani Patres non interfuεre his coinmitiis; quod Collegia Cistagana a Vice-Provinciali, Transtagana a VIsitatore, neutro ab altero dependente, gubernarentur. Vetuit nempe Rex, iratus, quod sibi non obsequeretur Societas in duabus, quas volebat, constituendas provinetis. .
a. Vitae mortalis cursum absolvit s. Octobris in Domo Prosessa Ulyssia ponensi P. Hieronymus V adus Vice-Provincialis pro cistaganis Collegiis. Nominavit successorem Francilcum Tavoram. Hieronymus lucem primam via derat Alconchelii in dioeeta Pacis Augustae trans Anam flumen. Venit in Societatem Conimbricae. Annis quatuor & viginti excoluerat rethiopes in An. gola. Quod Praesecto Lusitano viro multis inquinato sceleribus non indulgeret, ejusque non probaret facta legi divinae contraria, una cum aliis de Societ te comprehensus, navique impositus per siummam injuriam mittitur in Lusitaniis m. Deletis criminationibus iniqui Praefecti, ut consuleret honori Societatis, reversus est in Angolam. 3. Insignem ejus charitatem Deus conspicuam reddidit auctis in horreo frugibus; quamvis enim abundantissime impertiretur egenis, tamentI cumulus nital est imminutus. Castigator sui acerrimus non sinebat diem elabi, quo te flagello non consaiberet. Humilitatem ut oculorum pupillam tuitus. Quili bel
319쪽
bet Superiorum nutus illi erat instar urgentis imperii. In ipsus vita fuse per tme Upis commendata egregias virtutes, & persectae sanctitatis exempla resero. Moritur P. q. In eadem Domo 7. Octobris vitam laboriosam tranquilla commuta-ν 'mis ' vit P Franciscus Cabralius senior, natus Algodrii dioecesis Visensis. Ab ineum' re aetate ad annos postremos naviter studuit religiosis virtutibus. Docens Latianitatem Bracharae, lumpta nocte media natalis Domini Eucharistia, continuavit orando nixis genibus ad meridiem usque, hoc est, horis duodecim non interruptis. Rapiebatur ardentissimo zelo animas ad DEum convertendi. Plurimas obivit missiones sacras. Villaevis sa cum ad vicinos exiisset pagos, saepe bis eadem die verba faciens ad populum, revertebatur domum jejunus quadragesimali tempore I nullisque rationibus dimoveri potuit ab rigidissima in seippum severitate. . Extra Consessionem non est visus loqui cum alterius sexus persona. Non detraxit mortalium ulli, nec ostendit impatientis animi signum. Cum regeret morense Collegium, vetuit negari stipem egeno petenti. Huic charitati tributa est eo Rectore praediorum faecunditas. Addictitsimus sacrosanctae Virgini, intra domesticos parietes instituit a nostris celebrari illius Conceptionem plausu litterario carminum, & orationum, qui mos amodo viget. Aderat semper lectioni spirituali, & audiendis meditationum punctis in sacello. In nostris ministeriis videbatur laborum helluo nunquam satiatus. Morti vicinus pen dentem e cruce Dominum hisce alloquitur: Tu Domine, scis, me nunquam egifist rem ullam, nisi quam intelligerem ex tuo majori honore'gloria. ion r 6. Quartam Aprilis supremam habuit Conimbricae in villa suburbana P. Paulinus Riberius, Theologiae Prosessor, vir ingenii praeclarissimi, 8c ad scientias capessendas nati. Societatem intimis dilexit medullis; dicere solitus, eam a se non deserandam, quamvis in dies singulos conculcaretur pedibus, ac sub saninnis traheretur per Collegii ambitus. Aderant in villa socii animi laxandi gratia, cum ipse vinculis corporis relaxaretur, maerore magno perculsi omnes.
F. Ammi Novembri vela solvit in Maranoniam P. Antonius Vieira, quem id -... L. temporis e sacro suggestu hianti ore, ac incredibili plausu audiebant Reges, Nobilitas, & populus. Multa hominem ad sacrificium id DEO offerendum impulere. Votum, quo se primis in Societate annis obstrinxerat, incumbendi unice salvandis Brasilis, dies, noctesque urebat animum, quamvis eo jam Majores liaberassent. Erant alia negotia non parum intricata, quibus se immiscuerat, vel immiscere credebatur, quae illum reddebant ingratum sentientibus contraria: ut erat litigium Collegii D. Antonnii cum Provincia Brasiliensi, cui apud Regem plurimum adversus templum Collegii P. Vieira favebat. Majoris erat momenti Provinciae divisio, ouam illum urgere coram Rege multis suit peguaitim, ob id sentiebant aliqui pellendum de Societate, tanqu*m ejus turbaret pacem. 8. His etiam rumoribus, fessis, an reapse veris, quod ego in incerto relinquo, se liberaturus statuit complere votum antiquum. Impetrata summa contentione Regis, & Principis facultate, navem conscendit cum .aliis duodecim qua sacerdotibus, qua coadjutoribus, omnibus Lusitanis. Sed protinus b, inhibuit Rex navis prosectionem. Expositus in littus, Regem & Principem coninveniens , rursus instat. Navis interim, eo, & aliis duobus sacerdotibus relictis, in altum provehitur. Non ideo refrixit, sed conatu majore rem urget, tandemque expugnat Regem, qui multis, amplisque eum muniens privilegiis Brasitorum concernentibus libertatem consensit, ut cum duobus in alia navi abiret. Quae, & quanta illic suo digna spiritu confecerit, non est mei instituti referre. Infra suo loco de P. Antonii redita, ct causis mihi scribendum erit. Iudici Mim- s. Quatuor naves cum Obidensi Comite Prorege ad Indiam sunt pros ctae. De nostra Societate ivtie quatuordecim, Lusitani decem, Itali quatuor, distributi in tres naves. Diverso successu omnes inuarunt portum Goanum. Multi fuere morbi, di socias ampla seges exercendae charitatis. Obivit in nave praetoria 3 o. Augusti P. Joauum Μesquita, qui strenuam operam vi adjuvandis
320쪽
Infirmis navaverat. In alia navi, ubi majorem stragem edidere morbi, vita de functus est P. Ignatius Marinus.1 o. In Brasiliam, unde venerat Romam Procurator, redivit P. Franciscus 3 liel Miso Gonsalvus. Septem socios scholasticos secum vexit. Ipse P. Franciscus post abia si R ii solutum in ea Provincia munus Provincialis migravit in Maranoniam, ubi multos annos curas & Iudores intendit excolendis, & augendis Neophytis. Ir. Crevit hoc anno Provincia novo Collegio apud insulam Fayalensem risitium Col. unam ex Assorum insulis, sive tertiis. Septem habet leucas in Iongitudinem. legus νές - Rus princeps oppidum Horta dicitur. Λnno I 63 s. noster Ludovicus Lopius est missus Rector insulae S. Michaelis; cum navis eum non posset in littus exponere, & a faeda procella raperetur tu scopulos, quos firmicas vocant, placuit tum Patri, tum navis Praesecto, Fayalensem imulam petere, & ventis parere. Quod ego divino magis, quam humano factum reor consilio. Ut erat homo ornatissimus virtutibus, & animarum Zelo servens Lopius, in terram egressus, nihil potius habuit, quam concionibus, catechesis explanationibus, & poenitentibus audiendis Inlulanos ad Christianas virtutes incitare. ia. Suspiciebatur ab omnibus tanquam vir justus, & sanctus. Franciastus Dutra Quaerius cum conjuge sua Elisabetha Sylveira, & nobilitate, & divitiis apud eas gentes praeclari benevolentia speciali Ludovicum sunt prosecuti. Cum domus suae non haberent haeredem, apud se, non cum Patre, de nostris eo vocandis, & Collegio condendo, agitarunt. Anno Is o. similis tempestas illo rapuit nostrum Damianum Carvalium; huic mentem suam aperuerunt. Tandem anno Is 8. P. Ludovicus LOpius cum potestate Visitatoris lustravit In
sulana Collegia, & appulsus ad insulam Fayalensem, tabulis rite confectis accoptavit fundandum Hortae Collegium S. Xaverio dicatum. 13. Jam naturae concesserat Elisabetha, quae reliquit seum conjugem ex asse haeredem, sed gravatum onere fundationis. Dum vixit, non adivit Societas possessionem. post annos aliquot, eo vita iuncto, PP. Emmanuel Alvarus, di Dominicus Lousadus ex Angrensi Collegio Hortam navigantes nomine SoAcietatis admissi sunt in possessionem totius haereditatis. Id executioni manda tum anno I 649. Non desuεre dissicultates; his demum superatis, jussu Vie Provincialis Hieronymi Vogadi, Ludovicus Brittus Visitator Collegiorum Insularum I 3. Octobris anni Issa. appulsus est Fayalensi insulae cum π. Petro Ba rozo Laurentio Rebello, Dominico Lousado, & coadjutoribus Emmanuele Gonsalva, Antonio Alvaro, & Andrea Mota. I . Communi omnium applausu sunt excepti; cymbalis festive sonanoribus, atque areis Regiae displosis tormentis. Ejusdem mensis a I. quae sacra est undecim millibus Virginum, Visitator solita caeremonia jecit primum lapiadem templi futuri. Relictis in novo Collegio Laurentio Rebello Superiore, Dominico Lo ado, & Coadjutoribus Antonio Alvaro, ac Andrea Mota, Vim lator cum aliis remeavit Angram. Calendis Novembris P. Superior in templo misericordiae pro concione declaravit aedem sacram novi Collegii aperiendam a. Decembris, & horis pomeridianis ejusdem diei signo dato faciendum initium Gymnasio sermonis Latini. Utrumque factum omnium singulari acclamatione. P. Superior moralis scientiae magisterium sibi sempsit obeundum, donec e R gno veniret illius iacultatis magister. Domus Fundatoris habitationi sunt a commodatae , dc aula capacior in aedem sacram est composita. Provincialis Franciscanus pro ea, qua nos illa Religio prosequitur, benevolentia, jusserat, ut aperto Societatis Gymnasio, sui absque mora Gymnasium, quod antea doc hant, Latinae Linguae clauderent. Annis sequentibus nobilis Dominus Joaunes Alurius Medetrus prctbyter locuples Fundatorem se obtulit templi Collegii Fayalensis, voluitque B. Virgini de Gaudiis consecratum. I s. Dominus Philippus Mascarentus Indiae Prorex, unde redibat in Lusitaniam, cogente temporis, & maris adversi iniquitate Mandam in Angola ap- iudia papulerat, atque ibi in Collegio nostro morbo postremo implicitus e vivis excessit.