장음표시 사용
61쪽
positum, ad se mitteret unum e nostris sacerdotibus, quem ipse vellet; nunquam enim determinaverat aliquem, cum omnes aequaliter aestimaret. Tanta cum nostris conversatus familiaritate, ut in Collegio Eborensi nostros aegros inviseret, tentaretque manu arteriam. Illius mors Echo fuit vitae sanctissimae. Latina oratione senebres ejus laudes dixit noster Perpinianus. Annum unde- quinquagesimum cum novem mensibus compleverat. Sepultus est in templo monasterii D. Hieronymi prope Tagum. I 3. Sex supra quadraginta in Societatem adlecti sunt Conimbrica . Notiores ex his suere Ioannes Moura e praecipua nobilitate, qui gloriosa victima obiit peste amatis serviendo. Emmanuel Rodericius, qui cum laude primos apud nos gessit magistratus. Andreas Gualdamius, martyr apud Abylsinos. Cum sint Collegio datae scholae Conimbricenses, necessum suit augere numerum , ut satisfieri posset tot obeundis muneribus. Morae sex unice nobis
adscripti. Tradun 2 14. Additis scholis illustrius redditur Conimbricense Collegium. 3Nam ' Rex Joannes Conimbricensem fundaverat Academiam duplici velut corpore eonstantem. Unum majores complectebatur scientias, Theologiam, Jus Canonicum, Civile, Medicinam, & Mathesim; aliud minores, Philosophiam, Rhetoricam, humaniores litteras, Grammaticam, linguam Hebraeam & Graecam. Hoc secundum corpus facultatum praedictarum hoc anno donavit moderandum Societati
ls. Multa Regem impulerunt. Sic se se siberabat ab importuno cinere vocandi Magistros in ea Gymnasia. Damno lum res ipsa probaverat accivisse praeceptores ex Gallia, & nationibus Aquilonaribus, in quibus, praeter stipendia
majora singulis tribuenda, veniebant multi haeresum erroribus scatentes, Lustanae juventutis certo discrimine. Non paucos ex huiuscemodi magistris punivere sacrae fidei Quaesitores. Eos inter pestilentiae praeceptores venerat Georgius Bucananus, Latinas docturus litteras, cum videret se non posse tuto virus situm
discipulis instillare, lecessit in Scottam, cuius Regem Jacobum pestilenti imbuit
I s. Accessere non pauci hortatores Regi suadentes, Ludovicus Princeps, Cardinalis Henricus, Antonius Pinerius, Martinus Ledesma Dominicanus, &alii, quorum unicum erat studium hujus nationis adolet centiam tradi Magistris cum litteris fidei puritatem, & simctimoniam edocturus. Plurimum addebant pondus scholae Ulysii ponentes, & Eborentes a Societate administratae manifesta
II. Mironi Provinciali mentem suam Rex aperit; ille certum facit S. Ignatium de Regis voluntate. Gratias habens amplissimas sanetus Parens amantissimo Regi, atque in suam hanc Societatem munificentissimo acceptat illa magisteria. Paratis Magistris, & aliis in rem necessariis, jubet Rex suas tradi Provinciali litteras ad Didacum Τevium Artium Collegii, & minorum scholarum moderatorem, quem vocabant Principalem, ut eas, & Collegium quam primum dedat in Provincialis potestatem. Ne saeculares Magistri abirent tristes, a Rege Miro petiverat, ut vel officiis, vel pensionibus pro merito singulos donaret. Is . Igitur calendis Octobribus inita Collegii, & scholarum postessio. Pomeridiano tempore, praesentibus Episcopo Coninabricenti Joanne Soatici, &nostro Joanne Nunio rethiopiae Patriarcha, habuit in rem orationem eximiam noster P. Perpinianus. Leo Henriquius, qui regebat nostrum Collegium, pri- h. mus Rector praepositus Artium Collegio. In eo educabantur convictores saeia in Artium culares, quos dicebant Portionistra, quod alerentur suis expensis. Horum etiam η g ' curam lutcepimus, & plurimis annis sub directione & gubernio Societatis fuere. In decreto I 26. primae Congregationis generalis, ubi de his convictoribus fit mentio, satis ostendit Societas, quam invita talem administrationem sibi valde onerosam gereret, quam cuperet ab ea liberari. Gessimus, dum id Anium Collegium inhabitabamus; ac etiam postquam deseruimus, aliquot annis, donec
62쪽
nee ob plurima incommoda excussimus onus valde molestum & importunum,& tale convictorum Collegium omnino est solutum. is. Sed redeamus ad icholas. In quarto auditorio Philosophico prae-H- Magi- sectus Magister P. Ignatius Martinius, in tertio Petrus Fonseca, in secundo Ge- orgius Serranus, in primo Martialis Vasaeus. Ut substituerent, designati Seba stianus Moralius, & Dominicus CardoZus. Omnes erant ingeniis praestantissimi De aliis Magistris solum tres invenio suis expressos nominibus, Cyprianum So rium pro Rhetoricae primo Gymnasio, Petrum Perpinianum pro secundo, pro tertio Emmanuelem Alvarum. Perpinianus Julio menIe dixerat L Elisabethae oratio S. Mi. Reginae praeciarissimas virtutes, quas & duobus annis sequentibus e suggesto h laudavit. Ea solemnitas diplomate Gubernatorum Regni a Iulio ad Januarium translata est.
xo. Scliolas lascepit Societas eis conditionibus, futuras scilicet omnino inibus eoa- Iiberas a jurisdictione, & lustratione Rectoris Academiaei reditus designatos Rege pro Magistris alendis a nostris colligendos, quin idem Rector, aut ejus i Academia ullam in re administrationem, aut jus haberet ἔ postremo id Coli gium acceptari, ut caetera Societatis Collegia, idemo in ipsum acquiri jus non
rumpendum. Quae omnia ut firma, inconcussaque manerent, Pontificus, regis
isque diplomatibus roborata suere. ai. Caepimus Conimbricae duo separata Collegia habitare. In Artium Duo Collexi. Collegio erat Rector cum Magistris, Philosophis, Studiosis humaniorum, & ri ronibus, qui studiis impendebant operam. Initio migrarunt eodem Theologi, non multo post reversi ad superius Collegium, quod aulis Academicis, ut existimo, erant viciniores, ubi audiebant Prosessores: nam reperio adhuc anno xs e. ipsos vespertinis horis solitos ire auditum Prosessores externos, jubente id nostro Generali, ne videremur aspernari Academiae frequentationem. Aliud Collegium incolebant eum Theologis caeteri socii, di tirones non incumbentes
ad studia. Ad annum I 6 s. occupavimus praedicta Collegia, ut insta dicen
a a. Post aditam possessionem stliolarum Octobri mense, P. Didaeus Mi- Novas Ptoro, multum fatigato divo Ignatio, ut magistratu exoneraretur, Provinciae gubernaculum tradidit P. Michaeli Turriano, qui praesidebat Baeticae Provinciae, &quem Regina Catharina sibi volebat Consessarium. Didacus Miro, natione Valentianus, singularibus fulsit exemplis, & virtutibus. Ante sacros ordines susceptos egerat primum Rectorem Collegii Commbricensis. Mortuo Gonsalo Valaeo Provinciali vicaria potestate rexit Provinciam. Societatem gubernante S. Francisco Borgia pro Lusitanis Provinciis Assistens fuit. labros sanctos non decurrebat oculis, niti piis lacrymis amuentibus. In se castigando aequavit rigia diores. Deditisiimus erat divinis rebus meditandis. Summarium nostrarum Constitutionum ipse primum collegit, quod pol ea P. Everardus Mercurianas quartus Praepositus Generalis Societatis in meliorem formam redegit, omni busque observandum tradidit. Corporeis vinculis solutus est Romae a 3. Apri- Iis anno I I9 P. a 3. Postremis anni mensibus, id rogante Cardinali, Episeopus Andreas Distop., Oviedus excurrit per Eborensem dioecesim, sacro chrismate populos in fide mu- R mendo. Vix pro se, & comite duo ad sit jumenta clitellis strata ; nam epi pinpia apparari non consensit. Holpitabatur in nos comita. Etsi Cardinalis cuidam sem. e domesticis sius injunxerat, anteiret Episcopum in oppida, domumque disponeret, illa nunquam utebatur. Saepe transegit noctem in storea cubans luo tantum tectus pallio, viatoria pera supplebat cervical. Ferventes ad populum exhortationes habuit. Dum per alias sui muneris partes licuit, tribunali assedit confitentium. Non serebat dominationis honorifico titulo vocari, pauperem se
dicens esse religiosium. In alia ex alus oppidis ibat pedes. Virum ubique Deo
63쪽
48 Srnosis At malum Societatis AESU
Miruria 24. P. Emmanuel Fernandius I 8. Februarii sanctissimam animam maris
dium Vim- tyrio laureatam profudit Eborae praedicator Evangelicus, de quo multa scripsi istigris... tum in hoc opere, tum in ejus vita irpis vulgata. In urbem Elvensem rediit Gis. ad perficienda multa, quae in DEI obsequium caeperat. Inter alia dimovit no bilem laminam ab antiqua consuetudine cum viro Ecclesiastico. Id insanus t Iit aegerrime, decrevitque rabiem suam saturare Emmanuelis sanguine. Reveristenti Eboram fit obvius in loco deserto cum altis velata, ne agnoicantur, facie. e jumento dejectum sacculis arena oppletis immaniter contundunt. Recedentes Sicarios voce, qua potuit, anhelans ad se vocat, ut a nefario scelere dolentes absolvat. Unus permotus est, qui ad Patris pedes procumbens lacrymis detersit facinus. Hic jumento impolitum deduxit Eboram. Post Emmanuelis mortem ex eo homine cognita est mortis causa, & modus ἱ nam Emmanuel paucis diebus, quibus supervixit, rem inviolabili texit silentio. Primus suit nostrae Societatis, qui in Europa martyrio suo nostram hane familiam illustravit. Liritium d. a I. Mense Augusto per tabulas publicas subscriptas a Domino Clemen- turre, abis te Priore monalterii S. Crucis, & Leone Henriquio nostri Collegii Conii ri-is... . censis Rectore amica compositione transacta, ac terminata plurima litigia, quae s. cevia.. nobis moverat illud monasterium. Fenestrae turris, quae in muro nobis a Rege dato sanctae Crucis imminet coenobio a nobis non coactis, sed volentibus clauta sunt. Harum tabularum exemplum legi in chartophylacio Conimbricensis Collegii, constatque ejusmodi exemplar alterum in monasterio S. Crucis anservari.
r Uo, sit superiore anno memini, Con imbricae id temporis habebamus GL .iae.' I legia, alterum in montis vertice ἔ ad ripam Mondae aliud: di quia Pro-aumbri . vinciae moderatori visum suit haud modica esse incommoda in utroque Gmn, conservando; destitit in manu Regis a possessione superioris Collegii, surgentisque illius fabricaer Serentiumus spatium illud, murosque surgentes Religiosis ordinis Christi pro extruendo coenobio concesserat. Cum pervenit Conim-hrieam P. Ludovicus Gonsales Camera Visitator, qui re lentius examinata ludicavit deserendum potius inferius, quam superius Collegium, ideoque statim Ulyssiponem advolavit, ut a Serenissimo Rege obtineret, quod inconsiderate a dicaveramus. Res erat difficultatibus plena propter Regium verbum jam oppignoratum, sed adnitente Sereniistina Regina, piissimus. Rex Religiosos ordianis Christi recepturi canere jussit, aliisque beneficiis compensavit factam donationem; nobis Collegium nostrum denuo restituit: quod dum steterit, ingenserit monumentum, tum Regiae Joannis benevolentiae, tum P. Ludovici dexteritatis.
Ingressiω-. a. Duo supra triginta tirones Conimbricae ad vitae religiosae fiundamenta iacienda sunt aggregati. Ex ipsis plurimum eminuere Christophorus Couum Portuensis, filius Henrici Numi Gouveae viti piissimi. Balthalar Barretra Ulyss ponensis, Guineae Apostolus. Franciscus Gouvea, ct Petrus Silva, Ulyssi ponenses, & magnae virtutis. Petrus Martinius, & Gaspar Gon lalvius Conimbricenses, in Academia Morensi postea Doctores, & Prosessores. Ille Episcopus Japonensis, primus tanto insignitus gradu ea regna penetravit. Eborae sex admissi: inter eos numeratur Franciscus Henriquius, Navarrus, sanetimoniae ex cellentis, ut testatur ipsius vita typis impressa. Presecti ad 3. Quinque solvebant naves ad orientem, omnium Praesecto Joanne Indiam, Meneso Sequetra. Praetoriam conscendit cum aliis Patriarcha; alteram Episcopus, & nonnulli, tertiam Gonsalus Sylvetra, di reliqui. Erant omnes quat ordecim, sacerdotes septem. Franciscus Rodericius sine bacuIo gressum m
vere non poterat ob pedes a nativitate claudos . cum roganti iacultatem, ob
64쪽
id negassent, respondit, non ad incedendum suis pedibus, sed ad navigandum
eam petere ἔ illam D. Ignatius concessit: vir fuit magnus litteris & virtutibus, atque in India gessit praeclara. Naves eae, in quibus nostri vehebantur, habuere similitudinem religiosae familiae, vitiis omnibus exterminatis, Christianisque moribus accitis. Navigatio contigit prospera; quamvis diverso tramite, aliae ab aliis separatae naves tuerint, Mosambiquii sunt conjunctae, Septembri Goam
4. In itinere obivit Fernandus Sousa Regis Legatus. Compertum estres Athiopicas alio esse in statu, atque existimatum in Lusitania: Illas enim exploraverat noster Gonsalus Rodericius. Propterea visum est praemitti Andream Oviedum cum aliis, ne dignitas Patriarchae exponeretur risui Schismatic rum. Oviedus inter eos barbaros sanctissime vixit, ac obiit. Ex sociis oviedi Andreas Gusdam ius, & Gonsalus Cardorus martyrio clausere vitam. s. Postrema Julii Coelitum auxit numerum gloriosissimus nostrae S - Moeliis s. p. talis Parens Ignatius, cujus giganteae virtutes & facta magna complent volumi- ig- .na. Neque laudibus aequari unquam poterit, altior omni mortalium commendatione. Grandia in eo omnia, prudentiae celsitas, & pondus in agendis rebus, divina potius vita, quam humana. Animus illi, qui omnia magna complexu caperet, quibusque rerum dissicultatibus sublimior. Nihil aliud in verbis, ae stactis spiravit, quam majorem DEI gloriam: haec fuit Ignatii scopus unicus, haec omnium laborum meta. Vidit Societatem universo orbe propagatam duodecim Provinciis, quae constabant domiciliis supra centum. E vivis sublato sancto Parente, Prosessi, qui Romae aderant, Didacum Dynium constituere Vi
carium Generalem. 6. Turrimus nostrae Provinciae moderator, accepto nuncio, Prosessos, Conventus
erant paucissimi, convocant Almeirinum. Illic morabantur Reges, & ex suo mu--i nere Confessarii Reginae curiam secutus Provincialis. In hujusmodi conventu, μ' qui sormam Congregationis non sortiebatur, fuerunt electi Romam comitaturi Provincialem Ludovicus Gonsalvius Camera, & Gonsalus Vasaeus Mellus. Loco Procuratoris Provinciae, ut primordiis in usu fuit, designatur Emmanuel Godinius; nomine Procuratoris Indiae, & Brasiliae Georgius Serranus. Rex praebuit necessaria ad itineris sumptum. Erant jam Eborae, cum litterae adsunt Roma, quibus iter differre jubentur. Certatum est, ubi serent cogenda generalia comitia: nonnulli ceniebant Ulyssipone, expectantes Regem pro amore, quo nostram prosequebatur Societatem, sustenturum expensas; at Patres Lusitani nunquam huic lententiae substripsere, utpote nec menti Fundatoris cons nae, qui Romae voluit congregari Societatem. Eas opiniones sustulit Pontifex jubens Romae liabendam Congregationem. . Cardinalis Henricus in dies intentus ad scholarum Eborensium incre- Ebora philomenta obtinuit a Rege, ut Eborae doceretur Philosophia. Rex enim metuens, phi ne minueretur Conimbricensis Academiae concursus, extra ipsam aegre patiebatur publica scientiarum magisteria. Eam cathedram moderari occepit Ignatius, Martinius, de quo in hoc opere non semel injecta, atque iterum, & iterum injicienda mentio. . 8. Tirones hoc anno educari caeperant in Domo Prosessa Ulyssponen-Titonctia' si. Undecim reperio, qui ab Aprili ad finem Julii sunt illie adoptati in Socie- P0 vri 'tatem. Verum ad I 6. Martii anni Is 1 8. ne unus quidem est ingressius. Excatalogis conjicitur hos undecim absolvisse tirocinium. ς. Leo Henriquius, adhuc vivo S. Ignatio , & ipsius jussu Conimbrica Leo m. Eboram ad illud Collegium regendum migravit: ubi acceptissimus fuit Cardi lR'v Qte nati Henrico, qui dum inter vivos fuit, illo utebatur Confessario, probata ho- ' 'minis virtute rebus etiam admirandis in ipsius Leonis vita fuse explicatis. Antonius nauco.
65쪽
so Smopriis Annalium Societatis AESU
Mis ire, is u te undecima Iunii, quam jure in nefastis numeret Societas, fatale mortis Io noram. imperium subiit Ulysii pone anno aetatis 3 1 regni 33. Joannes III. Lusi- ...ia laniae Rex,& post Ignatium, ipsi met Ignatii Conseisione, alter Societarem. cietatis Parens. Nam DEus Opt. Max, Joannem destinavit, ut hanc minimam Societatem recens natam foveret complexu suo, imo antequam nasceretur.
Nondum eam Sancta Sedes numeraverat religiosas inter familias, cum Joannes
suscepit protegendam. Neque propagavit solum intra limites dictionis suae in Europa, Africa, Asia & America, sed in dominiis aliorum, dum Joannis patrocinio vel in ea intravit, vel ingressam stabiliri secit. a. Eminebat omnigenis virtutibus, quae Christianum Regem exornanti Si spectetur in DEUM, ac res sanctas veneratio, & studium augendi religionem , vix erit angulus in Lusitana Monarchia, qua late patet, ubi Joannis pietas non erexerit monumenta perennia. Ille nominavit primos Episcopos Leiri ensem, Portalegrensem, Mirandensem, ac primumEborensem Archiepiscopum;
primum capitis viridis Episcopum, AEthiopiae Patriarcham, & Episcopos duos, ii quid humanitus contingeret, successuros; Coccinensem, & Malacensem primos, & in America Bahiensem. 3. Intra suam ditionem innumera jussit aedificari templa, designato reditu tum pro conservandis iis, tum pro alendis animarum Curionibus. Nihi magis Indiae Praesectis, & caeteris ultramarinis commendabat, quam fidei mini- stros, fideique amplificationem. Nostram Societatem praeprimis dilexit, quod intellexisset a DEO missam. ut fidem apud idololatras, & incultas gentes propagaret. Quoniam agnovit, quantum fidei propugnaculum iuret tribunal quaesitorum, in Lusitania, & India introduxit. Sacras familias, quas vivendi libertas corruperat, curavit instaurari per viros litteris & virtute excellentes e Caiastella accitos. Ne tam pia opera stigerent; nulli pepercit sumptui. Praeter nostram Societatem illius favore sedem mantiaram fixere in Lusitania PP. Capu cini, & Franciscant. 4. Omitto infinita pietatis, ac divini cultus exempla, quibus aequavit Reges sanctissimos. Monumenta illius sunt aere perenniora Conimbricensis Academia, & nostrum Collegium ab ipso fundata, regiaq; dotata liberalitate: & in eadem urbe Collegia PP. Dominicanorum, monachorum S. Hieronymi, S. Augustini, Carmelitarum,&Religiosorum ordinis Christi, quae vel iundavit, vel auxit: monasterium S. Gonsali Amarantii, ubi coluntur divi cineres. Regium templum Bethlemiticum Ulyssipone a parente suo conditum, ab ipso ab Iulum. Adjecit no comio regio de Sanctis Ulyssipone bonam aedificii partem. Eborae restituit aquae ductum , Opus Sertorii Romani, sed longa annorum serie penitus deiectum. Plures arces validissimas extruxit. Regiis eleemosynis juvit loca pia, & nos omia, ae coenobia, nonnunquam etiam Gallaeciae & Castellae religiosos. Nostris domibus, ac Collegiis Hispaniae, Galliae, Italiae,& Germaniae jubebat dari ex aromatibus Indicis & Brasilicis condimentis ampla se
sidia. s. Si regias dotes inspiciamus, benevolentissimus suit, ac prudentissimus. Mentis pondus, &consilium venerabantur, quos sua in consilia adhibebat. In eligendis Ministris, & Praesectis rem communem sive domi, sive belli administraturis singularem nactus felicitatem : per ipsos In regionibus ultramarinis gloriosissimas victorias obtinuit. In praemiandis de regno meritia nullus eo magnificentior. Classibus luis potent1lsimis terrore complevit vastassimas Orientia regiones, & contrivit Turcicam potentiam per mare rubrum. o. Plura
66쪽
s, Plura adhuc regiae in nos beneficentiae reliquit monument . Goae
divi Pauli Collegium amplum & augustam condidit. Jeeit initia Regii Bahien
sis, quae prosecutus Rex Sebastianus. Porro Academiam Conimbricensem no his regendam tradere voluit: at rejectum munus Rectoris Academici, quod in finitis negotiis forensibus intricetur religiosam pacem citra dubium turbaturis. Tum Rex, quod nobis non liceret alias profiteri facultates, obtulit moderandas Theologiae cathedras. Ad haec Patres: esse lacras familias antiquiores ἱ ex tingui, quae habeant, incitamenta ad incumbendum naviter in litteras; Soci ratem illis reddi per hoc odiosam, & invidiae obnoxiam. Scio Tellium no ni i strum, & Sacchinum memorare, alio id tempore contigisse, quod at et ade. a ia eologiae cathedras, Tellius ait, Reginam Catharinam eas obtulisse. For- 3ς h. 4 P. - id evenit Rege vivo, di iterum post ejus mortem gubernante Regina. si '' γγ. Significavit tum Reginae, tum cineris Principibus, sibi gratum fore, si illis Patribus honoratis, sic nostros vocabat uterentur ad conseisiones. Pr Pterea Omnes apud nostros exponebant conscientias. Societati erudiendos tra 'didit Dynastarum filios, & Principem Ioannem, uti suo Ioco dictum. Moriens commendavit, ut nepos Sebastianus sub disciplina Societatis adolesceret. Ad id vocatus Roma Ludovicus Gon salvius, ut insta reseretur. 8. Arduum est explicare, quanti secerit Protoparentem nostrum Ignatium. Nullius erat hominis sententia. quae plus momenti apud ipium haberet, quam Ignatii; quod praeseitim palam fecit, cum Divo postulante, consensit Simonem virum sibi fratissimum e Lusitania exire. Petiverat a Pontifice Iulio , sibi mitteret in Lulitaniam Ignatium, tu posset eius frui conspectu: pio voto non annuit Pontifex, quod inde magna, Societati, & Ecclesiae bono incommoda orirentur.
s. Nihil pariter Ignatio potius, quam optimi Regis VOIuntati morem gerere. Ejus negotia plurimum promovit. Henrici Cardinalis sacra purpura, &lificatio potestatis Inquisitorum per Ignatium expedita. In suis litteris frequenter appellat Ioannem Societatis Patrem. Fatetur, quidquid ea fit, ipsi debere, gyum esse totius Societatis bonum o Iustimentum. Parentem sanctum in cognolcendo, & eonfitendo, quantum Societas deberet Ioanni, sunt imitati filii sancti Franciseus Xa verius, & Franciscus Borgia. Plurima sacra,& preces aliae pro ipsius anima sunt indicta per universam societatem. COnimbri. cense Collegium exequias celebravit tum oratione Latina, tum poematis, di caetero Iugubri apparatu. Io. Vulgata Regis morie, Carolus V. Imperator ad consolandum in s. 'ia -- tam acerbo senere, & tam communi, ac privato ludiu Reginam sororem misit
Ulysiiponem S. Franciscum Borgiam. Iter aggressus est adhuc urente Sirio, & 'm taliti viribus parum firmis. Eborae cum jam nequiret iter continuare, in lectum de- rinccidit morbo gravissimo oppressiis. Deplorata salute, dixit BOrgia, se intra diem
quartum profectiarum Ulyssi ponem. Maxima omnium admiratione ita e nit.
II. In transitu Tagi furente procella, cum non paucae scaphae ct vectores mergerentur, Borgia iospes appulit ad littus. Justu Reginae hospitatus iapalatio Emobregae, quod flumini proximum, ut in loco illo saluberrimo vires reficeret. Pauei abierant dies, cum insperato socios urget Borgia, ut migrent in nostram Prosessam domum. Credebant socii id amore paupertatis fieri; vetam nocte se intendente supervenit insana procella, qua validisiimae naves Indicae inter se collitae, de confractae ruptis rudentibus tristi ruina littora compleverunt, Tagique undae proximum ripis EnZobregae palatium pene Obruerant. Unde Borgiae, & lociis nox contigisset plane formidanda, nisi divinitus habita faedissimae tempestatis notitia declinasset periculum. Borgia finita lagatione, & nb-stris sua praesentia recreatis in Castellam revertitur. Regina, cui Rex moriens o m Ddaverat reipublicae curas, plurimum favit nostrae Societati, viaque est nostro 'Michaele Turriano Consessario. Antonius Frauco. G a ra. Cata
67쪽
I I. Cardinali Henrico ex maerore aegrotanti Ulyssipone, divinitus appam biliter ruit Leo Henriquius, qui tum Ebom degebat Collegii Rector, apprehensa 3 ira. 0Rς ' i us manu pristinae sanitati restituit, atque Ocyus iterum ab Angelo Domini, vel 'μ' modo alio mirabili restituitur Eborae. Inde nata Henrico ingens de Leonis virtute existimatio, & audius amor in Principe adversus nostram Societatem. Moritin Al. I 3. Ulystipone Ia. Februarii vitam naturae reddidit Alphonsus Barretus phonius MD Portuensis, germanus Joannis Nunii Patriarchae. Excelluit sui contemptu, &multo animarum Zelo, quem vel tim notum fecit raris exemplis, ut in ejus vita refero. Barcellis oppidum est nobile dioecesiis Bracharensis e vivis migravit P. Andreas P. Andreas Ratarius: post morbum diuturnum eo missus fuerat, aura patria re M un . stituendus valetudini ; at resurgente malo, patriam & Vitam liquit. De ipso
scriptum comperio, instar bominis saneti vitam e se speculum Disse virtutum.
eras o fiun- I . Hoc anno commentum insolitum ansam praebuit iundationi Coli
4 ndi Colle. gii Brigantini. Presbyter quidam Castellanus hominem se fingens de Societate ' εἷ' adierat Brisantium, nostraque ministeria bona fama egerat. Cum cives erexissent aedificium monialibus habitandum, ipsis persuasiit Fradiquius, id illi nomen, darent potius nostrae Societati: citra dubium suturam suis ministerias, &filiorum instructione valde utilem: adirent P. Franciscum Borgiam Commissarium, ut urbis voto subscriberet. Placuit omnibus. Electi duo nobiles, pater,& filius ; sed vilum, iret eum ipsis Fradiquius. Τimens suam nudari stropham, negabat id esse necessarium: verum consensit Volentibus, atque omnes te viae
dederunt Vallisoletum. x s. In medio itinere Fradiquius de comitatu se subtrahens amplius non comparuit. Tum sibi persualere, Fradiquium non Apostolum esse, sed impo-storem, ut probabat res ipsa. Igitur deliberant, progrediendumne sit, an d mum revertendum Cum esset iuperata major pars itineris, pergunt ire Vallilo- letum. Conveniunt Borgiam, telam omnem retexunt. 1bae civitatis tradunt litteras. Legatis auditis, Borgia manantibus piis lacrymis, genua flectit coram Crucifixi simulacro, clara voce habet gratias ob modos, quibus ad se vocet animas,& Societatem curet augendam. Post dies aliquot, visis documentis fundationis oblatae, ac negotio perpense, respondit acceptare se novum Collegium. Quae in rem opus forent, scripsit ad Lusitanum Provincialem, ad urbis Senatum; atque ad Ducem Brigantinum. Anno IF 6 I. cum carpimus Collegium habitare, recensebo initia, cum ab eo anno computentur.
societatem ingreditur Benedictus
Ex eis, qui dedE re nomen ordini nostro, meretur specialem mentionem modus , quo DEUS sibi conjunxit Benedictum Toscanum Portuensem. Novembri ad nos venit Doctoris gradu in Jure Civili donatus. Quod
polleret ingenio, mens ipsi erat ad magisteria conscendere. Cum hujusmodi Candidati lectione publica, ostentationem vocant, sui essent praebituri specimen ς quo tempore Tolcanus voluit adire sirggestum, jus de more coram Academia expositurus, subito sensit evanuisse de memoria, quidquid ipsi, tametsi alias fideli, commendaverat. Igitur immodico suffusus rubore e conspectu se proripit. Inter has nubes fulsit illi divinum lumen; nam cognita rerum humanarum vanitate, se mancipans societati, apud nos vixit magno exemplo, mortuus in Brigantino Collegio. Provincisis a. Mense Ianuario iterum Provincialis cum aliis Patribus, mutato solum Κουά,- 'Ludovico Gonlalvio propter valetudinem, & ejus loco substituto Ignatio Ate- 'i' bedio, Romam aggressus est iter. Pervenerunt Complutum, cum declaratum voce praeconis jussu Philippi Regis bellum adversus Pontificem, & non permitti transitum Romam: idcirco Patres in Lusitaniam reversi. Sed rebus hoc anno inter Regem, & Pontificem compositis, tertio iter idem terrestre siuscepere,
68쪽
nempe Michael Turrianus Reginae Consessarius Provincialis, Gonsalus Vasaeus Mellus, Ludovicus Gon salvius, Emmanuel Godinius Lusitaniae Provinciat Pr curator, ac Georgius Serranus Procurator Brasiliae, ac Indiae, qui gractu Doctoris Romae laureatus.
3. Non desuξre labores, ac incommodat nam ingressi Galliam in oppido Daxio, quod Bajona distat diei unius itinere , tanquam exploratores missi
sunt in carcerem. Commendaverant Turriano, ne loqueretur, ut posset latere. Quamvis ollenderent testii nonia, cujus essent nationis, fides non est adhibita.
Sed separatim examinati levere. Cum Ludovicus Gonsalvius sciret Gallice, crederεtque eo idiomate benignius se audiendum, in statu pejori rem locavit; magis enim inde suspectus erat. Interrogatus Provincialis candide respondit: Dicor Michan Turrianus, Magonenis natione, horum, quos habetis vinctos, sis- serior, cir in Lussania Provincialis. Haec unice dicta, quae vis virtuti, ac veritati est, sie Praefecti molliere animum, ut liberos dimiserit; adjiciens, lanem itulum locutum nudam veritatem.
4. Per angustias alpium dictas a S. Adriapo, qui transitus in eis montubus est difficilior, evalεre ad Italiam. Maji 9 . Romam subeunt primi omnium,
qui ad comitia vocati fuerant. De Turriano venturo vix spes affulserat. Sein Mynius G
unda' Julii Didacus, seu Jacobus, Dynius renunciatur univeisae fanuliae mode. - Φ rator. Ludovicus Gonsalvius Camera pro Societate I usitana effecius Assistens primus fuit in hoc munere. Comitiis his aderat M. Simon Rodericius, qui adhuc non exiit ab Italiae Sacchinus scribit e Venetiis accessisse. Noster vero A cazar historicus Toletanae Provincia , de Mursia ad Comitia prosectum ait. Ut credo, lecutus est Tellium nostrum, qui Simonem post iter Romanum, & coli quium cum S. Ignatio, Mursiam secessisse memorat. P. Sacchino potu s credendum censeo.
ς. Absente Provinciali tenuit clavum Provinciae Ignatius A Zebedius. Ut 8Rebedi . fuit studiosius sui corporis affli endi, lustravit collegia iter faciens pedibus. Duo ' ' '' magni momenti interim accidere. Ex Angola venerunt Ulysponem Legati Re- Anxia Ringis barbari postulantis Evangelicos operarios, qui de Societate JESU serent, alios se nolle. Regina, & Cardinalis rem Vice - Provinciali communicant, de commendant. Ille Conimbricam dat litteras, ut Collegiorum moderatores sui ditis rem faciant notam, quisque in charta notet, quem sentiat spiritu in ad aggrediendum hujusmodi expeditionem, si ipsis injungatur. Praeterea stribant moderatores, & Consultores, qui videantur magis apti, & quos ipsi mitterent, si Provinciam gubernarent. erum cum haec expeditio variis de causis dilata
fuerit usque ad annum II 6 o. in eum annum reservamus. s. Per idem tempus vacante monasterio PedroZo ob mortem Sancti Mon stratum
Noroniae Abbatis Commendatam, illud Regina donavit Collegio Conimbri
censi. Adhuc ibi vivebant Patres, vel Monachi quatuor sub domestico Sup couimbri.rioie. Diplomata, quibus Pontifex talem donationem confirmavit, expedita ii fuerunt Iunio anni isso. Id coenobium est in Portuenti dioecesi, ab Portu distat Ieucis duabus. Quis iundaverit, dissentiunt ea de re nimium vetusta scriptores. Sacrum erat divis Petro, & Paulo. Ab divo Petro nomen illi datum Pedrono. Habuit amplas possessiones, quarum magna pars temporum vicissitudine interiit, aliis dominis in non sua irrepentibus. Rex Alphonius Henriquius plurimas, quibus adhuc fluitur, immunitates concessit, ob quas monachi promuere quotidianum lacrum, dum staret mundus. Promisso Iatisfit usque in hodiernam diem. . Exquisitis gaudebat tum Christi Domini, tum Sanctorum reliquiis, culter. ρuo quarum paucae in templo conservantur. Inter eas cernitur culter, quo pellas avulsa est divo Apostolo Bartholomaeo. Vix cum manubrio palmum excedit. Quotannis circumfertur in publica supplicatione. Aqua, cui immergitur, potata liberat febribus. Et quamvis tanto intervallo annorum toties aqua sit tinctus, ignorat IubIginem.
69쪽
Ad Indiam 8. Ad Indiam concesserunt cum Pro-Rege Constantino de Bragansa, GP 96 Iio Brigantini Ducis, P. Marcus Pancrudus, & Andreas Fernandius, qui jussu S. Francisci Xaverit primus de Societate ex India venerat ad S. Ignatium de rebus
Indicis edocendum. S. Parens dum vixit, ad Indiam regredi non permisit. Postea lacris ordinibus initiatus egregiam in convertendo animas impendit operam, multisque claruit virtutibus. Pancrudus domo Valentianus annos sexde-c1m laboravit in Molucis. Die 7. Aprilis solverunt e Tago. Non admisit Prorex alteri mensae, praeterquam suae, accumbere. Omnium tum corporis, tum spiritus necessitatibus praesto fuere. Innessi soci- s. Qui de novo huic familiae adscripti sunt, caeteris praestabant: Joannes Rebellus, insignis in sacris missionibus obeundis. Ludovicus Crucius, humanioris litteraturae excellens Magister. Didacus Andrassius martyr in itinere Brasilico. Ein manuel Pimenta, sui temporis Poeta praeliantissimus. Laurentius Freitas in obsequio pestiferorum defunctus. Martialis Beliartius, Brasiliae Provincialis, multa in eo perpessus itinere. Didacus Cisnerius in Jure Civili Doctor. Antonius Menesius, adolescens primae nobilitatis, qui dein jussu Philippi Regis migravit in Italiam, ac Romae vivorum de numero excessit.
Tito in io. In Domo Prosessa Ulyssiponensi tironum educatio instaurata, sive Dom* exve & stabiliter eaepta, eo misiis aliquot Ebora, & Conimbrica. Anno I 36. jam retuli, quid in hoc certi compererim. Illic ad nos venεre Sebastianus Buradius Ulylsi ponensis, nostrae Societatis inter prima lumina jure numerandus: Antonius Monferratius vir exquisiitissimae charitatis. Choriti in II. Paulus IV. Pontifex maximus in supra dictis Comitiis Patribus con r 'ς gregatis injunxit usum chori, non cantu figurato, sed simplici pronunciatione, more Theatinorum, quos ipse instituerat. Quamvis Patres proposuerint rationes validas, quibus S. Ignatius permotus sit aci suos hoc pensb liberandos, flecti noluit. Idcirco in Domibus Prosessis duae tantum erant, Romana scilicet, de Ulyssiponensis chorus institutus. Huic muneri satisfiebat ab aliquot Patribus& tironibus, ut caeteri forent expediti ad peragenda nostra ministeria. In Collegiis ea consuetudo non introducta. Cum Pontificis imperium mandati vim
non excederet, eo moriente expiravit.
Rei Conim. Iz. Conimbricense Collegium regente Didaco Mirone, florebant plu- celitis col- rimum studia litterarum. Confluxerant in scholas nostras pene mille discipuli. . Eos inter numerabantur multi Franciscant, Divorum Bernardi, de Hieronymi
Religiosi, atque ex Congregatione S. Ioannis Evangelistae, qui tum litteris humanioribus, tum Philosophicis disciplinis operam navabant. Diplomate Regio est obtentum, ut in Artium Collegio fierent examina Philosophorum; nam ad
id tempus non sine magno nostro incommodo habebantur in aula Academiati Simul impetratum, ut litteraria munera tribuerentur ex aerario Acadeiniae Magistris, ac Doctoribus, qui in Philosophicis actibus objicerent argumenta. ιI3. Ne scriptitationibus fatigarentur auditores, visum est congruum ac
utile componi cursum Philosophicum, qui typo mandatus, esset usui discipulis. Hujusmodi cura Petro Fonsecae committitur. Verum ille non discipulis, sed Magistris opus in Aristotelem edidit, sapientum omnium encomus celebratum. Cur ita secerit, abunde explicat in voluminum proloquiis.1 . In Artiuin Collegio audiebatur magno plausu, de Academiae concursu Georgius Serranus. Singulis diebus Dominicis ponaeridiano tempore lectionem habuit in Davidicos psalmos. Eodem in Collegio educabantur so. Convictores e praecipua totius Regni Nobilitate. Tantus erat illorum tum in litteris, tum moribus progressus, ut Regina, & Cardinalis suis ad Rectorem litteris magnopere laudaverint nostrorum mdultriam communis boni studiosam. I s. Die primo, quo scholas auspicabamur, propositae theles Philosophicae rin eius ficultatis auditoriis appensa genus omne poemata: e luggesto Latina oratione laudatae Ioannis Regis virtutes, & gesta praeclara : qui mos duravit aliquot annos. Perpimanus duabus horis cum dimidia coram Academicis de diva
70쪽
diva Elisabetha tam elegantem habuit panegyrim, ut mira suspensione, silentio,
α aviditate fit auditus. Nam vir ille in facultate oratoria sic Demosthenem, aeΤullium expressit, ut in dicendo ea ipsius oratio suerit suavior, quae longior,
mora acuente, non hebetante auditorem. I 6. Inter Academicos servores non elanguit cura consulendi animarum
bono. Plurimi saeculares specum sibi domi nostrae delegerunt Manreunam, &S. Patris exercitiis exculti collegere consitientiae tranquillitatem. Ex transiugis, qui deseruerant Societatem, iuvenes duo nobiles facti pomitentes se restituere Collegio. Diversas regni partes percurrerant Evangelici praecones, Betrensem regionem, Prioratum Cratentem, & Algarbia. Diebus sestis Quadragesimae socii Theologi Conimbricae vicinos pagos adibant cum ad populum fidei mysteria edocendum, tum ad animos infensos amicitiae vinculo inter se colligan
t . In Artium Collegio grassati morbi complures in lectum, quinque
in tumulum dejecere. Quippe aedificium ad montis radicem situm, nullis ventilatum Aquilonibus, reddebant parum salubre aquae putrescentes in lacubus ab inundatione fluminis vicini per hyemem relictae, & aestu vitiatae, atque corruptae. Vapore noxio, auram, qua vivimus, inficiebant. Inter mortuos unus suit P. Petrus Toscanus, vir intimae cum DEO familiaritatis. Illius pia exercitia comitabantur suaves lacrymae sponte sua ex Oculis fluentes. Vexatus scrupulis ultra modum. Maligna febre contabuit. I 8. Vel hoc, vel aliquo ex annis proximis res contigit non tacenda; Opq nu unde visum infirma mundi saepe a DEO cligi, ut sortia quaeque confundat. Duae aue '' factiones miserandum in modum laniabant Montem majorem novum oppidum
illustre in Eborensi dioecesi. Ad animos pacandos miserat Cardinalis Venera. bilem heroem Ludovicum Granaterissem. Nihil effecit. Etenim princeps factionum caput& sex nec authoritate Cardinalis, & aliorum, nec dovici vi tute molliri potuit. Ejus duritiem Granatensis reserens Cardinali, adjecit, sibi videri non frangendas iras, nisi rem aggrediantur duo Societatis sacerdotes; sibi compertum, DEUM ipsorum verbis vim addere specialem ad componenda dissidia. I9. interea terni tirones ex Eborens Collegio consuetam obeuntes peregrinationem ingrediuntur montem majorem. Unus de more catechesin
explicans in soro publico, percontatur: sitne aliquis in oppido animis, & odiis infensus advertus proximum suumὸ E turba vox prodiit: an aliquis sine odiost, interrogandum erat. Ocyus adhibita diligentia comperiunt, quanta odia cunctos inflamment, & quinam sit tantae flammae caput. Igitur confisi DEO ,
hominem conveniunt; promunt, quae in rem dictat spiritus. Haeret vir attonitus novitate : quo se vertat, nesciti occurrit hinc aut horitas Cardinalis, ibIinc Granatensis virtus & pondus, quibus non cesserat: mox venit in mentem, qtaanta sit levitas manus dare adolet centibus. Dum secum pugnat, mentem subir, eos adolescentes Dei vocem esse, qua compelletur. Nec amplius aut valuit , aut voluit DEo vocanti repugnare, inter lacrymas ubertim cadentes ait: mei Patres, per vos secit de me DEUS, quod non fecit per viros authoritatis summae; volo pacem, volo concordiam, volo cum proximia meis vivere tanquam Christianus. uo. Habent illi tirones gratias, ac sine mora conquirunt caput alterius factionis. Simili modo expugnant. In locum unum insensos omnes congregant ; dantur manus & amplexus indices mutuae amicitiae, & firmatae concoria diae. Non defuit, qui rem, ut evenerat, scripsit ad Ludovicum Granatensem. Laetitia gestiens convenit Cardinalem, memorat extincta montis majoris odia. Quomodo id factum, reponit Cardinalis, si nondum misi, ut tecum constitue- rain, duos sacerdotes Societatis. Tum Granatensiis legit epistolam tota rei serie enarrata. Miratur optimus Princeps, Deo agit gratias, quod tuum Ebore se Collegium tam utilia floriae divinae nutriat Instrumenta.