Synopsis annalium Societatis Jesu in Lusitania ab anno 1540. usque ad annum 1725. Authore R. P. Antonio Franco Societatis ejusdem sacerdote

발행: 1726년

분량: 489페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

sionis aestimator. Pervigiliis Conceptionis, ac D. Xaverit solo pane & aqua vivit. Nihil ab ipso petitum per Christi plagas, quod non concederet. Prae scivit horam mortis suae. Alloquens sacrosanctum viaticum inter alia dixit: Nemini se unquam nocuisse, benefecisse omnibus, etiam illis, quos sciebat sibi

parum amicos.

Igiistini Cari Io. Eborae I9. Decembris Ignatius Carvallus scholasticus. Ingenio sevissi in Ilai iunxit admirabilem morum innocentiam. Virium tenuitas par non erat avi ditati, qua in studia incumbebat, propterea febricula correptus paulatim contabuit. Innatam bilem domuit egregie. Singulariter dilexit magnam Dei matrem. Nihil aeque atque externos annos in mente habuit multo suo emolu- Emmanues mento. Commbricae a Jula Emmanuel Abreus 2holasticus, ibidem natus. Avi Post suscepta animae suprema subsidia plenus effusissima laetitia, Nunc, ait ad circumstantes, veniat mors. Extenta manu sumit Crucifixum, cum ipso suavil- me collocutus pene ad anhelitum postremum.

pi .el.m,ru, T ritum & Regno, & Societati affulsit anni principium, cujus prima die se- a Jo iraei stivo omnium ordinum plauiu Princeps Ioannes renunciatus Ulyssiponeri Lusitaniae Rex hujus nominis Quintus. Applauserunt elegantissimis poematis tantae felicitati, cum Ulyssipone, tum Commbricae scholarum nostrarum

Magistri, quae iuncta in unum corpus iussis novi Regis edita sunt in lucem sub

hoc titulo Lusitania coronata. Tollinu pro- a. Ut nube careret tanta solemnitas, extincta est prohibitio admittendi tirones, quae duobus annis tenuerat. Laboratum est, ut aliqua conventione. '' ' facta eum Pontificis ministris in quindennus persolvendis finiretur importunum litigium. Tandem Dux Cadavalensis Regis nomine, & Cardinalis Nuntius convenerunt, ut Societas pro quindenniis praeteritis, cujuscunque serent summae, daret cruciatorum tria milia. Insuper pro quindecim annis proxime venturis deponeret cruciatorum quatuor millia in manu illius, qui placeret Nuncio. Et talis summa quatuor millium unoque quindennio conserretur pro Ecclesiis S cietati adnexis, ea tamen conditione, ut hujusmodi confirmatio haberetur a Pontifice. 3. In hune modum res fuit transacta; at propter Regis Petri supremam aegritudinem hactenus dilata fuerat executio. Quod communis laetitia posceret . neminem esse tristem, visum est tollere dictam prohibitionem. Pecunia numerata, ac deposita suffertur inhibitio, coeperuntque de novo admitti tirones mense Januario; nam obex amotus die quinta mensis. Non tamen ea gratia diu perinstitit, ut infra memorabitur, quod Pontifex probare noluerit dictam convenis

tionem

I inani. -- 4. Cetobricae prima die Junii immane facinus admissum est contra P. An dacia adve tonium Francum nostri Collegii Rectorem. Ad nonam noctis horam pulsaturae..uita '-communis tintinnabulum: accurrenti janitori, & percunctanti, quid rei sit, uri. respondetur, Collegii medicum animam agere correptum insultu morbi subitanei, velle Rectorem, ut expiet animum. Itur sine mora. Cum janua est aperta, stabat contra ad parietem templi vir ignota in veste, & parum usitata; praeseserebat viatorem, pendebat ex humero mantica, sacie non omni detecta. Id, quod animadversum laterna discutiente noctis tenebras, quam socius coadjutor manu gerebat. s. Audita rursus ex eo subiti casus nanrtione, condolet Rector, atque

jubet, ducat ipse. Adjungit se lateri sinistro Rectoris. Coadjutor, dum pergunt, substitit obserando portam. Ad templi nostri januam duae sunt viae, altera fert in oppidum, altera in agros. Utraque adiri poterat domus Medici. Paulum processerat in oppidum, cum sicarius furore subito, altera manu firmat Pr

442쪽

apprehenium Rectoris caput super pileum, dein cultrum ad scelus paratum collo impingit. Sit propter DEum, inclamat Rector: ad hanc vocem sicarius, quanta Potest celeritate, in agros se proripit. Interim accedens Coadjutor, &, quid

esset, cognoscens, exclamat: occiderunt P. Rectorem. 6. Nihil tanto scelere turbatus Rector, extractum sudarium apprimit vulneri copioso mananti sanguine, ut illum contineat, domumque revertitur. Non Dio Ferretra insigni chirurgo vocato, patet atrocitas vulneris ἱ nam ab aure sinistra profundo ictu ruperat totam maxillam sinistram , ac disjunxerat superi rem ab inferiori parte, scisso etiam labro superiore subter nasum. Mortem procul dubio haud vitaturus suisset, nisi obstitisset plica gemina pilei orta ex sicarii manus appressione; dein collari guttur defensum, quo minus eo penetraret ser

rum. . . '

7. Chirurgus punctis non miniis quatuordecim acu & linea junxit separatam faciem, sive totam sinistram genam ad oris rictum. Crucifixus, quem se rebat pectore intra vestes, totus fuit conspersus sanguine. Plurimum doluit oppid um Societatis amantissimum scelus immane. Rex misit Senatorem, qui in authorem inquireret, promissa, qui eum proditurus esset, pecunia. Nemo ut lus est inventus. Id acrius ipso vulnere Rectorem torsit, ne scilicet inde aliquid labis inureretur bono Societatis nomini, aliis alia opinantibus, & inter pretantibus in pejus. Sed secus evenit. Vulgatum fuit ob absolutionem is- minae negatam, illius amasium promisisse Rectoris caput in mantica ad eam se laturum, ut illa victima aegram animi solaretur. Nec ullus adeo perditae suit conscientia, qui probaret factum, cunctis abominantibus scelus tam noxium animarum saluti, quod posset Consessarios deterrere a nocturnis extra domum egressionibus, & etiam Medicos, aliosve bono publico utiles, ac necessarios. 8. Octo suppetias ivere Indis, Lusitani quinque, tres ex aliis nationibus. - . Praeerat P. Ludovicus Natalius Bouretes natione Gallus, qui obtenta ab A. R. P. N. iddi ντος

facultate se jungendi Missionariis Lusitanis Madurensem navim constendit, quae 'una eum alia bellica Ponticherium tendebat. Juxta promontorium Comori num obvias habuit duas naves Lusitanas, acriter cum illis dimicatum; commune periculum ancipitem diremit pugnam, pactisque induciis ad navem Lusitanam

Natalius transiens Goam feliciter tenuit. Prorra timens fraudem, & Patrem sub pietatis larva missum ad explorandas vires Lusitanas, eum data opportunitate UIystiponem misit. Modo probata ejus sana intentione, addictus Malabaricis missiombus Lusitanorum, ubi rem strenue agit: cum haec scribuntur, iterum p tit Indiam. P. Alexander Catinius, unus de externis, erat Brixiensis domo Illustri natus, nostri P. Ferdinandii Catinii germanus. Septem petivEre ΜaranΟ-niam: praeter Michaelem a Cotta, qui venerat ex ea regione, caeteri nondum erant sacris initiati. 9. Collegii Porti manensis templum 3. Martii magnos inter plausus aper Apmrurim tum. Ad idem templum 14. Julii sunt translata ex primario oppidi templo D. Didaci Gonsaluti Fundatoris ossa. Eodem die de coenobio Patrum Francisc, si istinorum convecta Elisabethae Souis conjugis, & Agnetis Muta filiae ossa. Fun-Fundatorum. datoris suis humeris portarunt nostri; Coniugis, & filiae Sodales a Miserico dia dicti. Utrisque habita senebria sacra, & exequiae. Ossa condita In Ma iuri soleo ad latus dextrum primarii sacelli. Praeterea de veteri in novum templum translata Ossa Ven. viri P. Bartholomaei Eduardi, Patrum Petri de Sousa, & Antonii Martinii olim Rectoris Collegii Farensis. Quod & factum cum Olsibus Eteonorae Costae, Eteonorae Eduardis, & Margaritae Alvariae Guardiae, quae P. Bartholomaeum gradu sanguinis contingebant, erantque Beneiactrices Collegit. Etiam his parentatum.

r o. Augusto proximo P. Gaspar Silva Almagretrensis ad id tempus post x..

P. Bartholomaeum Collegii Superior, renunciatus ejusdem primus Rector. reoriima Gymnasium vero patuit Is. Octobris scientis moralis studiosis. Duo Professi

res erant, alter matutinis horis, pomeridiania alter, attamen ob auditorum pau- moralis.

aes Itonius Franco. H h h a citatem

443쪽

Diva miteri

iti Pori Moritur p. Franciscus Boteliu . Diarentius Rosa

Iosephus

Anchieta. Emmanuel Ioauue a

28 SVnopsis Amuissim Societatis Am

citatem visum est unam horis vespertinis lectionem sufficere. Etenim oppidum illud celebritate maritimi commercii antiquitus multum floruerat, sed portus ingressiim impediente arena major1bus navibus, & alias ob causas commercio pene extincto in dies magis attenuatur. 1 i. Iii Portuensi Collegio coepit hoc anno admirabilis cultus erga divam Quiteriam Virginem & Martyrem Bracharensem. Faemina, quae contraxerat caecitatem, petiit templum nostrum explicatura conscientiam, ineidit in P. Antonium Garciam confitentes audientem in facello S. Xaverit. Expiata conscientia tamina deploravit caecitatem suam, se plurimos rogasse Divos, sed incassum: sibi suaderet, qui Divorum esset implorandus: volenti inculcare D. Xavertum,. occurrit S. Quiteria, cujus erat in templo simulacrum, ut erat fama, quondam factum a tamina, quam gangraena liberaverat. Adjecit aliquos Divae

favores relatos a nostro Emmanuele Fernandio in suis libris, quibus est titulus, Amma infracta. II. Commendavit illi preces novendiales, quibus secit initium ante Divae

effigiem. Caecae, quod Duce careret, diebus singulis in templum accedere non poste excusanti respondit Pater, domi suae dictas preces continuaret. Paruit,& sexta die novennae visum recepit, potuitque sola per urbem incedere, ac in nostrum venire templum. Re vulgata, coepit fieri concursus, & augeri dona, explicarique Divae patrocinium, ac ex Portu in alias regni urbes derivari. Plurimum ad id juvit vita Sanctae, quam typis vulgavit P. Garcia; hunc DEus voluit tanquam instrumentum ad propagandum Divae cultum; cujus sacellum, eodem Patre curante, in templo nostro pretiosissime exornatum conspicitur. I 3. Vivorum syllabo exempti sunt. Conimbricae 8. Augusti P. Fran- cilcus Botelius Linariensis. Eborae tradidit Rhetoricam, & Philosophiam, Ba-hiae in Brasilia Theologiam, eandemque professus Ulystipone. Rectorem Collegii D. Antonii Rex Petrus elegit, ut esset a Confessionibus Ioannis Principis, fuitque ejusdem Domini iam Regis primus Consessarius. Ubi regni inivit posisessionem, Consessario concessit, quidquid praerogativae habuisset Consessarius sui Genitoris. Siquidem ex Regis imperio consuevit largiri Λbbatias, & alia

pinguia sacerdotia pertinentia ad Brigantinam Domum. P. Botelius a se rejecit hu;usmodi curas, Regi dicens, sui muneris esse consulere ejus conscientiae, id unice sibi reservare, caetera commendaret aliis. i . Vix explicari potest, quantae afflictioni Botelio fuerit praedictus honor: angebatur supra modum; persuasio fuit inde mortem acceleratam. Amanti religiosam quietem nihil aeque grave potuit accidere. In dies valetudo pejus habuit. Contilio Medicorum secessit Con imbricam, probaturus salutatia balnea . mundae fluminis. Sed tali curationi serendae jam non erat. Evoluta quadragesima quinta die , ex quo Conimbricam accesserat, sanctissitne moritur. Vir fuit religiosis virtutibus clarus. Missus in Brasiliam obsequentissime paruit. Adversus infirmos admirabili usus charitate, Eborae laudatus publice ob hanc virtutem. Modestus, & mitis, commercio cum DEO deditus, in verbis, ac saetis praese tulit innocentem animam. Ejus sinus multo, & nobilium concursu ho

noratum.

Is . Ibidem Ia. Januarii Laurentius Rosa scholasticus Manteigensis. M gnam faciebat spem praeclarum ejus ingenium. Nemo exactior in conscientiae procuranda & conservanda munditie, ac nitore. Qualibet labis umbra non aliter turbari solitus, ac columba viso accipitre. Eborae 8. Maji Josephus Anchieta scholasticus Theologus natus Estremotii. Cum ad mansiuetiores, tum ad sublimiores facultates pollebat donis singularibus, quibus adjecit studium indefessum. Angue pejus odio habuit detractionem. Apices instituti nostri, ne latum unguem ab eis deflecteret, solers observabat. . Io. Eborae pariter s. Decembris Emmanuel Joannes Coadjutor obidinatus. In ipso visa specialis DEI misericordia, & quid possent singularia quaedam virtutum exercitia nunquam omissa. Emmanuelem natura ipsa rusticumsecs

444쪽

secerat: in hilem exeo more rapiebatur, sibi redditus dolebat Apparuit, Deum illius attendissse bonis operibus. otiosum nemo unquam conspexit. In vestiario vetusta, & Iacera tentone muniebat indumenta. Si non diltinebatur manuum operibus, recitavit horas virginis, vel alias preces. Erga morientes mira fuit ejus charitas. Ubi primum aliquis expiraverat, in cubiculum receptus pro defuncti anima se longo temporis spatio verberabat: quam piam praxim de nostris quidam exemplo Emmanuelis inductus exercuit. i . In eodem Collegio a a. Decembris P. Michael Nunius Grandolen- P. Mie essis. Procuravit annos pilires bona Residentiae de Passo de Sousa, deinde typographiae Eborensis Collegit. In atrio Academiae fabricavit aulas super ostium,& primam pergulam intra ipsum atrium aequavit allis, & ornavit marmoreis c lumnis. Tredecim postremis annis vixit caecus. Diebus, quibus assiuebat po. pulus ad expiandas animas, incumbens baculo, & palpans manu parietes, concedebat ad tribunal Consessarii. Quotidie accepit panem sicrum. Caecitate vixit contentus, quod ita Deo placeret. Sumpto prandio, vel coena, sublatis in Coelum manibus, actis DEo gratiis, adjungebat: Infinitae habeantur tibi, mi Domine, grates, quod alas hoc animal mutile. Id voce clara pronunciarat,& quae prae se serret pios animi sensus. ag. Fari asi. Octobris Iosephus Soarius adjutor Craevelli natus. Uxo- Iosephua ratus agriculturam exercebat. Conjuge defuncta dedit Societati uomen, cui servivit instar vilissimi, & obsequentissimi mancipiti. Fari babuit curae villam Collegii. Nullus Mercenarius sic incumbit operi, ut Iosephus omni rusticorum labori. Cibos capiebat cum ipsis operis ex eodem catino testaceo, vel ligneo. Si quid e Collegio mittebatur pro prandio, divisit inter operas, ut diligentius laborarent. Domum receptus, aliis vespere ante caenam studentibus, ipse orationi vacabat. Nonnunquam auditus alloqui S. Iosephum in hanc se tentiam : Mi Dive, mihi vires impetra, ut labore meo lustentem hos DEI seris vos, quorum sum mancipium , ut tu sudoribus tuis aluisti JEsem, ac virginem

matrem

Flix, faustaque illuxit Nationi Lusitanae, & nostrae Societati dies septima Adkenmis α& vigesima octobris labentis anni ob adventum Serenissimae Reginae Mariae Annae Austriacae Leopoldi magni I. Imperatoris filiae, quam Vienna ' I ..deduxit Excellentissimus D. Comes Villar mayor, nunc Marchio Ategratensis, mi,. qui illuc venerat titulo extra ordinem Legati decoratus ad matrimonialia pacta iacienda, & sponsalia Serenisiimi Regis nomine celebranda. Secum duxit Seis renae ma Consessarium suum P. Antonium Stiess nostrae Societatis Provinciae Austriae. Excellentissimus vero reduxit nostrum P. Franciscum de Fonseca, quem Comitem,& Consessarium habuerat in hac sua legatione & itinere Cermanico, cujus eventus P. Fonseca typis postea vulgavit, qui non ibium conduxit secum

octo egregios Missionarios pro India, sed in suo reditu iter per Monasterium estphaliae instituens recepit a Celsissimo S. R. I. Principe Francisco Arnoldo de Metterniciit Episcopo Ι'aderbornensi & Monastet tensi quinque millia & septingentos florenos ex fructibus legati, quod piissimus, & Cellissimus Princeps Ferdinandus de Furstenberg sundaverat pro miltionibus Sinensi, & Japonensi;

qui multos annos contra piam Fundatoris mentem, ac expressam in tabulis sundationis voluntatem aliis operibus, tametsi piis, fuerant applicati. a. Inter innumeras laetitiae significationes & plaustas, quibus excepta Resina, jure merito caeteris anteponitur tragicomaedia a nostris Ulystiponensibus scholis exhibita, authore P. Emmanuele Ferteira Theologiae Professore. Operi materiam praebuit S Leopoldus Austriae Marchio. Ter data theatro, pro fi gibus, ac Regia familia, dynastisque, pro faeminis illustribus, deinde pro p Pulo. Semper placuit, si etiam centies repeteretund .

445쪽

43o S opsis Annalium Societatis IESU

Prosecti id 3. Conimbricense, & Eborense Collegia anno hoc accensa sunt missio. i d δ Rh num ad Itidiam studiis. Constat petivisse magno animorum ardore pene Oct. - 'Π' ' ginta in ambobus Collegiis. Necessum fuit a majoribus facultatem negari plurimis, ne Provincia maneret, ut ita dicam deserta. P. Franciscus Mynius UlyGsponensis e Malabarica Provincia Romam venerat Procurator. Multis annis inter labores incredibiles excoluerat, & auxerat Neophytos Madurenses. Carceres, & durissima sustinuit tormenta, non semel martyrio proximus. . Appulsium ad Lusitaniam Rex designavit Episcopum Maliporensem. Clim adesisset Collegia, socios exhortatus est ad gloriosam orientis expeditionem. Inde maximus ardor exortus. De Lusitanis facti sunt compotes sui voti supra viginti, quanquam duo defecerant, qui non diu in Societate perstitere. Adivit Italiam, unde vexit undecim. Martii I 8. inauguratus Episcopus in nostri Collegii Ulyssponensis templo ab Illustrissimo D. Nonio de Cunea Regis

Sacellano maximo, & Inquisitore Generali, qui postea numeratus est inter SRom. Ecclesiae Cardinales. s. Duo supra triginta navem conscendentes 27. Martii e Tago sunt in altum provecti. Laboriosissima contigit ea navigatio. a I. Maji ad Caput Viride duodecimo gradu ante aequatorem coeperunt morbi turbam nautarum omnem funestare. Languentium numerus aequavit sanos. Magna charitate a nostris subventum est. Non pauci posuerunt animas in opere pio. Ignatius a Cunea, & Innocentius Tellius scholastici: P. Blasius Estiis Neapolitanus, de quo testatus est ejus Confessarius non amisisse gratiam in sonte lustradi acceptam. Plurimi affirmarunt se illam maris partem, in quam fuisset prolectum cadaver, in tuitos rosis amaenissimis sparsam. 6. Expirarunt etiam Henricus Peretra, & P. Emmanuel Abreus, qui caeteris praeerat. Vigesima quarta Junii superatus aequator. Navis erat jam gradu vigesimo secundo trans aequatorem. Nec tempus favebat ad superandum speihonae promontorium, nec ultra, commeatu deficiente, licebat progredi. Igitur re in consultationem adducta, visum est navis moderatoribus versa prora Bahiam in Brasilia petere. Hanc a. Augusti tenuere naves, nam erant duae. . Quinta Novembris repetita navigatione, Ianuario sequenti praelatae Caput bonae spei: tunc ex oculis evanuit navis a S. Ludovico nuncupata, quae prope Mossambiquium fecit naufragium, quanquam & vectores, & nautae sospites in terram emersere. Inter insulam D. Laurentii, & Africae continentem, adeo navis, in qua vehebantur nostri, cum evidentibus luctata periculis, ut, qui regebant, eo desperationis devenerint, ut non semel sint meditati navem v

nae littoris impingere ad vitam salvandam. Verum quiescentibus procellis 23. Martii jecerunt anchoras Moslambiquit. Hybernarunt in eo portu, ubi unum e nostris alienigenis sepeliere; alter vicinus morti relictus, cum I . Augusti Goam solverunt; quo est perventum as. Septembris. Per id tempus jam Goaetexonerabantur naves geminae, quae de Lusitania sunt prosectae sequenti anno. Conflagrat 8. Insigne charitatis documentum edidit Domus Prosessa Ulyssponensis, quam regebat P. Sebastianus Magalanius, Regis Petri Confessarius. Nocte dieini Ulyssi. 2 o. Septembris magno omnium dolore corripuit furiosum incendium magnifi-pφης Quid cum coenobium PP. Trinitariorum, quibus nullos honoratiores vicinos Domus

S ' Prosessa, ex quo sundata est, experiebatur. Omne coenobium exarsit, praeter templum, sacrum apodyterium, bibliothecam, & nonnullas domos inferiores, a quibus sornices arcuerunt flammam. 7. Sine mora nostri cum domesticis semulis, plaustro, scalis, & rebus, quae usui esse poterant, aceurrere extinguendo incendio. Et ne solum curarent humana remedia, jussit Praepositus aperto templo, & Eucharistiae tabernaculo recitari Litanias, ut misericors DEus servis suis prospiceret. Huc e templo suo PP. Trinitarii ferebant pyxidem sacram cum venerabili Sacramento. Praestitere nostri, quidquid operae poterant tum servandis rebus, tum Religiosis accomodandis. Manc ipsis Provincialis obtulit in hospitium, quotquot habemus

domos

446쪽

domos Ulysi pone. P. Praepositus in Domum Prosessam, Rector in Collegium

D. Antonii eos invitavit. Solum novem e gravioribus hospitati sunt in Domo Prosessa. Io. P. Magalanius consulens hospitibus ea, qua debuit, charitate & li. beralitate curavit stire, quid opus foret, providitque de omnibus. Cum hyems instaret, jussit emi pannum, di vestes eorum more fieri ad frigus arcendum. Quia id temporis occurrebat unus ex Fundatoribus illorum solemnis dies, convivium in triclinio paratum, ut apud nos moris est in festo S. P. Ignatii die. Denique nihil omisit Praepositus in tam religiosis, & amicissimis hospitibus tractandis, quod Societatem, quod illos deceret. Aliquot menses inter nos morati, dum reficiebatur in coenobio habitandi commoditas. Inde crevit illa, qua semper domum, & nostram Sotietatem sunt prosecuti, benevolentia. 1 I. PP. Simon inevensus, & Michael Fretrius e Brigantino Collegio Resph; ,-

duobus mensibus excurrerunt per dioecesim Mirandensem magno animarum collς iis lucro. Cum annonae caristia premeret Brigantinam urbem, Collegium liberaliter conssiluit indigentibus. Quod Collegium recipiat decimas trium paraeciarum, visum est Rectori ex aequitate non distribuere solum intra urbem; ideoque eleemosynas plurimas pagis trium paraeclarum abunde largiebatur. Non obliis tus est DEus compensationis ἱ nam eo anno tantum crevit fructuum, ut nunquam majus Collegium nostrum receperit. 11. Ibidem Rector Collegii Augustinus de Cunea plurimum auxit cus cultus D. tum D. Barbarae, cujus vix notum civibus nomen. Crebris fulminibus urbs η est obnoxia, quibus amovendis muItum pollet S. Barbarae patrocinium. Erexit

illi pulchrum sacellum intra septa domus. Primum sacrum ibi factum ab Epilcopo Mirandensi. Protinus indigenae coeperunt Virginis experiri singularem opem in abigendis atris nubibus. Per oppida vicina grassabantur fulmina non sine strage, Brigantio semper intacto. Sodalitas instituta pro famulis Collegii ; quamvis cuperent adscribi civ , id non permissum ; quod in septo sacellum esset,

locusque recusaret concursum externorum.

a 3. Vigesima die Januarii deplorandum contigit naufragium navis Ala-moda dictae; in ea vehebatur noster Antonius Barrius sacerdos. E Sina cum mandatis Imperatoris Romam veniebat. In Brasilia quod navis Indica non esset continuando itineri, mutatis mercibus ad navem Alamodam, eam conscen dit cum aliis P. Antonius. Ad oram Interamnensis Provinciae gravissima pro- cella exorta. Credebat gubernator plurimis leucis a terris distare , ideo procellae a puppe flanti expandit velum. Nox erat obscurissima. Duabus leucis, ει media parvus maris sinus abest Viana Interamnensi, eo se exonerat fluvius Anchora dictus, qui licet parvus magna aquarum mole ex pluviis collecta superis hiebat; in eum se navis induit, arenaeo haesit impacta. P. Antonius Crucifixi

simulacrum manu tenens ad peccatorum dolorem exhortatur omnes. Recepere id plerique subter soros. Navi fissa, cunctos ea contignatio miserandum in modum oppressit, ac laceravit. Paucissimi nautae per malum evaserunt in terram. P. Antonius natus erat in Oppido Arcos de Rald ea dicto, quod paucis leucis diliat a loco naufragii. x . In Provincia nonnulli praestantes viri attigere portum aeternitatis. In Moritur P.

mmo Prosessa Ulystiponensi s. Januarii P. Emmanuel Pirius Estremotiensis. Magirae eum dotes ornabant cum ad magisteria, tum ad templi suggestum D euit Eborae Philosophiam, ab lacris Bibliis exponendis se excusavit. Conci natorem agebat Ulystipone, cum eum sibi elegit Consessarium Anglicana Regiana ; nec vir alius fuit, cujus praestantiam magis probaret. Inerat illi mens perspicax, & prosunda, rerum grandium capacit sima. Moribus erat integerrimis. Societatis amantior nullus. Quidquid apud Reginam potuit, in Societatis convertit utilitatem. Immunitates aliquot adeptus Scalabitano, & Contabricensi Collegio. Eborensem Academiam protexit egregie adversus Ecclesiasticum Conservatorem, a Rectore nostro exutum illo munere,& multis, ac validis p tronis

447쪽

mnis conantem reponi. Alithor fuit Reginae aeceptandi fundationem domes probationis pro lassicis missionibus: cui donavit ipse Cruciatorum millia tredecim residua sibi ex pecuniis in sustentationem designatis. Praeter alia largitus bibliothecam Villavis sanae domui. Caetera subsidia magni momenti, quae Regina liberaliter aliis Collegiis, ac domibus donavit, ornatum habuere ex Em manuelis suasione. . rene E- is . Ibidem a I. Aprilis P. Franciscus Coelius, natus Uillaenovae dioecesis Eborensis, vir consummatae sapientiae. Conimbricae, & Eborae professus Theologiam 1 in hac moderatus primariam cathedram, graduque Doctoris insignitus. Rexit Conimbricense Collegium: post tantum magistratum morales doctrinas tradidit in scholis Ulyssiponensibus. Deinde Praepositum egit Donius Prosessae, ibique consenuit, deditus sibi, ac Deo. Irreprehensi in eo, ae sanctissimi erant mores.

ω-uo. I 6. Conimbricae I9. Octobris Ioannes Moretra scholasticus tiro natus Povoati Per calcatam matrem ad Crucis vexillum contendit, virtutemque studiose complexus est. Phthisi contabescens mori gaudebat. Ehorae a. Maii Emmanuel Emmanuel Diasius Coadjutor Estremotiensis. Α Societate aliquando dimissus, Dini rursum post longa experimenta receptus fidelissime seruiit in ministeriis sui gradus. Nunquam se in lectum recepit, quin prissis in se flagellis animadverteret. Frequens idem sui castigandi genus in triclinio palam usurpabat. Ianitorem agens ostii secundi, mira charitate paupereS accedentes ad eleemosynam pros cuius est. Postremis annis labori jam inutilis, pietati vacavit. Ioviiii . I7. In Eborensi pariter Collegio 8. Decembris Ignatius Emmanuel selio. --ι lasticus Setensis. Studebat Theologiae, cum paulatim irrepens phthisis ad mortem rapuit. Singulariter addictus fuit intemeratae Virginis Conceptioni, M. Josepho,& Xaverio. Existimatum est suae mortis diem praescivisse; nam socio dicturo postridie orationem Latinam suasit, ut eam sibi legeret, se in sacello non auditurum. Ita contigit; nam paucis horis, antequam orator suggestum comscenderet, ipse tranquillissime egit animam. MA 18. In Brachatensi Collegio 7. Martii P. Michael Furtadus Rector natus Fumd Massanii. Philosophiam, moralem lcientiam, & Theologiam Eborae professus, ae Conimbricae moderatus primariam cathedram. Excellens ingenium, & perspicuitas eonstituere Magistrum optimum. Ubicunque suit, sibi vendicavit munus explicandi catechesim, cum sestis diebus nostri Magistri ducunt discipulos suos ad audiendam hujusmodi explanationem. Rector effectus Bracharensis Collegii multa sustinuit ex podagra. Ibidem instituerat sodalitium B. Virginis a bona morte, cujus exercitia sine sodalitate solebant peragi ex eo tempore, quo rexit idem Collegium P. Petrus Amaridius. consilua 19. Ibidem s. Aprilis Gonsalus Coelius Coadjutor ortus in pago S. Jo-

annis de Covis. Singulari praeditus modestia, plures annos agens aedituum, nunquam oculos fixit in vultu taminae. Quinta majoris hebdomadae feria post sumptum coelestem panem coepit inundare laetitia, quae vaticinium fuit . eum brevi migraturum ad coelestem patriam. Quando vespere recitabantur maluintinum, & laudes, Gonsalus ea eo munere extinguebat cereos, duranteque ea hilaritate repetebat ipse versiculos in choro dictos, adjiciebatque: Miris puncta sunt musices) mei metres ventu omnes mecum ad Calum. Non multo mst vertigine impetitus subita in solum exanimis corruit. GaDe Io. Portimani et . Augusti P. Gaspar Silva primus Rector, natus Alm H gretrae. Humaniores litteras Ulyspone, Rhetoricam professus Eborae, hujusmodi facultatem, & Poeticam calluit egregie. Ingeniosus ad opera manualia,

sua ipse manu tum in templo, tum in eius fronte nonnulla pulcherrime elabo. ravit. Grato, & amabili genio a natura formatus, munificus in pauperes; propterea egeni multum doluerunt ejus mortem. Angrae I 3. Junii P. Stephanus P. 1te us Francus Sinuensis religiolus notae virtutis, di modestiae singularis. Multas ob-

448쪽

ivit missiones saera g. Illius sanctos mores Antonius Vietra Episcopus Angrensis, & iple vir sancti inoma praeclarus maximi aestimavit.

ar. Romae amisit Provincia P. Emmanuelem Corream ortum Loandae. P mimatis

Rhetoricam, Philosophiam, moralem scientiam, S Theologiam usque ad pri-ς i i , mariam eathedram professus Eborae, ibique Doctoris condecoratus insignibus. - Egit Rectorem Conimbricensem, Provincialem, Assistentem P. Thyrsi; & post ejus mortem librorum generalem Censorem in Collegio Romano. Exornavit pretiosissime intra Collegium Eborense sacellum B. Virginis a Conceptione, illudque dolavit reditu perpetuo, tanquam amoris sui erga Virginem, S erga Collegium, in quo fuerat educatus, monumentum sempiternum. Plurimum in se, & in aliis religiosiam observantiam procuravit; modestissimus ipse, & obse vantissimus, in rebus agendis vix ullus animosior. Rectorem Conimbricensis Academiae adversus nostras scholas aliquid insuetum audentem obvio eius conatibus diplomate sic absterruit, ut profredi refugeret. Esacro suggesto ad populum conciones habuit par praestantiis imis, & ornatissimis in omni dicendi

genere. Reliquit paratam typis Meam Confitiani, quod opus post illius mortem Romae donatum publica luce.

REnascitur hoc anno quindenniorum controversia. Noluit Pontifex ap- vi probare Conventionem a Cardinali Nuntio factam s. Januarii anni 17o7. maioremque pecuniae summam petens minabatur privanda Collegia no- e 'stra Eeclesiis sibi unitis juxta tenorem Bullarum Pauli II. & Pii ac Sixti V. quae

cum sint praecipua illorum dos, & fundamentum, illo amoto, procul dubio corruerent. Ut hunc fatalem vitaret ictum P. Emmanuel Dialius tum temporis Provincialis, nemine consulto solvit Romae universam pecuniam , quae a Pon tilicis Ministris petebatur. Id Rex contra suum honorem factum reputans V hementer iratus est Provinciali, & Generali: illi, quia solverat contra ipsius mandata ι isti, quia solutionem urserat: ideoque Provincialem in exilium mi et sit, & P. Francisco Tavario, quem is in suo discessu Vicarium Provincialem re nuntiaverat, injunxit, ne ullam P. N. Generalis ordinationem exequeretur, nec permitteret, ut ullum ius in sibi subditos Patres Lusitanos exerceret. a. Septem Indicas missiones aggressi sunt, Lusitani quatuor, Nes Germani. Praeerat P. Emmanuel Sa Tansmontatius, qui proximo anno Goa venit: reveratebatur a Serenissimo Rege Lusitaniae nominatus Patriarcha AEthiopiae. De Lusitanis erat Alexius Pintus scholasticus tiro Ulysponensis, qui, cum haec striabuntur, naviter incumbit excolendis neophytis regni Madurensis. Ad Maranomam duo navigarunt P. Thomas Linchius alienigena, & Emmanuel Silva C adjutor Lusitanus. 3. Villaevisscisae Patres domus Prosessae tum Iabente, tum superiore anno uti Nostrum vilissimi fuere Anglis militibus. Animabant orthodoxos, ae in templa nostro so- ορο ribus clausis audiebant confitentes. Nam si Ductores haeretici deprehenderent 'sist praesentes lacris, crudelissime flagellabant, aliisque afficiebant suppliciis; unde non pauci mortem subiere. Unus aliquis Robertus Noaton comprehensus in

teresste saero, flagellis dire caeditur, dein humi strati pectus, & ventrem pedibus premunt haeretici, inclamantes, Hice foras Papam, quem gestas intus. Sic pene

interemptum projiciunt in viam publicam, e qua ereptus a nostris, ac omnibus munitus sacris praesidiis animam martyrio laureatam emavit. q. Angli Octobri mense suspenderunt e resti deleriores octo, quinque Germanos orthodoxos, Belgas duos,& unum Batavum, qui tres erant haeretici, nostrorum opera ad fidem reducti. Vitam omnibus promiserunt Angli, ampla insuper dona, & honores militares, si Romana sacra desererent: sed omnes constantes ad ultimum anhelitum perstitere, nostris eos adversus tot insultu Amonsus Franco. I i i mali

449쪽

mali daemonis tutantibus. Funera tanto honore procurata , ut haeretici sint mirati nostrorum pietatem, charitatem ι eos postea Obvios multa urbanitate salutabant. obii P. An. c. Nostrorum jam felices obitus, bonique exempla commemoro. Ro-

Mu Rexus mar decessit P. Antonius Regus Carvalliensis. Finitis Theologiae studiis Romam vocatus ibi vixit caeteram vitam diversis distentus occupationibus. Egit Assistentem. Plures annos curae habuit munus Residentis Lusitani Regis. Dona, quae fungentibus tali honore solent mitti propter expedita negotia, consumpsit tum imperii endo eleemosynas, tum ornando in Domo Prosella pulcherrimo lacello Mariano, expensis in id supra viginti millibus cruciatorum. 6. Praeterea donavit ampla legata missionibus transmarinis, Collegio Co- nimbricensi , ae domo probationis Ulymponens. Ut in perpetuum vigeret cultus Marianus, instituit singulis sabbathis cantandas litanias, di reserendum B. Virginis miraculum, relicto ad sustinendas expensas arsurae cerae annuo reditu.

Porro typis dedit libellum precum pro diebus praeviis festo S. Ignatii, quibus

narratur Divi aliquod factum: ad talem expensam constituit pariter reditum stabilem

. Quamvis Rex concessisset illi, de regiis pecuniis sumeret, quidquid

ipsi videretur, & opus seret, nihil voluit. Usus erga se ipsum multa severitate. Victus erat communis, solum admisit, qui aleret. Potionibus peregrinis abstinuit, quanquam ipsi erant necessariae ad vires habendas, quae sufficerent Iabori obeundi pedibus per urbem tractando Regis negotia. Curru enim. licet id Romae tolerabilius, quam in Lusitania, ejus humilitas uti non est passa. p. Ludo.ieo. 8. In Domo Prosessa Ulysii ponensi I 3. Februarii P. Ludovicus Alvarus Alvarus, nonagenario major. Rhetoricam, Philosophiam, & sacras litteras exposuit Conunbricae. Rexit Collegia Angrense, Portuense, Eborense, Domum Prosessam Ulymponensem, ac tandem universam Provinciam. In lucem edidit aliquos libros asceticos, & alios concionum, praeterea Latine I Num illustratum. Obivit sacras missiones. Dum per vires licuit, nunquam se laboribus Instituti nostri denegavit P. sebistia- 9. Ibidem a 3. Iulii P. Sebastianus Magalanius Domcis Praepositus. Na-vu gώδ' lusinin urbe Tingi quondam Lusitanorum colonia in ora maris Atlantici. Tradidit morae Philolophiam , Theologiam Ulyssipone. Gubernavit Collegium

D. Antonii, Domum Prosessam , ae totam Provinciam. A Confessionibus erat Regi Petro II. quo de vivis sublato iterum factus Praepositus Domus Professae. In tot muneribus nihil transgressus terminos religiosae modestiae & demissionis. Vix Rex ullum habuit ad latus suum, cui aeque fideret, ae Seba

Io. Annuum reditum ab Rege ad sustentationem Consessarii destinatum iubebat colligi a Procuratore domus Prosessae, in ejusque usus expendi. Mortuo Rege a se rejecit hujusmodi pensionem ; sed jubente continuari novo Rege, ei . - . dem domui colligendum reliquit. Illud mirabile erat, quod monetae nesciret valorem. Si largiturus erat, rogabat socium, ut computatam, & numeratam sibi dandam summam traderet. Si mutuam petivit pecuniam, poposcit, justa computatione committerent. Cubiculum omni caruit ornatu, solum ibi appa 4 rebant, quae usui necessaria sunt cuilibet religioso pauperrimo. xx. Nullus magis assiduus in sella consessionum diebus, quibus fit populi concursus. Ajebat Confessario religioso non curandum, an alii ad tribunalia venirent, sed totum DEum laboris remuneratorem attendendum. Ille primus erat, qui cum aliis adibat carceres ad excipiendas consessiones. Victu communi, & obvio contentus. Plurimum favit missionibus transmarinis. Curabat, ut nostri Concionatores studiosi forent movendi corda, non placendi

auribus. Corpus suum domabat ieiuniis, ciliciis, di flagellis. Ex animo vir tutum studiosum probat vita per me typis excusa. II. Ia

450쪽

II. In eaden, Domo Ir. Decembris octogenario major P. Emmanuel pSilva Egensis. Docuit Conimbricae Rhetoricam. Ad sacras conciones singularibus instructus donis, mandavit typis aliquot volumina, quae magni fiunt. Rexit Collegia Maderense, Portuense, Eborense, totam Provinciam, & postea domum Prosessam. Postremos annos transegit caecus, se totum divinis rebus addicens. 13. Con imbricae a . Aprilis P. Joannes Coutinius Pombalensis natus P. Ioannes annos sex & sexaginta. Rector fuit Collegii Cetobricensis, unde retulit tre- ηRRV morem manuum, Ob quem deinceps nequiit stequentare sacrum suggestum, ubi cum plausu audiebatur. Vulgavit tria volumina, quae dicit somam concionao rra. Mores hominis pleni erant religione. I . In eodem Collegio Emmanuel Brandamus septem menses vixit post Lmmanues biennium, obivitque Augusti nona. Cum phthisis apparerent indicia ante nun

cupata vota, plurimum aiflictabatur timore Societatem amittendi. Ajebat enim, se mille mortes velle potius, quam perdere tantum bonum. Vilentem matrem& amplecti conantem, tangi non sustinuit, nec potuit adduci, ut apertis eam oculis intueretur. Tandus pudor, modestia ν & verecundia innocentes mores Gomabat. Augusti ro. Emmanuel Silva annos quatuor humaniores litteras ε--isi docuerat, cum phthisi coepit contabescere. Mira in eo morum probitas. PO--ψ' meridianas horas fere conterebat orans in templo.

11. In Residentia Passo de Sousa a 3. Septembris P. Ioannes Rocha do- P.

mo Portuensis. Conimbrica eo nussus, ut Coelum vicinum patrio mederetur vin

phthisi. Conimbricae Rhetoricam tradiderat. In anum absque necessitate studium extenuavit vires; dabat jam operam Theologiae. Vitae integritatem vel ante initam Societatem inde noscas, quod semel ad turpia allectus, virum potentem horruit castissimus adolescens, & ab eo tanquam a serpente aufugit. Apud nos DEO, ac libris impense vacaverat.16. In Collegio Insulano Michaelensi s. Februarii P. Iosephus Barretus P Ioseph in Cantanediensis. Α teneris apparuerunt in eo quaedam sanctarum propensio 'num argumenta. Trimulus erat, cum nutricem indusio nudare conantem, applicitis utrique lateri manibus, prohibuit, ne exueretur. Id casu non factum constitit ex aliis occasonibus, quibus infans nudari non sivit. Quamvis esset naturae vividae, inutiles aequalium confabulationes, & ludos refugiebat, deditus adeundas templis, S audiendis Missae sacrificiis. Apud nos vixit instar hominis Angelici. Existimatum est retinuisse ad vitae extremae agonem primam gratiam. Ejus mores secerant tam spectabilem, ut post mortem de rebus, quibus est ulus, peteretur aliquid a quam plurimis, tanquam reliquias servaturis. In ea insula morales scientias tradiderat; deinde rexit Fayalente Collegium: modo redibat in Lusitaniam, sed appulsus ad insulam Michaelensem occubuit morti ex calculo subortae.

AD Augustum mensem anni hujus communem rem Provinciae administra-t ' η

vit P. Franci lcus Tavanus Vice-Provincialis, stante Regis prohibitione, qua iusserat, ne mandatum ullum Generalis executioni daretur: ea tandem ira I o. Julii temperata, permissa est communicatio cum Generali, & facultas legendi patentes litteras, quas dederat pro novo Moderatore, in eis constituebat Provinciae Visitatorem, & simul vice-Provincialem P. Joannem Perei-xam Collegii Conimbricensis Rectorem ι de quo supra memoravimus, Brasilicam Provinciam gubernasse. Fuit hujus Provinciae decimus quintus Visitator, nec illi desuerunt labores sequentibus annis explicandi. a. Vigesima quinta die Martii e Gaditano portu solverunt in Americam octoginta Castellanam naves duae divitiis onustae, vehebantur in eis octoginta de Socie- Antonius Aradita. Ii i a tale νυ Mis α

SEARCH

MENU NAVIGATION