In hoc opere contenta : Ant. Musae de Herba vetonica liber I, L. Apulei de Medicaminibus herbarum liber I, per Gabrielem Humelbergium,... recogniti et emendati... adjuncto commentariolo ejusdem

발행: 1537년

분량: 338페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

ram agit.Seu ab amaritudinis similitudine qua cum aIoegerit, di qua utram non parum participat. Narcen,inixonion.) Narce δc chironion dicta est, eo quod radice habeat figura quadam tenus similem radici centaum maioris, quod etiam narce 8cchironion uocatur, quoru nominum hoc a Chirone Centauro,illud uero a torpore illi inditum est. vh κκ enim Graecis torpor est. Basilica. id est regiam,quoniam a rege sit inuenta. eniim Graece rex dicitur, uero regius. Ddrdanus.

id est Troianus, a Dardania quae prouincia est Asiae mi noris S Phrygiae. Aloiten.) Aloitis dicta est a Dardanis,eo quod aloe etiam diceretur, aut eadem ratione qua

aloe quoq; appellata est. Cyminalem.) Sic legitur e tiam apud Dioscoridem, non autem coniicialis, fuit facilis lapsus de una in aliam,mutata scilicet litera y in O,8clitera n diuisa mutata in duas scilicet c & i, ut ita ex disctione cyminalis facta sit comicialis. Gemellis monti hus.) Per montes gemellos intelligo alpes, & qui hiis

subiacent subalpinos a Plinio uocatos, in quorum sum mis&altissimis uerticibus cacuminibus nascitur, uti testatur Dioscorides.Ιn Illyrico tamen praestatissima prouenit, testante Plinio lib.ας.cap. r. licet ubiq; nascatur. Antidota.) Antidotum dicitur quasi contra datum, ab quod est contra, & is offledatio.Dicitur autem maxime de medicamelis quae aduersus uenena datur:quamuis etiam quia grauissimis casibus opitulans, in alηs morbis aliquando,licet raro,prscipue tamen necessaria sunsi uti tradit medicins lib., .Celsus. Facit.) Facere hoc loco pro conducere,prodesse, & utile esse accipitur. Sca

po solido. id est vasculo integro.Scapus dicitur filiqua

Suasculum in quo semen continetur, ut fabae, papaueris 3c similium. Sciendum tamen in altero exemplarioru nostrorum hic non legi scapo solido, sed caput solidum, id

inradix crassa Sc compacta.Vocat autem radicem caput,

quia quemadmodum a capite in totum corpus nerui Nper

102쪽

DE ORBIcVLARI. c A P. Y viti per hos motus 3c sensus derivantur, sica radice tota planta exoritur 3c progreditur incrementum accipit.

l mi R ARCI quibusda dicitur cyclaminos, at scissar5,aliis cillanthemo, alijscissephyllorualijs cheloniori, Zoroaster chelona sympla.tes,osthanes aspho,Prophetae miaspho, Aegyptii Glothos,Itali orbicularem alii palaliam,alij rapum ter. ae,ain rapum porcinum, aIn terrae malum uocant si . Me panem porcinum, Syri eludia. Nascitur locis inis cultis aut montuosis.

1 Ad caput deplendum.

Herbae orbicularis succu cum uino aut aceto opumo naribus infundes,mirabiliter sanabitiae Ad aluum concitandam. Herba orbicularis in collyriu facta iniecta, marticum est.

x Ad splenis dolorem.

Herbae orbicularis succi cyathum unum, aces optimi cochlearia quin*,diebus cotinuis nouem p tui dabis,miraberis esseAum bonum.Item radix eri. in collo suspensa,ita ut contra splenem pendeat, etiacaciter medelar. Nare cyclaminis sticco si quis ana tetigerit,mira celeritate aluisolutionem experietur. Lege eam Omni tempore. co MMENTARIV

103쪽

l rc LAΜi Nos qualis herba sit, no docet Apu, quare ex Dioscoride illam describemus, ait hederae folia habere, purpurea, uaria, lal N pra insta albicantibus maculis. Caulem longitudine quatuor digitorum, fabrum, carentem* M liis in quo flores rosaru figura sunt colore ad purpuram inclinato. Radix illi est nigra, xapo similis in latitudinem se pandens.Nascitur umbrosis locis,praesertim j sub arboribus. Dictaest autem haec planta cyclamen siue cyclaminos,utrunq; enim dicituriab orbe qui κυκλο- Graece dicitur, eo quod in orbem circumacta, & quasi rotunda sit radix eius. Quae ratio etiam fecit ut orbicularis dicta sita Latinis. Plinius libar.tuber terrae etiam uocari dicit,

in nibus serendam domibus t si uerum est, ubi sata

sit, nihil nocere mala medicamenta. Amuletum uocant,

narrant, ea inritiatem repraesentari. Haec ille. Cissa ron. Cisfaron dicta est quasi hedera, eo quod solio sit hederaceo, id est hederae figuram referete, a qua hedera, quae Graecis κι uis & κύαμ dicitur , appellata est etiam '. cissanthemon 8c cissophyllon, quoru hoc nihil aliud est quam hederae solium, illud uero flos hederae. Chelo

nion. Chelonion uocata est a testudine, quae Graece chelone dicitur, eo quod testudinis forma sit radix, siue quod ea testudo uescatur,ut aliquiuolunt. Palatiam. Palatia dicta est a forma palae quae rusticum in strumentum est quo fruges frumenta uentilantur purgantur ,N alio nomine vannus dicitur 3c uallum, uelabrum, uisi Iabxum . Rapum terrae. Sic appellata est eo quod radix rapo sit similis 3c sub terra latens. Et quia porcis ac suibus gratus est cibus 8c pabulu, dicta est etiam

rapum porcinum. Malum terrae. Μalum terrae dicta est a inali pomi figura, & quia sub terra latet radiX. Panem porcinu. Panis porcinus estappellata, quia radix suibus,ut iam dictu est, gratus est cibus, δέ a panis figura quae in orbem acta est,no tamen in globum assii genu

104쪽

DE ORBIcVLARI. c Ap. πVIL s gens, sed ueluti in medio pressa pondere in latitudinem se explicat. Et ab hac Latina appellatione Germani eam silvodersibuγnbrot nominant. Ad caput deplendum.) C. hoc est, ad capitis humores superfluentes minuendos Seuacuandos, caput ab iisdem purgandum δc alleuian

dum,id sternutamenta ciendo δc excitando. Aluu. ΣVentrem scilicet astri mim.Aluus dicitur in qua cibi postquam in uentriculo sunt confecti dilabuntur, & medio umbilico adnexa est. In collyrium.) Collyriu est me dicina, quam Graeci a forma Aαλανορ, id est balanum, Latini glandem, δc nostra aetate uulgo a supponendo anui suppositorium dicut, quod uentris Iaxandi 8c emollien di concitandi gratia in anum immittitur. Est etiam collyrium medicina ocularis,qus in oblonga dc balani glandis* formam redigitur, & sic donec usui sit seruatur. . Cathatticum. id est purgatiuum Sc excremetorunt atque humorum malignorum eductivum. Cyathum sunum. id est unciam unam cum dimidia. Cochleae

ria quinq;. id est drachmas septe cum dimidia. Contra splenem.) id est e regione splenis &iuxta, atm, ut alialitera habe circa splenem, qui Latinelien dicitur.

minaton, aliqui asphallion, alii chiliophyllon,

alii polycarpon,alij carcinethron, alii clino iam podiontes,alij myrtopetalon, alii heraclian,

aliqui pedalion uocant, Aegyptii thephin, alij stem, Phin, Prophetae gonon heroos , aliqui onycha myos,

105쪽

s8 L. APULEI PLATONI cI Itali sanguinaria, alii proserpinacam, alii scorpinaca, alii statumaria, θc quida misere uiuiu. Nascitur ubi locis cultis oc aggeribus Legito eam aestiuo tempore. i Ad eos qui languinem reηciunt. Herbae proserpinacae succum cum uino optimo austero sine fumo tepefactum ieiuno dabis bibere per

dies nouem,miram rem experieris.

, Ad lateris dolorem.

Herbae proserpinacae succo cum oleo rosaceo saea Pius perunges,dolorem tollit.

3 Ad mamillarum dolorem quae la cte habent & tumorem.

Herba proserpinaca tufa cum butyro subacta, ocmamillis imposita quae dolorem oc tumorem habent, dolorem et tumorem perfectissime tollit,ita tamen ut in tertium diem medicamentum ponaS. 4 Ad oculorum dolorem. Herba proserpinaca, si vadis ad eam ante Solis ortum, ec circumscribis eam cum annulo aureo,ec dicis:Tollo te cum annulo aureo remedium oculis, deis inde post triduum an te Solis ortum sublatam, circuidabis coli diligenter proficiet.

1 Ad aurium dolorem.

Herbae proserpinacae succus tepefactus 5c in auis rem stillatus, mirifice dolorem tollit. Nosipsi experti sumus.Tam potenter proficit, ut eculceraquoque aurium sanet.

6 AddysentericOS. Herbae proserpinacs succum cum aqua calida potuid bis quantum tibi uidebitur,sanabitur. - . Aff

106쪽

Herbae proserpinacae succum cum piperis granis septem aut nouem sub accessione dabis bibere. Lege eam die Iouis, na decrescente. COMMENΤARILR O S E R PI N A c A siue polygonos, herba est

uulgaris, numerosos, graciles4teneros ramulos habens geniculis interfectos, graminis modo per terram serpentes,solia rutae, longiora tamen & molliora, 8c singulis foliis adnatum semen,quam ob causam mascula appellatur, flores candidos aut puniceos. dc alterum proserpinacae genus, minoris tamen efficaciae,& foemina appellatur Sed de priore mascula potissimum prssenti agitur capite,&Teutonice Nauras siue mageriti uocatur. Porro proserpinaca dicta est, quod per terram serpat,& n5 in altum tollatur. Polygonos autem a Graecis appellata est,utaIiqui uolunt, a seminis copia &multitudine, quoniam orab illis multum, γονο- uero se

men significetiquae ratio etiam fuit ut polycarpos iisdem inceretur,siquidem Graecoru medicis semen signi ficat. Aut, ut alii uolunt, dicta est polygonos a geniculo rum frequentia & multitudine, a γον0 quod genu significat, Sc per diminutionem geniculum:quae ratio etiam se cit ut polygonatos quasi geniculata, &, ut nunc uocant, centinodia sit dies a, a dictione γοναet,quod etiam genu gnificat. Scribonius tamen Largus polygonon dictum ait, quia multum sit,& ubiq; nascatur. Asphallion. Asphallion appellata est, ut uolunt, aut a bituminis Odo

Te, aut a bituminosi trifolii similitudine. Chiliophytilon.) id est mille liu, a solioru numero &multitudine sic dictum. Clinopodiontes. Sic dictu uidetur quod

in terram inclinetur,& non in altum surgat:quae ratio Scredatio nomen fecissepotuit. Myrtopetalon.) id est

107쪽

myrteum soliu, a similitudine sic dictum. Heraclian. id est herculeam dictam uolunt aliqui a lentoris sui firmitate, qua herois illius in laboribus & periculis patietiam aequaret.Quae causa etiam fuisse potuit ut gonos heroos, id est semen herois dicta sit,a quod genituram resemen significat.κρως uero heros est. Onycha myoS.)id est unguem niuris.ον us enim unguis est, Nuero mus.

Sic dictum forsitan a similitudine quada folii ad unguem muris. Sanguinariam.) Sanguinaria, siue, ut Celsus uocat, sanguinalis appellata est a vi & potestate, qua sanguinis eruptiones &profluuia omnia e quacunq; parteis fluxerit,inhibet,supprimit Sc sistit. Scorpinacam. Nomen hoc habet a scorpionibus quibus egregie aduersatur. Misere uiuium. Sic vocata est quod miseram uitam agat. Nam in viis nasces pedibus semper caIcatuc, dc in sublime erigi non sinitur, sed depressum humi serpe C. i. recogitur. Renciunt.) id est per os expuun excreant 8ceiiciunt, expellunt , siue ex uentriculo, siue ex spirit s libus partibus aut aliis id fiat. Lacte. id est lac.Vtitur dictione eo modo non semel Plautus, ut in Bacchidibus cum ait, Haud scio quid eo opus sit,Quae nec lacte, nec lanam ullam habet.Elin Menaechmis, Nec aqua aqus, nec lacte Iacti, crede mihi, usquam similius.Item in Milite op rioso, Tam similem, quam lacte lacti est. Sub accessio ne. hoc est, ante paroxismum Sc tempus exacerbatio

nis afflictionis morbi.

za, alijε melocarpon, alijs ephesia, aliis eleumatitis, alijs pyxionos, alijs dardanos, aliis

108쪽

aliis operis,Aegyptii et sopoep,Itali terrae malum, Da alMssio ei absinthium rusticum, alii scardian. Nascitur locis montuosis,solidis,calidis-cultis. i Ad uim ueneni. Herbam aristolochiam pisatam cum mero potui dabis,uim ueneni uincit., Ad febres acerrimas. Herba aristolochia sicca suffumigabis febricitantitem ec hilariorem eum facies.Fugatti daemonia.

x Ad fistulas.

Herbae aristolochiae radix fistulis inserta celeriter expurgat et ad sanitatem perducit. Medici quo sine ea nihil feliciter curare possctunt. 4 Frigore exustis. Herba aristolochia ex oleo uis ad calefactionem uim habet cum axungia porcina. 3 Contra serpentium morsus &hominum. Aristolochiae radicem pondere denarii unius in uini hemina tapius bibat, discutit uenena. 6 Si infans contristatus fuerit. Herba aristolochia sustumigabis infante,hilarem lacit, ct conualescit infans,fugato daemonio. γ Ad canceromata quae in naribus

nascuntur. Herba aristolochia cum cypero 3c draconteae stamine trita di cum melle imposita,emendati

109쪽

unum rotundum, &, ut Plinius ait, tuberibus radicum rotundis, soliis inter maluam& hederam nigrioribus pinguioribus 8ccuacrimonia odoratis, modice rotundis, teneris, pluribus ab una radice erupentibus germinibus: viticulae illi longae sunt, flores candidi, pileolis similes, in quibus quod rubet graui odore sentitur, 3c radix in globum rapi modo rotun . 'datur.Et hanc foeminam uocant, ut tradit Dioscorides. Alterum genus est quod uocatur mascula aristolochia, et est Ionga, Iongiora quam rotuda habet folia, ramulos tenues,longitudine sere dodrantali: florem purpureum grauissime odoratum, qui cum dehiscere coeperit, piro similis fit. Radix illi est crassitudine digitali, &, ut Plinius ait,baculi crassitudine,longitudine dodratali quatuorve' digitoru Ionga.Vtrim buxeus intus color, gustu amarae4 sunt 3c odore uiro . in Sc tertia quaeda aristolochia longa, qus clematitis uocas,ramulos habes tenues,foliis modice rotundis minori sedo similibus plenos, habet' ruti flores, radices longissimas, tenues, crasso 8c odorato cortice uestitas, unguentariis ad unguenta expetitas.Caeterum dicta est aristolochia, quod puerperis egregie opi tuletur θ ut Dioscorides ait, quoniam esset Es ςκου rollet, id est optima, non grauidis, ut interpretatus est Plinius,sed puerperis.ἁρἰς ι enim idem est quod optima, uero sunt quae iam pariunt, aut paulo antepe pererunt,& non grauidae quae uterum gerunt. ue ro sunt partus dolores, partus ipse,& post partum secun dae , purgationes* aliae omnes quae tunc fiunt. Adra rhiza.) Sic dicta est a radicis crassitudine quasi crassi radix. α ρα enim crassum, robustu& magnum significat, uero radix est. Melocarpon. Aristolochia rO-tundamelocarpon appellata est a mali seu ponit, quod

Graecis dicitur, sorma globosa. Et quia sub ter

110쪽

DE ARIsTOLOcΗIA. rc Ap. XIX. ioyra latet, Latini etiam terrae malum, & Graeci chamaeme lon uocant. Et opetin, quod in terrae cauerna sublateat,

quae Graece οπη dicitur. Ephesia.) Dicta est ephesia a Diana quae Ephesi colebatur, eo quod quemadmodum dea illa puerperis &parturietibus opitulari credebatur, sic etiam herba haec iisdem adiumento Nauxilio esse so leat. Clematitis. id est sarmentaria dicta est proprie

tertia species a sermentis eius quibus unguentarii uti so lent. Pyxionos.) id est buxea, a colore buxeo quem utriusq; radix intus habet.πbf- enim buxus est. Dardanos.) Haec dictio si herbae appellatio est,ut omia quae uidere licuit, exemplaria praetendunt, tunc a loco sic di cta erit,eo quod illic forsitan copiofior,speciosior ac me lior nasceretur. Sed uide num potius legenda sit ut alias etiam saepius inprioribus,uidelicet ut sit gentis uocabu lum, quae illilineo nomine appellet quod mox sequitur

in impresso codice tontitis, siue ut alteru exemplariorum nostrorum habet, tocites. Quorum hoc a partu habet, quemadmodu Sc alterum teuxinos, seu potius una dem

pia litera texinos, id eadem ratione & causa quae dicta

est ab initio in dictione aristolochia quoniam parturien tibus utilis sit. Illud uero alterum iontites habet a uiola, quae My dicitur, cui flos purpureo colore simulatur. Et haec secundo generi conuenit appellatio. Ad uim uene C. ni.) id est contra uiolentia, malignitatem &maleficium' ueneni.Est autem uenenum quicquid assumptu in aut attactum nocet, δc naturam eius cui approximatur immatari uod in corpore operatur,testante Averro aut qualitatibus primis, aut a tota substantia, aut sortitudine a tractionis, autuitae calorem remouendo. Frigore exu- .stis.) Vrit tu calor tum frigus,licet alias diuersae 8c conistrariae sint naturae: 8c similes in quibusda locis esse aestus immodici Sc frigorum effectus testatur etiam Plinius. Et utriusq; meminit etiam Vergilius inquiens,

Rapidive potentia Soba

SEARCH

MENU NAVIGATION